QUÆSTIO LIX.
De translatione corporalium symbolicorum in divinam prædicationem.
Deinde quaeritur de translatione corporalium symbolicorum. De quibus ait Magister in libro I Sententiarum, distinct. XXXII, de quibus breve tradit documentum, scilicet ut ratione similitudinis considerata ex causis dicendi, dictorum sumant intelligentiam scilicet Catholicam.
De his ergo quatuor quaerenda sunt, quorum primum est, Qualiter hæc in divinam transmantur prædicationem ?
Secundum, Utrum hæc et alia de quibus dictum est, affirmative vere prædicentur de Deo ?
Tertium, De nominibus privativis.
Quarto, Utrum omnia nomina quocumque modo dicta de Deo,differant ratione et nomine, vel nomine solo ?
MEMBRUM I.
Qualiter hæc in divinam prædicationem transferantur, cum dicitur Deus lapis, vel fortis, vel vitis, vel aliquid hujusmodi 1 ?
PRIMO ergo quaeritur, Qualiter hæc in
divinam transferantur prædicationem, ut cum Deus dicitur lapis, vel fortis, vel vitis, vel aliquid hujusmodi ?
Et videtur, quod non debeant transferri : quia
Jam antehabitum est, quod corporalia privativa materialia excluduntur a divina prædicatione : talia autem corporalia sunt materialia et mutabilia : ergo ista nihil nominant in Deo : nomen autem vanum est quod nihil nominat in eo cujus est nomen : hæc igitur nomina vana sunt in divinam prædicationem translata.
Si quis dicat, quod per similitudines proprietatum translatio fit, et non secundum rem. In CONTRARUM est, quod non sunt similes proprietates corporalium et spiritualium, et Dei et creaturae : et sic per proprietates translatio fieri non potest.
Adhuc, Cum lapis dicitur solidus, et veritas solida, et Deus solidus et immobilis, solidum hinc inde dicitur æquivoce, cum nomen solum commune sit et ratio substantiæ diversa secundum illud nomen, et est æquivocum secundum Boetium casu et fortuna. In taliter
<--- Page Split --->
autem æquivocis quod convenit uni, non convenit alteri secundum rem. Videtur ergo, quod per talium proprietates in talibus non potest lieri translatio.
- Si adhuc dicatur, sicut dicit Dionysius in libro de Coelesti hierarchia 1, quod secundum dissimiles similitudines fit translatio. Videtur, quod hoc nihil sit dictum : nullæ enim sunt dissimiles similitudines. Est enim similitudo, ut dicit Boetius in Topics, totum differentium eadem qualitas, et Aristoteles in IV primæ philosophiae dicit, quod unum in qualitate facit simile : et ideo unum in multis non potest esse causa dissimilitudinis : propter quod nulla videtur esse dissimilis similitudo.
Solutio. Dicendum ad hoc, sicut dicit Dionysius, quod per dissimiles similitudines lit translatio symbolicorum, hoc est, per dissimilium similitudines : et hoc non potest esse, nisi quando res comparatae dissimiles sunt, et proprietaetes earum dissimiles. Est tamen similitudo proportionis ex hoc, quod res una sub proprietate sua proportionatur ad aliquid, et ad idem specie vel genere proportionatur res alia sub alia proprietate secundum eamdem analogiam, sicut ad firmitatem lapis habet se duritia : veritas autem ad eamdem cohaerentiae firmitatem non duritia habet se, sed veri ratione : Deus autem aeternitate et immutabilitate. Et ex illa proportione dissimilium dissimili habitudine fit translatio nominis, et dicitur Deus lapis. Psal. cxvii, 22 : Lapidem quem reprobaverunt adficiantes, hic factus est in caput anguli. Et dicitur veritas lapis. Matth. xvi, 18 : Super hanc petram adficabo Ecclesiam meam. Et vocat petram solidam confessionem veritatis, quam Petro Pater revelavit, et non caro et sanguis.
poralia per propriam prædicationem de Deo non dicuntur, dicuntur tamen per translationem.
