QUÆSTIO LXVI.
De reprobatione.
Deinde quaeritur de reprobatione, de qua Magister ait in libro primo Sententiarum, distinctione XLI, cap. Cumque prædestinatio sit, et cap. sequenti, Sicut enim prædestinationis effectus.
Quæremus autem duo, scilicet primo quid sit reprobatio ?
Et secundo, Quis sit ejus effectus ?
MEMBRUM I.
Quid sit reprobatio 1 ?
PRIMO ergo quaeritur, Quid sit reprobatio ?
Et dicit Magister in Sententiis, quod « reprobatio est præscientia iniquitatis quorumdam, et præparatio damnationis eorumdem. »
Et contra hoc objicitur sic : quia
Sicut dicit Aristoteles in principio Prædicamentorum, diversorum generum non subalternatim positorum diversæ sunt species et differentiae : præscientia autem et præparatio diversa sunt genera non subalternatim posita : ergo nihil unum ut species continetur in utroque : hic autem reprobatio ponitur et in genere præscientiæ, et in genere præparationis : ergo male diffinitur.
Adhuc, Præscientia simplicis notitiae nullam ponit causalitatem respectu
<--- Page Split --->
præscti : præparatio autem ponit respectu præparati causalitatem : ergo præparatio in genere præscinctiæ non continetur.
Adhuc, Præsciti et præscientia ex opposito se habent ad prædestinatos et ad prædestinationem : quia præsciti finaliter damnandi sunt, et prædestinati finaliter salvandi : præparatio autem cadit in definitionem prædestinationis : et sic videtur, quod prædestinatio secundum totum ambitum suæ communitatis nihil habet in genere præscientiæ : et cum reprobatio sit præparatio quædam, præparatio non potest cadere in genere præscientiæ.
ULTERIUS quæritur, Si reprobatio est ex meritis, vel non ?
Et videtur, quod sic.
I Sententiarum, distinctione XLI, sic dicitur : « Si quærimus meritum obdurationis et misericordiæ, obdurtionis meritum inveniemus, misericordiæ vero meritum non inveniemus. »
Adhuc, Ibidem ex verbis Augustini contra Julianum : « Miseretur utique secundum gratiam, quæ gratis datur : obdurat autem secundum judicium, quod meritis redditur. » Ergo cum obduratio effectus sit reprobationis, videtur quod reprobatio sit ex meritis.
Adhuc, Ad Roman. 1, 21, super illud : Obscuratum est insipiens cor eorum, Augustinus in Glossa : « Ista obscuratio pœna et vindicta est, per quam pœnam, hoc est, cordis cæcitatem in plura peccata lapsi sunt. » Videtur ergo, quod ex malis meritis sit.
Adhuc, Reprobatio, sicut dicit Augustinus 1, est nolle misereri : nolle autem misereri sine causa non potest convenire ei cujus proprium est misereri et parcere : causa autem non potest esse nisi peccatum : ergo reprobatio non est nisi ex peccato.
Adhuc, Isaie, LIX, 2 : Iniquitates vestre diviserunt inter vos et Deum vestrum. Sed reprobatio separatio et divisio est a Deo. Videtur ergo, quod esse non possit nisi propter peccatum : et sic reprobatio est ad minus ex præscientia tali meriti.
Adhuc, Subtractio gratiae communiter dicitur effectus reprobationis. Quæratur ergo, Cujus sit effectus, vel Dei, vel alicujus alterius? Subtractio enim est in genere motus violenti, et dicit motum abstrahentem : et præpositio sub quæ per compositionem est in nomine, dicit ablationem ejus quod trahitur ab aliquo : videtur ergo, quod subtractio motus Dei sit ab aliquo revocantis gratiam : et sic subtractio gratiae ens est quod necesse est, quod a Deo sit faciente. Quod si concedatur, quod sit aliquid a Deo quo fit homo deterior, est contra Fulgentium relatum in primo libro Sententiarum, distinctione XL, cap. Sicut enim, ubi dicit Fulgentius, quod « Deus non est præparator pravitatis. »
Adhuc, Videtur inconveniens esse, quod Deus subtrahit gratiam. Dicit enim Dionysius, quod optimi est optima adducere, et non optima subtrahere 2.
Adhuc, Dicit Dionysius, quod divina bonitas per omnia se diffundit et expandit. Quod autem per omnia se diffundit et expandit, nulli se subtrahit. Ergo subtractio gratiae et bonitatis, Deo non competit.
