QUÆSTIO LXXIII.
Utrum Deus localiter sive circumscriptibiliter sit in rebus ?
Deinde quaeritur, Utrum Deus localiter sive circumscriptibiliter sit in rebus? De hoc enim quaerit Magister in libro primo Sententiarum, distinct. XXXVII, cap. Omne ergo corpus.
Tertio, Secundum quam diversitatem conveniat corpori esse in loco et spiritui ?
Et quarto, Utrum spiritus possit esse sine loco ?
Et quaeruntur quatuor, scilicet quid sit esse in loco ?
Juxta quod oportet quaeri, Si plura corpora vel plures spiritus possint esse in eodem loco ?
Secundo, Cui convenit esse in loco ?
<--- Page Split --->
MEMBRUM I.
Quid sit esse in loco, vel locale, vel circumscriptibile 1 ?
PRIMO ergo quaeritur, Quid sit esse in loco, vel locale, vel circunscriptibile?
Dicit autem Magister in libro primo Sententiarum, distinct. XXXVII, quod duobus modis dicitur in Scriptura aliquid locale vel circumscriptibile, scilicet vel quia dimensionem capiens longitudinis, altitudinis, et latitudinis, distantiam facit in loco, ut corpus : vel quia loco definitur aut determinatur : quoniam cum sit alicubi, non ubique invenitur : quod non solum corpori, sed etiam omni spiritu creato congruit.
Videtur autem, quod locale non sit nisi uno modo.
Locus enim terminus est extrinsecus continens, et non intrinsecus. Sed extrinsecum terminum corporalem non potest habere spiritus : eo quod inter locatum et locum contactus est : contactus autem, ut dicit Aristoteles in VII Physicorum, non est nisi eorum quorum ultima sunt simul : ultima autem sunt superficies : spiritus creati non est superficies : ergo spiritus creati non est locus, nec localis esse potest.
Adhuc, Locus eo quod est continens, ut forma se habet ad locatum, sive ut actum formaè habens ad ipsum: nihil corporale ut forma vel ut actum habens formaè, se habet ad spiritum creatum : ergo nihil corporale ut locus se habet ad spiritum creatum : et sic spiritus localis non est.
Adhuc, Damascenus in libro primo
de Fide orthodoxa 2, non dicit, quod duobus modis sit locale corporaliter, sed quod aliquid est locale corporale, et aliquid intelligibiliter : dicit enim sic : « Est enim intelligibilis locus ubi intelligitur et incorporea natura, ubi nimirum est et operatur : et non corporaliter continetur, sed intelligitur. » Ex hoc videtur, quod nullus sit corporalis locus spiritus creati. Falsum ergo est quod dicit Magister, quod spiritus aut loco definitur aut determinatur.
Adhuc, Commentator super quartum Physicorum Aristotelis, distinguit qualiter aliquid sit in loco, et dicit, quod incorruptibilia ut primum cœlum et alii orbes usque ad lunam inclusam non proprie sunt in loco, sed locus. Et assignat causam : quia scilicet locus deputatur ei quod respersum est contrarietate in superficie : quæ contrarietas propter continuam actionem et passionem contrariorum ad invicem dissolveretur, nisi deputaretur ei extrinsecus continens, quod continendo salvat locatum ne dissolvatur. Tale autem continens non potest deputari spiritui creato : quia ille est continens id in quo est, et non contentus ab ipso. Ergo spiritus creatus non est locatus, sed magis locus.
Adhuc, Aristoteles in VIII Physicorum probat, quod idem est motus ad locum et ad formam, et ab eodem, scilicet a generante : et hoc non potest esse nisi motus et locus sint per se consequentia formam, ut ibidem dicit Commentator : quia tunc quantum a generante datur alicui de forma, tantum datur ei de motu consequente formam et locum. Et est exemplum Avicennae in eo qui generat ignem : primo enim calidum alterat materiam et disponit ad ascensum : et cum plus immittit ei de forma ignis ita ut elicit fumum, fumus plus ascendit, et cum hoc plus dat de forma ignis, sic-
<--- Page Split --->
ut in flamma plus ascendit et altiorem rem locum petit : et si plus adhuc immittit ita ut perfecte est ignis, nisi prolibeatur ab aliquo, ascendit in ultimum terminum sphære activorum et passivorum, ubi proprius locus est generationis ignis. Propter quod dicit Aristoteles in Topics, quod species ignis in termino est. Unde Dionysius in Cælesti hierarchia dicit, quod « proprium ignis est, quod sit incensivus et ascensivus. » Ex his arguo : Cujus formam non sequitur motus et locus, de natura sui et generatione non est locale. Angeli vel spiritus creati naturam non per se sequitur locus et motus. Ergo spiritus creatus proprie est in loco vel localis : et sic non sunt duo modi quibus aliquid locale esse dicatur.
Adhuc, Sicut omnis locus continet locatum, sic omne locatum implet suum locum. Sed spiritus creatus non implet locum : quia dicitur in libro primo Sententiarum, distinc XXXVII, cap. Sed ut supra diximus, si multi spiritus essent hic, quod eo non coangustarent locum quo minus de corporalibus contineret. Ergo spiritus creatus cum non impleat locum, non est localis.
Adhuc, Aristoteles in IV Physicorum disputans contra Xuthum Philosophum qui posuit vacuum, dicit quod eadem est distantia loci et locati, ut cubi et pleni cubi. Ex hoc videtur, quod non est locale nisi quod distenditur secundum distantiam loci : spiritus creatus non distenditur sic : ergo non est localis. Ex his videtur, quod divisio Magistri non valeat : quia non sunt duo modi, sed unus quo aliquid est locale. Si autem omnem modum vult describere quo aliquid refertur ad locum, tunc valde insufficienter procedit : Aristoteles enim dicit in IV Physicorum, quod neque una differentia est puncti et loci puncti : et sic punctum refertur ad locum.
Adhuc, Ibidem dicit, quod mathematicis dandus est locus : et illa aliter sunt in loco quam naturalia.
Adhuc, Augustinus videtur velle, quod anima in corpore est sicut in loco et in toto tota. Et iste est etiam unus modus quo aliquid est in loco.
Adhuc, Aliquid est in loco per se, et aliquid est in loco per accidens. Et horum modorum nullum tangit Magister, et sic videtur insufficiens.
ULTERIUS hic quaeritur, Si Angelus ex natura sua ad aliquem locum plus referatur quam ad alium?
