QUÆSTIO LXIV.
Utrum 'dilectio qua Deus diligit creaturam sit eadem cum dilectione qua Pater diligit Filium, et e converso ' ?
Deinde quaeritur de dilectione qua Deus diligit creaturam, de quo dicitur, Sapient. xi, 25 : Diligis enim omnia quae sunt, et nihil odisti eorum quae fecisti : nec enim odiens aliquid constituisti, aut fecisti.
Quæratur ergo, Utrum hæc dilectio qua diligit Deus omnia, sit eadem cum
ea qua Pater diligit Filium, et Filius Patrem?
Et videtur, quod sic.
Quidquid enim convenit omnibus personis, essentiale est et unum illis : diligere omnem creaturam convenit tam Patri quam Filio quam Spiritui sancto : ergo hæc dilectio essentialis est.
<--- Page Split --->
est, et illa est major quam cogitari possit : et hoc est summum : ergo summa dilectione diligit quidquid diligit : ergo summe diligit quidquid diligit.
In contrariumhujus est, quod omne quod est, melius est sub ordine rationabili, quam sine ordine. Dilectio ergo ordinata rationabiliter, melior est quam non ordinata. Ordo autem dilectionis est, quod majus bonum magis diligitur, et minus bonum minus, et summe bonum summe. Et quod melius est, Deo attribuendum est. Ergo Deus in diligendo, rationabilem observat ordinem, ita quod majus bonum magis diligit, et minus bonum minus, et summum bonum maxime.
Quest. 4. JUXTA hoc ulterius quaeritur, Si plus diligat Angelum, vel hominem ?
Et videtur, quod sic.
Dilectio enim convenientia affectuum est : ergo ubi major convenientia, ibi major dilectio : sed major convenientia est inter Angelum et Deum, quam inter Deum et hominem.
Adhuc, Cum dicitur, Deus diligit hunc, verbum, diligit, significat divinam essentiam, et connotat effectum boni in creatura quae diligitur : ergo ubi majus bonum, ibi major dilectio. Sed in Angelo majus bonum est et gratiae et naturae, quam in homine : de bono enim naturae non est dubium : gratia autem collata Angelo talis gratia fuit, qua Angelus statim movebatur in Deum, et confirmatus est in illo : et talis gratia non fuit gratia hominis : et sic patet, quod gratiam majorem habuit, quam homo.
Sed contra. In contrariumtamen hujus est, quod divina natura umibilitatem habet ad humanam, et e converso : et gratia unionis est subsecuta, quod scilicet humana natura unita est divinae in una persona : et haec gratia effectus est dilectionis et incomparabilis omni gratiae : videtur ergo, quod ad minus aliquem hominem plus
diligit omni Angelo. Et hoc est quod dicitur, Joan. iii, 35 : Pater diligit Filium, et omnia dedit in manu ejus.
Ulteriusquaeritur gratia istius, Utrumplus diligit praesenter justum, vel praedestinatum non justum 1 ?
Et videtur, quod sic.
In praesenter enim justo diligit bonum naturae et bonum gratiae, in praedestinato autem non justo non potest diligere nisi bonum naturae : ergo plus diligit praesenter justum, quam praedestinatum non justum.
Eodem modo quaeritur, Utrum plus diligat justum manentem justum, quam peccatorem pœnitentem ?
Et videtur, quod justum, per istam considerationem Aristotelis in III Topicorum : « Quod diuturnius est, magis eligendum est. » Justitia autem justi manentis justi, diuturnior est et malo impermixtior, quam justitia pœnitentis. Ergo eligibilior : ergo et magis diligibilis : quia quod eligibilius est, diligibilius est.
In contrariumest quod dicitur, Luce, Sed contra. xv, 7 : Dico vobis, quod ita gaudium erit in cœlo super uno peccatore pœnitentiam agente, quam super nonaginta noven justis, qui non indigent pœnitentia.
Solutio . Adprimumdicendum , quoddilectioquaDeusdiligit , potestattendietexpartediligentis , etexpartedilecti . Siexpartediligentis , dilectioestdivinaessentiaquæunaeteademestetinva - riabilis . Siexpartedilecti , tuncconnotateffectumquidiversificaturindiversitatedilectorum , etvariaturinipsissecundumplusetminus : ethæcvariationonestindiligenteDeo , sedinhisquædiligit . Unoergomodounaeteademestdilectioquadiligitpersonapersonam , etquapersonædiliguntomnemcreaturam : sedpenesconnotataindiligibilinonestea - d e m .
1 Cf. opp. B. Alberti Comneni. in III Sen-
<--- Page Split --->
Et per hoc patet solutio ad primum.
Ad id quod objicitur in contrarium, dicendum quod haec objectio procedit ex parte connotati in diligibili : hoc enim in una parte est increatum et summum bonum, et ex alia parte creatum bonum participative dictum : et haec non possunt esse ratio unius dilectionis eodem modo se habentis. Dilectio tamen ex parte diligentis est una.
Ad id quod ulterius quaeritur, Quid dictum sit Deum amare creaturam ?
