QUÆSTIO LXX.

De modis quibus Deus est in rebus.

MEMBRUM I.

Utrum Deus sit ubique et in omni re1 2

Ad PRIMUM objicitur sic primo per auctoritatem.

  1. Dicit enim Augustinus ad Dardanum : « Sciendum est, quod Deus incommutabiliter semper in se existens, præsentialiter, potentialiter, essentialiter est in omni natura sive essentia sine sui definitione, et in omni loco sine circumscriptione, et in omni tempore sine sui mutabilitate 3. » Et præterea in sanctis spiritibus et animabus est excellentius per gratiam inhabitans, et in homine Christo excellentissime, in quo inhabitat plenitudo divinitatis corporaliter, ut ait Apostolus, ad Coloss. ii, 9.

  2. Adhuc, Damascenus : « Sive secundum bonitatem, sive secundum virtutem, sive sapientiam, sive tempus, sive locum deliciat a perfectione, numquam erit Deus 3. » Sed secundum locum deficit si non sit ubique. Cum ergo in nullo deficit Deus, ubique erit.

  3. Adhuc, Trismegistus in libro de Natura deorum dicit, quod « Deus deorum princeps in omni re est. »

  4. Adhuc, Hoc etiam per rationem probatur sic : Mundus est et conservatur in esse, et ubique conservatur in esse : ergo conservans mundum in esse est ubique. Hoc enim probatur sequi ex hoc, quod conservatum in esse non est sine conservante : conservans autem et conservatum differunt sicut causa et causatum : mundus autem non habet causam ante se, nisi Deum. Cum ergo differant causa et causatum et sint diversa, eo quod dicit Anselmus, quod « nec natura admittit, nec ratio intelligit, quod id quod est ab alio, sit idem cum eo a quo est : »] conservans ergo mundum, nec mundus est, nec aliquid mundi, et est ubique et est causa : sequitur quod causa conservationis mundi est ubique : causa autem conservationis non potest esse nisi Deus : ergo Deus est ubique et in omni re.

  5. Adhuc, Aut Deus conservat creaturam in esse per se, aut per medium. Si per se, habeo propositum : quia cum ubique conservet, sequitur quod ubique est. Si per medium : illud medium constat, quod non est creator, sed creatura : sed creatura in nihilum tendit de se, ut dicit Gregorius 4, nisi manu Omnipotentis contineatur : ergo illud indiget conservante.

Et tunc ulterius quaero de illo conservante, Utrum sit creatura, vel creator? et ibit in infinitum in conservantibus, vel

<--- Page Split --->

dabitur, quod Deus per seipsum conservet : et tunc habetur propositum : quia ubique conservans, ubique erit.

  1. Adhuc, Avicenna in secundo suae sufficientiae, ubi loquitur de causis, disputat hanc regulam, si scilicet posita causa secundum actum, de necessitate ponatur effectus : et si destructa causa secundum actum, de necessitate destruatur effectus. Et ponit instantiam : quia posito aedificatore, non de necessitate ponitur domus, et destructo aedificatore, non de necessitate destruitur facta domus. Et solvit, quod pro certo regulariter verum est, quod posita causa in actu ponitur effectus, et e converso. Sed intelligitur de causa proxima et per se : et taliter non habet se aedificator ad domum : sed domus potius cum sit esse figura cujusdam, scilicet compositionis et compaginationis, ultimum compaginans et continens figuram domus, sicut est clavus, vel colla, vel incastratura, sunt proxima causa esse domus : et quamdiu actu continent, tamdiu est domus : et quando non continent secundum actum, domus dissolvitur. A simili ergo, cum Deus sit causa esse omnium creaturarum : et cum in tota natura sic sit, quod idem est per essentiam dans esse et conservans esse sive continens in esse, sequitur quod creatura non conservatur nec continetur in esse, nisi Deo actu continente et conservante. Contentum autem continenti est immediatum. Cum ergo in omni re et in omni loco contineat et conservet in esse, sequitur quod Deus in omni re sit, et in omni loco, et immediatus.

  2. Adhuc, Aristoteles in libro de Animalibus tractans de eodem de quo tractavit Avicenna, dicit : « Si causa secundum actum posita ponit effectum, et destructa destruit, quomodo est, quod mortuo patre non moritur filius ? » Et solvens distinguit duplicem sexum, scilicet sexum divisum sive distinctum, qui distinguitur subjecto et figura et virtute. Et sic

est in mare et in femina. Differt enim sexus feminae figura, virtute, et subjecto a sexu maris. Et est sexus conjunctus in uno quod non habet differentiam subjecti nec figurae : sed differt sexus in eo virtute et operatione tantum : sicut in ovo est sexus maris et feminae in uno subjecto unius figurae : differens tamen virtute et operatione : quia sexus maris est in ovo ut formans et apprehendens et tenens et extendens et distinguens, sexus autem feminae est ut haec patiens et sustinens. Et dicit, quod hic sexus conjunctus causa est efficiens generationis et esse generati : et hoc cessante ab agere continentis et conservantis et regentis continue, delicit generatum. Pater autem in sexu distincto est sicut causa remota, sive causa sine qua non : et ideo illo cessante non de necessitate cessat effectus. A simili, cum ex libro de Causis constet, quod esse creaturarum non est nisi effectus primae causae, conservatio esse non est nisi a prima causa actualiter agente : et si illa actualiter non continet et conservat, omne esse creaturae tendit in non esse : continetur autem et conservatur in omni loco et in omni re : ergo Deus actualiter continens et conservans est in omni loco et in omni re. Et hoc est quod expresse dicit Gregorius, quod « omnia in nihilum tenderent qua ex nihilo facta sunt, nisi ea manus omnipotentis Dei contineret. »

  1. Adhuc, Anselmus in Prosologio : « Omnis qui scit, quod Deus est, scit eum majus esse aliquid quam quod cogitari possit'. » Sed si ponatur, quod Deus est extra omnia et non intra omnia, potest cogitari majus, scilicet quod est extra et intra. Similiter si ponatur esse intra et non extra, idem sequitur. Similiter si ponatur supra et non infra, vel infra et non supra. Oportet ergo, quod ponatur esse et intra omnia, et extra omnia, et supra omnia, et infra omnia. Quod autem taliter se habet ad locum et

<--- Page Split --->

ad res, ubique est et in omni re. Ergo Deus est ubique et in omni re. Et hoc est quod expresse dicit Gregorius, quod « Deus est extra omnia non exclusus, et intra omnia non inclusus, et supra omnia per eminentiam non superatus, et infra omnia non depressus 1. »

  1. Adhuc, Theologice sic objicitur per hanc regulam, quod nihil nisi quod nobilitatis est in creatura, Deo attribuendum est : et quod ignobilitatis est in creatura, a Deo removendum est. Sed in natura locus est, et hic est continens et salvans, ad quem est motus generati : et haec omnia sunt nobilitatis. Ergo haec habet locus ab exemplari primo, sive ab imitatione exemplaris primi. Iste enim bonitates non sunt in loco, nisi secundum quod fluunt in ipsum a causa prima continente et salvante, ad quam est conversio omnium generatorum, quae ut prima causa agit haec in ipso. Cum igitur locus habeat haec hic et ibi et in omni loco, oportet quod Deus agat haec hic et ibi et in omni loco. Ergo ubique est Deus, ubi operatur : ergo est ubique.