Et videtur, quod non : quia spirituale quod de natura sua spirituale est et spiritus, non dependet ad corporale ut contentum et salvatum ab ipso : et sic cum Angelus spiritus sit, et locus corpus, Angelus non dependebit ad aliquem locum in quo vel sit vel fiat : et sic videtur, quod aequaliter se habeat ad omnem locum : et sic videtur, quod in nullo loco sit per continentiam, sed secundum praesentiam referatur ad omnem locum.
IN CONTRARIUM hujus est,
Quod dicitur, Genes. i, 1, super illud : In principio fecit Deus cælum et terram, ubi dicit Glossa Strabi, quod « per cælum intelligitur cælum empyreum, quod statim ut factum est, sanctis Angelis est repletum. » Omne autem quod ad locum refertur per se, maxime refertur ad locum sua generationis : Angelus creatur in cœlo empyreo : ergo maxime refertur ut ad locum ad cœlum empyreum.
Adhuc, Quod movetur per locum per se, refertur ad locum : Angelus non movetur ad locum, nisi dicatur moveri ad cœlum empyreum : ergo videtur, quod cœlum empyreum maxime sit locus ad quem refertur Angelus.
ULTERIUS quaeritur, Si secundum esse Quæst. 2. et fieri Angelus refertur ad locum ?
Et videtur, quod sic.
- Dicit enim Augustinus in libro de Spiritu et anima, quod « solus spiritus increatus incircumscriptus est : spiritus vero creati loco circumscribuntur. » Ex hoc arguo sic : Quæcumque loco circum-
<--- Page Split --->
scribuntur, proportionem habent ad locum secundum esse et fieri : Angeli circumscribuntur loco : ergo secundum esse et fieri proportionantur loco : ergo secundum esse et fieri referuntur ad locum.
Adhuc, Augustinus in libro de Ecclesiasticis dogmatibus : « Ex eo corporeas dicimus intellectuales naturas, quod loco circumscribuntur. » Et ex hoc sequitur idem quod prius.
Adhuc, Bernardns in homilia V super Cantica : « Liquet omnem spiritum creatum corporeo indigere solatio. » Sed quod refertur ad corpus, refertur ad locum. Angelus secundum indigentiam refertur ad corpus. Ergo secundum indigentiam refertur ad locum.
Adhuc, Bernardus, ibidem, « Inferior superiorque spiritus propriis corporibus egent, sed tamen quibus juveni, non etiam juventur. » Et ex hoc sequituc idem quod prius.
Adhuc, Bernardus : « Superior spiritus vel Angelus curat in libertate spiritus administrare officium pietatis, sese ministrum exhibens mortalibus; utpote suis in æternum futuris concivibus et cohæredibus æternæ jucunditatis, et ad hoc utitur corpore. » Sed quidquid utitur corpore, ad locum refertur illi corpori congruentem. Ergo Angelus ad locum congruentem refertur, et uni loco congruit, et alii non.
Adhuc, Glossa super illud : Veritas tua usque ad nubes 1 : « Celi supra nubes sunt, in quibus celis sedes Angelorum sunt. » Videtur ergo, quod ad cœlum referuntur sicut ad locum congruentem naturae suæ.
Solutio. SOLUTIO. Dicendum ad hoc, quod multipliciter dicitur aliquid esse in loco, scilicet per se, et per consequens, et per accidens.
Per se non est in loco, sicut dicit An-
selmus in Monologio 2 nisi quod sequitur leges loci. Et hoc dupliciter. Locus enim accipitur ut est quantitas mathematica. Et accipitur ut est principium corporis mobilis, et sic accipitur physice. Primo modo eadem est distantia loci et locati : et sic lex loci est, quod partes loci et locati ad unum communem terminum copulantur : et ille communis terminus accipitur intus et extra. Intus communis terminus loci et locati, est centrum loci et locati. Extra terminus communis est superficies interior corporis undique circumstantis et undique contingentis locatum. Et sic distantia loci et locati una est numero, quæ secundum esse est in quantitate locati, secundum terminum autem est in superficie interiori locantis corporis, quæ undique continet et contingit superficiem exteriorem locati : et sic locus datur mathematicis et non tantum naturalibus : et sic dicit Aristoteles contra Xuthum, quod nihil est vacuum 3 : eo quod non est alia distantia secundum esse loci et locati : hoc enim quia putabat Xuthus, dixit esse vacuum, deceptus in hoc, quod credidit aliam esse distantiam loci, et aliam locati, dicens distantiam loci esse quæ est in quantitate capacitatis loci, et aliam quæ est in quantitate corporis locati. Secundum autem quod locus est principium physicum corporis mobilis, in loco est per se, quod sequitur leges loci physici, quæ sunt contentivum, terminativum, esse circumscriptivum, salvativum ad ipsum, et ad ipsum esse motum naturalem : et hoc modo locus proprius est physici corporis in quo generatur, in quo salvatur, ad quem dependet secundum esse, et extra quem corrumpitur, ad quem movetur, a quo continetur formali continentia, sicut levia generantur et moventur sursum, et salvantur gravia deorsum, et sic de aliis : secundum enim, quod aliqua accipiunt de forma corporis existentis
<--- Page Split --->
sursum, et de forma corporis existentis dorsum a generante primo plus vel mi- nus, sic accipiunt plus vel minus de mo- tu ipsius, sicut in objiciendo dictum est. Et sic mathematicis non datur lo- cus.
Per consequens est in loco, cui essen- tialiter aliquid convenit, ad quod sequi- tur in loco contineri, sicut omne quod definitur essentialibus linibus, intra quos tota essentia et totum esse suum conti- netur, et extra quos nihil est de esse et substantia sua, et per quos distinguitur ab omni alio secundum esse et substan- tiam, quales sunt fines et termini qui si- gnantur in uniuscujusque propria defini- nitione. Ad hoc enim de necessitate se- quitur, quod determinatum sit in esse et substantia, et nihil ipsius essentialiter extendatur ad alia: et ad hoc sequitur, quod sit hic et non alibi, et quod sit hic et non ubique, et quod sit in hoc et non in alio. Et hoc vocatur loco definiri, et quod per se, hoc est, non per accidens per legem loci definientis non circum- scribentis sit in loco determinato. Lex enim talis loci est, sic claudere rem intra se, quod nihil de esse et substantia locati in ipso sit alibi vel ubique vel in alio. Et quia per leges loci talis refertur ad lo- cum, ideo per se et non per accidens re- fertur ad locum: per se enim et essen- tialiter est in ipso, ad quod sequitur de necessitate ipsum in tali loco esse. Et sic omne creatum est in loco et spiritus et corpus, et solus specie indefinitus: et ideo immensus secundum tempus, locum et intellectum, in nullo loco est, sed ubique semper et in omnibus.
