QUÆSTIO LXXV.

De assumptione corporum Angelorum et motu eorumdem.

Deinde quæritur de motu Angeli quem habet assumpto corpore, quo etiam Deus movet eum ut visibilis appareat hominibus.

Et quæruntur quinque.

Quorum primum est, An Angeli boni assumant corpora?

Secundum, Ex quo elemento assumant? Tertium, Qualiter assumant?

Quartum, Ad quem usum assumant?

Quintum, Quid fiat de corporibus assumptis post ministerium expletum?

Utrum autem aliquid agant vel patiantur ex natura corporis assumpti, quærendum erit in secunda parte Summæ Theologiae.

MEMBRUM I.

Utrum Angeli boni assumant corpora 1 ?

PRIMO ergo quæritur, An boni Angeli assumant corpora ?

Et videtur, quod non.

  1. Dicit enim Damascenus in libro II de Vide orthodoxa, quod « Angelus est substantia simplex incorporea 2. » Simplex autem et incorporeum ad corpus proportionem non habet : et esset inordinatum si inter assumens et assumptum non esset proportio. Cum ergo nihil sit inordinatum in operibus divinis, videtur quod Angelus non possit assumere corpus.

  2. Adhuc, De intellectu propter simplicitatem dicit Philosophus, quod nullius corporis est actus, nec operatio intellectus ab aliquo corpore dependere potest. Cum ergo Angelus simplicior sit, et sit intellectus divinus, ut dicit Dionysius, videtur quod multo minus potest uti corpore in operibus suis : et ita videtur, quod non assumat corpora.

  3. Adhuc, In ordine creaturarum est, ut dicit Augustinus in libro duodecimo Confessionum 3, quod duo fecit Deus. : unum prope se, et alterum prope nihil. Prope se angelicam naturam, ut ibidem dicit Augustinus. Prope nihil materiam

<--- Page Split --->

primam. Sed materia quae prope nihil est, inclinabilis est in omnem formam et omnis formae susceptibilis. Ergo angelica natura quae prope Deum est, per oppositum, et, sicut dicit Augustinus, immutabilitatis divinae particeps, nullius formae vel speciei est susceptibilis.

  1. Adhuc, Si assumunt, ad quid assumunt? Constat enim, quod ex natura non indigent. Si dicatur, quod indigent in comparatione ad Deum. CONTRA : Operationes quas habent ad Deum, sicut assistere, laudare, contemplari, et haec omnia melius faciunt sine corpore quam in corpore. Si dicatur, quod indigent ad operationes quas habent circa nos. Videtur non esse verum : quia cum operantur circa nos : aut operantur nos custodiendo, aut illuminando intellectum per visiones intellectuales, vel imaginarias, vel sensibiles, vel accendendo affectum : et haec omnia fiunt melius a spiritu sine corpore, quam cum corpore : ergo videtur, quod non indigeant corpore propter aliquam operationem : et sic Angelus frustra assumit corpus : frustra autem non est in operibus divinis : ergo videtur, quod Angelus non assumit corpus.

  2. Adhuc, Dicit Aristoteles, quod in paucis via melior est. Quod ergo potest fieri per Angelum non assumpto corpore, melius est quam si fiat corpore assumpto. Sed operatio circa nos, et illa quae est corporea, potest fieri sine corpore. Ergo pro nihilo ad hanc assumeretur corpus. PROBATIO minoris : Dicit Gregorius in libro XXVIII Moralium 4: « Aliquando loquitur Deus per Angelum cœelestibus substantiis, aliquando terrenis. Ccelestibus, ut cum vox illa facta est de nube : Hic est Filius meus dilectus 5 : haec enim vox de cœelo dicitur esse facta. Luce, III, 22 : Et vox de cœelo facta est. » Ex hoc accipitur, quod formatio illius

vocis ministerio Angeli facta est. Ergo sine assumpto corpore potest formare vocem corporalem de nube sensibilem et audibilem, et sic de nihilo propter tales operationes assumeret corpus.

  1. Adhuc, Numer. xxn, 28, constat, quod Angelus formavit voces per linguam asinæ audibiles et articulatas et intelligibiles : cum tamen lingua asinæ debitum instrumentum non fuerit ad vocum formationem. Videtur ergo, quod non indiget assumptione corporis organizati. Et sicut dictum est de lingua, ita est de aliis membris : et sic videtur, quod non indigeat ministerio corporum assumptorum.

  2. Adhuc, Rabbi Moyses in libro qui dicitur Dux neutrorum sive dubiorum, dicit, quod haec quae leguntur ab Angelis facta, non sunt per assumpta corpora facta, sed per visiones intellectuales. Sed quia visio intellectualis imaginationi non manifestatur, nisi modo possibili ipsi imaginationi, ideo quod fulget per species intelligibiles in intellectu, ut dicit Augustinus in libro XII super Genesim ad litteram 3, hoc est per imagines corporeas in spiritu. Ibidem enim dicit Augustinus, quod spiritus est quaedam vis mente inferior, in qua corporalium rerum imaginesi primimuntur sive depinguntur. Et id quod est fulgens in intellectu, per species sensibiles repraesentatur in sensu. Et hoc modo Angelus non assumit corpus ad operationes tales, sed potius ea de quibus illuminat intellectum, facit imaginabiliter apparere in spiritu et sensibiliter in sensu. Unde Augustinus in libro, tertio de Trinitate 4, quaerit, Utrum species in quibus apparuit Deus ante incarnationem, factæ fuerint per Angelos vel per Deum immediate? Et dicit sic : « Antiquis patribus nostris ante incarnationem Salvatoris, cum Deus apparere dicebatur, voces illæ ac species corporales per Ange-

<--- Page Split --->

los factae sunt, sive ipsis loquentibus vel agentibus aliquid ex persona Dei, sicut etiam Prophetas solere ostendimus : sive assumentibus ex creatura quod ipsi non essent, ubi Deus figurate demonstraretur hominibus. » Patet ergo, quod Augustinus relinquit in dubio utrum Angeli faciant ista per solas species, vel assumptis corporibus. Sed cum per solas species haec fieri possunt, superfluum est assumere corpora : et sic Angeli corpora non assumunt.

