QUÆSTIO LVIII.
De translatione partium declinabilium in divinam praedicationem.
Deinde quaeritur de translatione partium declinabilium orationis in divinam praedicationem.
Et quaeruntur duo, scilicet de translatione nominis, pronominis, verbi, et participii.
Et secundo, De hoc nomine : Ego sum qui sum .
MEMBRUM 1.
De translatione nominis, pronominis, verbi, et participii in divinam praedicationem.
Videtur enim, quod transumi non possit.
Dicitur enim in libro de Regulis fidei : « Omne nomen datum a forma, in divinam praedicationem sumptum cadit a forma. » Cum ergo omne nomen significet formam, ut dicit Boctius et Grammaticus, qui dicit, quod nomen significat substantiam cum qualitate, et cadens ab illa, cadit a significatione propria, videtur quod nomen in divina praedicatione nihil significet, et sic non potest transumi in divinam praedicationem.
Adhuc, Dionysius in Mystica theologia dicit, quod « in Deo oportet affirmare omnium praedicationes, et omnes potentius negare. » Videtur, quod quidquid aliquo nomine praedicatur de divinis, quod hoc potentius negatur quam ponatur : et sic videtur, quod nomen
PRIMO ergo quaeritur de translatione nominis in divinam praedicationem.
1 Psal. xxiv, 8.
2 Exod. iii, 14.
<--- Page Split --->
prædicatum de divinis nihil significet.
- Adhuc, Si nomen in divina prædicatione cadit a forma, cum forma ejus sit qualitas cum qua significat substantiam, videtur quod non retineat nisi substantiam meram: et sic videtur, quod cadat in rationem pronominis et quasi pronominetur: et ulterius videtur, quod divina essentia magis proprie significetur per pronomen, quam per nomen.
tialia : cum enim dicitur, Deus est substantia sua, vel sapientia sua, non est discretio inter possidentem et possessum : videtur, quod possessiva pronomina in divinam prædicationem ad signilicandum essentiam sumi non possint : et si sumuntur, hoc non erit nisi respectu creaturae, sicut dicitur in Psalmo xlix, 12 : Meus est orbis terrae, et plenitudo ejus.
Sed contra. In contrarium hujus est, quod
- Sicut dicit Grammaticus, proprium est pronominis pro proprio nomine poni, et certas significare personas : et videtur, quod sic essentia divina pronomine significari non potest.
Ulterius quaeritur, Utrum divina Quat. essentia apte possit significari per pronomina masculini et feminini generis substantivata per subintellectum articulum.
Et videtur, quod sic.
Adhuc, Constat quod Deus ad sensum demonstrari non potest, nec etiam ad veri nominis intellectum, non enim habemus nomen quod veri nominis intellectum dicat quid est Deus, qualis, vel quantus : et sic nec ad intellectum, nec ad sensum demonstrari potest.
Hæc enim est vera, sicut superius habitum est, Deus est, et ille est trinitas : et constat, quod iste terminus, Deus, supponit pro essentia : et eadem ratione hoc relativuum, ille, cum tamen sit masculini generis.
Adhuc, Hoc dicitur in hymno :
Eadem ratione pronomen cadit a relatione. Relativum enim refert ad antecedens sub forma sub qua significat substantiam : dictum est autem jam, quod cadit a forma quam significat, et sic incassum est relatio : pronomen igitur in divina prædicatione cadit a relatione. Sed dicit Priscianus, quod pronomen cadens a demonstratione et relatione, cassum est et vanum. Videtur ergo quod pronomen sumptum in divinam prædicationem, cassum et vanum sit.
Sit salus illi, decus, atque virtus, Qui supra cæli residens cacumen, Totius mundi machinam gubernat Trinus, et unus 1.
Ergo relinquitur pro essentia : et sic pronomen masculini generis substantivatum potest supponere essentiam.
