QUESTIO LXXVI.

De multiplicitate hujus nominis, Potentia.

Primo ergo quæritur de multiplicitate hujus nominis, Potentia.

  1. Dicit enim Aristoteles in quinto pri- ma philosophiae, quod potentia est activa, et potentia passiva. Potentia activa defini- tur ab eo sic: « Potentia activa est prin- cipium transmutationis in aliud secun-

dum quod aliud. » Potentia passiva sic : « Potentia est principium transmutatio- nis ex alio secundum quod aliud. »

  1. Adhuc, Richardus de sancto Vic- tore : « Constans est Deum esse poten- tem potentiae plenitudine, non potentiae participatione. »

<--- Page Split --->

  1. Adhuc, In Deo potentia est ad intellingendum, potentia ad generandum, potentia ad spirandum, potentia ad creandum : et constat quod non uno modo dicitur potentia in omnibus. Quaritur ergo, Si potentia activa secundum notificationem Aristotelis conveniat Deo? Et videtur, quod non : potentia enim activa est principium transmutandi in aliud, et illud aliud non potest esse nisi materia subjecta potentiae in quam agat : potentia autem Dei non requirit subjectum materiae : agit enim ex nihilo per creationem adducens ad esse : ergo videtur, quod potentia activa non conveniat.

  2. Adhuc, Omnis potentia dependet ad actum et est completa cum est in agere, sicut figura anguli acuti in gladio, potentia est ad incidere sive secare, et est in ultimo completo quando incidit vel secat. Sed profanum est dicere Deum qui est sua potentia, quia sua potentia est sua substantia sive essentia, ad aliquid dependere vel ab aliquo perfectionem accipere. Ergo potentia Deo convenire non videtur.

In contrariumest quod dicit Augustinus in libro V de Trinitate 1, et in praehabitis determinatum est 2, quod actionis praedicamentum vel soli Deo, vel maxime Deo convenit : et cujus est actus, illius est potentia : ergo potentia agendi et patiendi attribuenda est Deo.

notabitur in creatura cum dicitur, Deus potest facere hoc, vel illud, quo res possibilis est fieri a Deo.

  1. Adhuc, Possibile se habet ad potentiam sicut scibile ad scientiam : sed scientia ponit scibile, est enim scientia scibilis scientia, ut dicit Aristoteles : ergo videtur, quod potentia ponat possibile : et sic ponit aliquid in creatura.

SED TUNC quaeritur, Cum ante munQuerdum fuerit verum, mundum creare est possibile Deo, in quo radicetur illa possibilitas ?

  1. Constat, quod non in creatura : quia illa non fuit in Deo, ut videtur : quia possibilitas in Deo non est ad fieri.

  2. Adhuc, Possibilitas in causa est ipsius causa potentia : secundum hoc ergo quaecumque potest facere causa, sunt possibilia : sed Deus potest facere infinitos mundos : ergo possibile est fieri infinitos mundos, quod absurdum est.

  3. Adhuc, Augustinus in libro de Fide et symbolo : « Omnipotens dicitur, quia de nihilo fecit quaecumque fecit. Non enim aliqua materia eum juvit ex qua demonstraret artis suae potentiam, sed ex nihilo cuncta creavit ». » Ex hoc accipitur, quod nihil praeject actu creationis in quo radicari possit possibilitas ad fieri quae dicitur respectu faciendi in Deo.

Ulterius quaeritur hic, Quando dicitur potentia creandi esse in Deo, utrum connotetur aliquid in creatura, vel non ?

Et videtur, quod sic : quia

  1. Cum dicitur, Deus scit mundum fore, vel esse, vel fuisse : et cum dicitur, Deus vult mundum fore, vel esse, vel fuisse, connotatur aliquid in creatura respectu cujus dicitur Deus scire hoc, vel velle hoc : ergo etiam aliquid con-

  2. Adhuc, Athanasius in Altercatione contra Arium : « Vide quot nominibus et quantis vocabulis appellemus Deum. Quoad se enim dicimus Deum sapientem, et bonum, et omnipotentem : quoad nos vero misericordem, pium, et justum. » Sed nomina quae quoad se nominant Deum, nihil connotant in creatura. Ergo cum potens vel omnipotens dicitur Deus, nihil in creatura connotatur.