Per accidens in loco sunt, quae propter aliquem actum sui et effectum qui appa- ret in loco, et est circa ea quae per se in loco sunt, dicuntur esse in loco. Hoc modo nihil prohibet Deum esse in loco hoc, et non in alio per eumdem effectum. Et hoc modo nihil prohibet Angelum esse in uno loco, et non in alio: quia ibi intelligitur esse ubi operatur, ut dicit Damascenus.
His ita notatis, facile est respondere objectis.
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod Ma- gister non tangit modos quibus aliquid est in loco, nisi per se, et per conse- quens.
Et ad objectum dicendum, quod ob- jectio illa non probat, quod Angelus non est localis loco corporali definiente et claudente locatum, sed quod non est lo- calis, ita quod sequatur leges loci corpo- ralis sive mathematicse sive physice dicti.
Ad ALIUD dicendum, quod locus ut forma vel ut actum habens formae, est locus physicus, qui non refertur ad alia nisi quae sequuntur leges loci physici. Et si inleratur, non est in loco physico, er- go non est in loco, incidit fallacia con- sequentis.
Ad ALIUD dicendum, quod propriissi- mum est dictum Damasceni, quia per principia intellectualia quibus aliquid definitur, de necessitate intelligitur in lo- co esse claudente se, ita quod nihil sui extra ipsum sit. Et in idem redit dictum Magistri, licet non ita proprie expresserit.
Ad ALIUD dicendum, quod Commen- tator distinguit locum et locatum secun- dum leges loci physici: sic enim cœlum secundum se totum non est locatum, sed locus. Sed secundum leges loci ma- thematici in loco est aliquid dupliciter, scilicet quod continetur et clauditur ab extrinseco, cujus quantitas sive distantia cum ipso sive distantia ipsius ad unum communem terminum copulatur: et sic inferiores sphære omnes in loco sunt. Dicitur etiam esse in loco sic, quod dif- ferentiam habet in situ vel in ubi secun- dum locum: et sic etiam suprema sphæ- ra in loco est: quia, sicut dicit Aristote- les in IV Physicorum, secundum for- mam secundum quam movetur sive se- cundum formas in quibus descendit et ascendit ad supremum et a supremo, se- cundum ubi diversitatem facit situs. Nullo istorum modorum potest Angelo esse locus. Quia secundum ubi diversi- tatem in situ non facit, nec legibus phy-
Ad 1.
Ad 2.
Ad 3.
Ad 4.
<--- Page Split --->
sici loci vel mathematici refertur ad aliquid.
Ad 5. Ad aliud dicendum, quod Aristoteles non loquitur nisi de his quae referuntur ad locum secundum leges loci physic. Et bene conceditur, quod Angelus hoc modo non est localis, nec in loco: sed ex hoc non sequitur, quod nullo modo sit in loco, ut prius dictum est.
Ad 6. Ad aliud dicendum, quod spiritus angelicus maxime sic non implet locum ut obsistat alteri corpori vel alii, quin secum sit in eodem loco: sic enim non implet locum nisi quod distantiam facit in loco: Angelus autem non est in loco nisi definitive et intelligibiliter, ut dictum est.
Ad 7. Per idem patet solutio ad sequens. Et ad id quod infertur ulterius, dicendum quod non sequitur: quia non uno modo dicitur aliquid locale, sed pluribus, ut dictum est: et consequentia argumenti peccat secundum consequens.
Ad 8. Ad aliud dicendum, quod Magister non intendit dare omnes modos quibus aliquid est in loco, sed tantum illos qui opponuntur ad modum illum quo Deus est in loco, ita quod sequatur ex ipso modo locatum esse hic et non alibi et non ubique, et in hoc et non in omnibus: et hoc satis sufficienter ostendit.
Ad 9. Ad hoc autem quod Augustinus dicit, animam esse in corpore, et in toto totam, et in qualibet parte totam, dicendum quod Augustinus inducit hoc pro simili ad probandum Deum esse ubique: et hoc competit animæ in quantum est motor corporis: motor enim in una parte consistens, movet totum, sicut nauta in puppi situs per unam partem adhærentem navi, scilicet gubernaculum, totam movet navim. Et hoc modo anima comparata ad corpus ut motor, ut dicit Aristoteles in libro de Principiis motuum animalium, sita est in corde, et per cor movet totum corpus. Distributa vero per potentias, prout anima, ut dicit Boetius, est totum potestativum sive virtuale quod
simile est toti integrali, non est in toto tota, sed secundum unam potentiam in uno organo, et secundum aliam in alio. Sed tertiam comparationem habet anima ad corpus secundum quod est endelechia sive perfectio corporis secundum vivere et vitæ actus, secundum quod dicit Aristoteles in secundo de Anima, quod anima est principium et causa vitæ corporis organici physic potentiam vitæ habentis. Sic enim essentialis actus est animæ vita quam influit corpori, quem in nihil exercet nisi sit in eo essentialiter, præsentialiter, et potentialiter: et cum sit simplicis substantiæ, in nullo est essentialiter, potentialiter, et præsentialiter, nisi tota sit in eo: et sic verum est quod dicit Augustinus, quod est in toto corpore tota, et in qualibet parte tota: sed non localiter est in eo, sed definitive, ut dictum est.
Ad aliud dicendum, quod de modis quibus aliquid est in loco, non intendit Magister, sed de his de quibus dictum est.
Ad 10 quod ulterius quæritur, dicenAd quum quod Angelus secundum esse et fieri ad nullum locum penitus dependet, sed super omnem locum corporalem est: et si numquam fuisset locus corporalis, nec esset, nec futurus esset, adhuc a largitate bonitatis divinæ Angelus produceretur in esse: secundum vim sibi assistricem, constat quod nullum exigit locum ad hoc quod sit, sed secundum vim ministratricem ad unum locum plus refertur quam ad alium, ad eum scilicet in quo secundum dispensationem divinam congruentius operatur.