In contrarium est, quod secundum sed c. hoc haec esset vera, Ille qui est Pater, est Filius : quia hoc pronomen, ille, supponeret pro essentia : et esset sensus, ille Deus qui essentialiter Pater est, est Filius : et hoc verum est. Cum ergo haec sit falsa et haeretica ille qui est Pater, est Filius : et causa falsitatis nulla sit, nisi quia per pronomen ma-
Quæst. 2. Adhuc, Pronomen possessivum cum discretionem notet inter possidentem et possessum, et nulla discretio sit inter Deum possidentem et sua possessa essen-
Breviarum Romanum ex decreto SS. Concilii Tridentini restitutum, etc., sic habet in communi Confessorum :
Sit salus illi, decus, atque virtus, Qui super cæli solio coruscans, Totius mundi seriem gubernat Trinus, et unus.
<--- Page Split --->
sculini generis substantivatum non potest supponi essentia : videtur, quod per pronomen masculini generis vel feminini substantia divina supponi non potest.
lum nomen habeatur quo significetur quid sit Deus, vel qualis, vel quantus, eo quod dicit Philosophus in libro de Causis, quod prima causa non nominatur nisi ab effectibus suis qui sunt ab ipsa, et est innominabilis per seipsam : sic nomen translatum in divinam praedicationem, proprietatem suam retinere non potest : sed cum significet substantiam cum qualitate, et qualitas sit forma a qua imponitur et a qua dicitur nomen, sic cadit a forma quam designat nomen impositum ab affectu, et negatur haec forma ab ipso, et ponitur supereminentia illius in infinitum. Verbi gratia, Deus est substantia, non substantia secundum quod designatur per nomen, sed eminenter super omnem substantiam existens. Similiter est cum dicitur, Deus est substantia, vel essentia, vel sapientia, vel virtus, et sic de aliis : et hoc est quod dicitur, Judicum, xm, 18 : Cur quaeris nomen meum quod est mirabile 1 ? Quod sic exponit Dionysius in libro de Divinis nominibus, quod hoc quod dicitur, Cur quaeris ? reprehensio est : quia quaesivit nomen ejus qui innominabilis est, quod fuit indiscrete quaerere. Hoc autem quod dicit, Quod est mirabile, innuit quod omne nomen dictum de Deo in admirabili supereminentia ponitur et infinita supra modum quo dicitur et designatur per nomen 2.
Per idem patet solutio ad dictum Dionysii.
Ad aliud dicendum, quod nomen non cadit simpliciter a forma, sed cadit a forma secundum quod designatur per nomen quantum ad modum significandi, et ita non pronominatur, ita quod pronomen efficiatur. Et quod dicitur, quod substantiam meram significat, intelligitur quod mere significat illud quod in substantia designatum per nomen, mera substantia nominis est, sine proprietatibus et formis quibus designatur per no-
ULTERIUS quaeritur de verbis et participiis et maxime substantivis, utrum illa significent essentiam vel personam ?
Si significant essentiam, videtur falsum esse quod dicitur, Joan. x, 30 : Ego et Pater unum sumus. Quae enim significant essentiam, de pluribus dicuntur singulariter et non pluraliter, ut dicit Boetius. Idem est de hoc, Joan. xiv, 23 : Ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus. Adventus enim ille per gratiam est, quae constat, quod essentiae est : quia unus est effectus trium, sicut una est essentia trium.
Eadem est omnino quaestio de isto Genesis, 1, 26: Faciamus hominem. Hoc enim est verbum Patris ad Filium et Spiritum sanctum : et facere est essentialis actus, et sicut una est essentia trium, sic unus essentialis actus trium : et sic videtur, quod deberet dici non pluraliter, sed singulariter, Faciam hominem.
Solutio. Ad iust. 1.
