QUÆSTIO LXIX.
De libro vitæ.
Deinde quaeritur de libro vitæ. In libro enim vitæ non scribuntur nisi qui provisi et prædestinati, et scripti in libro vitæ, de necessitate ordinis consequuntur vitam : et sic cadit in eumdem tractatum cum providentia et prædestinatione : quamvis Magister in libro I Sententiarum, de eo non faciat mentionem .
Et quia de nullo multipliciter dicto potest determinari quid sit, nisi prius distinguatur multiplicitas ejus, ideo primo determinabimus de multiplicitate nominis libri vitæ.
Secundo quaeremus, Quid sit ?
Tertio, Cujus vel quorum sit ?
Quarto, Utrum aliquis deleri possit qui ibi inscriptus est ?
1 S. AUGUSTINUS, Lib. V de Civitate Dei, cap. 6. 2 HORATIUS, Ars poetica. 3 Magister loquitur de libro vitæ in fine III
<--- Page Split --->
MEMBRUM I.
De multiplicitate nominis libri vitae, secundum quam intentionem proprie accipiatur?
AD PRIMUM ergo determinandum accipiamus dicta Sanctorum qui hoc nomine, liber vitae, usi sunt. Ex diotis enim eorum cognoscere habemus in quo sensu hoc nomine utantur.
Dicit igitur Augustinus in libro XX de Civitate Dei, tractans illud Apocalypsis, xx, 12 : Et alius liber apertus est qui est vitae, sic : « Quædam igitur vis est intelligenda divina, qua fiet ut cuique opera sua, vel bona vel mala cuncta in memoriam revocentur, et mentis intuitu mira celeritate cernantur : ut accuset, vel excuset scientia conscientiam : atque ita simul et omnes et singuli judicentur. Quæ nimirum vis divina, libri nomen accepit 1. » Et secundum hoc non videtur liber vitae esse, nisi quoddam lumen illustrans conscientias singulorum, ut quasi præsenter appareant notæ peccatorum relictae in conscientiis malorum, et notæ meritorum in conscientiis bonorum. Notam enim sui et imaginem relinquit in anima et bonum et malum, ut dicit Fulgentius super epistolam ad Romanos. Et ideo Apocalypsis, xx, 12, dicitur : Libri aperti sunt, qui sunt libri conscientiarum. Et subjungitur : Et alius liber apertus est qui est vitae, qui lumine suo illustrans est similiter libris conscientiarum.
Adhuc, Augustinus ibidem parum infra 2, assignans libri utilitatem et actum, sic dicit : « Non tamen liber iste commemorat Deo aliquid, ne oblivione falla-
tur, sed prædestinationem significat eorum quibus æterna dabitur vita. Neque enim nescit eos Deus, et in hoc libro legit ut sciat : sed potius ipsa ejus præscientia de illis, quæ falli non potest, liber est vitæ, in quo sunt præscripti, id est, ante præcogniti. » Ex his colligitur, quod in duplici intentione Augustinus accipit librum vitæ. Virtus enim libri est et actus proprius, repræsentare ea quæ in libro scripta sunt ad notitiam inspicientis. Et ab hac similitudine dicitur liber vis luminis a libro vitæ resplendentis, revocans unicuique ad memoriam quæ fecit. Dicit enim Philosophus in Topicis, quod transferentes se secundum aliquam similitudinem se transferunt. Unde quia vis illa luminis repræsentat ut liber, libri nomen accepit. Liber etiam dicitur, quia exemplariter continentur in eo omnia de quibus loquitur liber. Et ad hanc similitudinem mens divina secundum providentiam, præscientiam, et prædestinationem, qua omnia exemplariter et causaliter bona continentur quoad gratiam et quoad gloriam, per quæ vita habebitur, libri vitæ nomen accepit.
Unde patet, quod sic strictius accipitur liber quam primo modo. Primo enim modo est respectu bonorum et malorum. Isto autem modo respectu bonorum tantum. Et sumitur similitudo a similitudine scripturæ libri : quia sicut quæ in libro sunt, apicibus litterarum continentur : ita exemplariter et boni et merita bonorum continentur in præscientia et prædestinatione Dei. Et sic patet in quo sensu Augustinus accepit librum vitæ.
- Adhuc, Apocal. xx, 12, super illud : Et alius liber apertus est qui est vitae, Glossa : « Christus qui tunc omnibus apparebit potens, et suis dabit vitam. Vel, liber est præscientia Dei : quia tunc aperte scient mali se non esse
<--- Page Split --->
prædestinatos ad vitam, quam in mundo existentes sibi promittebant. » Ex hoc patet, quod in duplici intentione Glossa accipit librum vitæ. Secundum enim quod Christus liber vitæ dicitur, translatio sumitur ab informatione et instructione : quia sicut liber informat et instruit eum qui legit librum, ita omni verbo et omni actione Christus informavit et instruxit ad vitam. Qualiter autem præscientia dicatur liber, jam ante dictum est.
