QUÆSTIO LXXII.

Utrum esse in rebus et esse ubique conveniat Deo ab æterno, vel ex tempore 1 ?

Juxta hoc ulterius quaeritur, Utrum esse in rebus et esse ubique conveniat Deo ab æterno vel ex tempore ?

Et videtur, quod ab æterno : quia

  1. Quandocumque est relatio causæ ad causatum, tunc etiam est relatio causati ad causam, et e converso : quia relativa posita se ponunt, et perempla se perimunt : sed propter relationem causati ad causam, res dicitur esse ab æterno in Deo : ergo multo magis propter relationem causæ ad causatum, Deus dicitur esse in rebus ab æterno.

  2. Adhuc, Deus dicitur esse ubique, quia virtutem continendi dat omni loco, et propter potestatem conservandi dicitur esse in omni re : ergo cum ab æterno habuit hujusmodi potestatem, videtur quod ab æterno sit ubique et in omni re.

  3. Adhuc, Ab æterno est in seipso : ergo est in omni re quæ est ab æterno : sed Deum esse ubique et in omni re, est esse in omni loco et in omni re quæ

est : ergo ab æterno est in re et ubique.

IN CONTRARIUM hujus est, quod

  1. Cum dicitur, Deus est in omni re, significatur ambitus divinæ essentiae, qui magnitudo ipsius est, et consignificatur effectus quæ est conservatio rei in esse : effectus autem ille non est ab æterno : quia non conservatur res in esse, nisi quæ est : res autem non est ab æterno : ergo nec Deus ab æterno fuit in omni re.

  2. Si forte velis dicere, ut quidam dixerunt, quod hæc est vera, Deus est ubique ab æterno, sed non hæc, Deus est in omni re ab æterno : quia cum dicitur, Deus est ubique ab æterno, non significatur nisi ambitus divinæ essentiae, quæ de sui simplicitate habet quod est ubique, et hoc habet ab æterno. CONTRA : Sicut in hac, Deus est in omni re, significatur ambitus divinæ essentiae, et connotatur effectus conservationis ne in nihilum decidat quod a divina essentia factum

<--- Page Split --->

est : ita cum dicitur, Deus est ubique, ambitus divinae essentiae significatur, quo nulli loco deest, et connotatur effectus quo omni loco confert virtutes loci, quae sunt continere, terminare, et salvare : hic autem effectus non est ab aeterno : ergo Deus nec ubique est ab aeterno.

actu, et non intelligitur de causato non existente nisi in causa : relatio enim causati ad causam, est ex dependentia causati ad causam : non autem dependet nisi quando actu est : quando enim est in causa, tunc, ut dicit Anselmus, creatrix est essentia : creatrix autem essentia ad nihil dependet.

Solutio. Meo judicio ambae falsae sunt, et haec scilicet, Deus est in omni re ab aeterno, et haec, Deus est ubique ab aeterno, sicut probant ultimae rationes.

Ad aliud dicendum, quod non dicitur esse in rebus vel ubique a potentia conservandi, sed ab actu : actu autem non conservat nisi ex tempore.

Ad primum ergo dicendum, quod Deus non dicitur eodem modo esse in rebus, quo res dicuntur esse in ipso : quia cum res dicitur esse in Deo, per hoc non ponitur res esse in actu, sed esse in potentia et in praescientia Dei. Cum autem dicitur esse in rebus Deus, per effectum connotatum notatur res esse actu : unde propositio ista quae inducitur in objectione, Quandocumque est relatio causati ad causam, etc., intelligitur de causato existente in ratione causati, et in

Ad ultimum dicendum, quod haec est vera, Deus ab aeterno est in omni re quae est, quia ipse est in seipso. Et si infertur ex hoc, ergo est in omni re, incidit fallacia secundum quid ad simpliciter : quia cum dicitur, Deus est in omni re quae est, iste terminus, re, per implicationem positam circa ipsum, restringitur ad standum pro aeternis tantum. Cum autem infertur, ergo est in omni re, stat pro omnibus absolute et pro aeternis et pro temporalibus.