Ad objectum dicendum, quod secundum esse, fieri, et naturam, non refertur ad aliquem locum sicut ad principium fieri et esse, sed secundum opus quod ministrando perficit, plus refertur ad unum locum quam ad alium: sed hoc est secundum congruentiam ejus circa quod operatur, et non secundum congruentiam operantis, qui ex se indiffe-
<--- Page Split --->
renter operando se habet ad omnem locum.
Ad id quod objicitur in contrarium, dicendum quod Angelus secundum esse et fieri non dependet ad aliquem locum corporalem, sed ad locum spiritualem qui Deus est, ut dicit Beda 1, quod « Deus est locus Angelorum, intra quem currunt quocumque mittuntur : et missi ad exteriora, propter hoc ab intimis non recedunt. » Sed quantum ad congruentiam operis secundum vim ministratricem ex dispensatione Dei magis referuntur ad unum locum, quam ad alium, secundum quod congruit operi eorum : sicut circa tribulatos operantes, ut circa Tobiam, congruit locus tribulatorum : secundum vim assistricem operantes, hoc est, secundum contemplationem, congruit locus luminis : quia lumen corporale congruit lumini intellectuali : et sic referuntur ad cœlum empyreum, quod totum est luminosum, ut dicit Glossa super Genesim, quod statim ut factum est, Angelis est repletum : quia substantia luminosa lumine intellectuali congruit magis lumini corporali quod est cœlum empyreum, quam loco opaco quod est terra vel aliud elementum a se non lucens.
fertur ad locum sicut ad principium esse vel fieri, sed refertur ad locum sicut suo operi congruentem vel his circa qua operatur.
Ad aliud dicendum, quod est indigere ad esse, et est indigere ad ministerium operationis. Angelus corporeo solatio non indiget ad esse vel ad fieri, sed ad ministrare : et tunc non indiget propter se, sed propter eos quibus ministrat, ut scilicet sensibiliter experiantur, quod angelicae virtutes ministrant circa eos : et sic corporeo solatio non indiget propter se, sed propter aliud.
Ad aliud dicendum, quod corporeo solatio non indiget, sed propter aliud, ut dictum est.
Ad aliud dicendum, quod ut ex praedictis patet, Angelus bene utitur corpore, et est in loco secundum administrationem sibi congruentem, sed non secundum se.
Ad aliud dicendum, quod ad cœlum empyreum referuntur sicut ad locum contemplationi congruentem, quæ est opus Angeli secundum vim assistricem, ut dictum est.
MEMBRUM II.
Cui conveniat esse in loco ?
Secundo quaeritur, Cui conveniat esse in loco ?
Et quia jam satis habitum est qualiter Angelus comparatur ad locum, et qualiter corpus comparatur ad locum, non restat quaerendum nisi de tribus, scilicet primo, Utrum Angelus replet locum in quo est ?
Et secundo, Utrum Angelus simul possit esse in pluribus locis ?
Et tertio, Utrum possit esse simul ubi-
<--- Page Split --->
que et in omni loco ? hoc enim quidam dixerunt.
MEMBRI SECUNDI
ARTICULUS I.
Utrum Angelus impleat locum 1 ?
Primo ergo quæritur, Si Angelus implet locum ?
Et videtur, quod non.
Id enim implet cujus pars parti loci commensuratur, et alia pars alii parti, et sic de aliis, donec de capacitate loci nihil remaneat quod aliquam partem locati non contineat. Angelus autem non sic habet partem et partem ut aliquid impleat. Ergo Angelus non implet locum.
Adhuc, Non implet locum nisi quod commensuratur dimensionibus loci, scilicet secundum altum, profundum, et latum. Angelus tales dimensiones non habet. Ergo locum non implet.
Adhuc, Non habet similitudinem ad aliquid replens,ita quod similitudine possit fieri translatio, ut translatione Angelus locum replere dicatur. Repleri enim aliquid dicitur tribus modis. Uno modo, sicut vas aqua vel vino vel succo aliquo, ut modius tritico. Secundo modo, sicut corpus repletum est anima. Tertio modo, sicut omnia repleta sunt Deo. Sapientiæ, I, 7 : Spiritus Domini replevit orbem terrarum, et hoc quod continet omnia, id est, cœlum. Nullo istorum modorum videtur Angelus replere locum. Non enim implet quantitate sicut vas impletur, cum sit substantia simplex. Nec implet sicut anima corpus, cum
non sit perfectio substantialis loci, sicut anima corporis. Nec implet sicut Deus implet orbem terrarum : hoc enim facit Deus, quia in omnibus est essentialiter, præsentialiter, et potentialiter, quod nullo modo competit Angelo : cum hoc sit solius divinitatis proprium, ut paulo ante habitum est. Ergo videtur, quod nec proprie nec per translationem locum replere possit Angelus.
- Adhuc, Quod plenum est, proprium signum habet quod non potest aliquid recipere. Bernardus : « Non est quo se ingerat vanitas, ubi totum replevit charitas. » Sed sicut paulo ante habitum est, nullus Angelus sic implet locum, quod eo' existente in loco minus capiat de corporibus et aliis spiritibus. Ergo videtur, quod Angelus non replet locum.
In CONTRARIUM, est quod dicitur GeneSæt. sis, I, 1, super illud : In principio creavit Deus cœlum et terram : ibi Beda in Glossa et Strabus in alia Glossa dicunt, quod per cœlum intelligitur cœlum empyreum, quod statim ut est factum, sanctis Angelis est repletum. Ergo videtur, cum cœlum empyreum sit locus Angelorum, quod Angelus implet locum.
SOLUTIO. Dicendum, quod ad hoc quod Angelus implet locum suo modo quo localis esse dicitur, scilicet intelligibiliter per definitionem in loco : ita implet quod plures in eodem loco esse non possunt, non propter loci repletionem quantitativam, sed propter operationum confusionem quae esset si plures essent in loco uno. Soli enim spiritui increato convenit sic in alio loco esse, quod distinctæ remaneant operationes ejus ab operibus ejus in quo est. Et hujus causa est quae ponitur in libro de Causis, scilicet quod primum regit res omnes alias, ita quod non commiscetur eis. Unde substantia primi licet illabatur omnibus,
<--- Page Split --->
ut dicit Beda 4, tam spiritualibus, quam corporalibus creaturis : tamen operationus suae manent distinctae in omnibus et inconfusae. Angelus autem non est substantia quae illabatur rebus, sed per se distinctus manet in loco quo definitur. Unde si ponatur alius Angelus in eodem loco esse, et circa idem operari, purgando, illuminando, et perficiendo, de necessitate sequetur confusas esse operationes utriusque : non enim unus operatur in alio : eo quod non illabitur in alium, ut dicit Beda, ut sic una operatio sit utriusque, sicut est Dei et liberi arbitrii, ut sic inconfusa sit operatio : sed remanet distinctus unus ab alio, et operantium distinctorum distinctae sunt operationes : et sic duorum operantium uno modo et circa idem operantium et ad eumdem effectum, per hoc quod circa idem sunt, operationes erunt confusae.