Ad aliud dicendum, quod proprietaetes dissimiles sunt, sed hoc non prohibet, quin dissimilium secundum dissimiles proprietates similis proportionabilitas possit esse ad unum : et per talem similitudinem proportionabilitatis fit translatio.
Ad aliud dicendum, quod verum est, quod talia sunt æquivoca, et est una species æquivocationis, sicut cum dicitur, pratum ridet : et verum est, quod proprietas quæ convenit uni, non convenit alteri, sed in talibus potest esse proportio ad unum et per diversas et dissimiles proprietates, ut cum dicitur canis latrabile, et canis cœleste sidus, quod lucet in pede Orionis, et canis marinum, per dissimilium dissimiles proprictates similis proportio fit ad unum quod est esse mordax. Ad hoc enim habet se latrabile per iracundiam et dentes lacerativos, cœleste per radiationem nocivam et peremptivam, marinum autem per similitudinem ad latrabile in dentium dispositione et organorum : et per illud in quo sic dissimilia similia sunt, fit translatio nominis : aliter enim æquivocum non reduceretur ad univocum, et hoc est contra artem logicae et contra doctrinam prime philosophiae.
Ad n quod objicitur de Dionysio, dicendum quod dicuntur dissimiles similitudines ab uno et ab alio : dissimiles enim sunt, quia dissimilium et in dissimilibus proprietatibus : similitudines autem dicuntur a simili habitudine et proportione dissimilium ad unum : et sic dissimilia esse similia non est inconveniens.
<--- Page Split --->
« Deus vere dicitur bonus 5. » Et, Marc. x, 18 : Nemo bonus, nisi solus Deus. Et vere dicitur vita, ut dicit Dionysius 6, et sapientia et virtus. Et hæc omnia affirmative dicuntur de Deo.
MEMBRUM II.
Utrum nomina symbolica affirmative vere prædicentur,de Deo 1 ?
SECUNDO quæritur, Utrum hæc et alia de quibus dictum est, affirmative vere prædicentur de Deo ?
Et videtur, quod non.
Dionysius in libro de Calesti hierarchia : « Omnium negationes vere sunt in Deo, affirmationes vero incompactae 2. » Ergo videtur, quod quidquid affirmative prædicatur de Deo, non prædicatur vere.
Adhuc, Dicit Damascenus, quod « quæcumque affirmative de Deo dicuntur, magis ostendunt quid non est, quam quid est 3. »
Adhuc, Dionysius in Mystica theologia : « In ipsa divina natura oportet omnium existentium ponere et affirmare positiones, sicut omnium causa, et omnes ipsas magis proprie negare, sicut super omnia existente : et non negotiones oppositas opinari esse affirmationibus, sed multo prius ipsam super privationes esse quae est super omnem ablationem et positionem 4. » Et ex hoc accipitur, quod quidquid affirmatur de Deo, verius negatur : et cum contradictoria simul de eodem non possunt esse vera, si aliquid vere negatur de Deo, sequitur quod falso affirmatur.
Sed contra. In CONTRARIUM est quod dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus, quod
SOLUTIO. Dicendum, quod in omnibus Solutio. affirmativis quæ de Deo dicuntur, duo consideranda sunt, scilicet modus essendi qui est in significato nominis, et modus dicendi per nomen. Si consideretur modus essendi, cum nomina ista, ut dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus 7, sint præstantissimarum bonitatum, quas omnes præhabet et eminenter habet divina essentia, quæ causa est omnium bonitatum, et habet eas simpliciter et unite et immaterialiter : et hæ bonitates sunt, ut dicit Anselmus in Prosologio 8, quas cuilibet tam creatori quam creaturæ melius est esse quam non esse, ut essentia, substantia, vita, intellectus, sapientem esse, bonum esse, virtuosum esse, perfectum esse, ens esse, unum esse, verum esse, et sic de aliis hujusmodi : hæc enim omnia unicuique melius est esse quam non esse. Si, inquam, talia secundum modum essendi considerentur, per prius et verissime dicuntur de Deo, et per posterius secundum analogiam participationis uniuscujusque dicuntur de creaturis.
