QUÆSTIO LXV.
De electione, utrum sit in Deo 1 ?
Deinde quaeritur de electione divina et aeterna. Omnes enim dilecti electi sunt, sed non convertitur : et sic electio consequens est ad dilectionem.
Quæratur ergo, Si in Deo est electio? Et videtur, quod non.
- Damascenus : « Non cadit electio in Deum : quia electionem praecedit consilium : consilium autem ignorantis est 2 : » Deus autem non est possibilis ad ignorantiam : ergo electio non competit Deo.
<--- Page Split --->
- Adhuc, Damascenus : « Eligere est duobus vel pluribus propositis unum alteri vel aliis præoptare. » Ex quo accipitur, quod electio non est nisi ejus qui secundum appetitum inæqualiter se habet ad proposita : Deus autem æqualiter se habet ad omnia, et ad omnes : ergo electio non cadit in Deum.
dicere, quia sic sequeretur, quod vanum et frustra esset in operibus Dei, quæ (ut dicit Philosophus in II Physicorum) non sunt in operibus naturae, et sic sequeretur, quod ordinarius esset opus naturae quam opus Dei, quod valde absurdum esset : vel oportet dicere, quod electio non semper sit ad sanctitatem.
Sed contra. In contrarium hujus est quod dicitur, ad Ephes. i, 4 : Elegit nos in ipso ante mundi constitutionem. Adhuc, Joan. xiii, 18 : Ego scio quos elegerim. Adhuc Joan. xv, 16 : Nos vos me elegistis, sed ego elegi vos. Adhuc, ad Ephes. i, 11 : super illud, Sorte vocati sumus : Glossa, « Sorte, hoc est, divina electione. » Adhuc in Psalmo xxx, 16, super illud : In manibus tuis sortes meæ, Glossa. Augustini : « Causa et ordo electionis hominibus est occultus. » Et post pauca : « Et si justus et occultus ordo electionis apud te est. » Ergo in Deo non tantum est electio, sed etiam electionis ordo et causa.
ULTERIUS quaeritur, Si Deus elegit vnius quosdam, quid respiciens in illis elegit illos potius quam alios? Si enim nihil in eis respicit, videtur esse irrationabilis electio. Si autem aliquid in eis respicit, quaeratur, Quid hoc est?
Et videtur, quod naturae capacitas ad gratiam.
Matth. xxv, 15 : Dedit... unicuiquc secundum propriam virtutem. Communiter exponitur, secundum propriæ naturae capacitatem.
Adhuc, Reg. iv, 3, Filii offerebant matri vasa vacua, et illa infundebat oleum et implebat quodlibet secundum quantitatem capacitatis.
Quæst. 1. ULTERIUS, Si electio est, quaeratur, Ad quid sit ?
Videtur, quod ad sanctitatem.
Ad Ephes. i, 4 : Elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu ejus.
Adhuc, Joan. xv, 16 : Elegit vos, et posui vos ut eatis, et fructum affera-
Adhuc, Hilarius : « Munus quod in Christo est, omnibus patet vivum : et quod ubique non deest, tantum datur quantum quis valet : et in tantum quis recipit, quantum quis valet promereri. » Ergo secundum capacitatem naturae effectus est in nobis electionis : et ad hoc respiciens elegit.
Sed contra, tis, et fructus vester maneat.
In contrarium hujus est, quod
Electio ponit gratiam finalem : ergo qui a Deo eligitur, finaliter debet esse justus. Quod si concedatur, instantia debet esse in Juda et in Saul, quorum neuter remansit in sanctitate finaliter.
Adhuc, Joan. vi, 71 : Nonne ego vos duodecim elegi? et ex vobis unus diabolus est? Constat, quod ille qui diabolus fuit et electus : electio autem causa sanctitatis non fuit sibi : relinquitur ergo, quod vel divina electio frustrabatur effectu, quod inconveniens est
Adhuc, Deus fecit rationalem naturam ad gratiam et gloriam : ergo capax est gratiae et gloriae : ergo effectum electionis conferendo si rationabiliter eligit et facit, respicit ad naturae capacitatem.
Adhuc, Luca, vi, 38 : Mensuram bonam, et confertam, et coagitatam, et supereffluentem, dabunt in sinum vestrum. Ibi sinus non potest vocari, nisi naturae capacitas : ergo ad capacitatem naturae respiciens eligit, et dat gratiam electionis.