  2. Adhuc, Universale est triplex, scilicet multorum in numero, et est species : et multorum in specie, et est genus : et multorum in genere per analogiam multorum ad unum, et est principium, sicut in principium est omnium per analogiam. Et cum sic tripliciter dicatur universale, cuilibet universali convenit esse ubique et semper suo modo : quia per hoc quod est de multis, non contrahitur ad hic et nunc : sed aequaliter se habet ad omne tempus, et ad omnem locum, et ad ea quae in loco sunt : et est etiam in multis : sed per hoc patitur divisionem in esse et generationem et corruptionem. Cum ergo Deo id quod nobilitatis est, sit attribuendum, sic primum et simplicissimum attribuendum est ei excellentius quod est in universali : et sic Deus erit ubique et semper, hoc

est, in omnibus rebus sine sui mutatione, et sine sui partibilitate.

  1. Adhuc, Prima causa in ordine omnium causarum est in omnibus secundis essentialiter, praesentialiter, et potentialiter. Hoc enim patet in causis formalibus quae sunt esse, vivere, et intelligere. De quibus dicit Aristoteles in secundo de Anima, quod primum semper est in secundo, sicut trigonum in tetragono, quod essentialiter, praesentialiter est in illo. Similiter in causis materialibus. Materia enim sustinens formam determinata intellectualitate, essentialiter, praesentialiter, et potentialiter est in materia determinata continuitate sive forma corporali, et haec simili modo est in materia determinata contrarietate, et haec similiter in materia mixtorum, et ista in materia complexionatorum, et ista est notitia complexionatorum, sicut probatur in libro Fontis vitae. Similiter est in efficientibus. Primum enim movens, ut dicit Aristoteles in VIII Physicorum, virtute est in secundo, et secundum in tertio, et sic deinceps. Sed verum est, quod primum contrahitur in secundo, et secundum in tertio : et hoc est ignobilitatis : contrahitur enim ex determinatione et particularitate secundi, et non habet hoc ad imitationem exemplaris primi. Auferatur ergo quod ignobilitatis est, et attribuatur exemplari primo quod nobilitatis est. Deus ergo cum sit causa prima, erit in omnibus, non determinatus, non contractus in illis.

  2. Adhuc, Magister in libro I Sententiarum, distinct. XXXVII, cap. Postremo respondeant, probando, quod Deus ubique sit, sic dicit : « Postremo respondeant quod potius de Deo respondendum existiment : vel quod nusquam per essentiam sit, vel quod ubique, vel quod alicubi, ita quod non ubique. Sed quis audeat dicere, quod nusquam divina essentia sit, vel quod alicubi, et non ubique sit ? Si enim ita est alicubi, quod

<--- Page Split --->

non ubique, ergo localis est : quod falsum est. Est ergo ubique tota quae continet totum, et penetrat totum : quae nec pro sui simplicitate dividi, nec pro sui puritate maculari, nec pro sui immensitate ullo modo comprehendi potest. Unde Augustinus : « Deus ubique est, cui nec locis, sed actionibus appropinquamus 1. »

  1. Adhuc Augustinus in libro ad Dardanum de Prasentia Dei : « Cum Deus sit natura incorporea et incommutabiliter viva, aeterna stabilitate in seipso manens, totus adest rebus omnibus, et singulis totus 2. »

  2. Adhuc, Hilarius in libro VIII de Trinitate : « Deus immensæ virtutis, vivens potestas, quæ nusquam non adsit, nec desit usquam, sed omnem per sua edocet, ut ubi sua sunt, ipse esse intelligatur. Non autem corporali modo cum alicubi sit, non etiam ubique esse credatur, cum et in omnibus esse non desinat. »

  3. Adhuc, Ambrosius in libro de Spiritu sancto : « Cum omnis creatura naturae sua sit circumscripta limitibus, quomodo quis audeat creaturam appellare Spiritum sanctum, qui non habet circumscriptam determinatamque virtutem, quae et in omnibus et ubique est semper : quod utique divinitatis et dominationis est proprium 3. »

  4. Adhuc, Ambrosius, ibidem, « Domini est omnia implere, qui dicit, Jerem. XXIII, 24 : Numquid non calum et terram ego impleo dicit Dominus 4? Si ergo Dominus est qui cœlum complet et terram, quis ergo potest Spiritum sanctum judicare dominationis et divinae potestatis exsorlem, qui replevit orbem, et quod plus est, replevit et Jesum totius mundi redemptorem? Sapientiæ, 1, 7 : Spiritus Domini

replevit orbem terrarum. Has autem auctoritates inducit Magister in libro I Sententiarum, distinctione XXXVII, cap. Ne autem ista 5.

In contrarium objiciunt quidam sic : sed

  1. Nobilius est facere opera permanentia sine artifice, quam permanentia in præsentia artificis tantum. Sed, Deuter. XXXII, 4, dicitur : Dei perfecta sunt opera. Ergo videtur, quod Deus faciat opera quæ sine præsentia sui in seipsis permanent : superfluum ergo esset, quod propter conservationem rerum in esse diceretur esse in omnibus essentialiter, præsentialiter, et potentialiter. Cum ergo superfluum in operibus naturae non sit, et ordinatiora sint opera Dei quam naturae, tale superfluum in operibus Dei non est ponendum.

  2. Adhuc, Inferior artifex, ut faber, vel lignarius, opus facit quod ad conservationem sui non indiget præsentia artificis : ergo multo magis potest hoc facere Deus.

  3. Adhuc, Natura et virtutes cœlestes opera sua faciunt quæ sine præsentia sui conservantur : ergo multo magis Deus.

  4. Adhuc, Si Deus ubique est essentialiter, præsentialiter, et potentialiter : tunc videtur, quod in omnibus operetur essentiam, speciem, et virtutem, et operationem : et sic videtur, quod natura nihil operetur : quod valde inconveniens est : quia dicit Damascenus, quod « nulla natura destituitur propria operatione. »

SOLUTIO. Dicendum, quod rationes primæ partis concedendæ sunt, et procedunt et concludunt Catholicam fidem.

Ad PRIMUM ergo quod in contrarium objicitur, dicendum quod hoc est verum in illis causatis quæ causam habent ante se creatam : sed in his quæ sunt a Deo,

1 S. AUGUSTINUS, Lib. I de Doctrina christiana, cap. 10. 2 IDEM, Epist. 57 ad Dardanum. 3 S. AMBROSUS, Lib. I de Spiritu sancto, cap. 7.

4 Psal. XXIII, 1 : Domini est terra, et plenitudo ejus, etc. 5 Cf. I Sententiarum, Dist. XXVII, cap. A, in fine.

<--- Page Split --->

sicut nullo utitur medio in creando propter suam excellentiam, ita nullo potest uti medio in conservando. Si enim medio uteretur, medium indigeret conservatione sicut et res. Conservari enim a se, est nullo indigere ad sui conservationem : et hoc non potest convenire alicui creato de nihilo, quod convertibile est in nihilum sicut omnis creatura : et ideo Deum conservantem oportet esse essentialiter in rebus.