  3. Adhuc, Anselmus in libro de Conceptu virginali : « Deus de trunco pot-

<--- Page Split --->

est facere vitulum. » Sed de trunco non potest fieri vitulus : eo quod deest aptitudo ex parte materiae. Ergo non semper possibilitas materiae respondet potentiae Dei. Cum ergo Deus dicitur potens, non semper connotatur possibilitas ex parte ejus quod subjicitur potentiae : quia possibilitas est aptitudo in materia ut fiat hoc quod Deus possit facere.

  1. ULTERIUS quaeritur, Cum potentia Dei per multa determinetur, scilicet per temporale, ut cum dicitur, potest facere mundum : per aeterna ut cum dicitur, potest intelligere, potest velle sive amare : per quid, ut cum dicitur, potest creare, actus enim essentiae est quae est quid : per ad aliquid, ut cum dicitur, potest generare Filium, potest spirare Spiritum sanctum : utrum potentia in his omnibus univoce, vel æquivoce dicatur ?

Quia enim non univoce, videtur : quia temporalis et æternæ, ad quid et ad aliquid non est ratio una. Similiter quod non æquivoce, videtur : quia res non est diversa secundum substantiam. In æquivocis autem ratio substantiæ est diversa : eo quod res secundum substantiam diversæ sunt, quæ sub uno nomine continentur.

SOLUTIO. Dicendum, quod intentio potentiae in communi per prius et posterius dicitur de potentia perfecta et de potentia imperfecta : et hoc dico de potentia activa : quia potentia passiva nullo modo refertur in Deum. Potentiam autem activam perfectam dicimus, quae stat in ultimo sui, ex quo infertur omne quod citra ultimum est, quod Aristoteles in II de Cælo et Mundo, vocat virtutem, dicens : « Virtus est ultimum potentiae in re. » Sicut si Hercules potest in centum et non plures, virtus et ultimum potentiae est ad centum : et ex hoc infertur omne quod citra id est. Si enim potest in centum, potest etiam in quinquaginta, et potest in decem, et potest

in quinque, et potest in unum. Sed non sequitur e converso. Sicut enim ibidem dicit Cqmmentator ejus et philosophus, virtus potentiae activæ est in maximo, et virtus potentiae passivæ in minimo : quod enim patitur ab uno, patitur a duobus vel tribus, et sic deinceps, et non e converso. Potentia autem activa per tria ponitur in maximo, scilicet per universalitatem, quia omnia potest : et per facilitatem, et quia ut vult potest et quodcumque vult : et per hoc quod in progressu potentiae in actum, nullo indiget, sed sibi sufficit ad producendum causatum et totum esse causati : ita quod non indiget materia ex qua producat, nec instrumento quo operetur vel producat causatum : nec indiget specie vel exemplari extra se, ad quod respiciat quando operatur. Et per defectum horum omnis potentia creati dicitur imperfecta. Naturalis enim potentia activa, nec omnia potest, nec facile potest, sed cum mora, et materiam exigit ex qua operetur, et instrumentum, qualitates scilicet activas et passivas quæ præparent materiam. Similiter potentia artis exigit materiam et instrumentum et exemplar extra se, ad quod operetur, et cum difficultate producit effectum, et exigit moram et tempus. Et ideo imperfectæ sunt potentiae, nec sunt tota causa sui effectus, nec causant totum esse effectus sui, sed formale tantum in materia vel ex materia. Natura enim producit formam ex materia, ars vero in natura.