Adhuc, Ad Philip. iv, 3, super illud : Quorum nomina sunt in libro vitæ, Glossa : « Id est, in prædestinatione Dei : quia enim diversi meriti sunt, diversas mansiones habebunt in æterna domo. » Et iste modus sumitur juxta secundum modum Augustini prædictum.
Ad Hebr. xii, 23, super illud : Qui conscripti sunt in cœlis, dicit Haymo : « A simili dicit hoc, ut olim dicebantur patres conscripti, quia eorum nomina scripta sunt in libro vitæ. Idem ergo est conscriptum esse in libro vitæ, quod conscriptum esse in cœlis. » Unde patet, quod secundum hanc Glossam translatio attenditur penes similitudinem finis : liber enim vitæ finaliter ducit ad vitam æternam et incorruptionem. Dicit autem Aristoteles in II de Cœlo et Mundo, quod « vita perpetua et incorruptibilis et beata non est nisi in cœlo. »
Adhuc, Super illud Psalmi xxxix, 8 : In capite libri scriptum est de me, Glossa : « Id est, apud Deum Patrem qui est caput mei, dicit Christus, qui sum liber humani generis, in quo quisque legere debet, id est, qui sum forma justitiae hominibus. » Et iste modus sumitur juxta primum modum Glossæ super Apocalypsim.
Adhuc, Super illud Psalmi lxxvni, 29 : Deleantur de libro viventium, Glossa Augustini : « Liber est notitia Dei, qua prædestinavit ad vitam quos præscivit conformes fieri imagini Filii sui. » Et
similitudo istius translationis patet ex secunda acceptione Augustini in verbis de Civitate Dei.
Adhuc, Super illud Psalmi cxxxvii, 15 : In libro tuo omnes scribentur, Glossa : « Scribentur, id est, instruentur et nominabuntur in libro tuo, scilicet in me, quem dedisti formam justitiæ hominibus. » Et sic iterum Christus dicitur liber vitæ : eo quod præceptis, consiliis, doctrinis, et exemplis instruimur ad vitam.
Adhuc, Eccli. xxiv, 32, super illud : Hæc omnia liber vitæ, et testimonium Altissimi, Glossa : « Liber vitæ est Novum et Vetus Testamentum. »
Adhuc, Malach. iii, 16, super illud : Attendit Dominus, et audivit, et scriptus est liber monimenti coram eo, Glossa : « Verba quæ dicunt hic blasphemi contra timentes Deum, scripta sunt ut sunt in memoria præscientiæ Dei. » Ergo præscientia Dei liber est.
Adhuc, Daniel, vii, 10, super illud : Judicium sedit, et libri aperti sunt, Glossa : « Libri, hoc est, conscientiæ et opera singulorum in utraque parte vel bona vel mala omnibus revelantur. Bonus liber est viventium : malus qui est in accusatoris manu, qui est inimicus et vindex. » Ex hoc accipitur, quod liber vitæ aliquando est bonorum conscientia, continens merita vitæ : aliquando malorum conscientia, continens merita mortis.
Adhuc, Zachar. v, 1, super illud : Et vidi, et ecce volumen volans, Gregorius : « Quid est volumen volans, nisi Scriptura sacra, quæ dum de cœlestibus loquitur, ad superiora mentis nostrae levat intentionem 1 ? »
Quæritur ergo, Cum in tot intentionibus liber invenitur, secundum quid diversitas illa accipiatur, et secundum quam intentionem proprie liber vitæ dicatur ?
<--- Page Split --->
SOLUTIO. Dicendum ad hoc, quod secundum Magistrum Hugonem de sancto Victore in epistola ab beatum Bernardum, de ordine judicii sic dictum est, quod « omne illud dicitur liber quod præterita quasi repræsentando ad notitiam ut exemplar vel ut exemplum continet, et notitiam informat ad veritatem, et instruit ad ea quæ repræsentat. » Et hoc oportet ut in genere fiat uno trium modorum, scilicet quod repræsentet ut exemplar, vel ut exemplatum, vel ut signum.
Si ut exemplar, hoc est duobus modis, scilicet vel ut exemplar tantum, vel ut exemplar et causa. Si ut exemplar tantum, ita quod large sumatur exemplar, secundum quod in exemplari repræsentatur habitus et privatio, secundum quod ars dicitur exemplar et boni et mali artificiali : boni quidem, quod exemplar imitatur et implet : mali autem, quod ab exemplari decidit, sicut dicit Aristoteles, quod « rectum est index sui et obliqui, » sicut in præhabitis in quaestione, Qualiter omnia sint in Deo, ostensum est. Si ergo sic in ratione exemplaris liber dicitur, sic præscientia Dei quæ est de bonis et malis liber dicitur : quia in ipsa omnia exemplariter continentur : et vis ab ipsa procedens et unicuique sua ad memoriam revocans, dicitur etiam liber : et sic liber est quid increatum, et dicitur liber vitæ, quia nihil continet nisi quod est vita in ipsa : quia etiamsi præscientiæ subjecta sunt mala et peccata, hæc non sunt ibi per proprium exemplar, sed, sicut dictum, per privationem qua ab exemplari decidunt. Si est ut exemplar et causa : tunc prædestinatio est liber vitæ et providentia : ipsa enim est quæ exemplariter habet et effective bonum naturae, et bonum gratiae, et bonum gloriæ in rationali natura.
