QUÆSTIO LXIII.

De prædestinatione.

MEMBRUM I.

Quid sit prædestinationi 1 ?

Primo ergo quaeritur, Quid sit prædestinatio ?

Inveniuntur autem diversæ definitio-

nes datæ a Sanctis de prædestinatione. In I Sententiarum, distinct. XL, colligitur ista : « Prædestination est beneficiorum Dei præscientia. »

Ibidem colligitur ista : « Prædestinatio est præordinatio alicujus ad gloriam. »

Ibidem ex verbis Augustini colligitur ista : « Prædestination est propositum miserendi. »

1 Cf. Opp. B. Alberti. Comment. in I Sententiarum, Dist. XI., Art. 1, 2 et 3. Tom. XXVI

hujusce novæ editionis.

<--- Page Split --->

Ibidem a Magistro ponitur ista : « Prædestinatio est præparatio gratiae in præsenti, et gloriae in futuro. »

Et de omnibus his quaeritur.

  1. Secundum primam enim, prædestinatio ponitur in genere scientiae : et sic prædestinatio scientia est.

  2. Adhuc, Augustini definitio est, quod « prædestinatio est præscientia beneficiorum Dei : » ergo prædestinatio quædam scientia est.

In contrarium hujus est, quod

  1. « Prædestinatio est præparatio gratiae in præsenti, et gloriae in futuro : » præparatio autem potentiae est : ergo prædestinatio quædam potentia est, et non quædam scientia.

  2. Adhuc, Prædestinatio est causa salutis prædestinatorum : causa autem in genere potentiae est : ergo quædam potentia est, et non quædam scientia.

  3. In contrarium hujus est quod alia dicit definitio, quod « prædestinatio est propositum miserendi : » omne autem propositum voluntatis est : prædestinatio ergo quædam voluntas est, et non scientia, vel potentia.

  4. Adhuc. Non prædestinavit Deus nisi eos quos pravidit et voluit esse salvandos : et sic videtur, quod prædestinatio sit prævisio quædam et voluntas quædam.

Quest. 1. Er secundum hoc quaeritur, Utrum prædestinatio sit æterna, vel temporalis 1 ?

Dicitur enim, ad Roman. vn, 29 et 30 : Quos præscivit, et prædestinavit conformes fieri imaginis Filii sui... hos et vocavit : et quos vocavit, hos et justificavit : quos autem justificavit, illos et glorificavit. Si ergo prædestinatio connotat effectus tales in creatura, et illi temporales sunt, videtur quod ex tempore Deo conveniat, sicut creator et dominus.

Sed in contrarium hujus est, quod præparatio Dei ab æterno est. Similiter electio. Ad Ephes. 1, 4 : Elegit nos in ipso ante mundi constitutionem. Similiter dilectio ab æterno est. Deuter. xxxiii, 3 : Dilexit populos omnes, omnes sancti in manu illius sunt. Et hæc sunt in prædestinatione. Ergo prædestinatio est æterna, et non temporalis.

Ulterius quaeritur, Quæ sit perfectior 1 aliis ?

Videtur de illa definitione : « Prædestinatio est præparatio gratiae in præsenti, et gloriae in futuro. » Artifex enim quantumcumque perfectus in scientia et voluntate ædificandi et potentia operandi, non dicitur præparare domum, nisi componat materiam et disponat et ordinet eam, et etiam aream in qua ponenda est domus. Ergo a simili non dicitur Deus præparare gratiam et gloriam, nisi disponat et ordinet eam et in se et in eo cui danda est. Hæc non sunt ab æterno. Ergo videtur, quod præparatio gratiae non possit esse ab æterno, et per consequens nec prædestinatio.

Ulterius quaeritur, Cum multi sint actus prædestinationis, scilicet præparatio, electio, dilectio, vocatio, justificatio, magnificatio, penes quæ accepta in prædestinatione et contenta accipiuntur isti actus?

Amicus, Aristoteles in VII Topicorum : « Sicut unius rei unicum est esse, sic unica est definitio. »

Quæratur ergo, Penes quid accipiantur quatuor definitiones inductæ : ?

SOLUTIO. Dicendum, quod in prædestinatione plura sunt. Est enim prædestinatio dicta ante destinatio. Et sic duo sunt in prædestinatione, antecessio scilicet, et prædestination. In prædestinatione

<--- Page Split --->

oportet esse principium, medium, et finem. Et præparatio quidem est principium ex parte destinantis : gratia autem quæ præparatur, est quasi medium per quod destinatur : gloria quasi finis in quem destinatur sive dirigitur. Unde prædestinatio est in genere scientiæ practicæ, quæ est scientia 'operationis, sed non est in genere scientiæ contemplativæ. Et hæc dicitur præscientia. Est enim præscientia eorum quorum causa est Deus.

Ad 2. Ad aliud dicendum, quod hoc concedendum est, sicut dicit Augustinus : est enim scientia practica.

Ad 10 quod in contrarium objicitur, dicendum quod ex quo destinatio est actus præscientiæ practicæ in eis qui bene usuri sunt gratia, tunc principium hujus destinationis oportet esse præparationem gratiæ, quæ præparatio actus est potentiæ exsequentis. Sed potentia per hoc non cadit in definitione prædestinationis, nisi oblique : et ideo per hoc non ponitur in genere potentiæ, sed potius in genere præscientiæ, quæ secundum rectum cadit in definitione ejus. Est enim prædestinatio præscientia operativa sive practica, præordinans et præparans gratiam, et gloriam ei qui bene usurus est gratia.

Ad aliud dicendum, quod est causa salutis sicut efficiens : et hoc competit scientiæ practicæ : quia dicit Commentator super II primæ philosophiæ : « Scientia practica est causa et non causata a rebus. »

Ad aliud dicendum, quod scientia practica sine voluntate non est et sine proposito. In talibus enim primum movens est voluntas, et dirigens est scientia, et exsequens est potentia impetum faciens ad opus, sive eliciens actus.

Ad aliud concedendum est : quia et previsio et voluntas est, ut dictum est.

Ad 10 quod ulterius quæritur, Utrum Ad quæst. 1. sit æterna, vel temporalis ?