SIMILITER quæritur de excecacione, Quest. 2. Utrum possit esse opus divinum ?
Et videtur quod sic.
II ad Corinth. iv, 4, super illud : Deus hujus sæculi exceæavit mentes infidelium, Glossa : « Deus hujus sæculi qui non solum bonos regit, sed etiam malos pro meritis præcipitat, exceæavit mentes infidelium. » Et paulo post sequitur : « Deus verus et justus exceæ-
<--- Page Split --->
cavit mentes infidelium hujus sæculi. »
Sed contra. SED IN CONTRARIUM videtur esse, quod 1. Sicut dicit Augustinus in libro LXXXIII Quæstionum, opus quod operatur Deus per seipsum, est illuminare animas : eo quod, Joan. 1, 9, dicitur : Erat lux vera, quæ illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Lucis autem opus non potest esse excecatio : et sic videtur, quod verus Deus nullum excecat : maxime quia sicut dicitur, II ad Corinth. iv, 4 : Deus hujus sæculi excecavit mentes infidelium, ut non fulgeat illis illuminatio Evangelii gloriae Christi, qui est imago Dei, scilicet invisibilis. Talem autem illuminationem prohibere non est proprium ejus qui lux est.
Adhuc, Joan. 1, 3, super illud : Lux in tenebris lucet, dicit Augustinus in Glossa : « Sicut cæco posito in sole præsens est lux, et ipse absens est ab ipsa : ita omnis iniquus cæcus corde, absens est a sapientia, et sapientia præsens est illi. Exæcatio autem non potest esse opus Dei, cum ipse sit lux. »
Adhuc, Sapient. n, 21 et 22, excecatio Deo non attribuitur, sed potius malitiae et diabolo : dicitur enim sic : Hæc cogitaverunt et erraverunt : excecavit enim illos malitia eorum. Et nescierunt sacramenta Dei : neque mercedem speraverunt justitiae, nec judicaverrunt honorem animarum sanctarum.
Solutio. Solutio. Dicendum, quod reprobatio est, ut dicit Augustinus, præscientia iniquitatis quorumdam, et præparatio damnationis eorumdem. Et sic tria sunt in reprobatione, scilicet præscientia iniquitatis, quae simplex est notitia absque omni causalitate qua Deus prævidet quidquid futurum est. Secundum est futura iniquitas in eo qui reprobatur. Tertium est præparata damnatio, quae debetur iniquis. Et respectu hujus, præscientia non dicit simplicem visionem, sed potius notitiam practicam quae est cum
ordinatione, dispositione, et præparatione operativa. Et in his tribus primum nullo modo causa est secundi, sed secundum est causa tertii. Ex oppositio enim habet se reprobatio ad prædestinationem, quæ est præscientia beneplaciti sive approbationis, et præparatio gratiae in præsenti et gloriæ in futuro : et in his præscientia beneplaciti secundum rationem intelligentiae est ratio secundi, et causa hæc est præparationis gratiae in præsenti, et primum et secundum causa tertii, hoc est, gloriæ in futuro.
Et quia plura sunt in ratione reprobationis, ideo necesse fuit ut in pluribus generibus poneretur. Sicut etiam secundum philosophiam bene conceditur, quod homo albus magnus pater Socratis, in pluribus est generibus quoad diversa quæ sunt in ipso. Dico autem generibus non subalternatim positis. Damnatio enim iniqui justa est, ut dicit Augustinus : et si justa est, bona est : quia omne justum bonum est : omne autem bonum a Deo est : unde respectu damnationis iniquorum, oportuit quod reprobatio esset in genere præparationis, et in genere scientiae practicae quæ est scientia ordinans, disponens, et præparans. Respectu autem iniquitatis, cujus Deus causa esse non potest, eo quod dicit Augustinus, quod nullo modo causa est ejus quo fit homo deterior, non potuit poni in genere scientiae practicae : quia Deus præparator iniquitatis non est, ut dicit Fulgentius. Sed quia nihil latet eum ex omnibus futuris, oportuit quod poneretur in genere simplicis notitiae.
Er quod dicit Philosophus, quod diAd 1, 2 et 1 versorum generum, etc., intelligitur de speciebus simplicibus, in quarum definitione genus est in potentia, et differentia ejusdem generis divisiva est in eadem ut constitutiva actus.
Et per hoc patet solutio ad duo sequentia.