Ad aliud dicendum, quod artifex inferior non facit formam ex materia, sed in materia, ut dicit Commentator super IV Metaphysicae : et ideo non est causa totius operis, sed forma tantum : et ideo opus illius virtute materia conservatur. Sed Deus causa est totius operis et in materia et forma et composito : et ideo oportet, quod conservetur per ipsum, cum nihil habeat praejacens ante se praeter eum.

Ad aliud dicendum, quod sicut dicit Commentator super nono prima philosophia, natura non facit formam in materia, sed ex materia : et ideo transmutat materiam de forma ad formam : quod facere non potest, nisi per qualitates activas et passivas, quibus transmutat materiam ad educendam formam ex ipsa, quibus etiam postea formam conservatur in ipsa materia. Sed in Deo non est sic. Ille enim facit totum secundum totum esse : et ideo conservatio totius esse non potest radicari nisi in ipso.

Ad aliud dicendum, quod licet Deus operetur totum esse in materia et forma et speciem et virtutem sicut prima causa, nihilominus tamen sunt causa proxima naturales quae operantur ad terminationem et modum esse illius, sed non ad creationem, sive ad deductionem qua illud esse deducitur de non esse ad esse : quia hoc solius Dei est : et sicut solius Dei est illud deducere de non esse, ita solius Dei est hoc conservare.

Objicunt tamen quidam, quod de potentia regis est, quod possit non praesens facere per balivum : et infirmitatis regis est, quod non possit facere nisi praesens. Et sic videtur etiam, quod Deus non praesens per essentiam possit conservare, et quod hoc majoris sit potentiae.

Sed ad hoc dicendum est, quod hoc verum est in illis conservatis quae sitauliter distant a conservante : quia illis ubique non potest conservans esse praesens. Deus autem sitauliter a nullo distat : et ideo infirmitatis esset si per aliud conservaret : sicut infirmitatis est quod balivus facit per regem, quod non potest facere per seipsum : et indigentiae est quod rex indiget balivo, ubi non potest esse per seipsum : perfectissimae autem potentiae ubique facere per seipsum.

Objicunt etiam quidam, quod stella quae nobilius aliis operantur, non tantum operantur accedentes, sed etiam recedentes : et sic iste modus debet etiam attribui Deo.

Sed ad hoc dicendum, quod stella sicut et alia causa naturales ad transmutationem materia sitauliter distensae, et in diversa latitudine et longitudine a stellis respectae operantur : et ideo oportet accedere et recedere a stellis ut tota materia moveatur : et hoc indigentiae et ignobilitatis est, quod non est Deo attribuendum, a quo nihil distat sitauliter, sed ubique est creans et conservans per seipsum : et sicut in opere creationis nullo indiget, sic et in opere conservationis nulli innititur.

MEMBRUM II.

Utrum idem sit esse ubique, et in omni re, et e converso 1 ?

SECUNDO quaeritur, Utrum idem sit

1 Cf. Opp. B. Alberti. Comment. in I Sententiarum, Dist. XXXVII, Art. 2. Tom. XXVI hu-

<--- Page Split --->

esse ubique, et in omni re, et e converso ?

Et videtur, quod non.

  1. Alia enim importatur habitudo cum dicitur Deus esse in re, et cum dicitur Deus esse in loco. Cum enim dicitur Deus esse in re, dicitur esse ut continue faciens esse rei,et ut providentia circumiens, et convenientia unicuique rei donans, ut dicit Boelius in IV de Consolatione philosophiae 1. Cum autem dicitur esse in loco, dicitur esse in loco ut loco ea quae nobilitatis sunt conferens, sicut continere, terminare, extrinsecus salvare, ne defluat locatum in partibus extrinsecis. Ergo non est idem Deum esse in omni re et in omni loco.

  2. Adhuc, Non omnis res est locus : ergo esse in re et esse in loco diversa significant quantum ad modum habitudinis.

  3. Adhuc, Ista convertuntur, Deum esse in omni re quæ est ab ipso, et omnem rem quæ est ab ipso, esse in Deo. Sed non sic convertuntur ista, Deum esse in omni loco, et omnem locum'esse in Deo. Ergo non sunt idem, Deum esse ubique et in omni re.

  4. Adhuc, Ponamus, quod nullum corpus sit, sequitur quod nullus locus sit. Adhuc tamen erunt coelestes essentiae et Angeli et spiritus : et tunc verum erit, quod Deus erit in omni re : et non erit verum, quod Deus sit in omni loco. Ergo non sunt idem.

Sed contra.

In contrarium hujus est,

  1. Quod dicitur in libro I Sententiarum, distinctione, XXXVII, quod « idem est esse in omni re, et in omni loco. »

  2. Adhuc, Cum dicitur Deus esse in re, non importatur nisi habitudo causae : et similiter cum dicitur Deus esse in loco, non nisi habitudo causae importatur : et sic videtur esse idem in omni re esse, quod esse in omni loco.

Solutio. Solutio. Meo judicio non sunt idem Deum esse in omni re, et Deum esse in

omni loco, sicut probatum est. Cum enim dicitur Deus esse in omni re, iste est intellectus, quod per præsentiam essentiæ quæ primum principium omnis esse est et fons, continue influit et dat esse, et tenet ne in nihilum decidat sicut ex nihilo factum est. Dicit enim Boelius, quod « nulla res præter Deum totum esse suum simul habet, et quod de esse quo cras erit, hodie non habet. » Et ideo sicut vita in corpore non est, nisi vitam anima continue influat corpori, ita quod ipsa vita, ut dicit Philosophus, sit actus continuus in corpus, eo quod, sicut dicit Aristoteles in secundo de Anima, anima est causa et principium vitæ per definitionem propriam : ita esse continuus actus est divinæ essentiae in omnia quæ sunt : eo quod ipsa essentia divina principium et fons esse est in omnia quæ sunt. Et hoc jam quidem probatum est in libro de Causis, ubi dicitur, quod prima rerum creatarum est esse in omni eo quod est, et non est ante ipsam creatum aliud : et ideo necesse est, quod sit effectus primæ causæ. Omnis enim causa causat per informationem et determinationem esse, et ideo ante suum effectum supponit esse aliud. Et hoc importatur, quando dicitur Deus in omni re esse per essentiam. Cum autem dicitur Deus esse in omni loco, ultra hoc importatur, scilicet quod et esse loco det, et ultra hoc virtutes esse loci consequentes, sicut virtus est terminativa, contentiva, et salvativa, a qua et ad quam fit motus : quia dicit Aristoteles in quarto Physicorum, quod a physico non quæritur locus nisi propter motum qui est ab ipso et ad ipsum. Et ideo in octavo Physicorum ostendit, quod idem est movens ad esse substantiale secundum formam, et ad locum, generans scilicet, vel removens impedimentum quod prohibet moveri secundum locum id quod jam habet esse substantiale descendentis vel ascendentis.

<--- Page Split --->

1.1. Ad id quod objicitur in contrarium, dicendum quod Magister non intendit, quod penitus idem sit, quod unum sequitur ex altero. Ad hoc enim, quod Deus est in omni re, sequitur quod est in homine.

1.2. Ad aliud dicendum, quod licet eadem sit causa cum dicitur Deus esse in omni re, et Deus esse in omni loco, non tamen est eadem habitudo, nec ad idem : quia alius effectus est connotatus cum dicitur, Deus est in omni loco, et cum dicitur, Deus est in omni re, sicut paulo ante dictum est.