Dicendum, quod in eo quod dicit antectionem, dicit æternum : dicit enim antecessionem æternitatis ad tempus. Et cum præparatio sit actus præparantis, præparatio æterna est. Cum autem præparatum sit gratia et gloria, quæ non præparantur nisi amico et dilecto, dilectio etiam æterna est. Et cum per gratiam præparatam quis separetur et distinguatur a massa perditionis, et sic præoptetur illis qui non separantur, quod est electio, electio etiam æterna est. Dicit enim Damascenus, quod « eligere est diversis propositis unum aliis præoptare. » Unde si quis notare velit, quatuor notantur in prædestinatione, quorum primum est scire : et hoc est judicare de faciendo sive cognoscere. Secundum, eligere per quæ et qualiter fiat, quod est disponere. Tertium est velle facere, et impetum facere ad opus. Quartum est perficere et usque in finem perducere. Et secundum hoc in diversis ponitur generibus prædestinatio.

Ad 10 quod in contrarium objicitur, Ad object. dicendum quod prædestinatione æterna est, sed respectum ponit ad temporale, non ad temporale secundum quod est in actu, sed ad temporale secundum quod est in causa. Et hoc notat Apostolus quando dicit : Elegit nos in ipso ante mundi constitutionem 1 : et non dicit, in nobis.

Ad 10 quod ulterius quæritur, dicenAd quæst. 2 dum quod secus est de artifice imperfecto, qui et ignorans est, et non potest in totum opus : illum enim oportet præparare materiam. Deus autem perfectus est in scientia operis sui, et potestatem habet in totum opus : unde præparatio sua consistit sufficienter in scientia ordinante et disponente, et perfecta voluntate faciendi et perficiendi, et non indiget quod præparet aliquid extra se.

<--- Page Split --->

Ad quest. 3. Ad aliud quod ulterius quaeritur, dicendum quod actus illi sumuntur penes effectum praedestinationis, qui est gratia : hic enim potest accipi ut ordinans a malo, vel ut ordinans ad bonum. Primo modo est vocatio, quae est gratia evocans et distinguens a massa perditionis. Secundo modo dupliciter accipitur, scilicet ut ordinans ad bonum gratiae, et sic est justificatio : vel ut ordinans ad bonum gloriæ, et sic est magnificatio. Dilectio autem, ut paulo ante dictum est, effectum dicit voluntatis in eum cui praeparatur gratia. Electio autem duo dicit : electus enim aliis praeoptatur, et sic ab eis distinguitur : et sic effectus ejus est vocatio. Electus etiam assumitur ad id ad quod eligitur : et sic effectus ejus sunt justificatio : et hoc modo jam dilectus eligitur, priori autem modo non eligitur diligendus secundum rationem intelligentiae.

Ad quest 4. Ad ultimum ergo dicendum, quod penes quatuor quae sunt in praedestinatione, quatuor diffinitiones accipiuntur quae jam paulo ante dicta sunt. Penes hoc enim quod est cognoscere vel judicare, datur ista : « Praedestinatio est praescientia beneficiorum Dei. » Penes hoc quod est in praedestinatione eligere sive disponere, datur ista : « Praedestinatio est praordinatio alicujus ad gloriam. » Penes hoc quod est in ipsa voluntas faciendi, datur ista : « Praedestinatio est propositum miserendi. » Penes hoc quod est in ipsa destinatio in finem, datur ista : « Praedestinatio est praeparatio gratiae in praesenti, et gloriae in futuro. » Et hoc ideo, quia praedestinatio est in genere scientiae approbationis et practicae : et ideo aliquando definitur ut scientia, et aliquando ut voluntas, quia approbatio voluntatis est : et aliquando ut actus, quia praeparatio actus est super effectum

determinatum : scientiae enim duo sunt, cognoscere scilicet, et ordinare.

MEMBRUM II.

Cujus sit praedestinatio ?

Secundo quaeritur, Cujus sit praedestinatio ?

Et hoc quaeritur ratione ejus quod dicit Magister in libro primo Sententiarum, distinct. XI., in hujus quaestionis solutione, ubi videtur dicere, quod praedestinatus potest esse non praedestinatus.

Videtur enim, quod sit tam existentium quam non existentium 1. Praedestinatio enim est ab aeterno : praedestinali non sunt ab aeterno, quia creati sunt : ergo videtur, quod si praedestinali sunt, ab aeterno non existentes praedestinali sunt.

In contrarium hujus est quod dicit 3.4. Magister super illud Apostoli, ad Roman. 1, 4 : Qui praedestinatus est Filius Dei in virtute. Destinatio ergo est ejus qui est.

Ulterius quaeritur, Si praedestinatio 3.4. sit omnium hominum tam bonorum quam malorum 3 ?

Et videtur, quod sic.

  1. In praedestinatione enim non sunt nisi duo, scilicet praescientia, et voluntas praeparandi gratiam. Praescientia respectu omnium est malorum et bonorum : voluntas etiam salutis respectu omnium est. I ad Timothy. II, 4 : Qui omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem sui nominis 3 venire. Ergo videtur, quod praedestinatio sit omnium tam bonorum quam malorum.

<--- Page Split --->

  1. Adhuc, Vocatio effectus prædestinationis est, ut jam habitum est : omnes autem sunt vocati : ergo videtur, quod omnes sunt prædestinati.

  2. Adhuc, Divina bonitas, ut dicit Dionysius, expandit se æqualiter super omnes intellectuales vultus. Expansio autem ejus est præparatio gratiae. Ergo videtur, quod omnibus æqualiter præparatur gratia.

  3. Adhuc, Ibidem, Magister : « Posset apponi gratia quibus non apponitur, per quam salvarentur. Possent ergo salvari habita gratia, qui tamen sine ea damnabuntur : posset itaque augeri numerus electorum 5. » Sed augeri non potest, nisi de non electo fiat electus et prædestinatus. Ergo prædestinatio non est electorum tantum, sed etiam non electorum.

3.1 contra. In contrarium hujus est, quod non sunt prædestinati nisi salvandi : non omnes sunt salvandi : ergo non omnes prædestinati.

  1. Hoc etiam videtur dicere Glossa Luce, v, 6, super illud : Rumpebatur rete eorum. Glossa, « Non tot intrant de Judæis, quot sunt prædestinati. »

Quæst. 2. ULTERIUS quæritur, Si alii sint prædestinati quam electi ?

