QUÆSTIO LXXI.
De modo quo Deus est in Sanctis per gratiam 1.
Juxta hoc ulterius quaeritur in speciali de modo quo Deus est in sanctis per gratiam.
Ex hoc enim quod Deus per inesse essentialiter, præsentialiter, et potentialiter dat esse rebus, per inesse autem per gratiam non dat nisi bene esse, et bene esse quod est secundum quid, videtur quod inesse per gratiam sit inesse secundum quid et non simpliciter : et hoc videtur inconveniens, cum optimus modus quo inest, sit per gratiam inesse.
Adhuc, Augustinus dicit et ponitur in libro primo Sententiarum, distinctione XXXVII, in illo cap. In sanctis vero habitat. Ibi enim dicit : « Mali vero, etsi ibi sunt ubi Deus est, qui nusquam deest, non tamen sunt cum eo 2. » Hoc enim falsum videtur esse.
Idem Augustinus in libro Confessionum : « Mecum eras, et ego tecum non eram 3. » Et constat, quod loquitur de se prout adhuc fuit in peccato, Ergo peccatores etiam et mali sunt cum Deo.
Adhuc, Plus est inesse quam cum esse : et Deus est in malis : ergo multo magis est cum eis : quod tamen videtur abhorrere fides : quia si Deus est in malis, tunc Deus est in diabolo : et cum Spiritus sanctus sit Deus, videtur Spiritus sanctus esse in diabolo et in malis, quod absurdum esse videtur.
Adhuc, Videtur Augustinus facere differentiam inter inesse et inhabitare : sic enim dicit, et inducitur in libro primo Sententiarum, distinctione XXXVII, cap. In sanctis vero habitat, in epistola ad Hieronymum de origine animæ sic dicens : « Per omnes particulas corporis tota simul adest anima, nec minor in minoribus, nec major in majoribus, sed tamen in aliis intensius, in aliis remissius operatur, cum in singulis particulis corporis essentialiter tota sit. Ita Deus cum in omnibus essentialiter ac totus sit, in illis tamen plenius esse dicitur quos inhabitat, id est, in quibus ita est, ut faciat eos templum suum : et hi tales cum eo jam sunt ex parte, sed in beatitudine cum eo erunt perfecte. » Hoc enim videtur falsum esse : magis enim ibi inhabitat ubi non transit, quam ibi unde transit : sed a Sanctis in quibus habitat per gratiam, frequenter transit : a creaturis in quibus est, numquam transit : ergo magis habitare in creaturis dicendus est, quam in Sanctis.
Adhuc, Augustinus super Joannem, XVII, 24 : « Non satis fuit dicere, Ubi ego sum, et illi sint : sed addidit, Mecum : quia et miseri possunt esse ubi et ille est, qui nusquam deest. Sed beati sunt cum illo : quia non sunt beati nisi ex eo quod cum illo sunt, qui fruuntur eo et vident eum sicuti est. Mali vero cum illo, ut cæci in luce non sunt cum
<--- Page Split --->
luce : nec boni ita nunc sunt cum eo ut videant per speciem, etsi sunt aliquo modo cum eo per fidem. » Hoc enim videtur falsum. Cum enim notat associationem eorum qui sunt in uno loco vel in uno tempore : ergo si mali sunt ubi Deus, videtur quod cum Deo sint.
- Adhuc, Non videtur Deus esse cum Sanctis, sed e converso. Cum enim, ut dicunt grammatici, principalitatem notat in ablativo cui apponitur : unde dicitur, quod miles est cum rege, non rex eum milite. Ergo Deus non est cum Sanctis, sed Sancti sunt cum eo.
Sed contra. In contraRium hujus est quod dicitur, Exod. III, 12 : Ego ero tecum. Et illud quod paulo ante dictum est de Augustino : « Mecum eras, et ego tecum hon eram. »
ULTERIUS quaeritur de hoc quod dicit Magister in libro I Sententiarum, Distinct. XXXVII, in alio cap. Si autem quaeris, ubi habitabat Deus, ubi inducit Augustinum sic dicentem contra Maximinum : « Antequam faceret Deus ceolum et terram, antequam faceret Sanctos, ubi habitabat ? In se habitabat Deus : apud te habitat, et apud se est. Non ergo sic Sancti sunt domus Dei, ut ea subtracta cadat Deus. Imo sic habitat Deus in Sanctis, ut si ipse discesserit, cadant 1. » Hoc enim videtur falsum : praepositiones enim transitivae sunt et diversitatem notant, ut dicit Priscianus. Si ergo est in seipso, oportet quod diversitas sit inter ipsum et se, quod esse non potest.