MEMBRUM III.

Utrum idem sit Deum esse ubique, et in omni loco, et ubicumque 1 ?

TERTIO quaeritur, Utrum idem sit Deum esse ubique, et in omni loco, et ubicumque ?

Et videtur, quod sic.

  1. Unumquodque enim istorum dicit totum in loco. Ergo idem est quod dicitur per unumquodque istorum.

  2. Adhuc, Per unumquodque istorum connotatur idem, scilicet quod a Deo in se existente habeant esse et virtutem continentii. Igitur et in significato et in connotato haec tria sunt idem.

I contra. In contrarium est,

  1. Quod dicit Anselmus in Monologio, quod « id quod in omni loco est, cuilibet loco commettitur ». » Deus autem cum simplex sit et impartibilis, non commetitur alicui loco, et tamen est ubique. Ergo non sunt idem Deum esse in omni loco, et Deum esse ubique.

  2. Adhuc, Deus totus est ubique, ut

dicitur in libro primo Sententiarum, distinctione XXXVII, cap. Fatendum ergo. Sed non totus est proprie loquendo in omni loco. Quod enim in omni loco est, commettitur se in omni loco : et cum locus sit spatiosa magnitudo, nihil potest ei commetiri nisi sit spatiosae magnitudinis. Deus autem spatiosae magnitudinis non est. Ergo non commetitur se alicui loco : et tamen est ubique : ergo non sunt idem esse ubique, et esse in omni loco. Unde Augustinus super illud Psalmi cxlvii, 15 : Velociter currit sermo ejus, sic dicit : « Ad verbum Dei pertinet non esse in parte, sed ubique esse per semetipsum. Hoc enim est sapientia Dei quae attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter 3 : non tamen locali motu, sed immobilitate sui. Velut si moles aliqua saxea impleat aliquem locum, dicitur quod attingit a fine illius loci usque ad finem, cum tamen locum non deserat alterum occupando. Non ergo habet motum localem verbum illud et illa sapientia : illa enim solida est ubique. » Ex his patet quod non proprie est in omni loco, nec in parte cujuslibet loci : proprie tamen est ubique : ergo non sunt idem esse ubique, et esse in omni loco.

  1. Adhuc, Multa comparantur ad ubi quaë nullo modo comparantur ad locum ut locata, sicut primum mobile, quod quia non est in loco, non potest moveri in loco. Dicit enim Aristoteles ante finem octavi Physicorum, quod primum mobile non movetur secundum substantiam in loco, sed movetur secundum formam, quaë formaë diversificantur in ubi et non in loco : propter quas formarum variationes Ptolémaeus invenit tabulas angulorum, et postea inventaë sunt tabulaë diversitatis adspectus. Ergo non est idem aliquid esse ubique, et esse in omni loco.

<--- Page Split --->

  1. Adhuc, Punctum est alicubi in continuo : ergo est in ubi et non in loco : quia dicit Aristoteles in quarto Physicorum, quod nec una differentia est puncti et loci puncti : ergo non est idem esse in ubi, et esse in loco : ergo nec idem est esse ubique, et esse in omni loco.

  2. Adhuc, Ubicumque non dicit ubi simplex, sed ubi distinctum : sed quod est ubicumque, sequitur quod in loco distincte sit, distinguente id quod est in ipso. Dicit enim Boetius, et in libro de Trinitate, et in commento super Porphyrium, ubi loquitur de individuantibus : « Ut de caeteris taceam, unus locus proprius non potest esse duorum. Ubicumque autem uniuscujusque comparationem dicit ad proprium locum : et hoc non dicit ubique, nec in omni loco : ergo haec tria non sunt idem, esse ubique, esse in omni loco, et esse ubicumque. »

Solutio. Solutio. Sive praejudicio loquendo videtur dicendum, quod si quis subtiliter ista inspiciat, non sunt idem. Cum enim dicitur ubi, non dicitur natura loci, sed natura alterius generis quae est circumscriptio corporis a loci circumscriptione procedens, ut in Sex principiis dicitur : et cum additur que syllabica adjectio ad ubi, non additur ei nova natura quae ponat ipsum in alio genere, sed additur communicabilitas illius naturae et distributio in universum naturae illius. Et hoc patet per expositionem Augustini et Hilarii, qui exponunt Deum esse ubique, hoc est, nusquam deesse : sicut exponitur Deum semper esse, hoc est, numquam deesse. Unde sicut ex hac, Deus semper est, non sequitur, ergo in omni tempore est ut res tempore mensurata, vel quae est in tempore : ita ex hac, Deus ubique est, non sequitur, ergo in omni loco est : quod enim in omni loco est, ut dicit Anselmus, loci leges sequitur in omni loco : sed quod ubique est, non de necessitate leges loci sequitur : quia paulo ante probatum est de primo cœelo et puncto, quod id quod in ubi est,

non de necessitate leges loci sequitur. Unde sicut universale tribus modis accipitur, scilicet ut in natura simplici non multiplicata sed multiplicabili : eo quod, ut dicit Aristoteles in primo Posteriorum, et in multis est et de multis aptitudine communitatis suae. Aliquando accipitur ut actu multiplicatum, sed non distinctum per propria, ut cum dicitur, omnis homo est. Aliquando accipitur ut actu multiplicatum et distinctum per propria,sicut cum dicitur,homo est qui participatur a Socrate et Platone et siede aliis.

Ita haec tria differunt, ubique, in omni loco, et ubicumque, quod ubique naturam sui generis dicit simplicem multplicabilem, sed nec multiplicatam nec distinctam. Esse autem in omni loco, propter habitudinem praepositionis, quae notat potius esse in loco quam locum, et sic dicit ubi, dicit eamdem naturam multiplicatam secundum actum. Et ideo magis proprie est Deus ubique quam in omni loco. Ubicumque autem naturam ejus quod est ubi, dicit et multiplicatam et distinctam per propria : et ideo haec impropriissima est, Deus est ubicumque. Sancti tamen communiter loquendo unum accipiunt pro altero.

Ad PRIMUM ergo dicendum, quod licet unumquodque istorum trium dicat totum in quantitate, tamen quia non eodem modo significant illud, subtiliter loquendo non sunt idem.

Ad ALIUD dicendum eodem modo, quod licet connotatum sit in genere, non tamen eodem modo significatur in uno sicut in alio.

Ad ALIA patet solutio per ea quae dicta Ad 3, 1 et 3, sunt supra.

<--- Page Split --->

gratiam, aut addit aliquid ex parte Dei, aut ex parte nostra. Si ex parte Dei : tunc ex parte Dei Deus difformis est in rebus : quod falsum est : sic enim sequeretur, quod inesse essentialiter, præsentialiter, potentialiter, et per gratiam et unionem essent formæ divinæ, quibus multiformiter inesset rebus Deus : et sic Deus esset multiformis et multiplex, quod haereticum est.

MEMBRUM IV.

De modis quibus Deus est in omni re, et si esse ubique et in omni re sit proprium ei1 ?

QUARTO, Quæritur de modis quibus Deus est in omni re, et si ab æterno convenit ei esse ubique.