Et videtur, quod non,

  1. Ut dicit Magister ex verbis Augustini in libro primo Sententiarum, distinct. XL : et inducit Augustinum in libro de Correctione et gratia, sic dicentem : « In Apocalypsi dicitur : Tene quod habes, ne alius' accipiat coronam tuam 2 : ubi sic dicit Augustinus 3 : « Si alius non accepturus est nisi iste perdiderit, certus est electorum numerus. » Ergo videtur, quod alii non sint prædestinati nisi electi.

  2. Adhuc, Electio effectus prædestinationis est, et etiam secundum rationem intelligentiæ præcedit prædestinationem passivam : quia non destinatur in finem, nisi qui electus est : ergo prædestinatio non est nisi electorum.

  3. Adhuc, Deuter. 1, 11, super illud : Addat Dominus ad hunc numerum multa milia, Glossa : « Ad hunc numerum definitum in præscientia Dei, quæ novit quæ sunt ejus. »

  4. Adhuc, Job, xxxiv, 24, super illud : Conteret multos, et innumerabiles, et stare faciet alios pro eis. Gregorius : « Locum vitæ aliis cadentibus alii sortiuntur. » Ergo videtur, quod et prædestinatus cadere potest a numero prædestinatorum , et non prædestinatus subintrare.

In contrarium hujus est quod sequitur sed contra ad hoc : quia scientia Dei variaretur : quia prædestinatio præscientia est.

ULTERIUS quæritur, Utrum prædestiQuæst. 3. natio sit; Angelorum, vel hominum tantum ?

In contrarium hujus est quod objicit 1. Magister in Sententiis, et nititur probare, quod numerus electorum possit augeri et minui sic : « Posset Deus non apponere gratiam quibus apponit, et posset subtrahere quibus non subtrahit : quod si faceret, utique damnarentur. Possent ergo damnari isti qui tamen salvabuntur : posset itaque minui electorum numerus 4. »

Et videtur, quod sic.

  1. Angelus enim accepit gratiam et gloriam ex tempore, quam non potuit accipere nisi ab æterno a Deo paratam, et sic habuit præparationem gloriæ et gratiæ.

  2. Si quis dicat, quod non accepit gratiam ante gloriam, et sic non accepit gratiam in præsenti, et gloriam in futuro : hoc non videtur impedire : hoc enim accidit prædestinationi ex parte præ-

<--- Page Split --->

destinati : accidens autem non mutat substantiam : substantia enim prædestinationis est præparatio gratiae et gloriae : et haec est in Angelo sicut in homine.

  1. Si quis dicat, quod prædestinatio est propositum miserendi, et in Angelo non est miseria, et ita nec miseratione hoc nihil est : quia dissimilitudinis habitus, ut dicit Dionysius, in sola privatione consistit, et purgatur illuminatione divina tamquam miseria : unde ipsos non habere gratiam et gloriam, miseria fuit quam sublevavit miserendi propositum.

Solutio . Dicendum , quodprædesti - natioestejusquiestincausa , quæDeusest , etinprævisioneejus : ethocestsecundumquidesse , simpliciterautemnonesse . Adhocenimquodpræ - destinentur , sufficitsicesse . OpusenimDeiinbeneliciogratiæprincipaleest , etprævenitnonopushoministantum , sedetiamhominisesse , determinan - dohominemadgratiametadglo - r i a m .

Ad object. Ad dictum Magistri quod in contrarium adducitur, dicendum quod loquitur de prædestinatione Christi, qui in persona ab aeterno est, licet humanam naturam assumpsit ex tempore. Et ideo dicit, quod prædestinatur qui est. Sic autem non est de aliis Sanctis, qui nec in persona, nec in natura ab aeterno sunt, nisi secundum esse quod habent in causa et praevisione, quod est esse ideale et secundum quid.

Ad quest.1 Ad m quod ulterius quaeritur, dicendum quod prædestinationo non est omnium, sed eorum qui finaliter futuri sunt tantum.

Ad 1. Ad PRIMUM quod objicitur, dicendum quod prædestinationo non ponit simpliciter præscientiam, secundum quod præscientia est simplex prævisio tantum,

sed ponit præscientiam cum approbatione prævisi et causalitate : et talis præscientia non est respectu omnium, sed bonorum tantum.

Et ad hoc quod objicitur de voluntate, dicendum quod duplex est voluntas, ut dicit Damascenus tractans idem verbum Apostoli 1, scilicet antecedens, et consequens. Antecedens est, quae simpliciter vult, nihil supponens ex quo velit quod vult. Consequens est, quae supponit ex aliquo quod vult. Et haec voluntas a quibusdam dicitur ordinata, antecedens autem absoluta. Antecedente ergo voluntate, sive absoluta, vult Deus omnes homines salvos fieri : et haec est voluntas signi illius quod dicitur operatio. Signum enim hujus voluntatis est, quod fecit hominem rationalem, qui sciret eligere bonum et reprobare malum : hoc enim non fecisset, nisi vellet eum salvari. Consequente autem voluntate quae est ex opere nostro, sive ordinata, bonos vult salvari, et malos condemnari. Et hoc est quod dicitur, ad Roman. ix, 15 : Miserebor cujus miserero, et misericodiam præstabo cujus miserebor. Exod. xxxii, 19 : Miserebor cui voluero, et clemens ero in quem mihi placuerit. Et haec est voluntas quae ponitur in definitione prædestinationis : hac enim voluntate non vult salvare nisi bonos finaliter : quia in illis solis sibi complacuit. Psal. cxliv, 11 : Beneplacitum est Domino super timentes eum, et in eis qui sperant super misericordia ejus.

Ad aliud dicendum, quod duplex est vocatio, scilicet vocatio exterior, et vocatio interior. Vocatione exteriori omnes vocati sunt. Matth. xx, 16 : Multi sunt vocati. Vocatio interior est, qua homo per gratiam separatur a massa perditionis, sive a multitudine perditorum, et assumitur in conformitatem et beneplacitum divinum. Et haec est effectus prædestinationis, et non prima.

Ad aliud dicendum, quod omnibus

<--- Page Split --->

æqualiter porrigitur gratia, quantum est ex parte Dei : sed non omnes æqualiter adsunt gratiae porrectæ. Ad Hebr. xii, 15 : Contemplantes ne quis desit gratiae Dei. Voluntas autem salutis, quæ consequens est ex opere nostro, non est nisi respectu eorum qui gratiae appositæ finaliter obediunt, et finaliter adsunt.

Id quod in contrarium objicitur, procedit.