Si autem considerentur secundum modum dicendi per nomen, tunc, sicut dicit Boelius, nomina imposita sunt secundum nostras cogitationes : et (sicut dicit Damascenus) cogitationes nostrae sunt de rebus quæ secundum principia sua essendi cognoscuntur a nobis : tunc id quod est super omnem cognitionem et super omne quod est in infinitum eminens, non dicitur nec nominatur a no-
<--- Page Split --->
bis, nisi per suos effectus participatos secundum aliquid, et dicitur in libro de Causis, quod causa prima innominabilis est, et non deficiunt linguæ a narratione ejus, nisi per excellentiam esse ipsius. Et sic verum est, quod quidquid affirmative prædicatur de Deo, magis proprie negatur : quia illo modo quo dicitur per nomen, Deo non convenit, sed magis eminenter quam nomen significare possit.
Ad 1. Ad PRIMUM ergo dicendum, quod hæc est causa quæe Dionysius dicit, quod « affirmations sunt incompactæ : » quia significatum nominis Deo non convenit sub modo quo dicitur per nomen. Alia tamen est causa quæ in antehabitis dicta est, scilicet quia prædicatum in divinis est subjectum in affirmativis propositionibus, et per identitatem conjungitur ei, et non per compositionem median : et quia in affirmativis realiter non potest esse compositio quæ compactionem notat, ideo dicit affirmations incompactas esse, et negationes veras : eo quod in negativis nihil negatur, nisi compositio unius ad alterum, hoc est, prædicati ad subjectum.
nenter existunt in essentia divina, quæ est omnium causa secundum modum essendi. Et quando dicit, quod « oportet eas omnes potentius negare : » vel, ut dicit alia translatio, verius : intendit quod negantur secundum quod significantur per nomen : et ideo etiam dicit, quod negationes non sunt opposita affirmationibus, quia in diverso sensu fiunt affirmations et negationes, et ideo non contradicunt. Si enim dicam, quod Deus est substantia secundum modum essendi, est enim præstantissimum ens per se existens, nullo indigens ad hoc ut sit : et si dicam, Deus non est substantia secundum quod ab actu substandi significatur per nomen : eo quod dicit Boetius in libro de Trinitate : « Deus subjectum esse non potest : » ista propositiones ambe sunt vere, et in nullo contradicunt.
Ad m quod objicitur in contrarium, Ad 1 dicendum quod omnia illa dicuntur vere de Deo secundum modum essendi, ut dictum est.
Ad 2. Ad ALIUD dicendum, quod Damasecnus loquitur quantum ad modum dicendi per nomen, et non quantum ad modum essendi : et ideo exponuntur sic tales propositiones, Deus est substantia, hoc est, non est substantia secundum quod substantia significatur per nomen, sed secundum esse eminenter est super omnem substantiam.
Ad ALIUD dicendum, quod cum Dionyssius dicit, quod omnium affirmations sive positiones affirmantur de Deo, per signum distributivum quod neutraliter sumitur et substantivatum, intelligit participatas bonitates omnium quae divinam participant bonitatem. Illa enim, ut dictum est, omnes praexistunt et emi-
MEMBRUM III.
De nominibus privativis, utrum prædicentur de Deo 1 ?
TERTIO, Quæritur de nominibus privativis. Hæc enim, ut dicit Damascenus in libro I de Fide orthodoxa, non quid est Deus ostendunt, sed quid non est 2. Sed ostendens quid non est, nullam notitiam facit de Deo cujus est nomen. Cum ergo nomen inventum sit causa notitiae faciendæ de re, videtur quod nomen privativum cassum et vanum sit de Deo dictum.
<--- Page Split --->
- Adhuc, Damascenus : « Incorporeum, incorruptibile, immensum, increatum, et caetera hujusmodi, non quid est Deus significant, sed quid non est. Oportet autem alicujus substantiam dicenti, quid est nuntiare, non quid non est. In Deo autem quid est dicere impossibile est, familiarius autem ex omni ablatione facere sermonem. » Ergo familiarius et verius est et magis proprium negativis Deum nominare quam affirmativis.