Si autem est ut exemplatum : hoc non
potest esse nisi altero duorum modorum, scilicet per gratiam unionis, quæ unit cum libro vitæ : et ex hoc exemplar vitæ exemplificatur in eo, et informat et instruit ad idem ad quod informat et instruit exemplar : et sic Christus est liber vitæ secundum omnia quæ divinitas sua operata est in humanitate ejus : per omnia enim illa instruit ad vitam. Si autem per gratiam est : tunc non potest esse nisi per talem gratiam, per quam exemplaria sapientiæ divinæ et æternæ imprimuntur et sigillantur in anima : et hæc gratia est, ut dicit Magister Hugo, studium æternæ veritatis, et suspensio altissimæ contemplationis : hæc enim in mente describunt exemplaria et instituta vitæ, ex quibus quilibet legit an vita vel morte dignus sit 1. Et sic accipitur liber, Daniel. vn, 10, et Apocalypse. xx, 12 : qui libri sunt conscientiæ Sanctorum, per illam similitudinem, qua etiam Algazel dicit in physica sua de anima, quod anima est sicut chartula brevis, rerum scientias continens. Et sicut dicitur, Apocalyp. xx, 12, quod judicati sunt mortui ex his quæ scripta sunt in libris. Unusquisque enim tunc ad corda perfectorum illustrata divino lumine respiciens, convincitur secundum conscientiam propter quid salvatur, et propter quid damnatur.
Si autem est ut signum : cum, sicut dicit Priscianus, littera sit nota et signum elementi, elementorum autem compositio et articulatio nota et signum significatae rei : sic dicitur Vetus et Novum Testamentum liber vitæ et sacra Scriptura : in illa enim designatur nobis qualiter instituimur ad vitam.
Et his tribus ultimis modis patet quid creatum est liber vitæ.
Et his patet solutio ad omnia quæsita. Patet etiam, quod in duobus primis modis liber vitæ essentiam divinam significat, et connotat effectum in creatura, et
<--- Page Split --->
est communis tribus personis : appropriatur tamen Filio, eo quod omnis liber ab alio quodam formante notitiam suam et discribente procedit : et ideo Patri appriari non potest, quia ab alio non est : nec Spiritui sancto appropriari potest, quia sapientia sibi non competit, sed bonitas, nec ab uno procedit, sed a duobus : liber autem proprie ab una formata et descripta notitia est. Appropriatur ergo soli Filio, qui solus ab uno est, et solus formata notitia sive verbum Patris est, et solus sapientia genita est de sapientia ingenita.
Et si objicitur, quod memoria attribuitur Patri. Dictum enim est ante in auctoritate Augustini præindusta, quod liber vitæ est vis quædam divina, singulis quæcumque fecerint mira celeritate ad memoriam revocans : et sic liber vitæ videtur appropriari Patri.
Dicendum, quod duplex est memoria secundum Augustinum et Damascenum. Una est habitus mentis veri et boni, ex qua ad notitiam veri et boni formatur intellectus : et illa appropriatur Patri, et de ea non intelligitur dictum Augustini. Alia est, ut dicit Damascenus, coacervatio formarum sensibilium prius acceptarum : vel, ut dicit Avicenna, thesaurus formarum sensibilium prius acceptarum : quia dicit Aristoteles in libro de Reminiscentia, quod « oportet memorantem dividere quæ prius novit. » Et hæc memoria formatur ex notitia : et ideo Patri appropriari non potest : et hæc est de qua loquitur Augustinus in auctorita præindusta.
MEMBRUM II.
Quid sit liber vitæ 1 ?
SECUNDO quæritur, Quid sit liber vitæ? 1. Et dicit Augustinus in libro XX de Civitate Dei 2, quod « liber vitæ præscientia Dei est. » Et si hoc est verum : tunc videtur, quod ita dicatur liber mortis sicut liber vitæ : præscientiæ enim divinæ ita subjacent peccata malorum quæ sunt causa mortis, sicut merita bonorum quæ sunt causa vitæ.