  1. Adhuc, Ante diluvium non legitur Deus apparuisse, nisi per seipsum Adae et Abel et Noe. Post diluvium semper legitur apparuisse in Angelo, vel per Angelum : cujus signum est quod ibidem dicitur semper vel frequenter, quod Angelus locutus est, quod Angelus apparuit, sicut ante Josue apparuit armatus praecedens. Malachiae, iii, 1, dicit : Ecce ego mitto Angelum meum, et praeparabit viam ante faciem meam. Similiter, ad Galat. iii, 19, dicitur de tota lege, quod erat ordinata per Angelos in manu mediatoris. Post legem autem assumpto corpore apparuit et perfecit per seipsum opera : et quaeritur, quare hoc ?

  2. Adhuc, II Machabeorum, v, 2 et seq., dicitur, quod contigit per universam Jerosolymorum civitatem videri diebus quadraginta per aera equites discurrentes, auratas stolas habentes, et hastis, quasi cohortes, armatos : et cursus equorum per ordines digestos, et congressiones fieri cominus, et scutorum motus, et galeatorum multitudinem gladiis districtis, et telorum jactus, et aureorum armorum splendorem, omnisque generis loricarum. Quapropter omnes rogabant in bonum monstra converti. Et hoc videtur, quod talia melius fiunt per species simplices, sensibiles, et imaginarias,

quam per assumptionem corporis : et sic superflue assumunt corpora.

In contrarium horum omnium est, sed contra 1. Quod dicit Bernardus in quinta homilia super Cantica sic : « Quatuor spiritus sunt, quorum unus est divinus corpore non indigens, nec quoad esse, nec quoad operationem. Angelicus, corpore indigens ad ministerium. Spiritus humanus, corpore indigens ad esse et ad vitam 1. Spiritus jumenti sine corpore nec esse habens, nec vitam. »

  1. Adhuc, Augustinus, in libro VIII de Civitate Dei 2, facit comparationem inter tres substantias, deos scilicet, daemones, et homines : et inducit Apuleium in libro de Deo Socratis sic dicentem : « Animalium, in quibus est anima rationalis, tripartita divisio est : in deos, homines, daemones. Dii excellentissimum locum tenent, homines infimum, daemones medium. Nam deorum sedes in cœelo est, hominum in terra, daemonum in aere. » Et infra 3, dicit Apuleium dixisse, daemones esse natura animalia, animo passiva, mente rationalia, corpore aerea, tempore aeterna. Ergo daemones qui ejusdem naturae sunt cum Angelis, corpora habent naturaliter sibi unita : ergo et Angeli multo magis possunt sibi assumere corpora.

  2. Adhuc, Augustinus in libro tertio super Genesim ad litteram : « Daemones aerea dicuntur animalia : quia corporum aereorum natura vigent : nec per mortem dissolvuntur 4. » Ex hoc sequitur idem quod prius.

  3. Adhuc, Gregorius in libro XXVIII Moralium : « Abraham Angelos videre non potuisset, nisi corpus ex aere assumpsissent 4. »

  4. Adhuc, « Abraham Angelicum numerum non caperet, nisi propter nos ex

<--- Page Split --->

cœelesti elemento aliquod solidum assumerent et gestarent. »

Solutio. Solutio. Dicendum, quod in quaestione hac parum potest Philosophus vel nihil : et ideo omnino inintendum est auctoritatibus Sanctorum et Scripturae Bibliae.

Ad primum ergo quaesitum dicendum quod Angeli assumunt corpora, ut dicit Dionysius in capitulo secundo Ccelestis hierarchiae, et theologia figurat eos corporalibus formationibus, propter nostrum materialem intellectum, qui propter hoc quod, ut dicit Philosophus in tertio de Anima, conjunctus est continuo et tempori, simplices intelligentias divinas capere non potest, nisi fuerint corporalibus assimilatae : et ideo assumunt corpora non propter se, sed ut hominibus congruant, ad quos mittuntur purgandos, illuminandos, et perficiendos, et custodiendos. Unde etiam talium corporum sumunt figuras, ex quibus significetur quod circa uos veniunt facere. Sicut venientes custodire ab insidiis, assumunt figuras ministrorum bellicorum, quibus hoc ipsum significetur quod intendunt. IV Regum, VI, 17 : Ecce mons plenus equorum et curruum igneorum in circuitu Elisei.

Ad 1. Et per hoc jam patet solutio ad primum. Licet enim quantum est de natura sua incorporei sint et simplices, nullam habentes inclinationem vel proportionem ad corpus : tamen quia nos corporei sumus et corporalibus similitudinibus facilius instruimur de celestibus, ex convenientia ad nos, ut scilicet nobis congruant, utile est eos assumere corpora, et talia in quibus nobis congruant, ex quorum similitudinibus manifestetur quid circa nos acturi veniunt. Unde, Tobie, v, 5, Raphael Angelus apparuit in specie juvenis praecincti ab ambulandum, ut ex hoc doceret, quod itinere recto et salubri ducturus esset filium. Ad aliud dicendum, quod operationes Angeli duplices sunt, scilicet interiores,

et exteriores. Interiores duplices sunt : circa Deum, et circa seipsos. Quantum ad operationes interiores non indigent corpore : et hoc et nihil amplius probat objectio. Quantum ad operationes exteriores quae circa nos sunt, non propter se, sed propter nos quibus nobis congruant, assumunt corpora. Quod patet, II Machabeorum, xi, 8 et 9 ubi Angelus veniens ad animandum et protegendum Judam Machabeum et suos ad purgnam, talem figuram assumpsit, ut ipsa figura realiter hoc loqueretur. Ad confortandum enim eos apparuit, praecedens eos eques in veste candida, armis aureis hastam vibrans, scilicet contra inimicos. Tunc omnes simul benedixerunt misericordem Dominum, et convaluerunt animis. Ad protegendum autem, sicut dicitur, ibidem, x, 29 et 30 : Apparuerunt adversariis de caeo viri quinque in equis... Ex quibus duo Machabeum medium habentes, armis suis circumseptum incolumem conservabant : in adversarios autem tela et fulmina jaciebant, ex quo et cecitate confusi, et repleti perturbatione, cadebant.