Sedcontrahocestquodinpræce - dentimembroexpositumest , ubiproba - tumest , quodquantumadmodumes - sendipositionessiveaffirmationesperpriusDeoconveniunt .
titur, qui dicit duo esse quinque, quam ille qui dicit duo esse decem. Causa autem quare et ex affirmativis et ex privativis Deus nominatur, est, scilicet ut ex multis et ex affirmativis et negativis revelate cognoscamus illam ignorantiam (hoc est, ex se ignotum Deum) ab omnibus cognitis in omnibus existentibus circumvelatam, et supersubstantialem illam videamus caliginem et ab omni lumine in existentibus occultatam 2. Sensus est, quod essentia divina quae est in se incognoscibilis et incomprehensibilis per quid est, et ideo in ignorantia est et in caligine quoad nos, et mystice significatur in bonitatibus participatis creaturarum, si debeat cognosci a nobis aliquo modo, oportet nos mendicare cognitionem ejus ab omnibus quae vel positive vel privative dicuntur de Deo. Actuum, xvn, 23 : Præteriens enim, et videns simulacra vestra, inveni et aram in qua scriptum erat : Ignoto Deo. Isa. xlv, 13 : Vere tu es Deus absconditus. Hæc ergo est causa quare a multis nominibus oportet divinam notitiam mendicare.
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod nomen negativum sive privativum per se nullam facit notitiam de re, sed per accidens, in quantum scilicet relinquit oppositum. Verbi gratia cum dicitur Deus increatus, non quaeritur Deus in genere creatorum : et relinquitur, quod sit in genere aeternorum. Et cum dicitur incorporeus, non quaeritur in genere corporcorum : et relinquitur, quod sit in genere spiritualium. Et cum dicitur non substantia, ostenditur quod nullum subjectum est, sed est ens eminens, et subjectum fieri non potest. Similiter cum dicitur incompositus vel simplex, ostenditur quod nulla compositio cadit in Deum nec componibilitas, sicut materia et forma componibilia sunt, licet non sint composita : et relinquitur, quod sit
Solutio . SicutdicitDionysiusinli - brodeMysticatheologia 1 , etaffirmati - visetprivativisnominibuslaudatur , hocest , laudabiliternominaturDeus : c o n - trariotamenordine . Inaffirmativisenimapræstantissimisinchoandumest , etsicdescendendumadminuspræstantes . Hujuscausaest , quiainaffirmativisquænotitiamfaciuntrei , acognitiori - businchoanus , etsicdescendendove - nimusadminuscognita . Verbigratia , dicimus , quodDeusestvitaetbonitasetsapientia : etdicimus , quodestaersivespiritus , etquodestpetra : Deusenimmagisproprieestbonitasquamaervelpetra . Innegativissiveprivati - visinchoanusaremotioribusaDeo , etsicascendimusadpropinquiora , utquodnonestpetra , quodnonestlux , quodnonestanimus , quodnonestintelle - c t u s , quodnonestvita , quodnonestsubstantia , quodnonestessentia : m a - gisenimremoveturaDeoquodsitpe - t r a , quamquodsitessentia : etquodmaximeremotumest , negaremagisconvenit , etnegationisprimumobtinetlocum . DicitenimAristotelesinVpri - maephilosophiae , quodnontammen -
<--- Page Split --->
Ergo aliquid univoce dicitur de creatis et increatis.
Adhuc, Hieronymus dat hanc divisionem : « Omne quod est, aut est ingenitum sive non genitum, aut factum. Ingenitum ut Pater et Spiritus sanctus : genitum, ut Filius : factum, ut creatura. » In hac divisione divisum est omne quod est. Ergo univoce dictum de dividentibus. Dividentia autem sunt factum, sive creatum et increatum. Ergo aliquid univoce dicitur de creato et increato.
Idem habetur ex verbis Augustini in libro de Natura boni, ubi dicit, quod « omne bonum aut est Deus, aut ad Deum. » Et constat, quod bonum ibi in communi accipitur ad bonum increatum et ad bonum creatum, et non in communitate nominis tantum, sed etiam in una intentione communi.