Praeterea, Cum unus sufficiat, alter superfluit : et cum superfluum non sit in operibus naturae, nec esse possit, quia dicit Aristoteles in tertio de Anima, quod « natura nec abundat superfluis, nec deficit in necessariis : » et coordinatiora sunt opera Dei quam naturae : non possunt esse duo spiritus creati in uno loco : eo quod alter superfluit.
Unde dicendum est ad primum, quod bene conceditur, quod hoc modo non implet locum : talis eium impletio corporis est : et Angelus non est corpus.
Ad aliud dicendum, quod corporaliter non implet locum et circumscriptive, nisi quod habet dimensiones corporis, scilicet longitudinis, latitudinis, et profunditatis : quia illi principium, medium, et finis assignatur in partibus loci : et haec est repletio corporalis quam in loco non facit Angelus.
Ad aliud dicendum, quod haec est falsa, quod non habeat similitudinem cum aliqua repletione : sed hoc verum est, quod cum rebus quae ibi distinctae
sunt, non habet similitudinem. Sed sunt aliae repletiones quibus dicitur impleri curia regalis, quando ad gloriam curiae pertinentium et ad frequentiam curiae et officia curiae nullus deest. Sic dicuntur impletae nuptiae, quando nullus deest ad decorem sponsi et sponsae facientium. Matthaei, xxu, 10 : Impletae sunt nuptiae discumbentium. Sic dicitur impleta domus, quando nullus deest ad oeconomicas virtutes pertinentium. Et hoc modo impletus dicitur esse numerus sanctorum electorum in fine temporum, quando nullus deest ad beatitudinem Dei pertinentium. Apocalypsis, vi, 11 : Dictum est illis ut requiescerent adhuc tempus modicum, donec compleantur conservi eorum et fratres eorum, qui interficiendi sunt sicut et illi. Propter differentias enim praemiorum in beatitudine dicitur differentia mansionum esse in coelo. Joannis, xiv, 2 : In domo Patris mei mansiones multae sunt. Sic dicitur locum replere suum Angelus, quando locum operationi contemplationis congruentem vel ministerio, omnem et totum occupat. Locus autem contemplationi congruens coelum empyreum est : quia lux corporalis luci spirituali congruit. Colum autem empyreum, ut dicunt sancti Augustinus et Beda et Strabus, totum est plenum et uniforme in lumine et quietum a motu : et ideo inter corpora et loca corporalia ex lumine magis congruit contemplantibus, et ex quiete competit participantibus aeternitatem in beatitudine. Propter quod dicitur locus sanctorum Angelorum, et dicitur esse impletum, quando omnes habet secundum differentias contemplationis et beatitudinis, quos et quot numero praeordinavit Deus secundum differentias mansionum in lumine contemplari faciem suam et seipso esse beatos, ad similitudinem repletionis curiae regalis, et ad differentias operationum quas ministratrice virtute
<--- Page Split --->
exercent circa homines, sicut dicitur, Deuter. XXXII, 8, secundum aliam translationem : « Statuit terminos populorum juxta numerum Angelorum Dei 4. »
Ad 4. Ad alud dicendum, quod hoc est signum repletionis corporalis : jam enim dictum est, quod ad similitudinem talis plenitudinis Angelus non replet locum.
Ad object. Ad id quod in contrarium objicitur, jam solutum est : dictum enim est qualiter Angelis impletum est coelum empyreum
MEMBRI SECUNDI
ARTICULUS II.
Utrum Angelus simul possit esse in pluribus locis 5 ?
Consequenter quæritur, Utrum Angelus simul possit esse in pluribus locis ?
Nobilior est Angelus quam anima, et magis a corpore separatus : separatio autem in his quæ separantur per intellectum, causa est æqualiter se habendi ad plura, ut patet in universali. Si ergo anima potest esse in pluribus locis et in omnibus in corpore suo, multo magis videtur Angelus posse esse in pluribus locis.
Adhuc, Avicenna et quidam aliorum Philosophorum dicunt, quod intelligentia est qui vulgo dicitur Angelus. De illa dicit Isaac in libro Definitionum, quod est ubique et semper. Et si est ubique et semper, est in pluribus locis. Ergo Angelus in pluribus locis est.
Si forte dicat aliquis, quod anima sit in qualibet pater corporis tota, tamen non habet comparationem ad locum nisi per corpus : eadem autem est comparatio totius corporis et partis : quia pars non locatur nisi in toto : et sic sicut corpus non comparatur nisi ad unum locum, ita nec anima quæ tota est in toto corpore, sed per potentias distributa est in partibus corporis, sicut corpus totum in toto loco est, per partes autem distributum est in partibus loci. Contra : Angelus non sic comparatur ad locum ut anima ad corpus : sed comparatur ad locum definitive, sicut dictum est. Et de hoc dicit Damascenus, quod « ibi intelligitur esse ubi operatur. » Sed in pluribus locis operatur simul. Ergo in pluribus locis est simul. Probatio minoris. Gregorius in homilia sua super illud Matthæi, xviii, 10 : Angeli eorum in cælis semper vident faciem Patris mei qui in cælis est, dicit quod « cum Angeli ad exteriora mittuntur, sic implent officia circa nos, quod tamen ab intimis non recedunt. » Ergo simul sunt circa nos, et in intimis cæli empyrei : ergo simul sunt in pluribus locis.
Adhuc, Hoc idem videtur, Tobiae, xii, 15, ubi dicit Angelus Raphael : Ego sum Raphael angelus, unus ex septem qui adstamus ante Dominum. Et non dicit. adstitimus, vel adstabimus. Ergo simul in uno loco tunc fuit cum Tobia et in cœlo : ergo simul fuit in pluribus locis.