Ponit enim Magister in Littera quinque modos, scilicet quod in omni re est essentialiter, præsentialiter, potentialiter : in Sanctis autem per inhabitantem gratiam, in homine vero Christo per gratiam unionis. Et illum modum qui est per inhabitantem gratiam, dividit in duos. Dicit enim, quod Deus inhabitator est quorumdam nondum cognoscentium Deum, et quorumdam cognoscentium Deum et diligentium : et quorumdam cognoscentium Deum1 non est inhabitator : illi enim ad templum2 Dei non pertinent : quia, sicut dicitur, ad Roman. 1, 21 : Cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt. Ad templum Dei pertinent parvuli sanctificati sacramento Christi et renati Spiritu sancto, qui nondum valent cognoscere Christum.

Sic ergo quinque modis Deus est in rebus. Et de istis modis quæritur : quia

  1. Isti modi aut sumuntur ex parte Dei qui inest, aut ex parte creaturae cui inest. Si ex parte Dei : cum Deus uno modo se habeat ad omnem rem creatam, videtur esse unus modus quo Deus est in rebus, et non quinque modi. Si autem sumuntur ex parte creaturae : cum Deus multo plura operetur in rebus diversis, quam quinque, videntur modi infiniti esse et non quinque tantum.

  2. Adhuc. Cum dicitur, Deus inest per

  3. Adhuc, Quid est dictum præsentialiter, potentialiter, essentialiter Deum esse in rebus? Si dicitur, ut quidam dicunt in littera libri primi Sententiarum, distinctione XXXVII, in illo cap. Quidam tamen, quod in omnibus est essentialiter : quia omnis natura atque omne quod naturaliter est in quocumque loco sit, per eum habet esse, et omnis locus in quo illud est. Præsentialiter autem dicunt esse ubique : quia cuncta loca sunt ei præsentia, et quæ in eis sunt. Potentialiter autem : quia in omnibus numquam aliquid operari cessat. Nam et ipsa loca, et quidquid in eis est, nisi ipse conservet, manere non possunt.

  4. Adhuc, Ibidem, In eis per substantiam Deus esse dicitur : quia per virtutem propriæ suæ substantiæ facit ut etiam loca sint et omnia quæ in eis sunt. Secundum hoc essentialiter dicitur esse in rebus3: quia essentia rerum est a sua essentia. Et potentialiter dicitur esse in rebus : quia potentia rerum est a sua potentia. Sed tunc adaptari non potest, quod præsentia rerum sit a sua præsentia : præsentiam enim rei esse secundum ea quæ dicuntur ibidem, est rem sibi præsentem esse in cognitione : scimus autem, quod non omnis res sibi hoc modo præsens est : quia non omnis res cognoscit seipsam.

  5. Adhuc, Si dicatur, quod hæc accipiuntur penes attributa personarum, videtur non posse stare : quia tunc potentialiter inesse attribueretur Patri, præ-

<--- Page Split --->

sentialiter inesse Filio, per gratiam inesse Spiritui sancto : essentialiter inesse nulli personae potest appropriari : ergo adaptatio illa est inconveniens.

  1. Adhuc, Posito per intellectum, quod in divinis non sint personae sicut dicunt Gentiles, adhuc Deus erit in omnibus essentialiter, potentialiter, praesentialiter. Hæc ergo penes attributa personarum non accipiuntur.

  2. Adhuc, Hæc singulis personis conveniunt. Pater enim est in re essentialiter, præsentialiter, et potentialiter : et Filius similiter : et similiter Spiritus sanctus. Ergo penes attributa personarum hæc non possunt accipi.

  3. Adhuc, Circumscribamus a re præsentiam et potentiam, adhuc remanet essentia : et in illa Deus erit essentialiter, præsentialiter, potentialiter : ergo illa adaptatio non valuit, qua dicebatur, essentialiter Deum esse in rebus, est essentiam rerum esse a sua essentia : et potentialiter Deum esse in rebus, est potentiam rerum esse a sua potentia : et præsentialiter Deum esse in rebus, est præsentiam rerum sive speciem per quam cognoscibilis est res, esse a sua præsentia, sive ab idea per quam sibi quælibet res præsens est.

  4. Adhuc, Anselmus, ibidem. « In nullo itaque loco vel tempore dicitur esse summa essentia : quia omnino a nullo alio continetur, quam a seipsa2. » Ergo non proprie comparatur ad locum.

  5. Si dicatur, quod per translationem comparatur ad locum. CONTRA : Aristoteles in Topicis : « Omnes transferentes se secundum aliquam similitudinem, se transferunt : » sumantur ergo proprietates loci quæ sunt secundum Philosophiam in libro IV Physicorum, continere, salvare, circumscribere, terminare immobile esse in se, sed ab ipso et ad ipsum fieri motum : nullum istorum accipit Deus locum in quo esse dicatur : ergo per translationem esse in loco Deo non convenit.

  6. Adhuc, Anselmus, ibidem, « Si usus loquendi admitteret, convenientius diceretur Deus esse cum loco, vel cum tempore, quam in loco, vel in tempore : » plus enim significatur contineri aliquid cum dicitur esse in aliquo, quam cum dicitur esse cum aliquo : Deo autem contineri ab alio non convenit : et sic nullo modo convenit ei esse in loco.

  7. Adhuc, Si dicatur esse ubique, vel in loco, ut dicit Anselmus, quia omnis locus ei præsens est et nulli loco deest : tunc videtur hoc non soli Deo esse proprium : quia etiam materia diffusa in omnibus, omni loco adest, et nulli loco deest : et sic esse ubique Deo proprie non convenit.

ULTERIUS quaeritur de istis modis in speciali. Et primo de illo quo dicitur esse ubique : quia est in omni re essentialiter.

Videtur enim hoc Deo non convenire.

  1. Dicit enim Anselmus in Monologio, quod « Deus in nullo loco est1 : » ergo ubique non est.

  2. Adhuc, Cum dicitur, Deus est ubique, aut dicitur proprie, aut per translationem de Deo. Si proprie, contradicit Anselmus in Monologio, quod nihil est in loco proprie nisi quod sequitur leges loci, hoc est continere et mensurare. Hæc autem Deo non conveniunt : quia Deus immensus est, et a nullo continetur, sed omnia continet.

  3. Adhuc, Videtur quod Deo nullo modo convenit esse ubique. A quocumque enim removetur natura aliqua, ab eodem removetur universum naturae illius, ut patet : homo non est asinus : ergo homo non est omnis asinus : licet forte conversa hujus propositionis non sit vera, universum enim alicujus natura repugnat alicui cui non repugnat ipsa natura, sicut Socrates non est omnis homo. Sed locus, ut jam habitum est, removetur a Deo. Ergo universum loci

<--- Page Split --->

quod est ubique, removebitur ab eo : et sic non convenit Deo esse ubique.

  1. Adhuc, Aristoteles in quarto Physicorum dicit, quod duplex est locus. Locus ut vas, et locus ut locus. Locus ut vas, sicut est navis locus nautæ. Locus ut locus, sicut totus fluvius locus navigationis nautæ. Quæratur ergo, Utrum utroque modo locus transferatur ad Deum, vel non ? Si sic : CONTRA, locus ut vas, est in quo translatione vasis locatum transfertur de loco ad locum, ut vinum in urna : secundum hoc ergo Deus esset locus in quo creaturæ transferrentur de loco ad locum, et esset locus qui moveretur motu alterius, quod hæresis est. Si autem est in loco qui est locus ut locus, et non ut vas : tunc sequeretur, quod motus Dei esset ad locum et a loco, quod hæresis est : sequitur autem ex hoc quod dicit Aristoteles in quarto Physicorum, quod « non quæreremus locum si non esset motus, qui est ab ipso et ad ipsum. »

do esse vel non esse, quod nullo modo intra locum vel tempus claudit suum esse. » Sed Deus intra locum et tempus non claudit suum esse. Ergo non cogetur cum est hic, alibi non esse : ergo est hic et ibi, et hic et alibi quam hic.