Adhuc, Videtur ibidem ex verbis Augustini præpositis. Dicit enim, quod « liber vitæ est vis quædam divina, singulis mira celeritate ad memoriam revocans, quæcumque fecerint, sive bona, sive mala. » Et sic videtur, quod æqualiter respiciat ea quæ sunt causa mortis, sicut quæ sunt causa vitæ.
Adhuc, Aristoteles in II Topicorum : « Una scientia est plurium velut amborum finium : unius tamquam finis, alterius tamquam ejus quod est ad finem, sicut dicit Galenus in Tegni, quod medicina est scientia sanorum, ærgorum, et neutrorum : licet enim finis medicinæ sit sanum, tamen quia ad finem illum non pervenit nisi considerando ægra et neutra, tunc etiam est ærgorum et neutrorum. » Tunc videtur etiam, quod scientia vitæ eadem sit cum scientia mortis : quia oppositorum eadem est disciplina sive scientia : et ita præscientia Dei dicitur liber mortis, sicut liber vitæ.
Adhuc, Liber vitæ non potest dici, nisi quia vel liber vivit, vel quia instituit vel instruit ad vitam, vel quia vivunt qui scripti sunt in libro.
<--- Page Split --->
Si primo modo : tunc cum vita illa sit vita divina, videtur quod aequaliter sit liber vita respectu vita et respectu mortis æterna. Vita enim Dei qua eadem est cum praescientia, aequaliter se habet ad mortem et ad vitam : vivere enim tunc dicitur secundum vitam intellectualem : et haec vita ita demonstratur in ordine pœenarum ad culpam, sicut in ordine praemiorum ad merita. Cum enim vivere multipliciter dicatur, ut dicit Aristoteles in II de Anima, principaliter tamen dicit vivere intelligere, quod aeque manifestatur in ordine pœenarum ad culpam, sicut in ordine praemiorum ad merita.
Si secundo modo dicitur liber vitae cum hoc modo liber vitae vocatur Christus vel Scriptura, ut patet ex praehabitis, tunc sequitur, quod liber vitae non sit ab aeterno, quod est inconveniens, cum liber ille sit praedestinatio sive conscientia Dei. Adhuc secundum hoc eodem modo est liber mortis sicut liber vitae : quia eadem scientia et idem exemplum per conversionem est instituens ad mortem.
Si tertio modo dicitur liber vitae, scilicet quo vivunt qui scripti sunt in libro vitae : tunc sequitur, quod liber vitae est respectu omnium, scilicet respectu Dei et respectu creaturarum : sic enim liber scientia Dei est vel sapientia : scit enim Deus maxime seipsum et scit etiam omnia antequam fiant, ut dicitur Eceli. xxm, 29 : et scit per hoc omnia quia rationes omnium sunt in ipso, quae (ut dicit Augustinus) omnes vivunt. Unde dicitur, Joan. i, 3 et 4 : Quod factum est, n ipso vita erat.
Quod si concedatur, in contrarium est, ut praebatium est ab Augustino, quod liber vitae praedestinatio est : ergo liber vitae non est nisi respectu eorum quorum est praedestinatio : sed respectu Dei non est praedestinatio : quia Deus non praedestinat se, nec sibi aliqua. Et etiam praedestinatio est praeparatio gratiae in praesenti et
gloriae in futuro, quod non convenit rebus irrationabilibus, quae tamen vita sunt in ipso.
- Adhuc, Creatura rationalis triplici vita vivit, scilicet naturae, gratiae, et gloriae.
De vita naturae dicitur, Act. xvii, 27 et 28 : Non longe est ab unoquoque nostrum. In ipso enim vivimus, et movemur, et sumus. In ipso eium vivimus sicut in principio prima vita, omnibus viventibus vitam influente. Psal. xxxv, 10 : Apud te est fons vita.
De vita gratiae intelligitur quod dicitur, ad Galat. ii, 20: Quod autem nunc vivo in carne, in fide vivo Filii Dei, qui dilexit me et tradidit semetipsum pro me. Ad Roman. i, 17 : Justus autem ex fide vivit.
De vita gloriae dicitur, Joan. x, 10 : Ego veni ut vitam habeant, et abundantius habeant. Joan. xiv, 19 : Ego vivo, et vos vivetis. Joan. xvn, 3 : Hæc est vita æterna : ut cognoscant te, solum Deum verum, et quem misisti, Jesum Christum.
Quæritur ergo, Secundum quam rationem vitæ dicatur liber vitæ ?