Solutio. Dicendum ad primum, quod nomina transumi possunt in divinam praedicationem : sed duo sunt attendenda in significationem nominis, scilicet significatum, et modus significandi. Et quantum ad significatum, in mysticis nominibus nomen magis pro prie dicitur de Deo quam de creaturis : magis enim proprium est, quod Deus est sapiens, quam quod homo est sapiens : quia magis proprie dicta sapientia sapiens est Deus, quam homo. Similiter est cum dicitur, Deus est essentia vel substantia : et similiter est de omni nomine quod essentiam divinam significat secundum beati Dionysii doctrinam. Si autem attendatur modus significandi, cum nul-
<--- Page Split --->
men quantum ad modum significandi. Unde cum dicitur, Deus est essentia mera, essentia significatur. Et similiter cum dicitur, Deus est substantia vel sapientia vel justitia, significatur mera substantia, mera sapientia, mera justitia.
Ad objecti. Ad 10 in contrarium objicitur, dicendum quod cum dicitur, quod proprium est pronominis pro proprio nomine poni et certas significare personas, dicitur proprium nomen sub propria forma rem designans, et certa persona grammatice intelligitur quaecumque res quae loquitur, vel ut loquens accipitur, vel ad quam loquitur vel fit locutio, vel de qua fit locutio. Sic enim Grammaticus distinguit personas primam, secundam, et tertiam. Et sic essentia divina potest induci ut loquens, et ad quam fit locutio, et de qua fit locutio : et ita pronominibus primae, secundae, et tertiae persona designari.
Ad objecti. 2 Ad aliud dicendum, quod pronomen in divinis neca demonstratione, nec a relatione cadit, Unde, Exod. xv,2 : Iste Deus meus, et glorificabo eum. Et, Baruch, un, 36 : Hic est Deus noster, et non aestimabitur alius adversus eum. Sed verum est, quod duplex est demonstratio ad oculum. Una est demonstratio rei in se in propria forma sensibili : et hoc modo non demonstratur Deus. Alia est demonstratio in visibili effectu, de qua dicitur, Exod. vni, 19 : Digitus Dei est hic, hoc est, demonstratio divinae potentiae : et hoc modo demonstratur Deus etiam ad sensum.
Similiter ad intellectum est duplex demonstratio. Una quae est ad intellectum qui de re accipitur secundum quod significatur per nomen rei demonstrare. Et sic non demonstratur Deus ad intellectum. Secunda est ad intellectum fide juvatum et illuminatum. Et hoc modo demonstratur Deus per pronomen demonstrativum.
Ad objecti. 3 Ad in quod objicitur de relatione, dicendum quod non. Refert enim accidens sicut invenit ipsum, nec plus exigit re-
lativum pronomen : et jam habitum est, quod nomen non simpliciter cadit a forma rei significate, licet cadat a modo formae qui significatur per nomen.
Ad 10 quod quaeritur de possessivis, Adquar i dicendum quod si pronomina propriissime et strictissime sumerentur, tunc procederet objectio : sed quia a Grammatico plus attenditur modus quam res, propter hoc omne quocumque modo habitum ab aliquo, possessum est : habet autem substantiam ut quod est, essentiam ut qua est, sapientiam ut qua sapit, potentiam ut qua potest, voluntatem ut qua vult : ideo in designationibus talium pronominibus utimur possessivis. Sicut illud est Joannis, vii, 16 : Mea doctrina non est mea. Et in multis aliis locis. Genes. 1, 26 : Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Et in talibus licet non sit discretio realis inter habentem et habitum, tamen quantum ad modum significandi discretio est : aliter enim designatur habens, et aliter habitum : et talis discretio modi sufficit ad locutionem grammaticam.