Ad nq quod ulterius quæritur, dicenAd quærit. 1.
<--- Page Split --->
dum quod sicut in quaestione de praedestinatione dictum est, actus æternus ex re temporali causam habere non potest. Unde reprobatio dupliciter dicitur, scilicet abjectio æterna, qua mali reprobati sunt : et subtractio gratiae in tempore. Quantum ad actum æternum non est ex meritis ut ex causa, sed quantum ad subtractionem gratiae potest esse ex malis meritis, propter quae Deus subtrahit gratiam. Et hoc est quod dicit Augustinus ad Sixtum : « Non obdurat Deus impartiendo malitiam, sed non impertiendo gratiam, sicut qui nec digni sunt : quibus enim non impertitur, nec digni sunt, nec merentur : potius ut non impartiatur, hoc digni sunt, hoc merentur 1. »
Ad aliud dicendum, quod judicium quo Deus obdurat, vel gratiam subtrahit, quod temporaliter reprobare est, est ordinatio culpae per poenam justam. Justum enim est, quod gratia subtrahatur peccanti, et peccantem concomitetur talis obduratio, quae est non emolliri ad praecepta et consilia et sacramenta per quae quis justificari possit : quia si illis emolliretur cor suum, peccatum non committeretur. Unde talis obduratio concomitatur esse peccatum mortale : et haec est reprobationis effectus temporalis.
Ad aliud dicendum, quod ex malis meritis potest esse reprobationis effe. tus temporalis, sive ille sit excecaio, sive obduratio, ut praedictum est.
Ad aliud dicendum, quod nolle misereri duplex est, æterna scilicet voluntas non miserendi, et actualis dissensus ad faciendum misericordiam in tempore. Primum non potest habere causam cum sit æternum. Secundum habet causam, cum sit temporale : et de illo est verum, quod ei cujus proprium est misereri et parcere, non competit sine causa nolle misereri.
Ad aliud dicendum, quod iniquitates
actualem separationem faciunt a Deo : et haec est temporalis reprobatio, non æterna.
Ad aliud dicendum, quod subtractio gratiae non dicit motum, sed privationem vel negationem, hoc est, non apponere, vel nolle apponere gratiam. Et hujus causa nulla est efficiens, sed potius deficiens et ex parte nostra. Deus autem non est causa hujus, nisi sicut dicit Aristoteles in II Physicorum, quod nauta per absentiam est causa periclitationis navis, non quod aliquid faciat unde navis periclitetur, sed quia non facit ea quibus salvetur.
Et per hoc patet solutio ad sequens. Non enim est causa nisi per abnegationem appositi : quia scilicet gratiam non apponit. Et hujus antiqui quidam dederunt exemplum de hoc quod dicit Aristoteles in II Physicorum, quod natura est principium motus et status in quo est per se, et non secundum accidens. Dicunt enim, quod natura principium motus est movendo et faciendo : principium autem status sive quietis non est nisi cessando a metu. Hoc tamen exemplum non est satis conveniens : quia quies in quo est status in forma vel in ubi, in appetitu naturae est, et motus naturae est ad ipsam et propter eam : ad privationem autem gratiae sive subtractionem nullus est Dei appetitus vel operatio. Sed exemplum Augustini valde est conveniens, scilicet quod sol unica lucis suæ præsentia facit illuminationem, et absentia tenebras, et illuminationem facit operatione præsentiae, tenebras autem non facit aliqua operatione : sed cum absens fuerit, tenebræ fiunt ex objectione opaci quod repellit radios luminosi. Dixerunt tamen quidam satis probabiliter, quod subtractio gratiae potest duobus modis considerari, scilicet absolute : et sic est privatio, nec habet causam efficientem, sed deficientem : et sic fit homo ea deterior : quia sic spoliatur bono gratiae, et
<--- Page Split --->
vulneratur in bono naturae, Potest etiam considerari ut piena ordinata ad culpam, et ut inflicta propter peccatum : et sic justa est et bona, et a Deo : quia sic non est pravitas qua aliquis fiat deterior, sed ordinatio culpa commendans justitiam : quia sic est piena damni quam juste incurrit peccator.
Ad aliud dicendum, quod Deus optima adducit, et nulli subtrahit : sed quod non adducuntur in isto vel in illo, hoc est ex eo, quod obicem ponit per peccatum.