In contrarium hujus est, quod Augused c... stinus videtur dicere2, quod ad merita
<--- Page Split --->
prepiciens eligit. Dicit enim sic super Illud Malachiae, 1, 2 et 3 : Dilexi Jacob, Exau autem odio habui, quod haec dilectio injusta esse non potest. Venit enim de occultissimis meritis. Merita autem occultissima sunt merita in praecientia Dei, quae tamen in futuro erunt in merente electo. Ergo videtur, quod ad hos respiciens elegit et gratiam infulit.
SED IN CONTRARIUM hujus est, quod
Merita in rationibus aeternis quae sunt in praesentia, nullam habent praeeminentiam unius ad alterum. Omnis autem electio est secundum praeminentiam unius ad alterum.
Adhuc, Secundum Augustinum in libro nono super Genesim ad litteram, videtur, quod nec ad capacitatem, nec ad merita respiciens eligit, sed tantum ad seipsum : dicit enim sic : « Habet Deus absconditas in semetipso quorumdam futurorum causas, quas rebus conditis non inseruit, easque implet non eo tempore providentiae, quo naturae subsistunt ut sint, sed quo illas administrat ut voluerit. Ibi est gratia per quam salvi fiunt peccatores 1. »
sent, constat quod vitam aeternam habuissent, et sic fuissent electi : et constat, quod fuerunt reprobi : ergo reprobi possunt esse electi.
In contrarium est, quod reprobi ipso sed contra nomine reprobationis ponunt carentiam gratiae finalis et defectum separationis a massa perditorum. Electio autem ponit utrumque, scilicet et gratiam finalem, et a massa perditorum separationem. Ergo per oppositionem intellectuum reprobationis et electionis in unum et eumdem non possunt coincidere reprobatio et electio.
Ulterius quaeritur, Cum electio sit Quæst. 4. manifestatio divinae bonitatis, et electio sit separatio electi a massa perditorum, videtur quod electio non sit nisi post peccatum : eo quod massa perditorum non sit nisi per peccatum : et sic videntur duo inconvenientia sequi, scilicet quod temporale sit causa aeterni, et quod divina bonitas est peccati manifestatio, et sic peccatum faciat ad commendationem divinae bonitatis, et sic sit utile et bonum, quod falsum est.
- Ulterius quaeritur, Utrum contingere possit, quod reprobus sit electus?
Hoc enim videtur.
Est enim Judas electus et Saul : et cum electio non sit nisi ad gratiam, constat quod illi habuerunt gratiam. Aut ergo gratia frustra est, aut est ad meritum vita aeternae. Ponatur ergo, quod operibus meruerunt : aut ergo illa opera praemiabuntur, aut non. Si sic : ergo dabitur eis vita aeterna. Si non : tunc aliquod bonum est, quod Deus non condigne remunerat, quod absurdum est : sequeretur enim, quod Deus esset injustus judex.
Adhuc, Saul et Judas habentes gratiam, potuerunt perseverare in electionis gratia usque in finem : et si perseveras-
Solutio. Dicendum, quod quaedam sunt Solutio. in electione substantialia, et quaedam sunt antecedentia per accidens. Substantialia sunt duo : unum in electis, alterum in eligente. In electis substantiale est electioni, quod plura sint proposita ex quibus fiat electio. In eligente substantiale est electioni, quod unum ponderando praeoptat alteri. Antecedens autem quod accidit electioni, est, quod si ignoret quod propositorum praeponderet, quod faciat inquisitionem et consilium de pondere uniuscujusque propositorum. Si autem non ignorat, sed certam scientiam habet de quolibet, non exigitur quod inquirat vel consulat, sed ex certa scientia determinet quod illorum praeoptet. Unde electi o quantum ad substantialia in Deo salvatur et homine : sed quantum ad ante-
<--- Page Split --->
cedens accidentale uno modo est in homine, et alio modo in Deo : in homine enim est per pondus inquisitionis et consilii factum de propositis, in Deo autem per certam determinationem scientiae determinantis quid cui praeponendum sit.
Et per hoc patet solutio ad ea quae quaesita sunt de primo.