Si forte dicat aliquis, quod dicit se in conspectu Dei adstare, propter contemplationem facie ad faciem quam ubique habere poterat : et non dicit hoc propter locum contemplationis qui in cœlo est, ubi Deus sine medio faciem contemplantibus exhibet : et ideo non sequitur, quod simul fuerit cum Tobia et in cœlo, sed quod simul ministraverit
<--- Page Split --->
circa Tobiam, et contemplatus sit, ita scilicet quod in facie Dei contemplatus sit quæ et quot ministrando circa Tobiam facere debuit. Hoc non videtur competere verbis Evangelii Matthæi, xvni, 10. Ibi enim sic dicitur : Angeli eorum in cælis semper vident faciem Patris mei qui in cælis est. Quæ constructio aliter formari non potest, nisi hæc determinatio, in cælis, referatur ad hoc quod dicitur, Angeli eorum, per subintellectum participium, existentes : ut sit sensus, Angeli eorum existentes in cælis semper vident, etc. : ergo relinquitur, quod Angelus ministrans circa parvulos et humiles, est et cum parvulis et in cælis, et sic simul in pluribus locis.
Adhuc, Quod unum est per definitionem essentialem, infra limites essentiae suae continetur, et tamen ad plura refertur secundum esse, sicut species et genus : sed minus contrahit locus quam individuans sive determinans secundum esse : ergo videtur, quod multo magis quod unum est simplex, ad plura potest comparari secundum locum ut simul sit in pluribus locis : Angelus ergo potest esse simul in pluribus locis.
Adhuc, Genes. xix, 1 et seq., missus est Angelus ad subversionem Pentapolis : et subversionem illam fecit in quinque urbibus, et in qualibet parte quinque urbium simul : et sic fuit simul in pluribus locis.
Si quis dicat, quod plures Angeli fuerunt qui subverterunt Pentapolim, et unus fuit in una parte, et alius in alia : hoc non solvit : quia per unum Angelum hoc fieri potuit : et sic unus Angelus simul in pluribus locis esse potuit.
1 contra.
- Quod in libro I de Fide orthodoxa dicit Damascenus, quod « cum sunt in terra nobiscum, non sunt in cœlo : et cum sunt in cœlo, non sunt in terra 1. » Et hujus dicti causa nulla esse potuit, nisi quod in pluribus locis simul esse non pos-
sunt. Ergo unus et idem Angelus numero in pluribus locis simul esse non potest.
Adhuc, Isaïæ, vi, 6, dicitur : Volavit ad me unus de Seraphim. Et innuit littera, quod volavit de throno sive de solio ad Isaiam, Frustra autem volasset, si simul supra solium stare, et circa Isaiam ministrare potuisset. Ergo simul in duobus locis esse non potuit : et ideo transire de loco ad locum necesse fuit.
Adhuc, Hoc idem habetur Daniel. x, 12, ubi Angelus dicit se missum a conspectu Dei ad instructionem Danielis. Et subdit, y. 20 : Nunc reverter ut prælier adversus principem Persarum. Et subdit causam : Cum ego egrederer, apparuit princeps Græcorum veniens. Ingressus autem et egressus et reversio motus sunt mutantis locum : quod incassum esset, si in uno existens cuncta perspicere posset, vel si in pluribus locis simul esset vel esse. posset. Non ergo potest esse in pluribus locis.
Solutio . Dicendum , quodnonpotestisolutio .intelligiquomodoAngelusindivisibilissecundumsubstantiam , secundumesseetsubstantiamsimulsitinpluribuslo - c i s . SicutenimhabitumestabAugusti - n o , definitioinesseetsubstantiacausalocalitatisest : etsiterminidefinientessuntsimplicestotumintrasecontinen - tesetesseetsubstantiam , talisdefinitiocircumscribensintellectualiteresseetsubstantiam , causaestlocalitatisdefini - t i v æ . Siautemfinesetterminiesseetsubstantiæsuntnonsimplices , sedquan - titativi , sicutlineæetsuperficies , talisdefinitiocausaestlocalitatiscircumscri - ptivæ , quæestlocalitascorporalis . E t d i - citAristotelesinmultislocis , quodquæ - cumquedividunturloco , dividuntursub - jecto : etnonpotestintelligi , quoddivi - sumloco , idemsitsubjecto : eoquodterminiintrasecontinentestotumesseetsubstantiam , nonpossuntessediversiinunarationeterminorumsumpti . U n d e
<--- Page Split --->
si totum esse et substantia est intra terminos tales, nihil de esse et substantia potest esse extra : sequeretur enim, quod si simul in pluribus locis esse posset, quod totum esset intra, et totum esset extra : et sic contradictoria verificarentur de eodem simul, scilicet totum esse intra, et non esse intra : et totum esse extra, et non esse extra : quia intra et extra dicunt differentias situs et ubi oppositas circa idem locatum, et ideo mutuo se expellunt ab eodem susceptibili.
Et si aliquis instet de corpore Domini, quod est in pluribus locis simul 1. Non valet : hoc enim miraculosum est : et hoc non habet in quantum est corpus, sed in quantum divinum : nec habet hoc secundum idem, quinimo secundum quod est corpus figura et lineamentis determinatum, non refertur nisi ad unum locum : sic enim in coelo est apud Patrem. In quantum autem -est cibus spiritualis in sacramento sumptus, ex forma sacramenti et omnipotentia Dei, per quam fit translatio panis et vini in corpus Christi, habet quod est in pluribus locis unum et idem existens.
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod anima non comparatur sic ad corpus sicut ad locatum, sed potius (ut paulo ante dictum est) ut perfectio ad perfectum. Angelus autem ad locum comparatur ut congruentem ministerio, vel contemplationi.
Et quod dicitur de abstractione et separatione, nihil valet. Angelus enim dicitur esse separatus a materialibus secundum esse : universale autem per intellectum separatum est ab hoc et illo : cum tamen esse non habeat nisi in hoc et in illo : universale enim est essentialis vel accidentalis similitudo particularium : et quando secundum se accipitur, secundum rationem et intellectum dicitur esse separatum et abstractum.