IN CONTRARIUM hujus est, quod hic et se 1 contra, alibi dicunt loci distinctionem, et alibi quam hic dicit loci distincti comparationem : et ad distinctionem locorum sequitur distinctio locatorum. Talis autem distinctio non cadit in Deum. Ergo esse hic et ibi, et alibi quam hic non competit Deo.

ULTERIUS adhuc quæritur de verbo Quest. 3. Ambrosii qui sic dicit libro I de Spiritu sancto 3, quod « ubique esse proprium est divinitatis 4. »

  1. Proprium enim est, quod uni soli convenit : non autem soli divinitati convenit ubique esse : quia Aristoteles in primo Priorum dicit de universali, quod cum sit de omni, et semper et ubique est.

ULTERIUS quæritur, Si conceditur, quod Deus sit ubique, utrum concedendum sit, quod sit hic et ibi, vel hic et alibi quam hic 1 ?

Et videtur, quod sic.

  1. Anselmus in Monologio : « Sicut quia huic loco præsens est, et non prohибetur illi vel illi loco simul præsens esse : ita quia huic tempori præsens est, non prohibetur alii tempori præsens esse. Sicut enim nunc temporis habet se ad omnem locum, ita nunc æternitatis se habet ad omne tempus 2. » Ergo videtur, quod similiter est hic et alibi quam hic.

  2. Adhuc, Anselmus, ibidem, « Nullatenus prohibetur vel cogitur lege locorum vel temporum, alicubi vel aliquan-

  3. Adhuc, Glossa super illud Psalmi CXLVII, 15 : Velociter currit sermo ejus, dicit, quod « velocitas ubique est, non tantum in hominibus et equis, sed in omnibus.

  4. Si forte aliquis dicat, quod aliter Deus est ubique, et aliter universale : universale enim est ubique, quia est in omnibus quæ sunt in ambitu suæ communitatis : Deus autem est ubique, quia in omnibus simpliciter. CONTRA : Sumatur universale quod per analogiam est in Deo et in omnibus creatis, sicut est ens, substantia, bonum : illud ergo erit in omnibus simpliciter et ubique : et sic non est Deo proprium esse ubique et in omnibus.

  5. Adhuc, Ponamus unum solum ho-

4 Cf. Opp. B. Alberti. Comment. in I Sententiarum, Dist. XXXVII, Art. 7. Tom. XXVI nova editionis nostra.

2 S. ANSELMUS, In Monologio, cap. 22.

3 S. AMBROSUS, Lib. I de Spiritu sancto,

cap. 7.

4 Cf. Opp. B. Alberti. Comment. in I Sententiarum, Dist. XXXIII, Art. 8. Tom. XXVI hujusce nova editionis.

<--- Page Split --->

minem esse, sicut a principio solus fuit Adam, et ponatur nihil aliud esse : tunc erit anima illius hominis, ut dicit Augustinus, et in toto corpore tota, et in qualibet parte corporis tota. Cum ergo nihil aliud sit, anima erit in qualibet re tota et ubique tota. Ergo non est proprium Dei esse ubique et in omni re : prium enim cum de essentialibus fluat, ut dicit Boetius, non potest alii convenire, sicut essentialia uni non possunt esse essentialia alteri.

  1. Adhuc, Objiciunt quidam, quod si ponamus esse unum corpus quod totum impleat vacuitatem concavi cœli, hoc erit ubique et in omni re : quia dicit Aristoteles in secundo Cæli et Mundi, quod extra cœlum nihil est, nec tempus, nec locus. Ergo ubique esse non est proprium Dei, cum et aliis possit convenire. Antequam autem de aliis modis in speciali disputemus, solvamus ista, ne nimia prolixitas confusionem generet.

Solutio. Ad primum ergo quaesitum, dicendum quod Deus ubique est et in omni re : et hoc est sibi proprium. Et causa, quod ubique est et in omni re, assignatur a beato Augustino : quia simplicissimus est, et in fine simplicitatis. Id autem quod in fine simplicitatis est, a nullo determinante coarctatur, nec intus, nec extra. Si enim aliquo determinaretur, non esset in fine simplicitatis : omne autem quod distinguitur ab aliquo codeterminante se, intus vel extra distinguitur, et terminis suis sive finibus limitatur, quod simplicissimo nullo modo convenire potest. Et haec sola ratio est et subtilitas Augustini, per quam solam convincitur Deum esse in omnibus et ubique, cujus esse penitus et nullo limitatur, a nullo distinguitur loco vel locato, quin esse suum intelligibiliter per omnia extendatur : et si esse sic extenditur, necesse est posse

operationis sic extendi, et lumini cognitionis ejus omnia esse præsentia. Unde sequitur, quod in omnibus et ubique sit essentialiter, præsentialiter, et potentialiter : sicut enim in sequentibus probabitur, distinctæ localitatis non efficitur res, nisi per terminum intra, vel per terminum extra.

Ad PRIMUM ergo dicendum, quod modi isti quibus est in rebus, et ex parte Dei accepti sunt, et ex parte creaturæ, ut patet per dicta.

Et ad objectum contra, dicendum quod cum dicitur, quod Deus uno modo se habet ad omnia, non intelligitur, quod uno modo significandi, sed uno modo essendi. Impossibile est enim, quod eadem ratione significandi se habeat ad hominem et ad equum : cum dicat Augustinus in libro LXXXIII Quæstionum quod « alia ratione facit hominem, et alia ratione equum1. »

Et ad aliud dicendum quod licet Deus multa operetur in rebus, omnia tamen haec reducuntur ad tria : vel quia pertinent ad esse, vel ad speciem qua cognoscibilis est res, vel ad posse rei quo operetur : et ideo non sunt nisi tres modi in genere, et ex parte creaturæ sumpti, et ex parte creatoris.

Ad aliud dicendum, quod est ex parte Dei nihil addit inesse per gratiam super inesse per essentiam, sed ex parte nostra addit alium effectum : et hoc etiam significatur in ipsa locutione quando dicitur, inest per gratiam : significatur enim, quod inest per effectum gratiae modo quo non est communiter in rebus : sed communiter in rebus est per essentiam sive essentialiter, sicut fundens sive causans esse essentiale singulorum : et quia potentia Dei non extenditur extra essentiam, sequitur, quod in omnibus rebus est essentialiter, sic etiam potentialiter, et sic etiam e converso.