Ad aliud dicendum, quod Deus nulli se subtrahit in quantum est de se : sed quod isti subtrahitur vel illi, est ex obice peccati. Et est exemplum Augustini, quod sol lucendo omnibus se exhibet : tamen qui claudit fenestram, beneficium luminis in domo non percipit : quia obicem ponit.
posuit, qui excludit ab eo praesens beneficium luminis. Omnis enim qui se conjungit per intellectum et affectum obscuris et obscurantibus, juste perdit beneficium luminis, et incurrit obscurationem cordis, et excecationem rationis, et obdorationem voluntatis.
Ad ultimum dicendum, quod verum Aduje est, quod malitia excecat sicut obex luminis, et diabolus excecat sicut suasor iniquitatis : et si obscuratio dicitur pœena damni ordinata contra culpam, etiam verus Deus excecat justa piena feriens et condemnans eum qui obscura dilexit : sicut dicit illa Glossa super epist. II ad Corinth. iv, 4. Hoc enim justum judicium est, de quo dicitur, Joan. iii, 19 : Hoc est autem judicium : quia lux venit in mundum, et dilezerunt homines magis tenebras quam lucem : erant enim eorum mala opera.
Ad quest. 2. Ad in quod ulterius quaeritur de excecatione, eodem modo dicendum est, quod Deus nullum excecat impertiendo malitiam, sed non exhibendo lucis praesentiam : sed excecat homo se obscuritate peccati, privando se luce veritatis aeternae et lumine gratiae : et haec excecacatio prout est piena damni, pro peccatis inflicta, justa est, et a Deo est ordinante peccatum per poenam : secundum autem quod absolute est privatio quaedam luminis in ratione et voluntate peccantis, non habet causam nisi deficientem, hoc est, hominis aversionem a luce. Et hoc est quod dicitur, Job, xxiv, 13 : Ipsi fuerunt rebelles lumini, nescierunt vias ejus, nec reversi sunt per semitas ejus.
Adobject. 1. Per hoc patet solutio ad illud quod primo in contrarium adductum est.
Ad object. 2. Ad sequens dicendum, quod exemplum Augustini valde est conveniens : quia cæcus non caret beneficio lucis, nisi pet obicem cæcitatis quem ipse
MEMBRUM II.
Quis sit effectus proprius reprobationis, utrum scilicet obduratio ?
SECUNDO quaeritur, Quis sit ejus effectus proprius?
Et si dicatur cum Augustino, quod effectus ejus est obduratio, quaeratur, Quid sit obduratio, et in quo sit ?
Dicitur enim, ad Roman. ix, 18, super illud : Cujus vult miseretur, et quem vult indurat : quod obduratio est nolle misereri : et secundum hoc obduratio in Deo est, et non in homine : et est idem quod reprobatio, et est aeterna sicut reprobatio : quia voluntas Dei aeterna est.
Adhuc, Augustinus 2 : « Obduratio est propositum non miserendi : » et cum pro-
<--- Page Split --->
positum non nisi in Deo sit, videtur quod secundum hoc obduratio iterum in Deo sit et non in homine.
ULTERIUS quaeritur, Utrum generaliter obduratio est consequens peccatum mortale, sive sit originale, sive actuale?
•intra In contrarium hujus est, quod
Sicut dicit Augustinus in Glossa super epist. Apostoli ad Roman. ix, 18, et ponitur in libro primo Sententiarum, distinctione XLI : « Miseretur secundum gratiam quae gratis datur, obdurat autem secundum judicium quod meritis redditur. » Merita autem non sunt nisi temporalia. Ergo obduratio temporalis non aeterna . est : nullum temporale est aeternum : ergo obduratio non est reprobatio.
Adhuc, Obduratio semper ex meritis est : reprobatio cum sit aeterna, numquam ex meritis est : ergo obduratio reprobatio non est.
Adhuc, Ad Roman. ix, 18, in Glossa dicitur sic : « Obduratio est induratae in malitia mentis pertinacia, per quam fit homo impenitens. » Sed talis obduratio est peccatum in Spiritum sanctum, ut ibidem dicit Glossa. Ergo videtur, quod non ex omni peccato mortali relinquitur obduratio.
Adhuc, Videtur esse pœena, non culpa : dicit enim Augustinus, quod « obdurat per justum judicium. » Judicium autem non infligit nisi pœenam. Ergo obduratio videtur esse pœena, non culpa.