A1 object.

A1 quest. 2.

Ad id quod ulterius quæritur, dicendum quod certus est numerus electorum, nec augeri, nec minui potest : scit enim Deus qui et quot salvandi sunt, et ita scit numerum quo numerantur,et numerum numeratum electorum.

A1 object. 1 et 2.

Ad id quod objicit Magister, ipsemet solvit, et dicit, quod potest Deus quod potuit : et sicut potuit istos facere prædestinatos ad salutem, et potuit non facere prædestinatos, ita potest adhuc. Unde potest adhuc facere, quod isti non prædestinati fuissent. Quod tamen de factis hominum non conceditur : quia quod in factis hominum factum vel dictum est,non potest non factum vel non dictum esse : quia potentia hominis non se extendit ad præteritum : sed potentia Dei æqualis est in omni præterito, et in omni præsenti, et in omni futuro : unde sicut potest facere in præsenti, quod non sit quod est, et in futuro quod futurum non sit quod futurum est : ita potest facere quod non sit præteritum quod præteritum est.

Sed quia haec solutio extorta videtur, eo quod omne dictum de præterito verum est necessarium, dicendum sicut in quæstione de præscientia dictum est, quod prædestinatum esse, et apponendam esse gratiam, ut relativa sunt, quæ posita se ponunt, et perempta se perimunt. Unde qui ponit non apponendam esse gratiam, ponit non esse prædestinatum : et qui ponit apponendam esse gratiam finalem, ponit prædestinatum esse : et haec duo impossibile est simul esse vera, habere gratiam finalem, et non esse

prædestinatum : et similiter ista, esse prædestinatum, et non habere gratiam finalem. Divisim autem vera possunt esse, ut hunc esse prædestinatum, et hunc posse non habere gratiam finalem : et similiter ista, hunc non esse prædestinatum, et hunc posse habere gratiam finalem. Sed tamen quia Deus scit omne quod futurum est, et quo se quilibet finaliter divertat, necesse est, quod apud Deum certus sit numerus electorum tam numeratus quam numerans.

Et per hoc patet solutio ad sequens.

Ad aliud quod dicit Glossa Luce, v,6, dicendum, quod illa Glossa sic intelligitur, quod non tot intrant de Judæis in primo adventu, quot sunt prædestinati, intrabunt tamen in secundo.

Ad aliud dicendum, quod illud similiter intelligitur. Numerus enim intelligitur quoad præsentem gratiam, cui numero semper aliquid addibile est, licet etiam ille præfinitus sit in præscientia Dei : unde numero prædestinatorum nihil augetur, sed numero eorum qui præsenter habent gratiam.

Ad aliud dicendum, quod etiam Gregarius loquitur de appositione gratiae in præsenti, et non de prædestinatione : præsens enim gratia locus vitæ est quantum est de se.

Ad id quod in contrarium adducitur, procedit : sed ex suppositione falsi concludit falsum.

Ad id quod ulterius quæritur, Utrum prædestinatio sit Angelorum ? sine præjudicio videtur dicendum, quod sic : quia non potuerunt accipere gratiam nisi ab æterno sibi præparatam, nec acceperunt gratiam nisi ad gloriam ordinatam, et sic acceperunt eam secundum ordinem naturae ad minus antecedenter ad gloriam, etsi tempore simul acceperunt gratiam et gloriam : sicut Augustinus distinguit opera sex dierum, quæ etsi simul tempore facta sint, tamen ordine naturae distinguuntur in sex dies.

<--- Page Split --->

Dicunt tamen quidam, quod secuncum quod praedestinatio defi nitur praescientia beneficiorum Dei, ut dicit Augustinus, sic praedestinati sunt Angeli. Secundum autem quod definitur praeparatio gratiae in praesenti et gloriae in futuro, non plenam habent rationem praedestinationis.

Ad sequens patet solutio per dicta. Ad ultimum dicendum, quod in eo judicio hoc procedit : omnis enim defectus in genere miseria est, quem non sublevat nisi misericordia.

MEMBRUM III.

Utrum praedestinatio sit causa ejus cujus est ?

TERTIO quaeritur, Si praedestinatio sit causa ejus cujus est ?

Et circa hoc quaeruntur duo, scilicet utrum habeat causam meritoriam ex parte nostra ?

Et secundo, Si est causa necessaria sui effectus ?

MEMBRU TERTIU

ARTICULUS I.

Utrum praedestinatio habeat causam meritoriam ex parte nostra 1 ?

Primam harum quaestionum disputat Magister in libro primo Sententiarum, distinct. XLI, per totum.

Et videtur, quod causam habeat ex parte praedestinati.

  1. Augustinus super illud Malachiae, 1, 2 et 3 : Dilexi Jacob, Esau autem odio habui : « Cui vult, inquit, miseretur, et quem vult indurat : sed haec voluntas Dei injusta esse non potest : venit enim de occultissimis meritis : quia et ipsi peccatores cum propter generale peccatum unam massam fecerunt, tamen nonnulla inter eos diversitas est. Praecedit ergo aliquid in peccatoribus, quo quamvis nondum sint justilicati, digni efficiantur justificatione. Et item praecedit in aliis peccatoribus, quo digni sunt obtusione 2. » Ex hoc accipitur, quod aliquod praevenit praedestinationis gratiam, propter quod apponitur gratia : et sic praedestinatio habet causam ex parte praedestinati.

  2. Adhuc, Ex opposito se habent reprobatio et praedestinatio. Reprobatio est ex meritis. Ergo et praedestinatio. PROBATIO media. Ad Roman. ix, 13, super illud : Esau odio habui, Glossa : « Esau, subtracta gratia, juste reprobatus est. » Sed subtractio gratiae est ex meritis. Ergo reprobatio est ex meritis. PROBATIO, quod subtractio gratiae est ex meritis. I Sententiarum, distinct. XLI, cap. Ex his aperte, sic dicitur : « Obduratio non est sine merito. »

  3. Adhuc, Ad Roman. ix, 14 : Numquid iniquitas apud Deum? Glossa, « Esau per justitiam reprobatus est : » et si per justitiam, ergo per merita: ergo per oppositum praedestinatio est ex meritis.

  4. Adhuc, Ad Roman. ix, 15, super illud : Miserebor cujus misereor. Glossa Ambrosii : « Dabo illi gratiam quem scio ad me toto corde post errorem reversurum : et hoc est dare cui dandum est. » Ex hoc accipitur, quod propter futurum meritum datur misericordia et praedestinatio.