Ad PRIMUM ergo dicendum, quod secundum quod Aristoteles definit potentiam, definit potentiam creati et imperfecti : et ideo per rationem illam potentia Deo non convenit.

Ad ALIUD dicendum, quod potentiae plenitudo dicitur potentia perfecta a Richardo : potentia autem per participationem dicitur possessio potentiae secundum partem plenitudinis, et non secundum totum.

Ad ALIUD dicendum, quod hoc proce-

<--- Page Split --->

dit : quia potentia secundum definitionem Aristotelis Deo non convenit.

Ad 4. AD ALIUD dicendum, quod hoc est verum in illis in quibus actus differt a potentia : et ideo in Deo non tenet : quia in Deo actus et potentia sunt idem.

Ad object. Ad id quod objicitur in contrarium, jam patet solutio : quia potentia secundum perfectionem attribuitur Deo, secundum participationem autem non.

Ad quest. 1. Ad id quod ulterius quaeritur, dicendum quod quando potentia determinatur per temporale, tunc aliquid connotatur in creatura, non secundum esse quo creatura est in seipsa, sed secundum esse quod habet in causa : quia secundum hoc esse, ut dicit Anselmus, est creatrix essentia, et ab aeterno, et possibilitas et scibilitas, et (ut ita dicam) voluntabilitas hoc modo secundum rationem et non secundum esse sunt in ipsa, sicut in ante habitis in quaestione de scientia Dei dictum est.

Ad 2. AD ALIUD dicendum, quod sicut scientia Dei ponit scibile quando ad temporale determinatur, non in esse proprio, sed secundum quod est in causa : ita potentia Dei ponit possibile, sicut paulo ante dictum est, non in esse proprio, sed secundum esse quod habet in causa.

Ad quest. 2. Ad ALIUD dicendum, quod illa possibilitas radicatur in ratione creaturae secundum esse quod habet in Deo : et hoc modo fuit ab aeterno et ante mundum.

Ad 2. AD ALIUD dicendum, quod possibilitas in causa ut causa, est causae potentia, scilicet possibilitas ejus quod est in causa, cum diversus modus significandi sit secundum causam et id quod est in causa, licet re sint idem, non est potentia causae in modo significandi : et attribuitur aliquid uni, quod non attribuitur alteri.

Ad DICTUM Augustini dicendum quod nihil praeject actui creationis, in quo secundum esse quod creatura habet in se, radicetur possibilitas : habet tamen aliquid ante se, in quo secundum esse quod creatura habet in creatore, radicetur ratio possibilitatis.

Ad ALIUD dicendum, quod quando nomina quae nominant Deum secundum se, non determinantur ad temporale, ut quando dicimus Deum potentem, sapientem, bonum, simplicem, nihil connotatur : sed quando haec nomina determinantur per temporale, ut quando dico, potest facere mundum, tunc procul dubio aliquid connotatur in creatura modo praedicto.

Ad ALIUD dicendum, quod aptitudo in re creata duplex est, scilicet seminalis sive naturalis, sicut in grano aptitudo est ad messem futuram : et haec aptitudo non exigitur ad hoc quod fiat quod Deus potest facere. Et est aptitudo obedientialis, qua in omni creatura aptissimum est, quod Deo obediat : et haec aptitudo in re est et in esse proprio et in esse quod habet in causa. Et de prima aptitudine intelligitur dictum Anselmi, et non de secunda.

Ad id quod ulterius quaeritur, dicendum quod potentia in his nec univoco nec æquivoce dicitur, sicut probatur per rationes inductas, sed dicitur secundum analogiam, secundum illum modum analogiæ qui in præhabitis determinatus est, quo scilicet unum sub diverso modo significandi et sub diverso modo dicendi et intelligendi significatur : una enim res est quæ in omnibus illis significatur sub diverso modo secundum quod per diversa determinatur : unde aliquando significatur ut substantia, aliquando ut causa, aliquando ut quid, et aliquando ut ad aliquid.

<--- Page Split --->