<--- Page Split --->

Ad aliud dicendum, quod satis bene est hoc dictum, ut dicit Magister in Sententiis 1 : sed tamen in verbis illis plus est quod ab humano intellectu intelligi non potest : quia dicit Chrysostomus super epistolam ad Hebraeos : « Quod Deus ubique sit scimus : qualiter autem ubique et in omnibus sit, intelligere non possumus. »

Et quod dicitur, quod præsentialiter adaptari non potest, dicendum quod præsentialiter dicitur duobus modis, scilicet præsentialitate cognoscentis, et præsentialitate cognoscibilis. Primo modo omnis res est sibi præsens : secundo modo omnis res præsens est per speciem influxam sibi ab exemplari ideali, quod est ut medium cognoscendi in cognitione divina. Et sic præsentia rei, est ab eo quod est Deum esse præsentialiter omnibus.

Ad aliud dicendum, quod responsum illud non satis perfectum est. Non enim penes attributa personarum sufficienter accipiuntur hæc : sed, sicut dictum est in principio hujus solutionis, licet in divinis sit identitas propter indifferentiam simplicitatis, tamen hæc identitas non excludit diversum modum significandi, et penes diversum modum significandi quinque sunt in divinis. Penes ista quinque accipiuntur : significatur enim essentia ut essentia, et essentia in persona. Si essentia accipitur ut essentia, duo sunt ei proprie convenientia, scilicet simplicitas, et subtilitas. Simplicitas autem quæ est in fine simplicitatis, ut paulo ante dictum est, nullo termino intrinseco vel extrinseco determinata vel ab aliquo restricta est : et ab hac habet esse in omnibus et ubique. Simplicitatem sequitur subtilitas. Subtile autem, ut dicit Aristoteles in secundo Generatione et Corruptione, penetrativum est partium, et etiam partium partes penetrat usque ad minima : et ab hoc habet quod omnia sibi sunt præ-

sentia, et non est aliquid invisibile in conspectu ejus. Unde, Sapientiæ vii, 22 : Est enim in illa spiritus intelligentia, sanctus, unicus, multiplex, subtilis, etc. Et, ad Hebr. iv, 12 et 13 : Vivus est sermo Dei, et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti : pertingens usque ad divisionem animæ et spiritus, compagum quoque ac medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis. Et non est ulla creatura invisibilis in conspectu ejus. Est etiam hoc modo extensa potentia cum essentia et præsentia, ut dicitur, Esther, xm, 9 : In ditione tua cuncta sunt posita. Et secundum hoc Deus præsidents omnibus essentialiter, præsentialiter, et potentialiter, causando esse rerum et præsentialitatem et potentiam et conservationem in his et gubernationem, sub se habet duo in quibus hoc facit, scilicet naturam et suppositum. Sed de operibus Dei est convertere ad se omne quod replet, ut dicit Dionysius in principio Castelis hierarchiae : et sunt hæc ejus verba : « Omnis a Patre moto manifestationis luminum processio, in nos optime ac large proveniens, iterum ut unifica virtus restituens nos replet, et convertit ad congregantis Patris unitatem et deificam simplicitatem. » Cum autem ad se convertit, unumquodque convertit secundum propriam analogiam, scilicet existentia tantum secundum proprium et naturalem appetitum et motum, viventia secundum vitalem appetitum et motum, sensibilia secundum sensibilem appetitum et motum, rationabilia secundum rationabilem voluntatem et motum, intellectualia autem secundum intellectualem voluntatem et motum, ut ibidem dicit Dionysius. Sed voluntatem rationabilem ad se perfecte non convertit nisi per gratiam : et sic a tali inesse accipitur inesse per gratiam : et sic inest omnibus quantum ad naturam essentialiter, præsentialiter, potentialiter, ut

<--- Page Split --->

causans in eis ens verum et bonum, et lumine intelligentiae suae illustrans omnia per speciem. Propter quod etiam philosophica positio est, ut dicit Avicenna in sexto de Naturalibus, quod omnis forma lumen sit, et ex lumine causae primae et intelligentiarum : et nisi ita esset, non esset intelligibile per formam omne quod intelligitur : sicut color visibilis non esset, nisi esset actus quidam luminis et lucidi : eo quod omne quod videtur, sub actu luminis et lucidi videtur. Et sic penes haec quatuor accipitur inesse essentialiter, praesentialiter, potentialiter, et inesse per gratiam. Et essentialiter inesse est acceptum penes essentiam, potentialiter inesse penes attributum Patris quod est potentia, praesentialiter inesse penes attributum Filii quod est sapientia, per gratiam autem inesse vel per bonitatem accipitur penes attributum Spiritus sancti quod est bonitas. Vel sic : Essentialiter inest causans esse omnium, praesentialiter discernens essse virtutem et operationem singulorum et dijudicans ea, potentialiter autem potenter conservans et continens et gubernans, ut praesidens singulis in esse, virtute, et operatione. Et ista forte adaptatio magis est ad propositum. Si autem accipitur essentia in persona, tunc accipitur ille modus qui est inesse per unionem : essentia enim divina in persona carni associata est per gratiam unionis, quae non est habitus voluntatis tantum, sed etiam ad esse personale, ut hic homo sit vera persona divina quae est Filius.

Ad aliud dicendum, quod si ponamus non esse personas, quod tamen falsum est, adhuc intelligemus Deum esse quemdam, cujus essentia potest considerari secundum se, vel secundum quod est in persona, vel cui convenit essentialiter, praesentialiter, potentialiter inesse, quae sunt appropriata : et tunc adhuc stabit adaptatio.

Ad aliud dicendum, quod cum dicitur Pater vel Filius vel Spiritus sanctus,

dicitur aliquis qui est Deus : et ideo ratione essentiae ut in eo qui est quis consideratae, haec conveniunt singulis personis : et licet non sint appropriata sub ratione appropriatorum, tamen sunt appropriata sub ratione convenientium essentiae in se consideratae, vel in eo qui est quis, secundum quod se habet ad creaturas quis est ut causans, discernens, et potentialiter praesidens sive conservans, et ut ad se convertens unumquodque secundum propriam analogiam. Et quia essentia in se considerata in persona una est et communis tribus, et ideo haec omnia, praeterquam inesse per unionem, tribus personis conveniunt et singulis : nec hoc tollit supradictam adaptationem.

Ad aliud dicendum, quod adaptatio illa bona est, et ponitur in Littera in libro primo Sententiarum, distinctione XXXVII, cap. Quidam tamen.

Ad argumentum dicendum, quod licet circumscribamus potentiam et praesentiam, erit quidem Deus in omnibus essentialiter, praesentialiter, et potentialiter, habitualiter, licet non actualiter, causans esse et potentiam et praesentiam rerum.

Ad in quod ulterius quaeritur, dicendum quod Deus est ubique et in omni re dictis modis.

Et quod dicit Anselmus, intelligitur, quod in nullo loco est localiter : eo quod incircumscriptus est. Est tamen in omni loco causaliter : et hoc essentialiter, praesentialiter, et potentialiter, ut dictum est.