Adhuc, Logice arguitur sic : In non univocis abusiva est comparatio. Sed nos quantitate virtutis Deum dicimus esse majorem omnibus, et bonitate meliorem, et sapientia praestantiorem. Oportet ergo secundum regulam logicae, quod virtus, bonitas, sapientia univoce dicantur de Deo in quo notatur excessus, et de creaturis respectu quarum notatur excessus.
Adhuc, Logice objicitur sic : Regula enim est in logicis, quod dictio exceptiva non excidit nisi a termino qui univoce dicitur de excepto, et de his a quibus excipitur. Sed, I ad Corinth. xv, 26 et 27, dicit Apostolus sic : Cum autem dicat : Omnia subjecta sunt ei, sine dubio praeter eum qui subjecti ei omnia. Oportet ergo, quod in generalitate istius termini, omnia, contineantur et Pater exceptus et creatura subjecta. Terminus autem dicitur univoce de omnibus quae continentur in generalitate sua. Ergo iste terminus, omnia, univoce dicitur de creato et increato.
Idem concluditur per hoc quod habetur, Marc. x, 18 : Nemo bonus, nisi solus Deus. Ibi enim haec dictio, nisi, tenetur exceptive, et excipit a communi-
tate istius nominis, bonus. Ergo bonum univoce dicitur de Deo et de aliis hominibus.
- Adhuc, Quidam objiciunt sic : Cum dicitur, Omnis substantia est : aut in generalitate hujus nominis substantia continetur Deus, aut non. Si sic, habetur propositum, scilicet quod hoc nomen, substantia, communitate univoci dicitur de Deo et aliis substantiis. Si non, tunc haec est vera, Omnis substantia est, et nulla earum est Deus : et ex hoc ulterius concluditur, quod Deus nulla substantia est, quod expresse falsum est et haereticum.
ULTERIUS quæritur, Cum multa sint nomina divina et attributa, utrum differant nomine et ratione, vel nomine tantum ?
Et videtur, 'quod nomine tantum. Res enim significata eadem est, divina scilicet essentia : et ejusdem rei simplicis et uno modo se habentis unica et eadem est ratio : videtur ergo, quod omnia conveniant ei secundum eamdem rationem.
In contrarium hujus est regula gramsed contra. maticae, quod scilicet ubicumque sunt multa nomina unius rei, secundum rationem illa nomina sunt synonyma, sive sint propria, sive appellativa. Propria, ut Marcus, Tullius, Cicero. Appellativa, ut ensis, muero, spada, gladius. Cum ergo dicitur, Deus justus, misericors, sapiens, bonus, omnia ista et similia de Deo dicta sunt synonyma, quod aperte falsum est.
SOLUTIO. Ad primum quaesitum dicendurn, quod multitudo nominum sive attributorum divinorum et secundum philosophiam et secundum theologiam provenit ex summa perfectione et eminentia substantiae divinae : haec enim accipitur ut causa universalis praebabens et eminenter habens in seipsa et ut seipsam omnes bonitates quae procedunt ab ipsa in participantia creata ab ipsa, sicut dicit Dionysius : et quia omnes praebabet
<--- Page Split --->
bonitates, ab omnibus denominatur. Bonitates autem dico secundum Anselmum, processiones a prima causa fluentes, quas omni rei et unicuique rei melius est esse quam non esse. Quia enim omnes istas praehabet, et unumquodque nominatur ex eo quod habet in seipso, ideo ab omnibus istis nominatur, et sub istis innotescit. Quia, sicut dicit Dionysius, per illas ut per lumina quaedam et radios expandit et diffundit se super omnem naturae vultum, et immittit se simpliciter existentibus secundum analogiam sua existentiae : viventibus autem vitaliter secundum analogiam qua participant vitam, sentientibus autem sensibiliter, et irrationabilibus irrationabiliter, et intellectualibus intellectualiter secundum habitudinem qua se habent ad vitam, sensum, rationem, et intellectum. Unde Deus quando secundum aliquid nominatur, non potest uno nomine nominari, sed multis : quia multis innotescit et non uno : quae cum omnia praebabet in seipso ut causa, et quae omnia est, secundum quod in ipso sunt, et sic nominatur mystice secundum Dionysium. Nominatur enim his ut species sive materia, et sic dicitur per se essentia, per se substantia, per se bonitas, per se sapientia, et sic de aliis. Nec tantum mysticis, sed etiam symbolicis affirmativis, quando corporalium proprietates ad dissimiles similitudines referuntur, ut paulo ante dictum est.