<--- Page Split --->

gratiae quae apponitur homini in justificatione nulla sint merita, multo minus et ipsius praedestinationis, qua ab aeterno elegit Deus quos voluit, aliqua possunt existere merita. »

  1. Adhuc, Merita sive propria, sive aliena, sive praeterita, sive praesentia, sive futura, temporalia sunt. Praedestinatio autem est aeterna, ad minus quantum ad actum praeparationis. Si ergo merita essent causa praedestinationis, temporale esset causa aeterni, quod est valde inconveniens.

Solutio. Catholica fides est, quod praedestinationis in praedestinante nulla sit causa nec ratio bona, nisi sua voluntas et dilectio, qua scilicet praedestinatos dilexit ante mundi constitutionem et elegit : qui licet non essent in natura, tamen praesentie suae numquam defuerunt ab aeterno in praevisione et in scriptione in libro vitae.

Adhuc Catholica fides est, quod nullum meritum praevenit gratiam : quia aliter gratia non esset gratia. I Joan. iv, 10 : In hoc est charitas, non quasi nos dilexerimus Deum, sed quoniam prior ipse dilexit nos, etc. In hoc enim dono quod est dilectio, gratiam dat ex gratuita sua dilectione. Praedestinatio autem ex parte praedestinati, hoc est, per respectum ad praedestinatum, tres-habet actus, scilicet gratiae praeparationem, qui aeternus est actus, et ideo nullam in tempore potest haberé causam, licet sit respectu ejus qui est in tempore. Secundus actus est appositio gratiae, qui actus in tempore est et tempore mensuratur, et non potest habere causam : potest tamen habere rationem ut rationabilis esse videatur : et haec ratio non est antecedens, sed concomitans. Unde haec ratio potest esse scientia meritorum : quia scilicet dat illi quem scit bene gratia usurum : quod, sicut dicit Ambrosius, est dare cui dandum est. Tertius actus est collatio gloriae in futuro : et hic actus potest habere et causam meritoriam, et rationem et in meritis propriis et in alienis.

Et per hanc distinctionem fere patet solutio ad omnia inducta.

Ad PRIMUM ergo dicendum, quod cum dicit Augustinus, quod « venit de occultissimis meritis, » præpositio, de, potest dicere causam, et sic falsa locutio est : vel potest dicere concomitantiam et rationem ad actum appositionis gratiae, et sic verum est, et in hoc sensu exponit verba Augustini Magister in illo capite : His tamen. Ubi dicit sic, quod « hoc dixit Augustinus, non quia aliquis prædestinetur pro meritis, vel justificationis gratiam mereatur, sed quia aliqui non adeo mali sunt, ut mereantur gratiam sibi non impertiri. Nullus enim Dei gratiam mereri potest, per quam justificatur : potest tamen mereri ut non apponatur, ut penitus abjiciatur, hoc est, ut magis et magis elongetur. »

Ad ALIUD dicendum, quod reprobatio quantum ad actum reprobantis primum non est ex meritis, nisi ex notet concomintiam.

Ad ALIUD dicendum, quod subtractio gratiae non est causa reprobationis, nisi præpositio ex notet concomitantiam.

Ad ALIUD dicendum, quod in ipso modo loquendi notat Ambrosius concomitantiam, et non causam : unde dicit, « Dabo illi quem scio : » et non dicit, Dabo illi, quia scio.

In quòm in contrarium adducitur, conA d. abjecit t cedendum est.

Ad ALIUD dicendum, quod obduratio Ad. abjecit quantum ad primum actum abjectionis sive reprobationis non habet causam vel rationem, sed quantum ad actum subtractionis gratiae, rationem habet.

Ad IN quod ulterius quaeritur, dicenAd quæst t. dum quod merita in præscientia Dei non sunt causa prædestinationis : principale enim significatum prædestinationis est præparatio gratiae : et illa causam habere non potest, nisi voluntatem Dei. Tamen quia præscientia meritorum secundum rationem intelligentiae informat voluntatem præparantem gratiam, eo quod (sic-

<--- Page Split --->

ut dicit Augustinus) voluntas ex ratione est, non video quod prohibeat, quin præscientia meritorum ratio sit.

Ad 1. Ad objectum dicendum, quod cum dicicitur, quia talem elegit qui in eum crederet : si quia dicit causam, falsum est : si rationem, concedi potest.

Ad 2. Ad aliud dicendum, quod præscientia meritorum ratio potest esse voluntatis, et non causa.

Ad 3. Ad aliud dicendum, quod conformitas imaginis ratio potest esse, causa nullo modo. Bona enim voluntas Dei nullo prævenitur ut causa : sequeretur enim statim, quod gratia non esset gratia, ut paulo ante habitum est : unde etiam aliquando dedit gratiam ei quem scivit male usurum, sicut Judæ.

Ad 1 quest.2. Ad m quod ulterius quæritur, dicendum quod aliena merita non possunt esse causa prædestinationis : eo quod nihil potest esse antecedens ad illam, cum sit æterna. Sed quantum ad effectum prædestinationis qui est gratiae collatio, qui aliquando dicitur prædestinationi, ut dicit Magister in primo libro Sententiarum, distinctione XL, possunt cooperari merita et orationes Sanctorum. Et ad hoc referendum est quod inductum est de auctoritatibus sanctorum Gregorii et Augustini.

Ad 1. Ad m quod primo objicitur, dicendum quod non sequitur, si meretur ei gratiam primam, ergo prædestinationem : quia collatio primæ gratiae effectus est prædestinationis, et effectus temporalis : et ideo præveniri potest aliquo a nobis quod est ut causa coadjuvans quod gratiae apponitur. Præparatio autem gratiae, quam principaliter significat prædestinatio, æterna est : et ideo a nullo præveniri potest.

nullo modo conditionalis est prædestinatio Dei : unde nullum ita prædestinat, quod prædestinatus sit orationibus Sanctorum. Sed vocatio quæ temporalis est, quando per præparationem gratiae aliquis separatur a massa perditionis, juvatur orationibus Sanctorum. Et hoc intendit Augustinus quando dicit : « Oremus ut vocetur qui vocatus non est : quia forsitan ita prædestinatus est, ut vocetur orationibus nostris.» Et non dicit, ut prædestinatus sit orationibus nostris.