Dicendum, quod hoc est dictum bonam voluntatem Dei fluere in bonum quod fecit Deus in creatura. Et hoc innuitur, Sapient. xi, 26, ubi quasi reddens rationem, quod Deus diligit omnia quae sunt, subdit sic dicens : Quomodo autem posset aliquid permanere, nisi tu voluisses ? aut quod a te vocatum non esset conservaretur ?
Ad id quod objicitur de dicto Hugonis et dicto Dionysii, dicendum, quod dilectio sive amor duplex est, scilicet in genere passionis : omnis enim amor passio est, sicut et gaudium. Est etiam amor in genere actionis, secundum quod Ierotheus (ut narrat Dionysius 1) generaliter definivit amorem sive divinum, sive angelicum, sive humanum, sive naturalem, dicit unitivam quamdam et concretivam virtutem, superiora quidem moventem ad providentiam minus habentium, coordinata autem rursus ad communicationis alternatam habitudinem, in extremis autem subjecta ad meliorum et superpositorum conversionem. Secundum hoc enim amor est motiva virtus, quae superiora movet ut inferioribus influant bona sua provisive, et æqualia ut æqualibus bona communicent associative, et inferiora per susceptivas virtutes convertantur ad superiora, ut desiderentur a superioribus et recipiant influentias boni, et sic reductive perficiantur in ipsis : et sic amor simplex virtus est motiva et activa. Et
sic amans non formatur a dilecto, sed bono suo dilectum informat.
Dictum ergo Magistri Hugonis sic intelligitur de amore qui est in genere passionis et affectionis, et talis amor in Deo non est, nisi attribuatur ei symbolice per prosopopoeiam quæ dicitur anthropospathos.
Dionysius autem vocat exstasim transpositionem bonorum : quia unum transponit bona sua in alterum, ut dictum est.
In quod primo objicitur in contrarium, Ad object, concedendum est.
Ad id quod quaeritur, Utrum ab æterAd quest. 2 Ad 1. no dilexerit creaturam quæ fuit, vel quæ non fuit ?
Dicendum, quod ab æterno dilexit creaturam quæ non fuit simpliciter, fuit tamen secundum quid : non enim fuit in se et actu, sed fuit in præscientia et ordinatione creatoris.
Ad aliud dicendum, quod licet creatura in creatore sit creatrix essentia, tamen aliud est dictum, Deus diligit seipsum : nec ex parte diligentis, nec ex parte dilecti connotatur aliquid respectu temporis præteriti, præsenti, vel futuri. Cum autem dicitur, Diligit creaturam ab æterno secundum quod est in ipso præscita et disposita, connotatur respectus ad futurum : et sic licet idem sit re, non tamen idem est in modo significandi : et in processu argumenti est fallacia accidentis.
Ad id quod ulterius quaeritur, Utrum Ad quest.3. Ad 1.
Dicendum, quod non. Ex parte enim diligentis non extenditur quantitas dilectionis, nisi in his in quibus dilectio passio est. Sed in his in quibus dilectio virtus simplex est unitiva, concreativa, congregativa, et motiva, et activa, et influxiva boni, quantitas dilectionis accipitur ex parte dilecti : et illud magis amatur, cui
<--- Page Split --->
majus bonum influitur. Et sic Deus diligit bonum, et majus bonum magis diligit, et maxime bonum maxime diligit. Objectio autem procedit ac si quantitas dilectionis accipiatur ex parte diligentis : et hoc non est verum.
Ad aliud dicendum, quod cum dicitur, Deus aequaliter cognoscit omnia, locutio est duplex : eo quod adverbialis determinatio aequaliter potest referri ad verbum, cognoscit, in comparatione ad appositum : et sic falsa est sub hoc sensu, Deus cognoscit omnia aequaliter, supple, esse vel fore : hoc enim falsum est : quia non aequaliter sunt omnia. Potest etiam referri ad idem verbum, sed in comparatione ad suppositum : et sic adhuc est duplex, ex eo quod hoc verbum, cognoscii, potest dicere sinplicem notitiam, sive causalitatem : et sic est vera : quia sic aequaliter cognoscit omnia et bona et mala. Et potest dicere notitiam practicam cum causalitate ad cognitum, quae est notitia approbationis : et sic est falsa sub hoc sensu, Deus aequaliter cognoscit omnia, hoc est, aequaliter approbat omnia : hoc enim est falsum : bona enim approbat, et non mala : et meliora magis approbat, et maxima maxime. Et de hac notitia approbationis intelligitur cum dicitur, quod aequaliter cognita aequaliter diliguntur.
Ad n quod objicitur de Sapientia, v, 8, quod aequaliter est illi cura de omnibus, dicendum quod adverbium, æqualiter, notat aequalitatem similitudinis, et non æqualitatem dilectionis : hoc enim est, sicut diligit unum, ita diligit alterum : nec inæqualia nec dissimilia sunt in hoc : quia subjecta sunt æqualiter suæ dilectioni. In omnibus enim diligit bonum quod ab ipso est et suum est : et quia hoc inæquate est, propter hoc inæqualiter diligit.