Ad aliud dicendum, quod illud argumentum procederet si nihil attribueretur Angelo, nisi propter seipsum et propter ipsius naturam. Sed quia in toto ordine naturae sic est, quod semper superior provisiva est inferioris, ideo secundum provisionem illam attribuitur Angelo ministerium circa hominem, ut ministrans congruat homini, et congruere non potest nisi conformetur : ideo concessum est eis, quod possunt assumere corpora, et quod possunt illa mutare in formas et figuras ministerio congruentes.

Ad aliud dicendum, quod assumunt corpora propter operationes suas quas habent circa nos : et quamvis illas possint perficere sine corporibus quantum est de se, tamen conformiter nobis non possunt fieri sine corporibus assumptis, ut dictum est. Unde etiam, Matth. 1, 20, et ii, 13 et 19, ubi venit Angelus illumi-

<--- Page Split --->

nare Joseph de his quæ debebant fieri circa Salvatorem in somnis, per imagines corporales instruxit eum. Et sic etiam factum est de regibus 1.

Ad aliud dicendum, quod duo exiguntur ad instructionem hominis si aptissime debeat instrui, scilicet quod figura vel species apparens quasi ipsa loquitur hoc de quo homo debet instrui. Et quod instructor conformis et familiaris per omnia congruat ei qui instruitur. Et quantum ad primum sufficeret illuminatio ostensa in sensibilibus speciebus, vel imaginabilibus, vel intelligibilibus, sicut factum est Prophetis. Sed quantum ad secundum exigitur assumptio corporum, in quibus hominibus congruat,comedendo, bibendo, ambulando, loquendo.

Ad aliud dicendum, quod sic non indigent corpore, quod sine ipso non possint facere operationes illuminationis. Unde aliquando etiam sonant de nube voces articulatas et significativas, quas non formant per linguam, sed indigent eis ut aptissimo modo homo intruatur, ut dictum est.

Ad aliud dicendum, quod Rabbi Moyses et aliqui alii Judæi, ut Rabbi Eleazar, et Rabbi Josua, et Rabbi Joanna, et Isaac non referebant apparitiones Angelorum nisi ad actum illuminationis quæ fiebat per eos. Et verum est, quod illa potest fieri ex solis speciebus sine assumptione corporum. Sed (ut dictum est) sancti alii attendentes conformitatem Angelorum cum hominibus in actibus humanis, ex quibus per amorem capitur et per significationem quasi manuducitur, ut dicit Dionysius, animus hominis, et apertissime instruitur, dixerunt hæc quæ scribuntur de Angelis, in Genes, xviii, 1 et seq., qui comederunt apud Abraham : et, Tobiæ, xii, 19, ubi Angelus comedit. Et, Actuum, xii, 10, ubi Angelus corporaliter præcessit Petrum, et eduxit eum de carcere. De for-

mis autem in quibus apparuit Deus ante incarnationem, dicit Augustinus· expresse in libro III de Trinitate, quod « Angeli eas præparaverunt, sed virtus divina formavit eas et distinxit 2. »

Ad aliud dicendum, quod licet illud non sit multum ad propositum quod ante quæritur de hoc, tamen ante diluvium Deus magis familiaris videbatur hominibus : eo quod peccatum non tantum inundaverat : et ideo apparuit per seipsum. Cum autem peccatum inundavit, post diluvium minus familiarem se ostendit hominibus, et apparuit per Angelos. Tandem, ut dicunt Anselmus et Ambrosius, quia opus redemptionis non potuit fieri nisi per eum qui debuit ut homo, et potuit ut Deus, oportuit ut apparens per seipsum veritatem humani corporis assumeret.

Ad aliud dicendum, quod apparitio ad 9. quæ scribitur in libro II Machabæorum, v. 2 et seq., facta non fuit nisi ut significaretur illuminatio de bello futuro : et ideo ad hoc suffecerunt imagines sine corporibus. Sed ex hoc non sequitur, quin necessaria sit assumptio corporis ad familiarem instructionem quarumdam personarum, ut Abraha et Tobia.

InquodprimoincontrariumobjiciturAdobject . t . de beato Bernardo, concedendum est : angelicus enim spiritus propter ministerium indiget corpore, non propter se, sed propter nos, ut dictum est.

Ad dictum Augustini dicendum, quod Ad object. 2. non dicit Augustinus, quod dæmones sint animalia, et corpore aerea, nisi secundum opinionem Stoicorum : et illa erronea fuit. Unde ex hoc non sequitur, quod Angeli habeant corpora, vel assumant ea propter indigentiam propriam.

Ad aliud dictum Augustini eodem ad object.3. modo dicendum est : dicit enim hoc recitando opinionem Stoicorum, et non asserendo.

<--- Page Split --->

Ad object. 4 et 5.

Ad ALIUD dicendum, quod dictum Gregori et sequens dictum, simpliciter concedenda sunt.

MEMBRUM II.

Ex quo elemento Angeli assumant corpora 1 ?

Secundo quaeritur, Ex quo elemento Angeli assumant corpora ?

Sicut jam dictum est, auctoritati innitendum est :

  1. Habitum est autem nuper quod dicit Gregorius, Abraham Angelos non potuisset videre, nisi corpora ex aere assumpsissent.

  2. Adhuc, Beda in libro de Natura rerum sic dicit : « Cœlum superioris circuli proprio discretum termino et æqualibus spatiis collocatum, virtutes angelicas continet, quæ ad nos exeuntes ætherea corpora sumunt, ut possint hominibus medendo assimilari, eademque reversæ ad cœlum deponunt.» Æther autem est superior pars aeris, ut in libro Meteororum dicit Aristoteles.

Sed contra.