Et videtur, quod sic : quia 1. Ex parte rationis obscuritas sive caecitas cordis sequitur tam originale quam actuale mortale : ergo ex parte voluntatis generaliter sequitur obduratio tam originale quam actuale mortale.
- Adhuc, Durum est, ut dicit Aristoteles, quod non cedit tangenti, sed potius tangentem repellit : sed hoc spiritualiter fit in omni peccato mortali actuali et originali : peccans enim quando peccat, Deum et praecepta ejus repellit, nec cedit Deo, nec praecepto ejus, sed potius Deus et praecepta cedunt sibi : ergo videtur quod obduratio sit pœena consequens tam originale quam actuale mortale.
In contrarium hujus est, quod secunsed contra, dum hoc parvuli in originali peccato obdurati dicerentur, quod in Scriptura non invenitur. Si enim obduratio est indurate mentis in malitia pertinacia, parvuli non possunt dici obdurati. Unde, Exod. ix, passim, dicitur de Pharaone, quod induratus est. Et, Exod. iv, 21 : Ego obdurabo cor ejus1. Et, Deuteron. ii, 30, Induravit Dominus cor Sehon, regis Amorrhaeorum. Parvuli autem nesciunt habere indurati cordis malitiam.
- Et adhuc, Augustinus : « Deus derelinquentes se deserit, resistentes indurat, contemnentes contemnit. » Ergo videtur, quod obduratio sive induratio sit pœena inflicta Deo resistenti. Et sic iterum videtur, cum non omnis peccans peccato mortali Deo resistat, quod obduratio non sit relictum quid ex quolibet peccato mortali : et ex hoc ulterius videtur, quod obduratio non sit effectus reprobationis, sed potius ad Dei resistentiam refertur ut ad causam meritoriam, et ad Deum ut ad causam efficientem.
SOLUTIO. Dicendum, quod obduratio dicitur tripliciter. Dicitur enim obduratio aliquando pertinax voluntas, et actualis permanendi in peccato, repellens Deum et praecepta ejus, ne de peccato educatur, vel ad pcnientiam emolliatur : et sic obduratio peccatum in Spiritum sanctum est, et est species peccati forma et specie peccati distincta ab aliis peccatis mortalibus. Et sic accipitur obduratio, ad Roman, ix, 18, ubi dicit Augustinus, quod « obduratio est obstinatae mentis in malitia pertinacia, per quam fit homo impenitens. » Per
<--- Page Split --->
hanc enim homo concipit nolle ad Deum redire per pœnitentiam.
Secundo modo dicitur obduratio sequela peccati habitualis, non actualis, quae sequitur peccatum mortale, quod cum fit, concomitatur ipsum durities cordis, quae est non cedere mandatis et verbis Dei, et non emolliri ad pietatem revocantis Dei, et ad verba ejus et 'mandata revocantia a peccato : et haec est mala et vitiosa dispositio cordis relicta ex omni peccato mortali, in quantum est contemptus Dei praecipientis et praeceptorum ejus : ex hoc enim contemptu fit omne peccatum mortale. Et sic dicta obduratio effectus est reprobationis.
Tertio modo dicitur obduratio habitualis dispositio, qua homo disponitur ad talem obdurationem ex fomite qui relinquitur ex originali peccato.
Ex his prænotatis facile est respondere ab objecta.
Ad 1. AD PRIMUM ergo dicendum, quod obduratio secundo modo dicta potest accipi in causa, vel in seipsa. Si accipitur in causa, adhuc duobus modis potest accipi, scilicet quia potest referri ad causam meritoriam : et sic temporalis est, et non æterna, et est in obdurato. Potest etiam referri ad causam efficientem : et hoc dupliciter, scilicet positive sive affirmative, vel per negationem oppositi emollientis. Si primo modo, non est in Deo faciente. Si secundo modo, est in Deo ut permittente et non faciente oppositum. Dicit enim Augustinus, quod Deus non obdurat aliquem impertiendo malitiam qua ad peccatum impellatur, sed obdurat aliquem non impertiendo gratiam qua emolliatur. Et hoc est quod dicitur in libro primo Sententiarum, distinct. XL, cap. ultimo, ex verbis Augustini 1, sic : « Intelligendum est, quod Deus non ita induret quasi quemquam peccare cogat : sed tamen quibusdam peccatoribus misericordiam suæ justificationis non largitur, et ob hoc eos ob-
durare dicitur, quia non eorum miseretur, non quia impellat ut peccent. Eorum autem non miseretur, quibus gratiam non præbendam esse æquitate occultissima et ab humanis sensibus remotissima judicat : quam non aperit, sed miratur Apostolus, ad Roman. xi, 33, dicens : O altitudo divinitiarum sapientiæ, et scientiæ Dei ! »
Ad ALIUD dicendum, quod cum dicitur, « obduratio est propositum non miserendi, » locutio est per causam. Dico autem causam non facientem effective, sed privative, hoc est, non impertientem gratiam qua emolliatur. Sicut dico, quod nox est sol non lucens super terram.