Ad aliud dicendum, quod licet divina dilectio, divina essentia sit, tamen dilectio effectum connotat in dilecta, qui nec summus, nec æqualis est in omnibus dilectis : et ratione hujus non summe diligit quid-
quid diligit. Sed Pater Filium summe diligit, et e converso : quia volunt sibi invicem summum bonum : et sic etiam Pater et Filius diligunt Spiritum sanctum, et e converso. In aliis autem tanta est dilectio, quantum est bonum quod diligitur in eis : bonum enim in dilecto ratio et signum est in diligente.
Iu quod objicitur in contrarium, proceAd objuidit.
Ad m quod ulterius quaeritur, dicendum Ad quært. t quod homo et Angelus tam secundum statum naturae quam secundum statum gratiae possunt comparari dupliciter, scilicet secundum statum communem, comparando scilicet hominem ut hominem, et Angelum ut Angelum : vel secundum privilegium singulare, comparando scilicet hunc hominem ad Angelum. Primo modo tam in bono naturae quam in bono gratiae melior est Angelus homine, et ita Deo magis dilectus, ut objectum est. Secundo modo unibilitas humanæ naturae in Christo, cujus actus est unio, majus bonum est quam aliquid quod creaturae concessum est vel concedi potuit : et ideo hic homo magis omni Angelo dilectus est.
Dicunt tamen quidam, quod si Angelus comparatur ad hominem secundum statum creationis, majus signum dilectionis est in Angelo quam in homine, et major dilectionis effectus, et per consequens major dilectio. Si autem considerentur secundum statum recreationis, plura signa dilectionis sunt in homine quam in Angelo, et major dilectionis effectus. Et hoc est quod dicitur, Joan. II, 16 : Sic Deus dilerit mundum, ut Filium suum unigenitum daret. Ad Roman. v, 8 et 9 : Commendat autem charitalem suam Deus in nobis, quoniam cum adhuc peccatores essemus, secundum tempus Christus pro nobis mortuus est. Hi etiam dicunt, quod si homo et Angelus comparantur ad finem beatiudinis, æqualis est dilectio in Angelum et hominem : quia secundum modum bea-
<--- Page Split --->
titudinis Angeli assumuntur homines. Et adducunt pro se illud Apocalypsis, XXI, 17 : Mensura hominis, quae est Angeli. Et illud Deuteronomii, xxxn, 8, secundum aliam translationem : « Statuit terminos populorum juxta numerum Angelorum Dei 1. »
Per hæc patet solutio ad sequens.
Ad object. Id AUTEM quod objicitur in contrarium, concedendum est : hominem enim Christum plus diligit omni creatura.
Ad quest. 5. Ad m quod ulterius quæritur, Utrum plus præsenter diligat justum non prædestinatum, vel prædestinatum præsenter non justum ?
Dicendum, quod ex quo quantitas dilectionis non accipitur ex parte dilectionis, sed ex parte effectus dilectionis : tunc dicimus, quod duplex est dilectio, scilicet ut nunc, et simpliciter. Dilectione ut nunc plus diligit præsenter justum, dilectione simpliciter plus diligit prædestinatum. Ex argumento autem non sequitur, quod plus diligat, sed quod plura in eo diligit. Et si inferatur, plura diligit, ergo plus diligit, fallacia figurae dictionis est ex nu tata suppositione : sub discreto enim accipitur continuum, vel quasi continuum.
Ad quest. 6. Ad m quod ulterius quæritur de justo et pænitente, dicendum quod cæteris paribus plus diligit manentem justum, quam pænitentem, hoc semper posito, quod quantitas dilectionis penes effe-
ctum, et non penes affectum attendatur. Per accidens tamen quod frequenter accidit pænitenti, et per oppositum quod frequenter subrepit justo, plus potest diligere aliquem pænitentem, quam aliquem justum : verbi gratia si pænitens fervens sit, ut fervore recuperet quod amisit in tempore quando erat in peccato, et justus ex confidentia justitiae tepescat. Et ita solvit Glossa Luce, xv, 7, dicens, quod hoc modo prædestinato omnia cooperantur in bonum : quia etiam lapsus in peccatum, in bonum cooperatur, ex eo quod occasio est majoris fervoris in pænitente. Et hoc videtur sonare littera : quia dicit sic : Plus quam nonaginta novem justis qui non indigent pænitentia, hoc est, qui se pænitentia non reputant indigere. Unde ibidem Glossa Bede dicit : « Sicut dux in bello eum militem plus diligit qui post fugam conversus fortiter hostem premit, quam qui numquam fugit nec umquam fortiter egit. » Aliud exemplum dat Beda, quod « sicut si aqua fundatur in ignem et ignis aquam superet, ignis ex aquæ infusione plus fervet et ardet, quam si aqua in ignem fusa non esset : ita pænitens ex indignatione contra peccatum quod fecit, plus fervet in dilectione Dei, quam si non peccasset. » Et ex hoc non sequitur, quod plus diligat pænitentem quam justum, sed quod plus diligat talem pænitentem quam talem justum.
<--- Page Split --->