In CONTRARIUM hujus est, quod

  1. Sicut dicitur, Genes. 1, 1, et jam habitum est, locus corporeus qui magis convenit Angelo, cœlum empyreum est. Dicit autem Philosophus, quod locus et locatum connaturalia sunt : propter quod unumquodque movetur ad locum sibi connaturalem. Videtur ergo, quod magis congruum sit Angelo, quod sumat corpus de corpore cœlesti, quam de aere. Et hoc videtur etiam ex signo, Actuum, XII, 7 : Et ecce Angelus Domini adstitit, et lumen refulsit in habitaculo, scilicet in carcere. Constat, quod loquitur

de lumine corporali, quod potuit fulgere nisi tantum de corpore Angeli. Cum ergo corpus de se non luceat nisi cœleste, videtur quod corpus Angeli assumptum fuit de substantia cœlesti.

  1. Adhuc, Augustinus in libro III super Genesim ad litteram 4, et inducitur a Magistro in libro II Sententiarum, distinctione VIII, dicit sic : « Dæmones quibus ante peccatum congregabat locus cœlestis, quantum erat de prima natura sua instituta, post peccatum ceciderunt de cœlo in hunc aerem caliginosum : et de illo assumunt corpora ad tentandum. » Si ergo boni Angeli non ceciderunt de cœlo, congruitatem non habent assumendi corpora de aere, sed de cœlo.

  2. Adhuc, Ante habitum est de agilitate Angelorum, quod in potestate habent motum suum : tantæ autem agilitati non competit corpus alicujus elementi, sed de cœlesti assumptum : ergo videtur, quod boni Angeli non assumant corpora de aere, sed de cœlo.

Sed hoc videtur esse impossibile :

  1. Corpus enim cœleste, ut dicit Aristoteles, est indivisibile : sed si Angelus assumit corpus de cœlo, oportet de necessitate, quod corpus assumptum dividatur a reliquo quod non assumit : et sic videtur, quod impossibile sit, quod assumat corpus de cœlo.

  2. Adhuc, Dicunt quidam cœlum esse corpus inalterabile secundum qualitates : alterations enim non accipit, sicut calidum, frigidum, humidum, siccum, rarum, spissum. Corpora autem assumpta ab Angelis, ut dicunt Sancti, densabilia et densata sunt, ut contineant figuras membrorum humanorum et aliorum animalium terminata in seipsis : quia si essent in raritate aeris vel ætheris, quocumque moveretur Angelus, corpus

<--- Page Split --->

suum continuaretur illi aeri et flueret in ipsum : et sic Angelus indistinctus ab aere esset per quem moveretur.

  1. SOLUTIO. Dicendum, quod secundum Sanctos oportet dicere, quod Angeli ex æthere corpora assumant, et quod habeant potestatem densandi ea, non commixtione alterius corporis, sed simpliciter, prout densitas est situs quidam partium propinque stantium in toto, et quod habeant potestatem ad solidum redigendi ea ut resistant tactui et non cedant impellenti : sic enim et figurata sunt et formata. Æther autem licet multipliciter dicatur, ut dicit Aristoteles in libro Meteororum, tamen principaliter dicitur corpus non igne, sed lumine inflammans et inflammatum : et talis est superior pars aeris, quæ pura est, eo quod vapores ad ipsam non attingunt : luminosa est sive inflammata lumine ex propinquitate siderum. Sapientiæ, XVII, 3, dicitur : Siderum limpidæ flammæ. Ex hoc ergo meo judicio corpora assumunt, secundum quod potest elici ex dictis Sanctorum : hoc enim magis obedit densationi et solidationi in figuras corporales ministerio eorum congruentes.

  2. AD PRIMUM ergo dicendum, quod Gregorius vocat æthera aerem : quia superior pars aeris est.

  3. AD DICTUM Bedæ patet solutio : quia hoc concedendum est.

JET. 1. Ad in quod objicitur in contrarium, dicendum quod licet cœlum empyreum inter corpora plus congruat naturae angelicae, tamen non ita congruit ministerio : quia non ita potest solidari et densari sicut aereum, ut dictum est. Dionysius tamen in Cælesti hierarchia hujus ponit etiam aliam rationem, dicens quod « sapienter providit theologia Angelos formans figuris ignobilium corporum, ut bonum, leonum, aquilarum, equorum igneorum, ne scilicet imperiti et idiota qui nihil æstimare sciunt nisi quod vi-

dent, crederent esse Angelos ejusdem naturae cujus est corpus in quo apparent : sed ipsa vilitate et ignobilitate elementi conjuncti, scient Angelos esse supermundanas substantias, habentes potestatem haec inferiora movendi ad usum sui ministerii 1. »

Ad aliud dicendum, quod non intendit Ad object. 2. Augustinus dicere, quod dæmones ante peccatum et Angeli boni quantum est de se, dependerent vel connaturalitatem haberent ad aliquem locum : sed quantum est de congruentia corporis ad spiritum, lux corporalis plus congruit luci spirituali quam aliud corpus : et sic debebatur Angelo bono cœlum, et etiam dæmoni ante peccatum. Quoad assumptionem vero corporum quæ non respicit nisi ministerii congruitatem, sic dæmoni post peccatum ad congruitatem tentationis debetur aer caliginosus : quia calignoso corpore assumpto magis congruit tentationi : ex ipsa enim caligine signanter respondet, quod tentator est et mendax. Aliquando tamen transfigurat se in Angelum lucis, ut hac simulatione decipiat, sicut dicit Apostolus, II ad Corinth. xi, 14.

Et quod objicitur in praecedenti argumento, Actuum, xii, 7 dicendum, quod sicut dicit Avicenna in Sufficientia cæli et mundi, « Omne perspicuum densatum lucet : » et ideo omne lucens actu tegit et videri non permittit corpus quod post se est. Unde flamma candelæ alteri candelæ objecta, umbram facit, et sol tegit stellas. Propter quod etiam Philosophi dicunt ignem non lucere in propria sphæra, propter nimiam raritatem ipsius. Non ergo est inconveniens si corpus Angeli ex æthere densatum luxit in carcere.