Ad 10 quod ulterius quaeritur de masculinis et femininis pronominibus substantivatis, sine prejudicio videtur dicendum, quod per talia pronomina non apte significatur divina essentia, sicut probatum est per deductionem ad inconveniens. Pronomina enim talia substantivata substantiam significant quae est hypostasis, et circa illam ponunt discretionem pronominalem, quae est singularitatis et incommunicabilitatis : et haec nullo modo essentiae divinae conveniunt : unde talibus pronominibus apte significari non potest : et si inveniantur in auctoritate, exponenda sunt, quod teneantur adjective, quorum suppositio et significatio determinanda est per substantiam, sicut in Psalmo xxxix, 14 : Complaceat tibi, Domine : Glossa determinat, « uni Deo. » Et, Isa. lxv, 1 : Ecce ego
<--- Page Split --->
ad gentes quae non cognoverunt me', adjectivitatem hujus pronominis, me, determinat Glossa subdens: « Me verum Deum. »
Ad hoc ergo quod objicitur de hac, Deus est, et ille est trinitas: dicendum quod hoc pronomen, ille, adjective sumitur, et determinatur per relationem ad hoc nomen, Deus, quod est substantivum. Unde sensus est, Ille Deus est trinitas.
SIMILITER dicendum est ad sequens: « Sit salus illi, etc : » ibi enim hoc pronomen, illi, adjectivum est, et innititur substantivo subintellecto, Deo. Unde sensus est, Illi Deo.
Faciamus hominem 2 : hoc enim verbum faciamus, copulat facere ut est actus egrediens de substantia quae est hypostasis : et cum plures sint hypostases, necesse est, quod pluraliter consignificetur actus ut est egrediens de ipsis : quia sicut dicit Hilarius in libro VII de Trinitatte : « Professio consortii tollit singularis et solitarii intelligentiam. » Quia tamen una est essentia qua agunt tres et faciunt, ideo subjungitur, ad imaginem et similitudinem singulariter.
Ad object. In autem quod objicitur in contrarium, de necessitate procedit.
MEMBRUM II.
Ad iuqest. 4. Ad iu quod ulterius quaeritur de verbis et participiis, dicendum quod pro certo essentialia sunt, et essentiam copulant sive significant ut actum, sed ratione significati pluralis trahuntur ad copulandum pro persona. Agere enim et pati, quod (sicut dicit Priscianus) substantiæ est proprium, ut de qua .egreditur actus, et ut in qua recipitur passio, non intelligitur de substantia quae est usia vel usiosis, sed de substantia quae est hypostasis, quae proprie agit vel patitur. Et cum dicitur : Ego et Pater unum sumus 3, supposita Patris et Filii praemittuntur, quibus per hoc verbum, sumus, esse copulatur inesse ut actus. Ideo cum plura sint' supposita, necessarium est propter vim grammaticæ actum qui est in eis, pluraliter significari : et ideo dicitur : Ego et Pater unum sumus, non unum sum. Et quod dicitur unum neutraliter, ostendit essentiae unitatem, et non hypostasis.
Ad 2. OMNI eodem modo dicendum ad hanc :
De hoc nomine, Ego sum qui sum, utrum sit nomen essentiale vel personale 4 ?
SECUNDO quaeritur de hoc nomine, Ego sum qui sum, de quo quaeritur, Utrum sit essentiale nomen, vel personale ?
Videtur enim, quod sit essentiale :
Ex his quae dicuntur in libro I Sententiarum, distinct. VIII, et ex verbis Augustini, et ex verbis Hieronymi. Dicit enim Augustinus in libro V de Trinitate s : « Sicut ab eo quod est sapere dicitur sapientia, ita ab eo quod est esse dicitur essentia. Et quis magis est quam ille qui dixit famulo suo Moysi, Exod. in, 14 : Ego sum qui sum : et, Sic dices filiis Israel : Qui est, misit me ad vos. »
Adhuc, Damascenus: « Principalius horum nominum quae de Deo dicuntur, est, Qui est, sicut ipse loquens in oraculo Moysi ait : Qui est, misit me ad vos, totum comprehendens in seipso ve-
<--- Page Split --->
lut quoddam pelagus substantiae infinitum et indeterminatum 1. »
Adhuc, Moyses cum audivit hunc sermonem, Ego sum qui sum, ex ipso sermone non intellexit plus unam personam quam aliam : et hoc non potuit esse, nisi intelligeret de essentia divina, quae ut loquens ibi inducebatur.