Ad ALIUD dicendum, quod licet Avi-
cenn a et alii dicant hoc modo, non tamen accipiunt Angelum in intentione qua accipit eum sacra Scriptura. Dicunt enim Angelum esse nuntium intelligentiae decimi ordinis, qui operatur in sphæra activorum et passivorum, et illustrât super animas nostras, et informatur ab intelligentiis quæ sunt motores orbium superiorum. Unde tot dicunt esse intelligentias, quod sunt motus orbium : et Angelos illarum dicunt esse effectus, inferioribus nuntiantes virtutem earum. Quod duobus modis dicunt fieri, scilicet per experimentum, et per responsum. Per experimentum, sicut dicit Rabbi Moyses tractans illud Genesis, XXXVIII, 16 : Dimitte me ut coeam tecum : quod quando dixit hoc Judas, tetigit eum Angelus concupiscentiæ. Per responsum dupliciter, scilicet prophe tale, vel divinum. Prophe tale, sicut quando per hominem factum est prænuntiantem, qui revelationem accepit, sicut idem Rabbi Moyses dicit, quod Judicum, XII, 3 et seq., Angelus qui missus est ad Manue, homo bonus fuit, et non spiritus. Per divinum, sicut fit in visione somniali, quæ est oraculum, sicut dicitur in Commento super Somnium Scipionis. Omnis enim isti conveniunt in hoc, quod dicunt intelligentiam immobilem esse secundum locum, sed ubique esse et semper secundum influentiam luminis et virtutis. Et quia non loquuntur de Angelis sicut sacra Scriptura loquitur, non est curandum dictum eorum.
Ad ALIUD dicendum, quod non sic comparatur Angelus ad locum sicut anima ad corpus, ut dictum est in objectione.
Et ad dictum Gregorii dicendum, quod intimum non dicitur intimum cœli empyrei, sive locus in cœlo empyreo : sed intimum dicitur intimum Dei, qui ubique est, in cujus intimis sunt, qui eum facie ad faciem contemplantur : in exteriori-
<--- Page Split --->
bus autem sunt, qui vident eum per speciem et in ænigmate : hi enim sunt extra Deum.
Ad DICTUM Raphaelis Tobiae, Tob. xii, 13, eodem modo dicendum est. In conspectu enim Dei adstare non est in cœlo empyreo esse, sed in præsentia contemplationis. Unde et Elias, III Reg. xvii, 1 : Viviit Dominus Deus Israel, in cujus conspectu sto : cum tamen tunc non staret in cœlo, sed in terra.
Ad 11 quod objicitur contra hoc de Evangelio, dicendum quod in cœlis dicuntur esse Angeli per contemplationem cœlestem et non semper ut in loco, sicut, II ad Corinth. xii, 2, dicitur, quod Paulus raptus est usque ad tertium cœlum. Quod exponens Augustinus dicit, quod « raptus est in visionem intellectualem, quæ cœlum tertium est. » Visio enim corporalis sive sensibilis, in qua celantur cœlestia, primum cœlum est. Et visio imaginaria, in qua eodem modo celantur cœlestia, secundum cœlum est. Et visio intellectualis, in qua fulgent cœlestia per speciem, tertium cœlum est, ut dicit Augustinus super Genesim ad Titteram 1. Et sensus litteræ Evangelii est iste : Angeli eorum in cœlo existentes per visionem intellectualem, semper vident, etc.
Ad aliud jam patet solutio. Genus enim et species non comparantur ad plura ut ad loca, sed ad plura ut ad parlicularia in quibus habent esse et in quibus non distinguuntur nisi secundum rationem, sed idem manent secundum totum in quolibet illorum : et talis non est comparatio locati ad locum.
Ad alia dicendum, quod si unus Angelus subvertit Pentapolim, ille non potuit esse in omnibus civitatibus simul, et in omnibus partibus terræ Pentapolis secundum præsentiam et continentiam essentialem, sed secundum virtutis ex-
tensionem. Angeli enim quando ad ministerium mittuntur, in obediéntiam accipiunt totam materiam corporum circa quæ ministrant : et tota obedit eis ad nutum, sicut dicit Avicenna, quod omni motori naturali materia sui mobilis obedit ad nutum, et movetur per appetitum naturalem vel animalem ad formam quam concipit motor, sicut patet in anima et corpore : quamcumque enim formam delectationis vel tristitiæ concipit anima, statim ad illam movetur corpus, nisi valde dispositum sit in contrarium, sicut patet in imaginatione venereorum, ad quam statim movetur corpus, et imaginatione terribilium, ad quam statim tremit corpus et sentit horripilationem. Unde etiam dicit Avicenna, quod quidam leprosi effecti sunt ex multa cogitatione de lepra. Et sic non oportet, quod Angelus omni loco sit præsens, nisi per extensionem virtutis, et non per præsentiam essentiae. Et de hoc antiqui theologi, Præpositivus et quidam alii, dederunt exemplum, quod adamas movet ferrum per extensionem virtutis ad ipsum, etiam quando non tangit ipsum per substantiam. Et si talem virtutem habet corpus, multo magis spiritus aliquis.
Tria quæ in contrarium adducuntur, liquide probant veritatem : et ideo concedenda sunt.
MEMBRISECUNDI
ARTICULUS III.
Utrum Angelus in eodem tempore possit esse ubique et in omni loco 2 ?
Consequenter quaeritur, Utrum simul
1 S. AUGUSTINUS, Lib. XII super Genesim ad litteram. 2 Cf. Opp. B. Alberti. Comment. in IV Senten-
<--- Page Split --->
possit esse ubique et in omni loco Angelus ?
Et videtur, quod sic.
Isaac enim dicit, quod intelligentia est ubique. Et hoc est ideo, quia secundum Philosophos intelligentia est substantia incorporea ad orbem determinata, omnia quae subjecta sunt illi orbi, lumine suae cognitionis perlustrans, et virtute operativa penetrans. Et si est ubi operatur, ut dicit Damascenus, tunc ubique est, hoc est, in omnibus quae subjecta sunt suo orbi. Et cum intelligenttia primi orbis subjectum sibi habeat omnem locum corporeum, intelligentia illa erit ubique. Dicunt tamen Magistri antiqui, quod aliquis Angelus ministrare potest Deo in motu primi orbis. Ergo ille Angelus eadem ratione erit ubique per essentiam, virtutem, et operationem.
Adhuc, Quod ex se non determinat aliquem locum, æqualiter se habet ad omnem locum : eadem ergo ratione qua est in uno loco, est in omni : sed constat, quod est in uno : ergo est in omni, et per eamdem rationem.
Sed contra.
IN CONTRARIUM hujus est, quod
Illud quod est in omni loco, impossibile est moveri de loco ad locum : eo quod omnis motus localis transitus est de loco ad locum, et transire de loco ad locum non potest quod est ubique.
Adhuc, Habitum est in praecedentibus, quod Augustinus dicit, quod proprium est divinitatis esse ubique : et quod proprium est alicujus, illi soli convenit ; ergo soli divinitati convenit esse ubique : non ergo Angelo.