Ad aliud dicendum, quod agilitati Ad object.3. Angeli non repugnat æther : tanta enim est vis Angeli ad movendum, quod vincit omnia talia, sicut paulo ante in præhabitis ostensum est.

<--- Page Split --->

Ad aliud dicendum, quod dictum Aristotelis procedit.

Ad aliud potest dici, quod illud procedit : licet enim corpus cœeleste, ut dicit Messealach in libro de Sphæra mota, et Averroes in libro de Substantia orbis, sit inspissabile et rarefactibile quoad positionem partium propinque vel remote, eo quod aliter sequeretur quod intercideret vacuum inter sphæras orbium : tamen non est rarefactibile et densabile ad divisionem substantiæ, et alterationem passivam abjicientem a forma et a specie : et ideo ab Angelo non est assumptibile.

MEMBRUM III.

Qualiter Angelus assumat corpus, utrum scilicet sit in corpore assumpto ut perfectio in perfectibili, vel ut motor in mobili 1 ?

Tertio quaeritur, Qualiter Angeli assumant corpora ?

Et quaeritur hic, Utrum Angelus sit in corpore assumpto ut perfectio in perfectibili, vel ut motor in mobili ?

  1. Si enim est ut perfectio in perfectibili : cum ex perfectibili et perfectione naturaliter fiat unum, ex Angelo et corpore assupto naturaliter fieret unum, quod falsum est.

  2. Adhuc, Quotiescumque spiritualis substantia corporali unitur ut perfectio perfectibili, spiritualis substantia vivificat corporalem. Si ergo Angelus assumat corpus ut perfectio perfectibile, corpus assumptum vivificatur ab Angelo, quod absurdum est.

  3. Si dicatur, quod assumat ut motor mobile. CONTRA : Secundum hoc assumit omne corpus quod movet. Sed in libro VIII super Genesisi ad litteram, dicit Augustinus quod « Angeli omnia corpora possunt movere 2. » Ergo omnia corpora possunt assumere, quod falsum est.

  4. Adhuc, Zachariæ, 1, 13, dicitur : Respondit Dominus Angelo qui loquebattur in me. Ergo Angelus movebat Zachariam et membra ejus. Et si assumit omne corpus quod movet vel in quo operatur : tunc sequitur, quod assumpsit Zachariam, quod absurdum est.

ULTERIUS quaeritur, A quo vel quomodo fiat corpus quod assumitur ab Angelo ? hoc enim corpus organizatum est. Quaeritur ergo, Quis' organizat corpus ?

Et videtur, quod non Angelus :

  1. Organizatio enim cum ultima perfectio sit corporis animati, videtur quod ad Deum pertineat : ultimum enim et optimum in unoquoque Deo est attribuendum.

  2. Adhuc, Augustinus in libro IX super Genesisi ad litteram, dicit, quod « in formatione corporis Hevæ Angeli præparaverunt materiam, extrahendo scilicet de Adam costam, sed Deus perfecti corpus, distinguendo in organa 3. » A simili ergo videtur, quod in corporibus suis præparatores tantum sint, et Dominus adhibeat organizationem.

  3. Adhuc, Anima in generatione hominis non facit organizationem in corpore, sed organizato jam infunditur, sicut dicitur, II Machab. VII, 22 et 23 : Nescio qualiter in utero meo apparuistis : neque enim ego spiritum et animam donavi vobis et vitam, et singulorum membra non ego ipsa compegi : sed

<--- Page Split --->

ruim mundi Creator, qui formavit homuius nativitatem, quique omnium invenit originem, et spiritum vobis iterum cum misericordia reddet et vitam, sicut nunc vosmetipsos despicitis propter legres ejus. Ergo videtur, quod nec Angelus organizet corpus assumptum ab ipso.

  1. Adhuc, Videtur quod organizatum corpus non competat Angelo. Dicit enim Commentator super secundum de Anima, quod multitudo organorum in corpore est propter multitudinem potentiarum in anima, quae non nisi organis operari possunt : sed talis multitudo potentiarum non est in Angelo : ergo non competit sibi assumptio corporis organizati.

  2. Adhuc, Cum fictio contraria sit veritati, ut dicit Gregorius, et Angelus quando mittitur, veritatis nuntius sit, videtur quod in operibus ejus non debet esse fictio : ergo oculus ejus vere est oculus, et pes vere pes, et lingua vere lingua, et auris vere auris, et manus vere manus : sed oculus vere oculus, et vere auris, et sic de aliis organis sensuum immutantur passibilibus qualitatibus corporum : ergo Angelus immutatur et recipit a corporibus passiones et passibiles qualitates corporum inferentes vel illatas : quod valde absurdum est, et contra beatum Dionysium, qui dicit, quod Angeli cognoscunt haec singularia nihil recipientes ab ipsis.

  3. Adhuc, Sicut in prehabitis dictum est, frustra fit mediante corpore quod sine corpore fieri potest. Sed sonare, locutiones formare, accedere homines, movere corpora, et defendere a periculis, etc., hujusmodi potest Angelus facere sine organis et sine corpore. Frustra ergo ad opus suum corpus organizatur.

SOLUTIO. Dicendum, quod Angelus assumit ex æthere sive ex puriore parte aeris corpus, quod ipse virtute divina spissat, solidat, et organizat ad singulas

operationes organorum singulorum : et conjungitur ei et unitur quasi ut 'motor mobili. Probavit enim Aristoteles in VII Physicorum, quod mobile determinatae figurae et solidae substantiae et incorruptibilis non movetur in actu nisi a motore conjuncto sibi. Assumptio ergo corporis est conjunctio sive unio talis Angeli cum corpore, ita quod Angelus cum corpore intrinsecus sit ut quasi unum fiat de Angelo motore et corpore moto, in omnibus operationibus quae fiunt ad manifestationem divinam, vel ad manifestationem Angeli. Dico autem ad manifestationem divinam, propter hoc quod aliquando Angelus apparet in persona Dei : et tunc operatio ejus ordinatur ad manifestationem divinam. Aliquando apparet in persona propria : et tunc operationes ejus ordinantur ad manifestationem angelicam. Et dico quasi unum, non unum : quia non fit unum ex Angelo et corpore assumpto vere et secundum naturam. Corpus enim assumptum est sibi quasi habitus congruus in quo homini manifestatur. Unde Beda dicit in libro de Natura rerum, quod « in ministerium missi induunt corpora, et ministerio expleto deponunt. »

Ad PRIMUM ergo dicendum, quod Angelus non est in corpore ut perfectio in perfectibili, sed ut motor in mobili tantum, in potestate voluntatis habens mobile et motum mobilis et omnes operationes organorum corporis assumpti, distinctus tamen ab ipso in essentia et esse : idcirco ex ipso et mobili non fit unum per naturam, sicut ex nauta et navi non fit unum, licet nauta ut motor conjunctus sit navi.