SOLUTIO. Dicendum, quod liber vitae dicitur et est secundum definitionem praedestinatio Dei, lumine scientiae beneplaciti ad vitam æternam in se ostendens, et præparando exhibens ea quæ per se sunt causa meritoria vitæ æterna : et ideo non respicit notitiam tantum, sed etiam ea quæ sunt causa meritoria vitæ. Et quia denominatio fit a fine, non dicitur liber sapientiae, sed liber vitæ. Dicit etiam Glossa super illud epist. ad Romanos, ix, 22 : Sustinuit in multa patientia vasa iræ apta ad interitum : quia Deus judicabit non secundum præscientiam, sed secundum justitiam. Et Apocalyp. xx, 12, dicitur, quod judicati sunt mortui ex his quæ scripta erant in libris. Non tamen dicitur liber justitiae, sed vitæ : eo quod nihil continet vel ordinat
<--- Page Split --->
nisi ad vitam beatam et ad ea quae per se sunt causa vitae beatae, sicut dicitur ipsa praedestinatio praeparatio gratiae in praesenti et gloriae in futuro : quae enim et quibus praeparat praedestinatio, talia continet, et in se legenda exhibet liber vitae. Et quod ita sit, patet ex Glossa super epist. ad Philip. iv, 3, superius inducta, quae sic dicit : Quorum nomina scripta sunt in caelis, id est, merita. Et super illud Lucee, x, 20 : Gaudete, quod nomina vestra scripta sunt in caelis, Glossa : « Sive caelestia, sive terrestria opera quis gesserit, per hoc quasi litteris annotatus apud Dei memoriam aternaliter est affixus. » Ex quo patet, quod nihil aliud est scribi in libro vitae, nisi per opera caelestia sive meritoria apud Dei memoriam ad vitam annotari.
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod secundum quod praescientia dicitur liber, non est in ea scriptum nisi id quod vitae est : mala enim quae mortis sunt, per propriam speciem non sunt scripta, sed per aversionem et privationem ab illis cognoscuntur, et sic in memoria divina annotantur. Unde patet, quod liber non aequaliter se habet ad mortem et ad vitam.
Ad ALIUD dicendum, quod licet aequaliter quantum ad utrumque vis illa divina ad memoriam revocat bona et mala, non tamen aequaliter quantum ad modum revocandi : bona enim revocat ostendendo ea per propriam speciem, mala autem non nisi quia boni specie privantur.
Ad ALIUD dicendum, quod una scientia est plurium et contrariorum etiam oppositorum : sed non utrumque regulis suis ostendit et principiis, sed unum ostendit principiis suis, alterum autem cognoscitur ex defectu principiorum veri et boni quod docetur in scientia.
Ad ALIUD dicendum, quod liber vitae non dicitur quia ipse vivat, sive vita sit : sed, sicut dictum est, liber vitae dicitur, quia omnia quae continet, vel sunt vita, vel ordinantia ad vitam aeternam : haec
enim omnia per propriam speciem annotata sunt in memoria Dei, alia autem non, sed per privationem.
Et bene concedendum est, quod non dicitur liber vitae sicut instituens ad vitam sicut per signum et exemplum, sicut de Christo et Scriptura in praehabitis dictum est : sed liber vitae dicitur sicut annotatam habens et affixam vitam, et ea quae sunt vita merita, sicut dicit Glossa praeinducta super Lucam, x, 20.
Similiter etiam tertio modo non dicitur liber vitae: non enim dicitur respectu vitae Dei viventis in cognitione sui: quia haec vita non scribitur, sed est per seipsam: quod enim scribitur, ab alio est, sive a Deo sit scriptum aeternaliter, sive ab homine temporaliter. Alia vero quae per speciem sunt in cognitione Dei, non dicuntur vivere nisi secundum quid: non enim vivunt nisi in alio, sicut arca in mente artifici s, et in seipsis non habent principium vitae: liber autem vitae de his est, quae in seipsis habent principium vitae beatae: haec enim vita sola vera vita et libera vita est: eo quod haec nec morti, nec causae mortis, nec sequelis mortis est obnoxia.
Id autem quod contra hoc objicitur, procedit.
Ad ALIUD dicendum, quod liber vitae dicitur ut a contento et annotato in ipso: et haec est vita aeterna et vita gratie ordinans ad vitam aeternam: et non dicitur a vita naturae, ut probatum est. Et ratio est quae dicta est, quod vita illa non morti est obnoxia, nec causae mortis, nec sequelae mortis. Et haec vita in Deo est sicut in fonte et objecto, in gratia autem et meritis sicut in causa meritoria, in beatis autem sicut in fruentibus et participantibus ea.
<--- Page Split --->
prasentem justitiam scripti sint in libro vitae, vel boni finaliter tantum ?
Et videtur, quod secundum præsentem justitiam.
MEMBRUM III.
Cujus vel quorum sit liber vitæ, utrum scilicet boni et mali scripti sunt in libro vitæ, vel boni tantum 1 ?
TERTIO quaeritur, Cujus vel quorum sit liber vitæ? Et quaeritur, Utrum boni et mali scripti sint in libro vitæ, vel boni tantum ?
Et videtur, quod et boni et mali.