Ad 1 et 2. Quod enim objicitur, quod Deus aequaliter se habet ad omnes, non impedit electionem. Nulla enim electio est ex imparitate eligentis, sed ex imparitate eligibilium. Unde licet Deus aequaliter se habeat ad omnes, non tamen omnes aequaliter se habeant ad ipsum, et in hoc radicatur electi praeminentia.
pulo, ut et tu a socio proditus, modestu feras tuum errasse judicium, tuum periusse beneficium. »
Ad n quod objicitur, quod electio Dei A 1 4 4 sit cassa, dicendum quod non. Sequitur etiam de electione aeterna : quia etsi non esset sanctus electus, adhuc electio esset judicium maximae largitatis et sapientissimae instructionis. Unde Augustinus : « Bene dispensavit Dominus, ut nec omnes damnarentur, nec omnes salvarentur. Si enim omnes salvarentur, lateret quid peccato per justitiam deberetur : si omnes damnarentur, lateret quid gratia largiretur. »
Ad object. AUCTORITATES quae in contrarium adductae sunt, per distinctionem sunt soluta.
Ad quest. 1. Ad n quod ulterius quaeritur, Ad quid sit electio ?
Dicendum, quod duplex est electio divina, scilicet aeterna, et temporalis. Æterna est electio praedestinationis, et haec est praepratio gratiae finalis, electos a massa perditorum finaliter separantis, et praepratio beatitudinis aeterna separantis hominem a miseria mortis aeterna, et haec est ad esse sanctum et immaculatum in gratia illa, ut dicitur, ad Ephes. 1, 4. Temporalis est ad officium vel dignitatem in tempore administrandam, et illa fit per respectum ad praesentem justitiam et ad aptitudinem personae ad actum illum.
Ad object. 1. Ad n quod objicitur in contrarium, dicendum quod Judas et Saul non aeterna dilectione electi sunt, sed temporali : et illa non est ad sanctitatem, sed ad hoc quod praedictum est. Et hoc videtur innui, Marc. iii, 15 et seq., ubi dicitur de electione Apostolorum, ubi sic dicit Glossa, quod « Judas a multitudine malorum fuit separatus in consortium Domini, et inter Apostolos assumptus et electus, ut congruentius traderetur Dominus, et ad Ecclesiae instructionem. Quia [magna vis veritatis, quam nec adversarius minister infirmat. Voluit Dominus tradi a disci-
Ad n quod ulterius quaeritur, dicenA 1 4 4 dum quod in electione aeterna quae nullo merito potuit praeveniri, Deus nihil respicit in nobis, sed in seipso suo bonitatis tantum communicationem. Capacitatem enim naturae ad gratiam et gloriam respicere non potuit : quia capacitas naturae non se extendit ad gratiam et gloriam : quia natura non potest capere gratiam et gloriam, nisi super se et super fines capacitatis suae elevetur : et hanc facultatem non habet a se, sed a gratia.
Unde quod dicitur, Matth. xxv, 13, quod dedit unicuique secundum propriam virtutem : virtus non vocatur ibi capacitas, sed conatus naturae ad gratiam, et consonantia liberi arbitrii cum gratia : et hic conatus est gratia gratis data, qua disponitur homo ad gratiam, et secundum quem homo disponit se ad Deum, ut ex congruo detur ei gratia : congruit enim ut tali detur gratia : et in appositione gratiae quae temporalis est, et ad aliquid temporale respicere potest, respicit Deus conferens gratiam ad talem virtutem, ut unus plus accipiat et alter minus.
Ad aliud dicendum, quod filii offerebant matri vasa non tantum vacua, sed ad oleum praeparata : per quod significatur conatus praeparans hominem ad gratiam.
Ad dictum Hilarii dicendum, quod va-
<--- Page Split --->
lor uniuscujusque ad gratiam, accipitur ex dicto conatu. Et quod dicit, quod quantum quis valet promereri, intelligitur de merito congrui, et non de merito condigni.
AD ALIUD dicendum, quod Deus non fecit rationalem naturam ut esset capax gratiae et gloriæ per seipsam, sed ut per appositionem gratiae elevaretur super propriam capacitatem : et sic capax gratiae et gloriæ efficeretur.
AD ALIUD dicendum, quod sinus vocatur capacitas naturae simul et gratiae : et ideo dicitur mensura bona, implesn capacitatem naturae : conferta, implesn capacitatem conatus ad gratiam : coagitata, implesn capacitatem gratiae : supereffluens, implesn in infinitum quod additur ex divina largitate.
ad. 1. AD in quod objicitur in contrarium de Augustino, dicendum quod occultissima merita pro certo sunt in praescientia Dei merita : sed haec non possunt esse causa electionis aeternae, sed possunt esse ratio propter quam electio sit rationabilis, sicut in praehabitis in quaestione de praedestinatione determinatum est.