Ad ALIUD dicendum, quod hoc procedit : et ideo non conjungitur corpori ut perfectio perfectibili.

Ad ALIUD dicendum, quod est motor extrinsecus, et est motor intrinsecus, et est mobile motum ad conformitatem hominis, et motum simpliciter quocumque motu. Angeli omnia corpora possunt movere quocumque motu ut motores

<--- Page Split --->

extrinseci : quia non est eis determinatum a Deo quod corpus moveant, et quod non moveant. Sed cum superior sit creatura spiritualis ad corporalem, et in omni ordine naturae superior natura sit ut movens, et inferior ut mota, dicit Augustinus, quod Angeli possunt movere corpora : sed ad talem motum corporibus non indigent. Sed motor intrinsecus distinctus secundum esse ab ipso mobili, in motu qui est ad manifestationem divinam, vel angelicam factus secundum conformitatem ad hominem non indifferenter se habet ad omne corpus : quia quodam corpore potest perficere hoc, et quodam non : et ideo quoddam assumit, et non omne.

Ad 4. Ad aliud dicendum, quod Angelus loquebatur in Zacharia per medium : inspirabat enim sive illuminabat, quod melius est, animam Zachariae de his de quibus loquendum erat : et anima Zacharia movebat linguam et corpus. Et ideo Angelus nec Zachariam nec corpus ejus assumpsit : quia in corpore assumpto immediatus motor est Angelus, et per seipsum operatur in organis ejus.

Ad 1. Ad 1D quod ulterius quaeritur, probabiliter dici potest, quod in corporibus talibus substantia ipsius corporis preparatur ab Angelo : distinctio vero et figuratio in organis fit etiam ab Angelo, sed virtute divina : sicut etiam locatio in loco corporali Angeli non potest esse virtute corporis : quia corpus non potest contingere Angelum, sed virtute Dei, qui proprius locus est Angelorum, ut dicit Beda : « Locus Angelorum Deus est, intra quem currunt quocumque mittuntur 1. » Dei enim solius est continere Angelum, a quo et ipse Angelus habet virtutem contentivam qua continet corpus assumptum, ne defluat, nec dissolvatur.

Ad 2. Ad aliud patet solutio per ante dicta. Conceditur enim secundum Augusti-

num, quod praeparatores sunt Angeli, licet non creatores essentiae et esse rerum : essentias enim et esse rebus solus Deus dat.

Ad aliud dicendum, quod non est simile. Anima enim non potest facere organa in corpore : quia ipsa ante organizatum corpus non est : et cum non est, nec virtute propria, nec virtute divina operari potest. Angelus autem ante assumptum corpus est : et ideo assumendo corpus potest organizare virtute divina, ut dictum est : quod non potest anima, quae organizato jam infunditur corpori, et infundendo creatur.

Ad aliud dicendum, quod illa objectio non probat, nisi quod Angelus non indiget organis quantum ad seipsum : et hoc verum est : indiget tamen organis propter hominem circa quem ministrat, cui convenienter significari non possunt manifestationes divinae et angelicae, nisi in corpore quod est conforme corpori humano.

Ad aliud dicendum, quod non est ibi fictio, sed veritas. Sed veritas est duplex. Verum enim organum secundum naturam est, quod vere agit et patitur ad naturalis indigentiae suppletionem : et sic dicitur oculus verus, qui vere nuntiat conveniens animali per lumen et colorem : et auris vera, quae conveniens nuntiat per signum : et naris vera, quae nuptiat conveniens per odoris susceptionem et passionem : et gustus verus, qui passione nervi gustatim diffusi in lingua et faucibus, tactu cibi judicium saporis est : et tactus verus, qui sensibilibus et tangibilibus qualitatibus immutatur. Et haec est veritas rei : et hac veritate non sunt vera organa assumpti corporis ab Angelo. Sed est veritas signi, qua significatur res ut res est : et sic auris sub figura auris significat potestatem audiendi, hoc est, percipiendi sensibilia sensus auditus : et oculus significat potestatem visivam, et pes virtutem processivam, et

<--- Page Split --->

manus virtutem operativam, et unumquodque istorum verum est quando directe significat potestatem et veritatem virtutis quae in ipso operatur. Sic enim dicimus Deum habere oculos, aures, etc. Et sic assumptum corpus habet vera organa, hoc est, tales potestates Angelo inesse spiritualiter et non materialiter demonstrantia. Nec est fictum quod vere demonstrat talem potestatem inesse : quamvis Angelus sine his eosdem actus possit operari, quia, sicut dicit Boetius, quidquid potest potentia inferior, potest potentia superior eminentius et excellentius. Unde quod anima facit per organum, Angelus sine organo potest operari.

indigebant, sed quia volebant et poterant, ut hominibus congruerent sui ministerii quadam humanitate, fecerunt. Neque enim in phantasmate Angelos edisse credendum est, quando eos homines hospitio susceperunt, sicut dicitur, Genes. xvnii, 1 et seq., quod Abraham recepit tres Angelos. Et, Genes. xix, 1 et seq., quod Loth recepit Angelos. » Ex hoc accipitur, quod vere comederunt Angeli : sed ad veram comestionem exigitur masticatio et linguæ revolutio et in corpus cibi gluttitio : ergo videtur, quod omnia hæc organa, os scilicet, et linguam, dentes, æsophagum, et stomachum acceperunt Angeli : quia sine his organis isti actus vere fieri non possunt.