Luc. x, 20, super illud : Nomina vestra scripta sunt in cœlis, dicit Glossa, sicut in antehabitis inductum est : « Si quis terrestria sive cœlestia opera gesserit, per hoc quasi litteris annotatus apud Dei memoriam æternaliter est affixus. » Sed si quis terrestria opera committit, malus est. Ergo malus apud Dei memoriam est annotatus. Idem autem est in libro vitæ scribi, quod apud Dei memoriam annotari. Ergo malus in libro vitæ scriptus est.
Adhuc, Apocal. iii, 3, super illud : Non delebo nomen ejus de libro vitæ, Glossa : « Delet reprobos. » Sed quicumque delentur de libro vitæ, aliquando fuerunt scripti. Ergo reprobi aliquando fuerunt scripti in libro vitæ.
CONTRAIRUM hujus est quod dicitur, Exodi, XXXI, 33, super illud : Qui peccaverit in me, delebo eum de libro meo, Glossa : « Ut secundum justitiam judicis videatur deleri cum peccat. » Ergo qui peccat, deletur de libro vitæ : omnis malus peccat : ergo omnis malus deletur de libro : sed quicumque deletur de libro, non est scriptus in libro : ergo nullus malus scriptus est in libro vitæ.
ULTERIUS quaeritur, Si boni secundum
Ad Roman. ix, 23, super illud : Ut ostenderet divitias gloriae suæ, Glossa : « Sunt quidam quibus data est gratia in usum, ut Sauli, et Judæ, et illis discipulis quibus in Evangelio Dominus dixit, Luca, x, 20 : Gaudete, quod nomina vestra scripta sunt in cœlis : qui tamen abierunt retro. Joan. vi, 67 : Multi discipulorum ejus abierunt retro. » Ergo illi secundum præsentem justitiam ibi scripti fuerunt.
In CONTRAIRUM hujus est, quod, Sed contra.
Sicut dicit Augustinus, liber vitæ predestinationi est divina : sed prædestinatus non est nisi qui finaliter bonus est : ergo in libro vitæ non est scriptus nisi qui finaliter bonus est.
Adhuc, Apocal. xx,13 : Qui non est inventus in libro vitæ scriptus, missus est in stagnum ignis. Glossa, Hoc est, ad vitam prædestinatus. Ergo esse prædestinatum, est esse in libro vitæ scriptum. Sed nullus est prædestinatus nisi gratia finali : et sic secundum præsentem justitiam, mali sive reprobi finaliter non scribuntur ibi.
SOLUTIO. Dicendum, quod in veritate in libro vitæ dupliciter contingit aliquem scribi, scilicet simpliciter, et secundum quid. Simpliciter non scribuntur in libro vitæ, nisi simpliciter et finaliter boni. Scriptura enim fit ob perpetuam rei memoriam. Perpetua autem memoria ad vitam non habetur, nisi de bonis finaliter, et ex electione divina bonis, et non tantum ex præsenti justitia : et ideo non scribuntur nisi perseveranter boni et electione divina. Secundum quid autem scribi, est scribi secundum causam quæ est causa vitæ secundum quid et non simpliciter : præsens autem justitia non
<--- Page Split --->
est causa vitæ nisi secundum quid, hoc est ut nunc : et secundum illam scribi, est secundum opinionem hominum scribi, et non secundum notitiam Dei quæ æterna et immobilis est. Et hoc est quod dicit Glossa super illud I Esdræ, n, 1 : Hi sunt provinciae filii. Glossa : « Nullus prædestinatus in perpetuum perire potest. Si quando enim in Babylonem adducitur, provisione divina ad pacem Ecclesiae reducitur. » Unde patet, quod prædestinati scripti sunt, qui omnes finaliter boni sunt, et non alii.
AD 1. AD PRIMUM ergo dicendum, quod qui opera terrestria gesserit, apud Dei memoriam scriptus est et annotatus. Sed apud Dei memoriam scribi, non est in libro vitæ scribi : sed in prædestinatione Dei scribi, est in libro vitæ scribi : quia prædestinatio dicit notitiam beneplaciti cum præparatione eorum quæ faciunt dignum vita.
Et cum objicitur, in memoria scribi, est idem quod in libro vitæ scribi : quia memoria Dei eadem est cum libro vitæ : incidit fallacia accidentis : licet enim eadem sint re, tamen modo significandi non sunt eadem : et ideo non oportet, quod id quod attribuitur uni, credatur etiam alteri inesse.
AD ALIUD dicendum, quod reprobi numquam fuerunt scripti in libro vitæ nisi secundum quid, ut dictum est : et ideo numquam fuerunt deleti simpliciter, sed secundum quid : dicuntur enim deleri, quando deserunt præsentem justitiam : quia tunc secundum opinionem suam et aliorum apparet eos esse deletos, eo tropo quo dicitur res fieri quando innotescit.
Ad object. Ad id quod objicitur in contrarium, jam patet solutio per dicta.