Ad aliud dicendum, quod Deus dispensator optimus est et prudens, tamen aliquando dat gratiam ei quem scit male usurum : et hoc propter aliquam utilitatem quam inde elicit, sicut proditione Judæ usus est ad redemptionem humani generis. Sed non esset bonus dispensator, si nulla utilitate considerata daret ei gratiam qui male usurus est. Similiter dat etiam ad intercessionem Sanctorum, sed hoc est quoad effectum prædestinationis temporalem, qui est collatio gratiae, et non quantum ad præparationem gratiae, quæ est æterna, quæ principaliter importatur in significatione nominis prædestinationis.

I L A duo quæ adducuntur in contra- 1 et 2. rium, simpliciter concedenda sunt.

Ad 2 et 3. Per hoc patet solutio ad dictum beati Gregorii et beati Ambrosii.

Ad 4. Ad dictum Augustini dicendum, quod

MEMBRI TERTII

ARTICULUS II.

Utrum prædestinationi sit causa necessaria sui effectus1 ?

Secundo quæritur, Utrum prædestinatio sit causa sui effectus?

Et videtur, quod sic.

novæ editionis nostræ.

<--- Page Split --->

  1. Augustinus enim dicit, quod prædestinatio multis fuit causa salutis.

  2. Adhuc, Ad Roman. vni, 29, super illud: « Quos præscivit, et prædestinavit, Glossa : « Prædestinatio est causa, cujus effectus est gratia. »

  3. Si autem est causa: aut est causa necessaria, aut causa contingens. Si est causa contingens: tunc impediri potest ejus effectus, quod falsum est. Si est causa necessaria: tunc posita causa ponitur effectus: sed prædestinatio est ab æterno: ergo effectus ejus est ab æterno: quod falsum est: quia effectus ejus sunt appositio gratiae et collatio gloriæ, quæ non sunt ab æterno.

  4. Adhuc, Aut ponit aliquid in prædestinato, aut nihil 1. Quod nihil ponat, videtur: quia prædestinatio est non entis: in non ente autem nihil potest poni.

  5. Adhuc, Augustinus in libro de Fide ad Petrum : « Nisi esses, non prædestinareris. » Ex hoc sequitur idem quod prius.

Sed contra. In contrarium hujus objiciunt quidam,

  1. Quod dicitur, Joan. r, 47, super illud: Vidit Jesus Nathanael. Ibi Glossa Augustini: « Melius fuit Nathanael cognoscere utramque naturam in Christo, quam esse prædestinatum. » Et arguitur sic: Si melius, ergo aliquid bonum est prædestinatio in prædestino: quia nisi esset bonum, aliud non esset melius.

  2. Adhuc, Prædestinatio non esset multis causa standi, nisi aliquid poneret in eis secundum effectum. Dicit autem Augustinus, quod « prædestinatio multis fuit causa standi. » Ergo prædestinatio aliquid ponit in prædestinatis secundum effectum.

  3. Adhuc, Lucæ, x, 20 : Gaudete quod nomina vestra scripta sunt in cælis. Non scribuntur autem nisi per prædestinationem. Ergo dicit gaudendum esse de prædestinatione. Dicit autem Augustinus super epistolam ad Romanos, quod « gaudium est diffusio animi in conceptu

boni. » Ergo aliquod bonum est in prædestinato causatum a prædestinatione, de quo dicit esse gaudendum.

ULTERIUS quaeritur, Si prædestinatio Quæst causa necessaria est, tunc videtur, quod necessario ponat suum effectum : et sic videtur sequi, iste est prædestinatus, ergo de necessitate salvabitur : et similiter, iste est prædestinatus, ergo non potest damnari.

Ad hoc respondet Magister in libro primo Sententiarum, distinct. XL, cap. Quibus respon demus, quod ista locutiones distinguendæ sunt ex compositione, et divisione. Alia namque fit intelligentia si per conjunctionem hæc accipiantur dicta, atque alia si per disjunctionem. Si enim cum dicis, prædestinatus non potest damnari, intelligis ita, id est, non potest esse ut prædestinatus sit et damnetur, verum dicis: quia conjunctum intelligis: falsum autem si disjunctum, ut dicas justum non posse damnari quem dico esse prædestinatum: potuit enim non esse prædestinatus, et ita damnaretur.

CONTRA hanc etiam responsionem obSed contra. jicit Magister, et ostendit

  1. Quod in sensu compositionis est falsa : tunc enim sensus est, quod utrumque istorum simul esse non potest, scilicet quod iste prædestinatus sit et damnetur. Sed alterum istorum non potest non esse, scilicet quin iste sit prædestinatus : ab æterno enim prædestinatus est, et non potest non esse prædestinatus. Cum igitur impossibile sit simul utrumque esse, et impossibile sit alterum non esse, scilicet quin sit prædestinatus, sequitur necessario, quod impossibile sit quod damnetur, et quod necessarium sit quod salvetur. Et dicit Magister, quod in hujus quæstionis solutione magis vellet alium audire, quam per se aliquid dicere. Tamen tandem sic solvit Magister, dicens quod sicut ab æterno Deus potuit non prædestinare, ita

<--- Page Split --->

potest modo eum Deus non prædestinasse ab æterno, et ita potest iste non fuisse prædestinatus : et si non fuisset prædestinatus, nec modo esset prædestinatus : et si modo non esset prædestinatus, posset damnari : ergo prædestinatus ab æterno potest modo non esse prædestinatus, et potest damnari.

Et si objicitur, quod istum prædestinatum esse est verum de prælerito : ergo necessarium est : et si necessarium, ergo immobile. Respondet, quod hoc verum est in factis hominum vel dictis : hæc enim de præterito vera sunt necessaria. Et hujus causa est, quia veritatem et necessitatem trahunt a re ipsa. Sed in præscientia et prædestinatione Dei non est ita : quia præscientia et prædestinatio idem sunt cum potentia Dei, quæ immutabilis est, nullique innititur nisi sibi : unde sicut ab æterno potuit eum non prædestinare, ita nunc eadem potentia potest eum non prædestinasse : et ita potest facere ut modo non prædestinatus sit ab æterno : et sic videtur Magister evadere hanc quæstionem. Sed hoc frivolum esse videtur : non enim quæritur hic quid de potentia Deus absoluta possit facere, illa enim inflinita est : sed quid de potentia ordinata et disposita fecerit per dilectionem et electionem æternam. Et quæritur, quid in isto prædestinato factum sit, et quid in ipso lieri possit ? Quod enim a potentia disposita et ordinata per sapientiam, et determinata per voluntatem ad actum factum est, impossibile est non factum esse : et ideo impertinens et irrationabilis videtur talis responsio.