- Adhuc, Aristoteles in IV Physicorum dicit, quod « omnes Philosophi convenerunt in hoc, quod nihil est in seipso. »
ULTERIUS quaeritur, Si concedendum Qu sit, quod Deus sit alibi quam in seipso ?
Et videtur, quod sic. Est enim in creaturis quae non sunt ipse : ergo est alibi quam in seipso.
ULTERIUS quaeritur, Utrum concedenQu dum sit, quod sit in alio quam in seipso ?
Et videtur, quod sic. Est enim in Angelo qui est alius quam ipse : ergo est in alio quam in seipso.
ULTERIUS quaeritur de hoc quod dicit Qua Augustinus, quod est apud seipsum.
Dicit enim Glossa super illud verbum Joannis, 1, 1 : Verbum erat apud Deum, « ut alius apud alium.» Ergo videtur, quod praepositio apud, distinctionem notet vel personalem vel essentialem. Deus autem a se nec essentialiter nec personaliter distinguitur. Ergo Deus non est apud se.
ULTERIUS iterum quaeritur de hoc quod Quem inducit Magister in illo cap. Solet etiam ab eisdem quaeri 2, scilicet quomodo Deus essentialiter sit in omnibus rebus, et tamen sordibus corporalium inquinationum non inquinatur?
Ibi enim ponit duo similia, scilicet quod anima coinquinatione corporis non coinquinatur, et radii solares multa contingunt immunda, et tamen non inquinantur. Unde Augustinus in libro de Natura boni 3 : « Cum in Deo, inquit, sint omnia quae condidit, non tamen inquinant eum qui peccant. De cujus etiam sapientia quae attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter, dicitur, Attingit omnia propter suam munditiam, et nihil inquinatum incurrit in eam 4. »
<--- Page Split --->
■ ■ 4. ULTERIUSetiam videtur, quod multo plures sint modi quibus Deus est in rebus quam illi qui dicti sunt. Aliter enim est in cœlo, et aliter in templo, et aliter in anima. Unde Bernardus : « In cœlo est, ut in quo relucent opera gloriæ suæ : in mundo autem, ut creator et gubernator : in Angelo, ut sapor et decor : in Ecclesia, ut paterfamilias in domo : in anima fideli, ut sponsus in thalamo : ubique essentialiter conservando et sustinendo. Per gratiam inhabitantem in justis, per efficaciam in sacramentis, per mysterium et signum in columba et flatu et linguis igneis : in loco sibi proportionato in templo. Unde, Genes. XXVU, 16 : Vere Dominus est in loco isto. Et ibidem, §. 17 : Quam terribilis est locus iste ! non est hic aliud nisi domus Dei et porta cæli. Per unionem in Christo1. »
Solutio. Dicendum ad primum quæsitum, quod inesse per gratiam optimus modus est, ideo quia super commune modum quo in omnibus essentialiter est, addit specialem modum, quo homo est cum Deo et in Deo. Et in hoc non est de bene esse tantum, secundum quod bene esse accidentale est, sed est de perfectione esse. Dico autem de perfectione esse, secundum quod definit esse Boetius, dicens in libro de Consolatione philosophiae, quod « esse est, quod retinet ordinem servatque naturam. » Cui esse opponitur peccatum, ut dicit Augustinus super principium Joannis, in Glossa super illud : Sine ipso factum est nihil , id est, peccatum. Peccatum enim nihil est : nihil enim fiunt homines cum peccant : cadunt enim ab esse quod ordinem retinet servatque naturam. Et sic inesse per gratiam, est simpliciter inesse. Inesse etiam per essentiam non est secundum quid inesse, sed simpliciter : nec inesse per essentiam et inesse per
gratiam differunt, sicut inesse ab hoc, et inesse ad hoc, et ad aliud cum hoc. In Sanctis enim est ad esse conservationem, et quoad effectum gratiae, quo optime conservatur et ordinatur esse naturale.