Adhuc, Dionysius in libro de Divinis nominibus 2 : « Si non de tota aiunt divinitate laudari, cum dicitur, Ego sum qui sum : et, Qui est, misit me ad vos : sed per unam partem circumscribere conantur, quomodo audient: Qui est, et qui erat, et qui venturus est, omnipotens 3 ? »
Ex omnibus his concluditur, quod est nomen essentiale.
Sed contra. IN CONTRAHUM tamen hujus est quod dicitur, Isa. LXV, 1 : Ecce ego, ecce ego ad gentem quae non invocabat nomen metum. Ibi Glossa : « Filius loquitur qui, Exod. iii, 14, dixit Moysi : Ego sum qui sum. »
Solutio. Solutio. Satis bene responsum est ad hoc ab antiquis, Praepositivo scilicet, Gulielmo, et Alexandro. Dicebant enim, quod hoc nomen, Qui, potest accipi ut nomen infinitum et indeterminatum, vel potes accipi ut relativum. Si accipitur ut infinitum, dicit pelagus substantiae infinitum : essentialitatem enim divinam dicit non determinatam in supposito, et sic quasi in pelago infinito. Si autem accipitur relative, adhuc potest accipi duobus modis, scilicetadjectivc secundum quod determinatur antecedente quod refert, et hoc est Deus, quod nomen substantiale est: sic enim praemisit : Deus patrum vestrorum misit me ad vos. Si dixerint mihi : Quod est nomen ejus ?...Ait : Sic dices filiis Israel : Qui est, misit me ad vos 4. Et sic sensus est : Qui est Deus vera essentialitate, misit
me ad vos. Et sic adhuc nomen est essentiale toti trinitati conveniens. Si autem accipitur substantive, et intelligitur per subintellectum articulum substantivari, dicebant, quod personale est. Articulus enim discretionem notat, et ad notitiam discretam faciendam inventus est. Et quia historia ista singulariter significat redemptionem generis humani, qui per Filium facta est, ideo dicit Glossa super Isaiam, quod Filius loquitur : sic enim appropriatione potius quam proprietate trahitur ad standum pro Filio.
PRIME ergo auctoritates Augustini A 11 : et Damasceni loquuntur de hoc nomine, Qui, prout est nomen infinitum : et in hoc sensu loquitur auctoritas Dionysii.
Ad aliud dicendum, quod Moyses si intellexit hoc nomen, Qui, ut infinitum, non intellexit unam personam plus quam aliam. Si autem intellexit ut relativum ejus quod præcessit : tunc adhuc duplex potuit esse intellectus, scilicet secundum quod simpliciter refert antecedens vel appropriatum per orationem historie, qua appropriatur hoc nomen, Deus : et quod est commune et essentiale ad personam Filii, et sic intellexit unam personam plus quam aliam. Sed tamen secundum quod simpliciter refert antecedens, de tota trinitate intelligitur secundum Dionysium.
Et si objiciatur in sensu quo Praepositivus objicit, qui est Pater, qui est Filius, qui est Spritus sanctus : ergo ille qui est Pater, est Filius et Spiritus sanctus : patet, quod non valet processus. In praemissis enim accipitur hoc nomen Qui, infinite, in conclusione autem relative : et sic incidit fallacia figurae dictionis ex mutata suppositione.
Caetera de hoc nomine, Qui est, in praehabitis dicta sunt in quaestione de essentialitate divina. Secundum Dionyssium tamen essentia divina dupliciter
<--- Page Split --->
consideratur, in se scilicet prout est pelagus infinite essentialitatis : et sic proprium nomen ejus est, Qui est. Consideratur etiam ut causa diffundens esse : et sic primum nomen quo innotescit nobis,
est bonum : bonum enim diffusivum est esse : et hoc modo Dionysius bonum ordinat ante ens : cum tamen si intentiones utriusque simplices accipiantur, intentio entis est ante intentionem boni.