AD ULTIMUM dicendum, quod illa objectio procederet, si propter se dicerentur Angeli assumere corpora : sed hoc non est verum : assumunt enim propter conformitatem ad homines, et sine eis non adeo competenter possent instruere et custodire homines : et ideo non sunt frustra, sed ad magnam utilitatem hominis a divina providentia præordinata, et ab Angelis assumpta.

MEMBRUM IV.

Ad quem usum Angeli assumant corpora1 ?

QUARTO quæritur, Ad quem usum Angeli assumant corpora ?

Et videtur, quod ad usum comestionis, locutionis, ambulationis, et ad alios quosdam.

  1. Unde Augustinus in libro XIII de Civitate Dei 2 : « Quod visibiliter et tractabiliter apparentes Angeli, non quia

  2. Adhuc, Constat, quod etiam eadem ratione vere loquebantur : sed vera locutio non fit nisi interpretativa potentia movente linguam et formante voces articulatas : ergo assumpserunt et interpretativam potentiam quae est rationalis animæ, et linguam, et os, et dentes, et alia ad quae flectitur lingua quando format voces : et sic assumpserunt animam rationalem, non tantum corpus hominis vel simile corpori hominis : quia aliter hos actus non vere sed phantastice fecissent.

  3. Adhuc, Ex prædictis constat, quod Angeli ex aere densato et solidato corpus assumunt, in quo operantur circa nos : aer autem densatus et solidatus in corpus figuratum et solidum non movetur per spatium, nisi commetiendo se spatio et in tempore determinato : Angelus ergo in corpore moto non in voluntatis potestate habet motum ut in nunc vel in tempore transeat spatium sicut vult, sed exigit tempus determinatum : ergo spatium transire potest, ita quod in minori transire non possit.

  4. Adhuc, Aristoteles in secundo de Anima dicit, quod vivere dicitur multi-

<--- Page Split --->

pliciter, scilicet nutriri, augeri, moveri secundum locum, sentire, et intelligere. Sed in omnibus inferius semper infert suum superius. Si ergo Angelus comedit in corpore corporaliter, et si localiter movebatur in corpore, cum motus localis non sit nisi animalis sensibilem animam habentis : hoc enim solum, ut dicit Avicenna, participat motum processivum, si est perfectum : vel motum contractionis et dilatationis si est imperfectum. Imperfectum autem dico, quod est quasi medium finter plantam et animal, ut spongia, et quaedam alia. Si ergo Angelus vere movebatur localiter et motu processivo corporaliter, sequitur quod in eodem corpore vere et corporaliter vixit, et sensit secundum omnia organa sensuum : et sic non assumpsit tantum corpus, sed totum animal secundum sensum et motum.

ADHUC ulterius quaeritur, Quid factum sit de cibo quem comedit ? Indignum enim est dicere de Angelo, quod digesserit vel egresserit eos : dubium est ergo quid de eis sit factum ?

Et videtur, quod phantastice comederit et non vere.

Et hoc videtur accipi ex verbis Angeli, Tobiae, xii, 18 et 19, ubi dixit Raphael : Etenim cum essem vobiscum, per voluntatem Dei eram... Videbar quidem vobiscum manducare et bibere : sed ego cibo invisibili, et potu, qui ab hominibus videri non potest, utor.

SOLUTIO. Accipiendum est verbum Augustini in libro XIII de Civitate Dei, cap. 22, ubi dicit : « Angeli potestate comederunt, non necessitate. » Et ponit exemplum duplicis comestionis : quia aliter terra sitiens absorbet aquam pluviae propter indigentiam suae siccitatis, et aliter consumit eamdem radius solis virtute potestatis cœelestis. Et ita vult, quod omnes istos actus quos Angeli fe-

cerunt in corpore, propter nos ad demonstrationem suae potestatis fecerunt, et non ad indigentiam animalis necessitatis, sicut paulo ante dictum est, quod quidquid potest potentia inferior, eminentius potest hoc idem potentia superior, ut dicunt Dionysius et Boetius, Unde Angeli haec opera non phantastice, sed vere fecerunt veritate demonstrationis potentiae, licet hoc non fecerunt animali necessitate. Unde comedendo vere in se comestivam potentiam demonstraverunt, et loquendo vere in se potestativam interpretationem ostenderunt, et deambulando demonstraverunt potestatem movendi secundum locum sibi inesse, et non ad necessitatem indigentiae. Unde etiam illa organa sive similitudines illorum organorum in corporibus assumptis leguntur assumpsisse, ex quorum actibus et operibus nobiles potestates demonstrantur. Sicut caput in quo demonstrantur potestates discretivae per nervos ante a cerebro descendentes, et potestates motivae per nervos a posteriori parte capitis descendentes : et ideo dicuntur oculosi sive pleni oculi, ut dicit Dionysius in libro de Ccelesti hierarchia 1, deividi, potestatem divinam habentes in videndo Deo et divinis. Et cum auribus leguntur, quasi facile audituri eorum quae a Deo praecipiuntur : et cum manibus humanis, quasi potentes ad intellectuales operationes : dicit enim Aristoteles in libro XII de Animalibus, quod manus est instrumentum intellectus practici. Et leguntur alati, per pennas et alas nihil demonstrantes indigentiae : sed, sicut dicit Dionysius, quod altivoli sunt in divinas contemplationes : et sic est de aliis organis mobilium operationum. Et non leguntur assumpsisse hepar vel stomachum vel intestina vel etiam exteriora membra turpium operatiohum, ex quorum actibus non demonstratur nobilis potestas, sed indigentia animalis necessitatis. Quamvis Augusti-

<--- Page Split --->

nus dicat 1, quod dæmones effigies talium membrorum in corporibus assumptis in signum suæ pravitatis et turpitudinis leguntur assumpsisse : sicut dicunt de incubis et succubis, qui non corporaliter tales turpitudines exercuerunt, sed quod spiritualiter ad talia instigent, et hoc per turpes effigies corporum ostendunt.