Ad aliud dicendum, quod cum multipliciter sumitur secundum quod syncategoremate sumitur. Aliquando enim notat simplicem associationem. Aliquando notat associationem cum causa associationis. Associatio enim species amicitiae est, ut dicit Aristoteles in VIII Ethicorum, eo quod amicitia causa est societatis. Aliquando etiam notat assocializationem inferioris ad superiorem cum dignatione superioris ad inferiorem : quia proprie loquendo superior ad inferiorem amicitia non habet, sed dignationem : et inferior ad superiorem proprie amicitiam non habet, sed reverentiam, ut docet Aspasius in commento super II Ethicorum Aristotelis. Quando notat simplicem associationem, Deus est cum malis : quia essentialiter existens in ipsis, nihil facit quod violet societatem. Quando autem notat associationem cum causa mali, non sunt cum Deo : quia per hoc quod mali sunt, violant amicitiam, quae causa societatis est. Quando vero notat associationem cum dignatione alterius associatorum, tunc ponit principalitatem in ablativo : et sic Sancti sunt cum Deo, et Deus non cum Sanctis, sicut miles est cum rege, et non rex cum milite. Mali autem non sunt cum Deo hoc modo, nec Deus est cum ipsis.
Ad aliud dicendum, quod inesse intimius est quam cum esse : sed quia cum associationem et causam associationis notat, plus importatur in eo quod est cum esse, quam inesse : quia cum esse supponit inesse, et insuper plus, sicut dictum est. Unde dicendum, quod licet Deus essentialiter sit in omnibus
<--- Page Split --->
præsentialiter, potentialiter, et simpliciter sit in eis : tamen non est concedendum simpliciter, quod sit in eis quæ dicunt deformitatem esse, sicut mali, dæmon, fornicator, adulter : talia enim nomina imposita sunt a deformitate, quæ non est a Deo : quia, sicut dicit Augustinus, deformitas peccati non conservat naturam,1 sed vitiat. Unde in talibus non est dicendum, quod Deus sit simpliciter, sed cum determinatione, ut dicatur in diabolo esse secundum esse substantiale et naturale et conservationem illius : quia sic dicitur esse in eo qui diabolus, et non in diabolo in quantum diabolus est. Et si conceditur2 hoc modo, quod Deus est in eo qui diabolus est, nullo modo debet concedi, quod Spiritus sanctus sit in diabolo, licet ipse sit Deus. Spiritus enim sanctus ut Spiritus sanctus, in eo in quo est, est per inspirationem et sanctificationem : et hoc modo non est in diabolo, nec in malis. Unde proprie dicendo Spiritus sanctus non est in malis : licet hæc concedi possit, quod Deus qui est Spiritus sanctus, sit in malis essentialiter, præsentialiter, et potentialiter quantum ad esse naturale. Et hic modus loquendi sumitur a beato Dionysio in libro de Divinis nominibus, ubi de dæmonibus loquens, sic dicit : « Data dæmonibus naturalia dona nequaquam ea mutata esse dicimus : sed sunt integra et splendidissima, quamvis ipsi non videant, claudentes ipsorum boni inspectivas virtutes1. » Non enim essent integra et splendida, nisi Deus essentialiter esset in eis conservans ea.
in domo 3. Et illud, In domo Dei ambulavimus cum consensu 2. Et ideo differentiam inter inhabitare et inesse facit Augustinus. Inhabitare autem non opponitur transitui, cum gratia in via amissibilis sit : sed inesse essentialiter opponitur transitui, quia esse rerum gratia cujus esse dicitur Deus essentialiter in rebus, non est amissibile.
Ad aliud jam patet solutio per dicta : ostensum est enim qualiter mali sint cum Deo, et qualiter in malis est Deus, et qualiter non.
Ad aliud dicendum, quod si cum notat associationem cum causa associationis quæ est amicitia, Sancti sunt cum Deo. In consensu enim voluntatis et operis sunt cum ipso, secundum quod Tullius dicit in libro de Amicitia, quod « amicorum est idem velle et idem nolle. » Et ibidem, « Prima lex sanciur amicitiæ, ut pro amicis non nisi honesta faciamus. » Secundum autem quod hæc præpositio, cum, principalitatem notat et dignationem in ablativo, sic Deus est cum Sanctis, et non Sancti cum Deo.
Ad m quod objicitur in contrarium, At obj.1 patet solutio per prædicta quæ posita sunt in distinctione hujus quod dicitur cum.
Ad m quod ulterius quæritur, Utrum Ad quæri Deus in seipso habitat ? Dicendum, quod sic, et in seipso habitat, et apud seipsum.
Ad objectum contra, dicendum, quod praepositiones quidem transitivæ sunt, sed ad transitionem illam sufficit diversitas modi significandi, etiamsi res significata sit eadem, et secundum id quod est et sibi inest secundum ambitum majestatis et virtutis suæ : sic enim is qui inest, idem est cum eo cui inest : differt autem secundum modum significandi.
addit super inesse effectum specialem, sicut dicit Psalmus unanimes habitare
juendum, habitare fratres in unum! 3 Psal. LIV, 15.