Adhuc, Illud solum est ubique, quod extensam præsentiam, essentiam, et potentiam, sive virtutem habet in omnia loca, et in omnibus quæ in locis sunt, ut in præhabitis probatum est. Nihil definitum per terminos essentiales intra quos totum esse et substantia continetur, extensam habet essentiam ad aliquid extra
se. Ergo nihil definitum per terminos essentiales, est ubique. Angelus est quid definitum per terminos essentiales Ergo Angelus non potest esse ubique.
Solutio . Dicendum , quodmeojudiciononestintelligibile , quodaliquiddefinitumsitubiquevelinpluribuslocis : ethocestpropteroppositosintellectus ,quisuntessentialiterdefiniti , etexisten - tesinpluribuslocisvelubique . Intelle - ctusenimejusquodestesseubique , estintellectusejusquodhabetextensampræsentiam , essentiam , potentiaminom - nequodest . Intellectusautemdefinitiestcomprehensiototiusesse , totiussub - stantiæ , totiuspræsentiæ , totiuspotentiæessentialisintraterminosdefinitionisejus .Comprehensioenimsecundumintelle - ctumnihilaliudestnisicontractusin - tellectussuperterminosrei . EtideodicitAugustinusinlibrodeVidendoDeumadPaulinam ,quodcognoscereDeumpossumus ,siveperintellectumvidere ,comprehendereverominime 1 : eoquodnulloshabetterminosdefinientes , intraquosessesuumtotumetsubstantiacon - tineantur , etideoslusestincomprehen - sibilisetimmensustempore , l o c o , e t i n - tellectu . EtideodicitAristotelescontraPlatonemloquens ,quodinfinitumintel - lectunoncontigitpertransire : etestinprincipiodeAnima : quiainfinitumnonhabetterminosintraquosessesuumetquidditascontineatur : quiasitalesha - beretterminos , nonessetinfinitum , sedfinitum , etcomprehendereturcompre - hensioneterminorum .
Et ex his patet, quod finitum essentiae, præsentiae, et potentiae suæ essentialis nihil habet extra se : et ideo intellectui ejus repugnat ad esse ubique vel in pluribus locis. Omne enim cujus esse intra terminos ejus est constitutum, circumstatur et circumponitur aliis in quæ esse suum non extenditur. Dicit autem Damascenus, quod « locus est terminus cir-
<--- Page Split --->
cumstans definitive vel circumscriptive':» et sic per hoc quod aliquid est definitum in se, de necessitate efficitur locale in loco uno totum contentum et clausum.
Ad 10 quod objicitur primo in contrarium, dicendum quod frivola est objecc tio : nullus enim umquam Philosopus dixit, quod intelligentia essentialiter esset ubique et praesentialiter : sed probat Aristoteles in fine VIII Physicorum per passiones motus circularis finiti et infiniti motoris, quod motor spharea ocelestis nec finitus, nec infinitus est, sed indivisibilis et impartibilis, nullam habens magnitudinem penitus. Unde quaerit Avicenna in sua sufficientia de cœelo et mundo, utrum motor orbis praesideat orbi loco stella vel in centro orbis, a quo quasi linea s quasdam luminis et virtutis emittat ad circumferentiam quibus volvat orbem, vel sit in aliqua parte circumferentia ? Et determinat, quod est in parte orbis quae dicitur dextra: quae licet figura in cœelo non distinguatur, tamen distinguitur virtute : dextrum enim, ut in secundo Celi et Mundi dicit Aristoteles, dicitur unde motus : sinistrum autem per quod virtute deficiente in ipso fit regyratio ad dextrum, in quo virtus est motiva. Et quando dicunt intelligentiam esse ubique et semper, non intelligunt simpliciter ubique, sed ubique quantum ad subjecta sui orbis, in quibus omnibus apparet effectus sui luminis et sua virtutis, etiam absque hoc quod essentialiter, praesentialiter, et potentialiter essentiali extensione extendatur in omnia : virtute enim extendi potest in multa, sicut ante habitum est, sed essentia non.
Ad aliud dicendum, quod Angelus ex se, hoc est, ex natura sua, non sibi determinat aliquem locum corporeum in quo vel sit, vel fiat, vel salvetur : sed ex congruentia virtutis assistricis et ministratricis determinat sibi locum, vel cœelum empyreum, vel alium ad quem mittitur ut in illo operetur : sed ex na-
tura qua spiritus est et separatus a corpore, nullum locum corporeum sibi determinat : sed ex definita sua substantia, ut dictum est, localis efficitur : sed ex hoc sequitur, quod non sit ubique, nec in pluribus.
ILLaquæincontrariumsunt , proce - Adobject . d u n t .
MEMBRUM III.
Secundum quam diversitatem conveniat corpori esse in loco et spiritui ?
Ex istis autem sic determinatis patet solutio ad hoc quod quaeri posset, Secundum quam diversitatem conveniat corpori esse in loco et spiritui ?
Spiritus enim est in loco definitive, corpus autem circumscriptive, Deus autem quia nec finitus est terminis essentialibus, nec circumscriptus terminis quantitativis, ideo in nullo loco uno est, ita quod non sit extra ipsum : sed, sicut dicit Gregorius, « intra omnia est non inclusus, extra omnia non exclusus, ultra omnia non elatus, sub omnibus non depressus. »
MEMBRUM IV.
Utrum spiritus creatus possit esse sine loco ?
Ex dictis etiam patet, quod quarto quaerendum fuit, Utrum spiritus creatus possit esse sine loco ?
Probatum est enim, quod ex hoc ipso quod definita substantiae est, localis est :
<--- Page Split --->
et quod plures spiritus vel plura corpora non possunt esse in uno loco, propter confusionem operationum.
Utrum autem plura corpora possint esse in eodem loco, ad philosophiam naturalem pertinet, et non ad theologum. In IV enim Sufficientiae Avicennae demonstrative probatum est, quod si plura corpora sunt in uno loco, plura corpora erunt unum corpus, quod est impossibile. Et causa quae medium est hujus
demonstrationis, est quae ponitur ab Aristotele in IV Physicorum, haec scilicet, quod una numero est distantia loci et locati. Quidam tamen contradicunt: sed dictum eorum in nullo curandum est: quia, sicut dicit Apostolus, II ad Timothy. iii, 7, non intelligunt quae dicunt, nec de quibus affirmant, semper discentes, et numquam ad scientiam veritatis pervenientes.