Ex his notatis est facile respondere objectis.

  1. Ad PRIMUM ergo dicendum, quod corpora receperunt in organis nobiles potestates demonstrantibus per proprias operationes. Unde figuram oris habuerunt et eorum quae in ore sunt potestativam comestionem demonstrantium, et non phantastice comederunt, sed vere, et potestativa veritate comestionis, non indigentiae.

densatum, non propter hoc retardatur motus ejus.

Ad aliud dicendum, quod in omnibus Ad 4. inferius infert suum superius, in quibus superius ut natura superior actu et intellectu est in inferiori : et sic non est in vita et sensu et motu locali in quibus ista sunt animaliter et indigenter. Ubi autem sunt ad potestatis demonstrationem, non oportet : eo quod in illis superius non est in inferiori, et in illis inferius demonstrativum est nobilis potestatis, quam non demonstrat superius nisi potentialiter et imperfecte. Cujus causa est, quia sicut innuit Aristoteles in II Priorum, inferius non est in suo superiori nisi potentia, superius autem in inferiori actu et intellectu.

4 2. Ad aliud dicendum, quod vere loquebantur potestativae locutionis demonstratione, sed ad hoc non indigebant quod assumerent animam vel partem animae hominis : cum (sicut dictum est) natura superiores sunt quam anima, et possunt hoc eminenter per seipsos spiritualiter quod anima potest animaliter et indigenter et materialiter. Unde, Numer. XXII, 28, Glossa dicit, quod ad locutionem formandam per os asinae, non oportuit, quod lingua asinae fieret lingua humana, vel anima asinae mutaretur in rationalem animam : cum hoc possit facere Angelus etiam sine lingua, vel per contrariam linguam, quod anima hominis per linguam hominis operatur.

Ad id quod ulterius quaeritur, jam patet Ad quest. solutio. In potestativa enim comestione consumitur cibus, et (sicut antiqui dixerunt) redigitur in praejacentem materiam elementalem, sicut radio solis consumitur humor aquae : sed in indigentia comestionis rejicitur et digeritur et egeritur. Et quod dicit Angelus : Videbar quidem vobiscum manducare et bibere 2, intendit, quod videbatur comedere et bibere ad indigentiam : cum tamen non comedit ad indigentiam, sed ad potestatis demonstrationem.

Ad 3. Ad aliud dicendum, quod hoc esset verum quod objicitur, si Angelus motor determinatæ virtutis proportionem haberet ad corpus motum, sicut motor naturalis, ut dicit Aristoteles, quod si cælum plures stellas haberet quam habet, a motore suo moveri non posset, Sed in ante habitis dictum est, quod Angelus vincit potentiam mobilis et medii per quod est motus : et ideo si assumat corpus aereum

MEMBRUM V.

Quid fiat de corporibus assumptis post ministerium expletum, utrum redeant in praejacentem materiam ?

Quinto quaeritur, Quid fiat de corporibus assumptis post ministerium expletum ?

<--- Page Split --->

Et dicit Beda in libro de Natura rerum, quod missi in ministeria corpora sumunt, et eodem ministerio expleto deponunt.

Et sic videtur, quod corporibus utuntur ut habitibus.

  1. Habitus autem post depositionem integri manent. Ergo videtur, quod corpora assumpta ab Angelis et deposita, integra et salvata manent in figuris organorum.

  2. Adhuc, Habitum est, quod spissant ea et solida faciunt : spissum autem et solidum post depositionem etiam retinet figuram : quia ex спissitudine et soliditate confortatur in eo potentia tenendi formam et figuram : videtur ergo, quod corpora deposita ab Angelis, in formis suis manent et figuris.

Sed contra. SED CONTRA hoc est, quod

  1. Sicut dicit Beda, Figura corporum in quibus apparuit Deus, expleto ministerio, resoluta fuit in praejacentem materiam, sicut columba in qua apparuit Spiritus sanctus 1, et stella quae in aere apparuit, et duxit Magos x. Ergo multo magis corpora in quibus apparent Angeli, peracto ministerio resolvenda sunt in praejacentem materiam.

  2. Adhuc, Si manerent, ubi manerent, vel ad quid manerent? Si enim ex aere sunt, ut dicit auctoritas, non habent locum connaturalem ubi manerent, nisi aerem : et sic a quibusdam viderentur.

  3. Adhuc, Fortior est unio animæ ad corpus cui naturaliter unitur, quam Angeli ad corpus assumptum : sed corpus quod unitur animæ, exuta anima a corpore, statim resolvitur. Dicit enim Ari-

stoteles in fine primi de Anima, quod egrediente anima marcescit corpus et exspirat. Ergo multo magis corpus Angeli resolvitur postquam ab Angelo depositum est.

SOLUTIO. Dicendum, quod corpus Angeli resolvitur in praejacentem materiam peracto ministerio. Praejacens autem materia aer est tenuis, non tenens figuram in quam resolvitur corpus Angeli, et disparet. Et hujus causa est, quia spissans est continens corpus non est aliqua natura vel qualitas naturalis quae sit in ipso corpore assumpto, sed ex virtute Angeli assumentis corpus continetur : et ideo relicitum ab Angelo non habet quo spissetur et quo contineatur, et consequenter ex virtute elementali quae in ipso est, in tenuem aerem resolvitur et disparet.

AD PRIMUM ergo dicendum, quod habitus figuram retinent : quia in se habent potentiam sicci et duri quibus in eis confortatur potentia tenendi figuras quas receperunt. Et contrarium eorum est per naturam in corpore Angeli, humidum scilicet, quod proprio termino non terminatur, et spiritualis raritas, quae nihil tenet sibi impressum, nec tenet Angelorum figuram, et propterea statim resolvitur depositum ab Angelo.

AD ALIUD dicendum, quod spissum non tenet figuram, nisi principia potentiae solidi et spissi radicentur in ipso spisso per naturales qualitates. Jam autem dictum est, quod sic non est in corporibus Angelorum : et ideo resolvuntur.

EA quae objiciuntur in contrarium, Ad objprocedunt.

<--- Page Split --->