<--- Page Split --->
- Ad alud dicendum, quod Philosophi conveniunt in hoc, quod nihil est in seipso, secundum quod idem est in re et in modo significandi : quia sic nulla diversitas esset inter id quod inest, et cui inest : sic autem non est hic cum dicitur Deus esse in seipso, ut patet per prædica.
nalibus, ex adjuncto trahit quod distinctum est, ut cum dicitur, Verbum erat apud Deum : verbum enim personale nomen est, et per præpositionem distinctio notatur inter Deum et verbum apud quem est : per seipsam autem præpositio apud non notat distinctionem, nisi eam quæ est in modo significandi, ut paulo ante dictum est.
ad 2. Ad id quod ulterius quæritur, dicendum quod meo judicio hæc bene concederetur, est alibi ut in seipso. Et hoc probat objectio et nihil amplius : sed hæc non est concedenda, est alibi quam in seipso : quia comparatio quæ importatur per adverbium, quam, vult habere habitudinem univocam : eo quod omnis comparatio inter univoca est. Non autem est habitudo univoca quando dicitur, Deus est in creaturis, et quando dicitur, est in seipso. In creaturis est per habitudinem causantis et continentis et conservantis. Cum autem dicitur esse in seipso, negative exponendum est, scilicet quia non ab alio continetur et conservatur nisi a seipso.
quest. 3. Ad id quod ulterius quæritur, Utrum sit in alio quam in seipso ?
Videtur dicendum, quod non est concedendum : quia cum dicitur, in alio quam in seipso, per relativum diversitatis importatur, quod ab alio contineatur quam a seipso : et hoc non est verum : in omnibus enim existens semper continetur et conservatur a seipso. Per adverbium autem comparandi relinquitur negativa continentiae ad seipsum, et affirmativa continentiae ab alio : est enim sensus, quod non continetur a seipso, sed continetur ab alio.
Ad alud quod ulterius quæritur, di- 5. cendum quod inquinationis unius ex altero triplex est causa, scilicet communis materia, contactus, et communicatio passionum, scilicet quod passiones unius redundant in alterum. Unde anima non inquinatur a corpore inquinatione corporis : quia anima et corpus non sunt materiae unius. Unde anima leprosi non dicitur leprosa in ipso : tamen quia passiones corporis redundant in animam, et e converso passiones animae in corpus, ideo aliqua affectio gaudii vel tristitiae fit in anima ex inquinatione corporis. Secunda causa est contactus unius ab altero. Contingunt autem se, ut dicit Aristoteles in primo de Generatione et Corruptione, quorum ultima sunt simul. Et sic aliquando dicitur lumen et radius solis inquinari ex contactu immundorum : sicut in exsequiis mortuorum dicitur, quod de hujus mundi luce cœnulenta ducis ad patriam cœlestem. Tertia causa est communicatio passionum, sicut est inter animam et corpus, ut dictum est. Et propter hoc quod Deus nullo istorum modorum se habet ad ea quibus inest, ideo nullo modo sordibus eorum quibus inest, sordidatur vel contingitur vel inficitur.
Ad id quod ulterius quæritur, Utrum Deus sit apud seipsum ? Dicendum quod apud seipsum est.
Ad id quod objicitur in contrarium, dicendum quod præpositio, apud, de se non notat distinctionem : sed cum ponitur cum nominibus distinctivis perso-
Ad id quod ulterius quæritur, dicen- 6. dum quod si singulares modi effectuum quos operatur Deus in creaturis, attenduntur, multo plures sunt quam quinque, sicut probat objectio, sed in communi omnes reducuntur ad quinque. Non enim possunt esse nisi duæ gratiae.
<--- Page Split --->
Non enim habitat Deus in homine vel in Angelo nisi per gratiam adoptionis, vel per gratiam unionis. In natura autem rerum, ut dicit Dionysius, non est nisi substantia, virtus, et operatio : vel sicut dicit Augustinus in libro LXXXIII Quæstionum, quod est, quod discernitur, quod congruit. Et quantum ad id quod est, sive quantum ad sub-
stantiam quae causatur ab essentia divina, inest essentialiter : quantum ad speciem qua discernitur res a qua fluit virtus, inest ei praesentialiter : per speciem enim res in potentia Dei est, et a lumine potentiae ipsius fluit species : quantum autem ad hoc quod congruit ordine et comparatione et appetitu vel naturali vel animali, fluit a potentia divina.