  1. Adhuc, Syllogistica videtur esse oratio : omne prædestinatum necesse est salvari : iste est prædestinatus : ergo istum necesse est salvari.

  2. Adhuc, Omnem salvandum necesse est salvari : omnis prædestinatus est salvandus : ergo omnem prædestinatum necesse est salvari.

  3. Adhuc, Falso et impossibili posito, quod accidit est falsum et im-

possibile. Si ergo possibile est, quod prædestinatus damnetur, ponatur, tunc istae duæ erunt simul veræ, iste damnabitur, et iste fuit et est prædestinatus. Hoc autem falsum est : et dicitur in illo capite libri primi Sententiarum, distinct. XL : « Quibus respondemus, quod ista duæ non possunt simul esse veræ. » Ergo adhuc relinquitur, quod inducta responsio nihil est : quia data tali responsione, remanet eadem difficultas quæ prius.

SOLUTIO. Concedendum est, quod prædestinatio est causa salutis, et etiam inter omnes causas principalior : quia prædestinatio principali significato dicit præparationem Dei æternam ad salutem, et nemo consequitur salutem, nisi præparatione Dei æterna. Ad Titum, ni, 5 : Non ex operibus justitiae quæ fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit.

Et ideo concedendum est quod dicit Augustinus, et quod dicit Glossa ad Romanos, viii, 29. Et hoc dicitur in libro primo Sententiarum, distinctione XL, cap. Sicut enim prædestinationis effectus est illa gratia.

Ad hoc quod quæritur, Utrum sit causa contingens, vel necessaria ?

Dicendum, quod ex parte causantis causa necessaria est : quia ab æterno et immobilis est. Sed tamen non sequitur, quod posita causa ponatur effectus. Hoc enim tripliciter potest impediri, scilicet si causa libera sit et dominus sui actus : tunc enim quamvis immobilis sit, et immutabilis, et æterna, potest agere et non agere pro libertate sua. Et talis causa est propositum divine voluntatis. Secundo, si idem quod agat, deficiat, et non sit : et sic est hic : quia enim prædestinati secundum esse naturale non sunt ab æterno, ideo non potuit eis conferri gratia et gloria ab æterno, quamvis præparata sit eis ab æterno. Tertio, si dependeat a futuro,per cujus operationem in contrarium effectus

<--- Page Split --->

impediri possit, sicut in proposito. Licet enim praedestinatio praeparet isti gratiam et gloriam, tamen quia iste liberi arbitrii erit, et potest ponere obstaculum Spiritui sancto et operationi divina, potest impedire ne conferatur ei gratia et gloria. Quod si fecerit, hoc ipsum praescivit Deus, qui antequam fiant singula, praescit ea: et ideo sequitur talem non praedestinatum fuisse. Et hoc est quod dicitur, Eccli. xxii, 29: Domino enim Deo antequam crearentur omnia sunt aguita: sic et post perfectum respicit omnia. Psal. xxxii, 15: Qui finxit sigillatim corda eorum: qui intelligit omnia opera eorum.

Ad 4. Ad aliiud dicendum, quod praedestinatio in quantum est praeparatio æterna, nihil ponit in praedestinato, sicut probatum est: quia est respectu non entis, et in non ente nihil poni potest secundum actum. Sed quia, ut dicit Magister in libro primo Sententiarum, distinct. XL: « Praedestinatio dicitur aliquando praedestinationis effectus, qui est appositio gratiae, qui non est nisi respectu entis, sic dicta praedestinatio multum ponit in praedestinato. »

Ad 5. Ad dictum Augustini dicendum, quod Augustini verbum intelligitur de principali significato praedestinationis. Et ratio dicti est, quia praedestinatio est ante destinatio, et praepositio, prae, notat antecessionem æternitatis ad tempus: esse autem creaturae temporale est: et ideo quod est, praedestinari non potest, nisi antequam sit, quamvis id quod est, praedestinari possit.

Ad object.1. Ad id quod objicitur in contrarium, dicendum quod bonum dicitur multis modis, scilicet absolute, sicut bonum honestum: et respective, sicut utile. Et hoc modo concedi potest, quod bonum fuit Nathanael esse praedestinatum, et melius in eadem ratione boni utilis, fuit ei cognoscere utramque naturam in Christo: quia illa gratuita cognitio non fuit nisi gratiae præsentis, prædestinatio autem respectu gratiae futurae: et tunc gra-

tia præsens aliquid ponit simpliciter, præparatio autem futurae est respectu ejus quod simpliciter non est, et est secundum quin tantum: et sic potest esse comparatione in forma utilis secundum quod utrumque ut utile refertur ad salutem.

Sunt tamen qui hoc aliter solvunt. Antiqui enim, scilicet Praepositivus et Gulielmus Altisiodorensis dicunt, quod abusiva est comparatio. Alii autem innituntur Glossæ Joannis, i, 47, quæ sic dicit: « Majus est cælum aperiri, et utramque naturam in eo per Angelos cognoscere, quam visos, id est, præscios esse dum essent sub umbra mortis. Si enim ibi remanerent, quid profuisset ibi videri? Et sic non fit comparatio inter prædestinatum esse, et utramque naturam cognoscere in Christo: sed fit comparatio inter prævisos esse in dulcedine peccati: quia visio illa ad nihil utilis esset: quia omnes peccatores a Deo videntur, etiam quam e sunt sub umbra mortis peccati. » Alii dicunt, quod fit comparatio inter Sanctos Veteris et Novi Testamenti, et dicunt, quod Sancti Novi Testamenti digniores sunt habiti, qui Angelis, hoc est, prædicatoribus nuntiantibus secundum veritatem utramque naturam in Christo cognoscunt, quam Sancti Veteris Testamenti, qui non cognoscunt nisi in umbra et figura. Et hoc dicunt sensisse Augustinum, quando dixit: « Majus est, » et non dixit, melius est.