Ad 1D quod objicitur in contrarium, Adobp: dicendum quod obduratio per se et secundum essentiam considerata, in obdurato est et temporalis. Obduratio autem considerata in causa, quae est æterna voluntas non miserendi, æterna est : et illa verissime est reprobatio, et non ex meritis est prævenientibus eam, licet præscientia malorum meritorum adjuncta sit ei per concomitantiam, per quam etiam dicitur reprobatio ab Augustino, quod æquitate occultissima et ab humanis sensibus remotissima judicat Deus reprobis gratiam non esse apponendam. Merita enim occultissima, sicut in præhabitis dictum est, sunt merita in Dei præscientia.
Ad ALIUD dicendum, quod obduratio Ad obp: quæ est effectus reprobationis, propter quod semper ex meritis est, quia est sequela mortalis peccati, ut dictum est, dicitur aliquando reprobatio : eo quod per illam actualiter homo a beneplacito Dei separatur, et ita reprobatur. Sed reprobatio æterna quæ est propositum non miserendi, obduratio non est, sicut probat objectio.
Ad ALIUD dicendum, quod sicut paulo Ad obp: ante dictum est, obduratio quæ est peccatum in Spiritum sanctum, peccatum
<--- Page Split --->
distinctum est a quolibet alio peccato : est enim speciale peccatum actuali voluntate factum : est enim voluntas actualis non exeundi de peccato, sed permanendi in peccato : et specialis obstinatio cordis contra pietatem et benignitatem Dei, et contra praecepta ejus, et contra omnia quae a Spiritu sancto dantur hominibus ad remedium contra peccatum. Et de hac non loquitur hic, sed de illa quae est sequela cujuslibet peccati mortalis vitiosa et involuntaria, eo quod neno vult obdurari : in quam incidit peccator justo Dei judicio, eo quod submittit se peccato, quod ex contemptu Dei est et praeceptorum ejus, sicut in praehabitis dictum est. Hæc enim in quantum est pœna justa, justo Dei judicio infligitur : in quantum autem ex peccato est et sequela peccati, non fit Deo jubente vel faciente, sed justo judicio Dei permittente, eo modo quo dicitur, II ad Thessal. ii, 10 : Eo quod charitatem veritatis non receperunt, ideo illis Deus mittet operationem erroris, ut credant mendacio, hoc est, eis qui noluerunt credere veritati miti permittet.
excludit a se gratiam sibi exhibitam a bonitate Dei : et ideo incidit in obdurationem ut non audiat eum, de quo dicitur, Apocal. iii, 20 : Ecce sto ad ostium, et pulso. Propter quod dicitur in Psalmo xcii, 8 : Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra.
Ad iD quod ulterius quaeritur, dicenAd quest. Ad 1. dum quod talis obduratio potest accipi habitualiter et actualiter. Habitualiter sequitur originale tam in parvulis quam in adultis. Actualiter autem non sequitur nisi actuale mortale : actualiter enim peccans mortaliter, aliquid facit quo obduratur contra pietatem bonitatis.
Ad iD quod sequitur, dicendum quod hoc procedit : sed habitualiter sequitur originale, actualiter autem actuale mortale.
Ad ultimum dicendum, quod actualiter parvuli non indurantur, sed habitualiter : trahunt enim vitiosum habitum cum fomite, quo cum tempus erit, obfirmabunt cor contra Deum et pietatem Dei revocantis a peccato, nisi per gratiam appositam cor eorum emolliatur. Et hoc est quod dicitur, Ezechiel. xxxi, 26 : Auferam cor lapideum de carne vestra, et dabo vobis cor carneum 1, quod scilicet emolliri possit ad pietatem meae vocationis interioris, etc.
object. 5. Ad aliud dicendum, quod omnis peccans peccato mortali resistit Deo : quia ponit obicem Deo porrigenti gratiam, et
<--- Page Split --->