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod licet divina essentia simpliciter sit et semper uno modo se habens realiter et in se, multorum tamen est per se causa, sicut dicit Dionysius, quod per se participationes, ut per se essentia, et per se bonitas, per se causa sunt essentiae participatae et bonitatis participatae : et ideo ab istis et secundum ista proprie nominatur, sicut dicit Plato, quod per se forma causae per se sunt formarum in materia, quas imagines vocavit, eo quod ad imitationem illarum materiae sunt impressae.
Ad ALIUD dicendum, quod licet divina
essentia simplex sit, tamen in ea verissime est in esse, et quod est, et quis est : sed haec in ea non sunt sub differentia, sed sub identitate. Idem enim est in ea quo est et quod est et quis est : et quia ista sunt in ea, ideo aliquando nominatur ut quo est, ut cum dicitur sapientia, bonitas : aliquando ut quod est, ut cum dicitur Deus sapiens, bonus : aliquando ut quis est, ut cum dicitur Pater et Filius.
Ad ALIUD dicendum, quod et proprio Ad 3 nomine et symbolico nominatur essentia divina. Secundum Dionysium enim et Platonem, qui per se formas posuerunt et participationes quas causa universalis praebabet, quae causa est per se, et non per accidens, sicut in II Physicorum dicit Aristoteles, quod statuarius per se causa est statuae, Polycletus autem per accidens. Per se enim est, quae disponitur eadem forma cum effectu : sed in causa est ut participatio, et secundum se et simpliciter existens : in participante autem ut in alio materiali. Et in omnibus talibus est duplex via cognitionis nostrae, scilicet a causa ad effectum, vel e converso ab effectu in causam. A causa in effectum, si procedimus a participatione secundum se accepta in participans et participatum. Et sic dixit Plato formarum imagines a per se formis procedere, sicut sigillata a sigillo : cum tamen formae sigillantes sint secundum se in nullo communicantes materiae sigillatarum formarum. Et hoc modo dicit Aristoteles in VII primae philosophiae, quod domus est ex domo, et sanitas ex sanitate. Et si hoc modo accipimus divinam essentiam ut causam universalem omnia suis bonitatibus imprimentem sive sigillantem et formantem, tunc multis propriis nominibus nominamus eam, quae sibi soli conveniunt et non effectibus, et sic dicimus eam per se essentiam, per se substantiam, per se bonitatem, et per se sapientiam, et sic de aliis : quae omnia soli essentiae divinae conveniunt, et non aliis. Si autem e converso ab effectibus ascendimus in
<--- Page Split --->
causam, tunc necesse est ire triplici via. Si enim manuducimur convenientia causati ad causam simpliciter, tunc non possumus nominare causam nisi nominetur effectus, ut procedit objectio : quia sic pro certo nomina translata sunt et impropria. Sic enim dicimus bonum a quo bonum, et ens a quo ens, et justum a quo justitia. Si autem manuducimur convenientia comparata inter causam et effectum, quia scilicet omne in quo convenit causa cum effectu, eminenter est in causa, et secundum analogiam propriae potestatis in effectu : sic supereminentiae nominibus nominabimus eum, ut cum dicitur, Deus est substantia, non substantia, sed super omnem substantiam, et sic de aliis quae affirmative praedicantur de Deo et creaturis. Si autem ascendimus ab effectu in causam sub differentia, tunc cum differentia sit causa oppositionis, oppositio autem causa privationis et negationis, Deum non possumus nominare nisi nominibus privativis et negativis : quia quidquid dicimus de creatura, hoc modo negamus de creatore. Et ideo dicit Dionysius, quod « in Deo oportet affirmare omnium positiones secundum primam viam convenientiae, simpliciter scilicet, et omnes potentius negare secundum tertiam viam, tamquam super omnia existente secundum mediam viam. » Et hujus causa est, quia nominationes nostrae sunt secundum cognitiones nostras, et sicut cognoscimus, ita nominamus.