Ad quest. Ad id quod ulterius quaeritur, dicendum quod simpliciter non sunt scripti in libro vitæ, nisi boni finaliter : quia
sicut se habet prædestinatio ad salvandos, ita quod est notitia salvandorum : ita liber vitæ se habet ad remunerandos et beatificandos, ita quod est notitia beneplaciti remunerandorum et beatificandorum. Et illi qui abierunt retro, et qui gratiam acceperunt in usum quemdam quo ad tempus deservirent providentiæ, sicut Judas in tradendo Christum, et Saul in significando regnum abjiciendum et suscipiendum regnum immobile, sicut dicitur, ad Heb. xm, 8, et Danielis, n, 44, non fuerunt scripti nisi secundum quid, ut jam dictum est.
Dco quæ objiciuntur in contrarium, Ad simpliciter concedenda sunt.
MEMBRUM IV.
Utrum aliquis deleri possit qui scriptus est in libro vitæ 1 ?
QUARTO quaeritur, Utrum aliquis deleri possit qui in libro vitæ scriptus est ? Et videtur, quod sic.
Exod. XXXII, 33 : Qui peccaverit in me, delebo eum de libro meo. Adhuc, Psal. LXVII, 29 : Deleantur de libro viventium.
Adhuc, Prædestinatus potest peccare, et in peccato finaliter manere : et si finaliter permanet in malo, deletur : cum tamen ante scriptus fuerat, quia prædestinatus : ergo scriptus in libro vitæ potest deleri.
IN CONTRARIUM est, quia super illud Sed et Apocalypsis, iii, 5 : Non delebo nomen ejus de libro vitæ, dicit Glossa : « Liber vitæ est præscientia Dei, in quo omnia sunt constantia, » Si autem omnia constantia, nulla sunt delebilia. Ergo nihil scriptum in libro vitæ deleri potest.
<--- Page Split --->
Jacobi, 1, 17 : Apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio.
- ULTERIUS quaeritur, Si aliquis non scriplus potest ibi scribi ?
Et videtur, quod sic : quia
Qui vere præscius est, potest facere quod in se est ad habendam gratiam : et si facit quod in se est, Deus dat ei gratiam. In gratia autem acepta perseverare potest : et si perseverat, scribitur in libro cum ante scriptus non fuerat : ergo aliquis non scriptus in libro vitæ, potest scribi in libro vitæ.
Adhuc, Apocal. iii, 11 : Tene quod habes, ne alius accipiat coronam tuam. Ergo unus potest accipere coronam alterius : et si accipit, constat quod scriptus est in libro vitæ : ergo non scriptus in libro vitæ potest scribi in libro vitæ.
IN CONTRARIUM hujus est Glossa super illud, Deleantur de libro viventium 1 : « Non sic accipiendum est tamquam in hoc libro Deus aliquem scribat, quem postea delet : sed sic accipiendum est, Deleantur de libro viventium, secundum spem illorum qui scriptos se putaverunt, id est, constat illis non ipsos esse ibi scriptos. » Videtur ergo, quod nec aliquis ibi scribitur de novo, nec inde deletur.
. 2. ULTERIUS quaeritur, Si distincte quilibet merita sua possit legere in libro vitæ ?
Et videtur, quod non.
Dicit enim Dionysius in libro de Divinis nominibus, quod « in sapientia multa sunt unite 2. » Multa autem in uno unita non leguntur distincte, sed indistincte.
11ra. IN CONTRARIUM est quod dicit Augustinus in auctoritate superius inducta de Civitate Dei : « Liber vitæ vis quædam divina est, qua fiet ut cuique opera sua,
sive bona, sive mala, cuncta in memoriam revocentur, et mentis intuitu mira celeritate cernantur 3. » Ergo distincte leguntur in libro vitæ.
ULTERIUS etiam quaeritur, Cum liber Quæst. 3. vitæ sit notitia divina, et notitia divina sit divina essentia, utrum mali in judicio videbunt librum vitæ ?
Et videtur, quod sic.
Apocal. xx, 12 : Alius liber apertus est qui est vitæ. Glossa, « id est, Christus, qui tunc omnibus apparebit et malis et bonis. »
Adhuc, Ibidem,alia Glossa : « Liber vitæ est præscientia Dei : quia tunc aperte scient mali se non prædestinatos esse ad vitam. » Sed non possunt scire nisi videndo librum vitæ. Ergo mali videbunt librum vitæ.