Ad aliiud dicendum, quod cum dicit Ad object.2. Augustinus, quod praedestinatio fuit multis causa standi, accipitur causa secundum habitum, et non secundum actum. Habitus autem est, ut dicit Augustinus in libro de Bono conjugali, quo quis aliquid agit cum tempus fuerit. Unde causa habitualis nihil secundum actum ponit in causato, sed ponet cum tempus fuerit.

Ad aliiud dicendum, quod illa objectio Ad object.3 non valet: quia gaudium est diffusio animi, non in conceptu boni futuri: bonum

<--- Page Split --->

autem futurum non ponitur secundum actum, sed ponitur in futuritione tantum.

Ad quest. Ad id quod ulterius quaeritur, dicendum quod prædestinatio causa necessaria est salutis, et respectu causantis, et respectu causati: sed in causa ponit necessitatem ejus quod est ens necesse, et non necessitatem causandi, propter tria quæ paulo ante dicta sunt. Respectu autem causati non ponit necessitatem absolutam, sed eam quam diximus esse in quæstione de præscientia necessitatem ordinis, sive consequentiae, sive positionis. Sed hæc necessitas quia dependet a futuro, quod futurum dependet a contingenti secundum causam meritoriam, et potentem operari in contrarium, et ponere obicem Spiritui sancto, et a quo prima causa non tollit modum suæ causalitatis, eo quod, sicut dicit Damascenus, sicut Deus nec suadet nec facit malitiam in malis, ita non compellit virtutem in bonis: et ita ex illo impediri potest: tamen propter relationem effectus ad causam, sive futuri ad præscientiam, si ex causa contingente removetur futurum, sequitur necessario, quod removetur necessitas ordinis ab antecedente ad consequens.

Dicendum tamen, quod ista est duplex, prædestinatum necesse est salvari, et ista similiter, prædestinatum impossibile est damnari: eo quod potest esse de re vel de dicto utraque illarum. Si sunt de dieto: tunc modus est prædicatum, et dictum totum subjectum sub hoc sensu, prædestinatum salvari est necesse, prædestinatum damnari est impossibile: et sic utraque vera est, et conjuncta sive composita, ut dicitur in Sententiis. Tunc enim sensus est, quod hæc de necessitate conjuncta sunt et consequuntur se, esse prædestinatum et esse salvandum: et alia duo, scilicet esse prædestinatum et esse damnandum, impossibile conjungi et se invicem consequi. Si autem sunt de re: tunc utraque falsa est, et modus refertur ad subjectum dicti sub hoc sensu,

aliquem esse prædestinatum, sive aliquem qui est prædestinatus, necesse est salvari: et hoc est falsum: poterit enim obicem ponere Spiritui sancto, et sic non salvabitur: et sic in eo qui est prædestinatus, possibilitas est ad damnationem. Et similiter alia quæ dicit, prædestinatum impossibile est damnari, si est de re, divisa est et falsa. Iste enim consequuntur se in ordine modalium, prædestinatum possibile est damnari, et prædestinatum non impossibile est damnari. Iste autem duæ non possunt simul esse veræ, prædestinatum impossibile est damnari, et prædestinatum non impossibile est damnari: quia contradictorie sunt. Et similiter ista, prædestinatum necesse est salvari, et prædestinatum non necesse est salvari.

Ad solutionem Magistri dicendum, quod bona est et ratio ejus jam dicta est.

Ad id quod objicitur contra suam soAd object.1. lutionem, dicendum quod non valet. In sensu enim compositionis refertur prædicatum ad subjectum sub forma prædestinationis. Et tunc sensus est: prædestinatum manentem prædestinatum necesse est salvari et impossibile est damnari: et hoc verum est. Sicut hæc: album necesse est esse disgregativum visus, et album impossibile est esse nigrum. In sensu autem divisionis sive disjunctionis intelligitur prædicatum simpliciter referri ad subjectum sine forma prædestinationis sub hoc sensu, qui modo est prædestinatus, et ab aeterno fuit prædestinatus, necesse est salvari et impossibile damnari: et hoc est falsum. Illum enim et possibile et contingens est et damnari et salvari. Et si prædestinatum possibile est salvari et contingens: tunc sequitur, quod prædestinatum salvari non est necesse: et similiter, quod prædestinatum non salvari, hoc est, eum qui est prædestinatus, non salvari non est necesse. Et similiter ad istam, prædestinatum damnari est possibile, distinguendum est.

Ad id quod ulterius dicit Magister, qua

<--- Page Split --->

ratione dictum sit, satis ostensum est in objiciendo. Et, sicut ostensum est, non satis perspecte dictum est. Intellectus enim non admittit, quod dictum verum de præterito non sit necessarium per accidens. Si enim detur non necessarium esse, tunc possibile est ejus oppositum cum ipso esse verum : et sic simul erunt vera hæc duo, hoc fuit verum, et hoc non fuit verum.

Per hoc patet solutio ad omnia illa quae inducuntur contra responsionem Magistri.

Ad object. 2. Ad 10 quod objicitur de oratione syllogistica, jam ostensum est ante : in mixtione enim necessarii et inesse inutilis est conjugatio ad conclusionem de inesse, si major sit de necesse, et minor de inesse, nisi minor sit de inesse simpliciter, et non de inesse ut nunc.

Et si objiciatur, quod minor est etiam de necesse : eo quod dictum est de preterito verum, justum esse praedestinatum. Dicendum, quod non est simplici-

ter de præterito : quia, sicut jam ante dictum est, dependet ad futurum contingens : sed si esset simpliciter de præterito, tunc esset verum quod dicitur.

Eodem modo solvendum est ad seAdobjutquantem syllogismum : hæc enim duplex est, prædestinatus est salvandus : ex eo quod prædicatum potest referri ad subjectum simpliciter, vel ad subjectum cum forma, sicut ante dictum est.

Ad ultimum dicendum, quod nihil imAdobjutpossibile accidit, si ista, prædestinatum impossibile est damnari, intelligatur de re : quia sic falsa est : et posita ea nihil accidit impossibile. Accidit enim, quod ille qui est prædestinatus ex libero arbitrio potest damnari, et habet potentiam ad damnationem : et hoc est verum : et sic refertur prædicatum ad subjectum simplex, et non ad subjectum prout stat sub forma prædestinationis. Sed secundum quod est dictio, verum est, quod ex impossibili sequitur falsum impossibile : et sic procedit argumentatio.