Ad in quod ulterius quaeritur, dicendum quod diversorum in hac quaestione diversae sunt sententiae, sicut patet in diversis summis Magistrorum. Praepositivus enim et sui sequaces dixerunt, quod nihil dicitur univoce de Deo et creaturis. Et isti concedunt, quod termino semel posito theologica facultas utitur æquivoce : quamvis hoc non contingat in aliis facultatibus. Et hujus causam dicunt : quia theologica supra rationem sunt, et ut possumus, ut dicit Gregorius, balbu-
tiendo excelsa Dei resonamus. Et ideo dicunt, quod quamvis in divisione Augustini : « Rerum quaedam etc., » et in divisione Hieronymi : « Omne quod est, etc., » et iterum in divisione Augustini : « Omne bonum, etc., » divisum semel ponatur cum dividentibus, reddendum est sub diversa ratione, et sic æquivoce sumendum.
Ad in autem quod logice objicitur de . . . dobject.1. comparatione, dicunt quod abusiva est prædication, et non propria : cum id in quo notatur comparatio, non insit utrique comparatorum per unam rationem.
Ad in quod objicitur de omnibus excep tivis, dicunt quod dupliciter apponitur exceptio ad terminum in quo fit exceptio. Aliquando apponitur ad excipiendum in suppositis termini respectu prædicati, quod notatur subjecto gratia suppositorum inesse, 'ut omnis homo currit præter Socratem. Aliquando apponitur ad determinandum confusionem æquivocationis tantum, ut cum dicitur, omnis canis præter cœlestem. Et sic dicunt accipi dictionem exceptivam epistolæ primæ ad Corinthios, xv, 26 et 27, et Marci, x, 18 : et ideo non oportere terminum esse univocum a quo fit exceptio. Similiter dicunt de adjectivis, quod aliquando apponuntur substantivis ad restrictionem communitatis, ut cum dicitur, animal risibile est homo. Aliquando ad determinationem confusionis quæ est in æquivoco. Convenienter enim dicitur, canis latrabilis currit : et non convenienter dicitur, homo risibilis currit propter nugationem. Inutiliter enim ponitur risibile ad hominem, cum non sit æquivocum homo : non inutiliter autem ad canem latrabile, cum per ipsum determinetur confusio æquivoca.
Sic ergo solvunt isti ad inductam quaestionem.
Sunt alii qui omnino contrario modo dicunt istis, dicentes nomina mystica univoce dici de creatore et creatura, ut cum dicitur Deus justus, propter simplicitatem notatur justitia quæ est Deus :
<--- Page Split --->
cum verò dicitur, homo est justus, notatur justitia quæ inest homini et est accidens : sed quia ratio justi secundum quod est justum, non sumitur ex eo cui inest, eo quod hoc non est essentiale justitiæ, sed sumitur ab habitudine ad actum, dicitur enim Deus justus, quia retribuit pro meritis : et dicitur homo justus, quia reddit unicuique quod suum est. Et sic una communi ratione et Deus dicitur justus, et homo dicitur justus : et si differunt in hoc, quod Deus est justitia sua, et homo non est justitia sua, dicunt quod ab hoc nomen non trahit rationem : hoc enim accidit ei in quantum est justitia Dei, et in quantum est justitia hominis : et ideo non impedit, quin una sit substantiæ ratio justitiæ cum dicitur Deus justus, et cum dicitur homo justus. Eodem modo dicunt de nominibus his, essentia, substantia, vita, bonitas, et hujusmodi. Et illi concedunt auctoritates et argumenta inducta pro illa parte.