AD in quod objicitur de praeminentia, dicendum quod sicut conceditur, quod rationes meritorum in praescientia ab aeterno existentes sunt plures per respectum ad pluralitatem meritorum quae fient in futuro : sic etiam concedi potest, quod praeminentia habeat unum respectu alterius ut unus sit electus respectu alterius, sive electi sive non electi. Illa enim ad quae respectum ponit praeeminentia, habent vel habebunt in futuro : electio enim est actus divinus et aeternus, qui a temporali vel a respectu ad temporale causari non potest : sequeretur enim, quod id quod est posterius, esset causa prioris, et effectus causaret causam : et sic esset circulus : quia idem causaret seipsum : quia id quod est causa causae, est causa causati : electio enim divina causa meriti est, et est causa respectus ad futura merita.
AD AUCTORITATEM Augustini dicendum,
quod illa liquide dicit veritatem : voluntatis enim divinae opus est electio, et nullam aliam habet causam, licet praescientia meritorum electionem ostendat rationabilem, ut dictum est. Propter quod etiam dicit Magister in primo libro Sententiarum, distinct, XLI, cap. Multi vero, quod in talibus causa quaerenda non est. Unde Chrysostomus super Joannem dicit, quod « quia miraculum est opus voluntatis, causam non habet nisi voluntatem Dei. »
Ad in quod ulterius quaeritur, dicendum Ad quaest.3. quod nullo modo concedendum est, quod reprobus sit electus, vel electus possit fieri : eo quod impossibilia et contradictoria simul verificarentur : reprobus enim dicit praescitum finaliter in culpa et praeparatum ad gehennam, electus autem dicit praescitum in gratia finali ab aeterno sibi praeparata, et habiturum gloriam beatitudinis. Unde si reprobus posset esse electus, oporteret quod simul essent verae istae, quod praescitus finaliter malus, esset non praescitus finaliter malus, sed finaliter bonus : et hoc stare non potest. Potest tamen ille qui est reprobus, habere gratiam in praesenti qua mereatur vitam aeternam, sed vitam aeternam non habebit.
Ad in quod objicitur, quod nullum bonum sit, quod non digne remuneretur, dicendum quod omne remuneratione dignum a Deo, oportet esse cum perseverantia usque in finem. Propter quod, Levitic. iii, 9, praecipitur cauda hostiae immolari. Cauda enim quae finis animalis est, perseverantiam significat, ut dicit Hesychius in Glossa. Ad minus, quod non declinet ad actum contrarium : et ideo tale meritum non est remunerabile vita aeterna, quod sine perseverantia est.
Ad aliud dicendum, quod ex libero arbitrio facultatem habebant perseverandi : sed tali positione facta, quod reprobi sint, ex necessitate consequentiae sive ordinis sive positionis non poterat esse, quod perseverarent, sicut in antehabitis
<--- Page Split --->
sæpe dictum est : sequeretur enim, quod præsritus in peccato finali et ad mortem æternam præparatus, esset prædestinatus ad gratiam finalem et ad vitam, quæ simul stare non possunt.
Ad object. Id quod in contrarium objicitur, procedit.
Ad quest. 4. Ad id quod ulterius quaeritur, dicendum, quod procul dubio electio manifestatio est divinae bonitatis. Sed electio est duplex. Eligitur enim ex bonis melius : et talis electio fuisset, si Adam non peccasset, et bonitatem Dei manifestasset. Eligitur etiam ex malis bonum : et talis electio præsupponit peccatum : sed peccatum manifestationis divinae bonitatis non est causa, nec per se, nec per accidens, sed est occasio alicujus, quæ potius
concomitatur quam causet. Quia enim peccatum est, et majoris gratiae et majoris misericordiae indicium est salvare peccatorem quam justum, propter hoc dicitur, quod electio magis manifestat divinam bonitatem, secundum quod est separatio a massa perditorum post peccatum, quam ante.
Attendendum etiam est, quod electio secundum rationem intelligentiae est a proposito miserendi : tamen propositum aliquando dicitur effectus propositi, et tunc secundum rationem intelligendi propositum est ex electione : et sic dicitur, ad Roman. ix, 11 : Ut secundum electionem propositum Dei maneret. Primo autem modo dicitur, ad Ephes. i, 5 : Prædestinavit nos,... secundum propositum voluntatis suæ.