Ad aliud dicendum, quod Deus est in loco proprie quantum est de proprietate Dei qui est, sed non est in loco proprie quantum est de proprietate loci cui est, sed quantum ad hoc est in loco per translationem : proprium enim causae causantis, et per seipsam in esse causato essentialiter, praesentialiter, et potentialiter : sed locati proprietates non referuntur ad ipsum Deum. Ejus enim

<--- Page Split --->

quod in loco est localiter, proprietates sunt ab alio extrinseco contineri, terminari, salvari, circumscribi, quorum nihil Deo convenire potest. Sed proprietates ejus quod est in loco causaliter, sunt causare esse loci et locati, et causare virtutes tam loci quam locati, et per operationes et per assimilationem et proportionem causati ad causam fit translatio, ita ut etiam Deus aliquando dicatur locus, sicut Beda dicit; quod « locus Angelorum Deus est, intra quem currunt quocumque mittuntur. » Et aliquando dicitur esse in loco, ut in Psalmo lxvi, 6 : Deus in loco sancto suo. Quia Deus est continens et salvans a quo et ad quem est motus appetitus omnium.

in causato, quam cum causato : et anima magis in corpore, quam cum corpore. Et ex hoc sumptus est usus loquendi. In corporalibus id quod inest, continet. In spiritualibus autem est e converso : quia id quod inest, continet : et id cui inest, continetur : quia, sicut dicit Aristoteles in fine primi de Anima, anima quae est in corpore, continet corpus : et corpus in quo est anima, continetur ab anima : egrediente enim anima corpus exspirat et marcescit et moritur.

Ad alud dicendum, quod materia non est ubique universaliter, sed in materiatis : sed non est in eis ut Deus ubique est. Deus enim totus ubique est, et in quolibet loco totus, et in qualibet re et in qualibet parte rei totus. Et hoc non convenit materiae quae sic ubique sit tota, eo quod ipsa non est simplex in fine simplicitatis.

Ad alud dicendum, quod a quocumque removetur natura alicujus, secundum quod natura sua removetur ab ipso, secundum eumdem modum universum illius naturae removetur ab eo : esse autem in loco secundum inhaerentiam ubi, quod significatur cum dicitur esse in loco, vel secundum adhaerentiam, quod magis proprie dicitur, removetur a Deo, quia non circumscribitur: sed esse in loco causaliter convenit Deo, et hoc modo convenit etiam Deo esse ubique.

Ad alud dicendum, quod neutro modo dicto loco locus transfertur in divina, cum dicitur Deus esse in loco : sed, sicut dictum est, transfertur ut causatum ad causam causantem essentialiter, potentialiter, et praesentialiter.

Ad m quod ulterius quæritur, dicendum quod propriissime dicitur Deus esse ubique : quia hoc indistincte dicit universum ejus quod est ubi. Cum autem dicitur hic esse et ibi, possunt hic et tbi accipi dupliciter, scilicet prout sunt inductiva universi ejus quod est

quod in loco est localiter, proprietates sunt ab alio extrinseco contineri, terminari, salvari, circumscribi, quorum nihil Deo convenire potest. Sed proprietates ejus quod est in loco causaliter, sunt causare esse loci et locati, et causare virtutes tam loci quam locati, et per operationes et per assimilationem et proportionem causati ad causam fit translatio, ita ut etiam Deus aliquando dicatur locus, sicut Beda dicit; quod « locus Angelorum Deus est, intra quem currunt quocumque mittuntur. » Et aliquando dicitur esse in loco, ut in Psalmo lxvi, 6 : Deus in loco sancto suo. Quia Deus est continens et salvans a quo et ad quem est motus appetitus omnium.

  1. Ad sequens dictum Anselmi jam patet solutio per dicta. Non enim comparatur ad locum localiter, sed causaliter.

  2. Ad alud dicendum, quod haec argumentatio procedit ac si Deus dicatur in loco esse univoce cum aliis quae sunt in loco : et hoc non est verum : quia Deus causaliter est in loco, alia autem localiter : et ideo Deus existens in loco nihil accipit a loco, sed confert loco : alia autem accipiunt a loco actus proprietatum et virtutum loci, ut contineri, terminari, circumscribi, et salvari, et hujusmodi.

  3. Ad dictum Anselmi dicendum, quod causa dicti est quam ipse ponit, quod id quod inest alicui, secundum leges ejus cui inest, continetur et terminatur ab illo in quo est : et hoc non potest convenire Deo : et quoad hoc magis proprie diceretur esse cum loco, quam in loco. Sed id quod inest alicui secundum leges ejus quod sic est, id quod inest continentiam dat ei cui inest, quando id quod inest est causa et perfectio ejus cui inest : et sic causa est in causato, anima in corpore, spiritus in semine, Deus in loco et in omnibus. Et sic Deus magis proprie est in loco, quam cum loco : sicut causa magis est

<--- Page Split --->

ubique, prout ex particularibus inducitur universale. Et sic nihil prohibet concedi Deum esse hic et ibi. Vel prout hic et ibi sunt de individuantibus hic et hic, prout dicit Boetius loquens de individuantibus, quod non potest unum ubi sive unus locus convenire duobus. Et sic hic et ibi non est tantum particularis locus vel ubi particulare, sed etiam distinctivum ejus quod est in loco. Et sic non proprie dicitur de Deo esse hic et ibi : eo quod Deus non distinguitur in loco : et tunc impropriissime dicitur hic esse et alibi quam hic : quia hoc notat et distinctionem et comparationem distincti loci ad distinctum secundum relationem diversitatis. Et hoc modo Deus non distinguitur in loco. Et hujus causa est, quae dicta est, quod cum dicitur Deus in loco esse, comparatur non ad locum secundum modum loci, sed secundum modum causae.

Ad sequens patet solutio per idem : dictum est enim quomodo est hic et ibi, et quomodo non.

Ad id quod objicitur in contrarium, pâtet solutio per idem.

Ad id quod ulterius quæritur, dicendum quod proprie proprium est divinitatis esse ubique per modum qui dictus est. Universali autem non convenit : universale enim est de esse omnium eorum in quibus est : et hoc modo non se habet locus ad locatum, et e converso : et ideo non proprie est ubique et semper : secundum esse enim nec ubique est nec semper, sed potius distinctum separatum et corruptibile : et sic se non habet locus ad locatum : et ideo universale non proprie est ubique et semper

secundum unum et idem numero, sed secundum unum et idem ratione. Dicit enim Avicenna in principio logicae sua : « Nihil unum et idem secundum esse quo est in uno, est in altero. » Deus autem secundum unum et idem esse est ubique et semper secundum se.

Ad id quod dicit Glossa, solvitur per idem : quia velocitas prout est universale, non est in omnibus per unum et idem esse velocitatis.

Ad aliud dicendum, quod etiamsi tale universale sumitur quod secundum analogiam est in omnibus, tamen non est ubique et semper, nisi secundum esse variatum in illis in quibus est : et sic non in omnibus est secundum unum et idem esse, sicut Deus qui secundum unum et idem esse in omnibus et ubique est, non variatum in illis, nec distinctum.

Ad aliud dicendum, quod alia est comparatio animæ ad corpus, et alia Dei ad locum. Comparatio enim animæ ad corpus, est comparatio actus ad potentiam et formæ ad materiam, et non loci ad locatum, vel locati ad locum : nec comparatur ad locum nisi per accidens : quia scilicet id cujus est actus, vel cujus est forma, differentiam habet in situ secundum locum : sed hoc modo Deus non comparatur ad locum, sed secundum causam, ut dictum est : et ideo objectio illa non procedit.

Ad ultimum dicendum, quod si tale esse poneretur, hoc non esset ubique, sed secundum partem esset hic et secundum partem esset ibi : et pars non est totum : Deus autem secundum totum et perfectum esse unum est hic et ibi et in omni re.

<--- Page Split --->