Sed cum justitia Dei pro certo in genere non sit, et similiter essentia et substantia : justitia autem hominis essentia et substantia in genere est, eo quod omnis forma prædicabilis de aliquo creato, in genere est : et id quod est in genere, cum eo quod est extra genus, nullo modo potest intelligi esse univocum : eo quod repugnantia intellectuum esset circa idem : ideo videtur dicendum, quod nec univoce, nec penitus æquivoce dicitur idem de creatore et creatura, sed secundum communitatem analogiæ, hoc est, secundum proportionem habitudinis ad unum commune secundum rationem. Sic enim dicitur Deus essentia qua ipse est, et homo essentia qua est, et esse Deo et creaturæ commune est : et sic dicitur Deus substantia qua in se subsistit, alio non indigens creaturæ modo : et creatura dicitur substantia qua in se subsistit, alio indigens creaturæ modo. Et sic dicitur Deus justus justitia qua retribuit, et quæ ipse est suo modo : et homo dicitur justus justitia qua reddit unicuique quod suum est, et quæ ipse non est suo modo.
Et sic ista per prius et posterius dicuntur de Deo et creatura, ut supra in quaestionibus de uno, vero, et bono determinatum est.
Et secundum hoc ad objecta respondendum est,
Ad auctoritates quidem Hieronymi et Ad object 2 et 3. Augustini dicendum, quod sufficit, quod divisum secundum communitatem analogiae reddatur dividentibus, et non oportet quod omnino univoce prædicetur de illis, ut patet cum dicitur, Entium aliud substantia, aliud accidens : et, Entium aliud potentia, aliud actus.
Ad aludo dicendum, quod comparatio- 2 et 3. nes duobus modis fiunt. Uno modo per intentionem formæ quæ una ratione inest utrique. Alio modo fundantur super unam formam, quæ secundum gradus et majoris et minoris perfectionis est in comparatis : et sic sufficit communitas analogiæ : sicut dicimus, quod intellectualis est homo, intellectualior Angelus, intellectualissimus Deus. Et hæc est solutio Anselmi. Unde dicit : « Qui crediderunt aliqua univoca esse propter hoc, quod comparantur, non sufficienti crediderunt signo. » Comparationi enim sufficit, quod una aliqua forma sit in comparatis, vel secundum intensionem et remissionem, vel secundum gradus diversæ perfectionis : et sic Deus dicitur justissimus, optimus, sapientissimus, et in essentia et substantia prestantissimus.
Ad in autem quod objiciur de excepti- 5 et 6. vis, plana solutio est : termino enim a quo fit exceptio, sufficit quod communis sit secundum analogiam : ut cum dico, omne intellectuale habet intellectum deiformem præter hominem.
Ad in quod objiciunt per hanc, Omnis 2 et 3. substantia est, dicendum quod in communitate hujus termini, substantia, continetur Deus communitate analogiæ. Analogum enim et etiam æquivocum confundi et distribui possunt etiam signo universali distributivo, maxime respectu prædicati quod per eamdem analogiam redditur partibus distributi, ut est hoc,
<--- Page Split --->
prædicatum est quod non est tertium adjacens, sed alterum extremorum, ut cum dicitur, omnis substantia est.
Adinquodulteriusquæritur , respon - dendumestperdistinctionem : potestenimnomenattendipenessignificatum , etsecundummodumsignificandi : etsiratiosumaturexpartesignificati , idemsignificantomnianominadivina , ethoosignificatumejusdemrationisestsecun - dumrem . Siautemattendatursecundummodumsignificandi , cumnonsitunusmodussignificandiquosignificaturDeusutessentia , etquosignificaturutsub -
stantia, et ut justitia, et ut sapientia, et sic de aliis, si ratio sumatur ex parte modi significanti, non erit una et eadem ratio in omnibus nominibus divinis, sicut non est una ratio dicendi. Modus enim dicendi sequitur modum significanti : quia sicut intelligimus, ita significantus et dicimus. Et sic patet, quod propter diversum modum dicendi, nomina non sunt synonyma, et propter unam rem dictam non realiter sunt diversarum rationum, et propter diversum modum dicendi diversarum sunt rationum secundum quid et non simpliciter.
Et per hoc patet solutio ad totum.
<--- Page Split --->