IN CONTRARIUM est illud Isaïe, XXVI, 10, sed contra secundum translationem Septuaginta : « Tollatur impius,... ne videat gloriam Dei. » Secundum translationem nostram littera dicit : Miserearum impio,... et non videbit gloriam Domini. Glossa Augustini dicit, quod « essentiam divinam per speciem nemo sine gaudio videre potest. »
SOLUTIO. Dicendum ad primum, quod nullus scriptus in libro vitæ deletur simpliciter : hoc enim mutationem induceret in præscientia Dei. Sed cum ordo rationalis naturae ad vitam æternam annotatus sit in libro vitæ, et duplex sit ordo, scilicet naturae, et gratiae, de ordine naturae dicitur, I ad Timoth. n, 4 : Qui omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire. Ordo autem gratiae est, quo per gratiam disponitur et ordinatur ad vitam habendam. Et uterque istorum ordinum annotatus est in memoria mentis divinae, sive in libro vitæ. Unde cum aliquis excidit ab illo
<--- Page Split --->
duplici ordine : vel quia naturam ordinatam habet ad vitam æternam, et non consequitur eam : vel quia habet gratiam ordinantem ad vitam æternam, et cadit ab ipsa, dicitur deleri a libro vitæ : quia quoad opinionem hominum et suam deletur, cum tamen simpliciter numquam fuerit ibi scriptus. Unde hæc deletio est ex parte deletorum, et non ex parte libri : quia sicut in præhabitis determinatum est, mutatio eorum quæ subjacent præscientiæ, non inducit mutationem præscientiæ,quæ infaillibilis et certa est, sicut mutatio illuminatorum non inducit mutationem in sole illuminante.
Et per hoc patet solutio ad omnia quæ primo quæsita sunt : sic enim delentur, simpliciter autem non delentur.
Adquæst . 1 . A d 1 . A d 1 . A d 1 . A d 1 . A
Ad 2. Ad 2. Ad 2. Ad 2. Ad 2. Ad 2.
dicitur, Sapient. v, 17 : Accipient regnum decoris, et diadema speciei de manu Domini. Isa. lxii, 3 : Eris corona gloriæ in manu Domini, et diadema regni in manu Dei tui.
Ad 1d quod objicitur in contrarium, A patet solutio per distinctionem inductam.
Ad 1d quod ulterius quæritur, dicenA1 dum quod distincte quilibet legit in libro vitæ quæcumque fecit.
Ad dictum Dionysii dicendum, quod multa sunt ibi unite unitate libri : sed illud unum licet essentia unum sit, virtute tamen et relatione est valde multiplex : sicut unum est centrum circuli, virtute tamen multiplex relatum ad omnes lineas quæ ab ipso ad circumferentiam deducuntur. Et hoc modo liber vitæ unum est, quod est mens divina : multiplex autem est relatum ad hoc et ad illud : et hoc modo distincte repræsentat quidquid est : et per hunc modum etiam distincte legitur in ipso omne quod est in ipso.
Ad 1d quod objicitur in contrarium, A1 dicendum quod Augustinus non dicit, quod ut multa distincta sint in libro vitæ, sed quod distincta et ut multa sint in memoriiis eorum, qui ad salutem vel ad damnationem judicabuntur ex his quæ scripta sunt in libro, quem dicit esse vim divinam distincte omnia ad memoriam revocantem.
Ad 1d quod ulterius quæritur, dicenA1d1 dum quod mali non videbunt essentiam divinam, nec in se, nec in Christo : quia tunc viderent per speciem, quæ visio non competit nisi beatis. Erunt tamen, ut dicit Augustinus, præsentes notitiæ divinæ, sicut tenebra præsens est luci, et lux non est præsens tenebræ : sicut dicit Glossa Gregorii super caput primum Job. Non legent in libro sicut in ea contenta et annotata : sed in cordibus suis legent quare damnabuntur, sicut privati ab anno tatione libri : et per hoc quod non
<--- Page Split --->
sunt ibi, sciunt se esse damnandos : sicut curvum legitur in recto, et malum in bono, et tenebra in lumine.
Ad sequens patet solutio per dicta.
Ad id quod objicitur in contrarium, jam solutum est : non enim legunt in libro præscientiæ sicut per speciem contenti in ipso, sed sicut privati specie : et hoc est per aversionem a libro legere ab ipso. Et hoc est quod dicit Isaias : Tollarur impius, ut scilicet per speciem non videat, sicut lux videt tenebras et non videtur ab ipsis. Et hoc est quod dicitur, Joan. 1, 5 : Lux in tenebris lucet, et tenebræ eam non comprehenderunt. Super quod dicit Chrysostomus, quod
« lux in tenebris lucet sua propria specie luminis tenebras dissipando : sed tenebræ lucem non comprehendunt, quia nulla specie luminis tenebra informatur, sed potius privatione speciei luminis et tenebra est et tenebra vocatur. » Et hoc est quod dicitur, Sapient. xvii, 5 : Ignis quidem nulla vis poterat illis lumen præbere, nec siderum limpidæ flammæ illuminare noctem poterant illam horrendam. Unde etiam secundum grammaticam tenebræ a tenendo dicuntur : quia tenent visum ne specie luminis immutetur vel informetur.
Et per hoc patet solutio ad totum.
<--- Page Split --->