QUÆSTIO INCIDENS.

Utrum omnia in Deo sunt vita 2 ?

JUXTA hoc ulterius quaeritur de hoc quod dicitur, Joannis, 1, 4 : Sine ipso fa-

ctum est nihil quod factum est. In ipso vita erat.

1 S. J. DAMASCENUS, Lib. II de Fide orthodoxa, cap. 3.

tiarum, Dist. XXXV, Art. 12. Tom. XXVI hujusce nova editionis.

<--- Page Split --->

  1. Hic enim dicitur vita ratione exemplaris et ideæ, quæ (sicut dicit Beda, ibidem) vivit in mente artificis.

  2. Adhuc, Augustinus : « Omnia antequam fierent et cum facta sunt, et cum variantur, sunt in ipso, non in eo quod sunt in seipsis, sed secundum immutabilem rationem 1. » Immutabilis autem ratio in mente artificis vita est. Et sic omnia sunt in ipso vita.

  3. Adhuc, Anselmus in Monologio: « Quidquid factum est, sive vivat, sive non vivat, aut quodcumque sit in se, in illo est ipsa vita et veritas 2. » Quæritur ergo de hoc. Si enim omnia in ipso sunt vita: cum vita Dei Deus sit, videtur quod omnia sint Deus, et sic omnia sunt unum et Deus, quod in primo primæ philosophiæ reprobatum est ab Aristotele.

  4. Adhuc, Quod dicuntur omnia in ipso esse vita: aut dicitur ratione potentiae, aut ratione sapientiae, aut bonitatis sive voluntatis. Si ratione potentiae: cum tam bona quam mala subsint potentiae, tam bona quam mala essent in ipso vita: quod absurdum est. Si ratione sapientiae, videtur falsum: quia, secundum Augustinum, sapientia non respicit tantum facta a Deo, sed etiam quæcumque possunt fieri: littera autem dicit, Quod factum est, in ipso vita erat. Si ratione voluntatis, videtur non esse verum. Voluntas enim non respicit nisi ea quæ fiunt Psal. cxiii, 3: Omnia quæcumque voluit fecit. In Deo autem vita sunt et quæcumque fiunt, et quæcumque possunt fieri, ut dicit Augustinus.

  5. Adhuc, In Verbo dicuntur esse vita. Cum enim dicitur: In ipso vita erat, hoc pronomen, ipso, refertur ad Verbum, de quo ante dixerat: Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil quod factum est 3. Verbum au-

tem nec ad potentiam nec ad voluntatem sive bonitatem refertur, sed ad sapientiam.

  1. Adhuc, Quod dicitur, quod omnia sunt in ipso vita: omnia autem sunt ut unum, aut sunt ut multa. Sisunt: ut unum, sequitur quod omnia sunt unum, quod falsum est. Si ut multa, sequitur quod multa sunt Deus, quod iterum falsum est.

Adhuc quæritur, Cum dicitur, Omnia sunt in ipso vita, secundum quam rationem vitæ dicatur ibi vita ?

Dicitur enim in secundo de Anima, quod vita dicitur multipliciter, scilicet vegetari, sentire, intelligere, secundum locum moveri. Et videtur, quod dicatur vita secundum intellectum: quia Beda dat exemplum, ibidem, quod arca in mente artificis vivit. et est vita: et vult, quod sic quidquid per exemplar est in arte divina et mente, vita est intellectualis in ipsa. Sed hoc exemplum videtur esse inconveniens. Forma enim in mente artificis non est vita, sed qualitas quae est dispositio vel habitus.

Adhuc ulterius quæritur, Ex quo res sunt in mente divina, et sunt in seipsis, utrum verius et melius sint in mente divina vel in seipsis 4 ?

Et videtur, quod in seipsis. Ibi enim distinctum et actuale habent esse : in mente autem divina indistinctum et potentiale. Verius autem melius est quod in se et actualiter est, quam quod in alio et potentialiter est.

In contrarium hujus est, quod

  1. Res in seipsis corruptibiliter sunt et mutabiliter: in mente autem divina sive in arte prima sunt incorruptibiliter et immutabiliter. Melius autem est et verius quod incorruptibiliter et immutabiliter est, quam id quod est corruptibi-

<--- Page Split --->

liter et mutabiliter. Ergo quod factum est, verius et melius est in mente divina quam in seipso.

  1. Adhuc, Dionysius in libro de Divini nominibus, dicit in omnibus meliores esse participationes participantibus 1. Idem dicit res factas in Deo esse secundum primas et nobilissimas participationes secundum se acceptas, in seipsis autem ut participantia et participata. Nobilius ergo sunt et verius in mente divina, quam in seipsis.

minationis, in ipso, ut sit sensus, quod factum est in ipso, vita erat in ipso : et tunc planum est, quod id quod in seipso factum est, non in seipso acceptum, sed in mente divina vita est. Est enim creatrix essentia, ut dicit Anselmus, secundum id quod dicitur in libro de Causis, quod causatum in causa causa est, et non causatum : et causa in causato, causatum est et non causa.

His habitis, facile est respondere objectis.

Solutio. Dicendum, quod cum dicitur, Quod factum est, in ipso vta erat, secundum Joannem Chrysostomum, et Ambrosium, et Origenem, sic punctuanda est Littera, quod id quod dicitur quod factum est, referatur ad praecedens sub hoc sensu : Omnia per ipsum, hoc est, per Verbum facta sunt : et sine ipso, hoc est, Verbo, factum est nihil quod factum est, ut hoc quod dico, quod factum, est restringat negationem quae est in nihil, ut non referatur nisi ad facta : factorum enim nihil est, quod per Verbum factum non sit. Et excluditur error Arii et Manichaei. Arii, qui dixit Verbum esse factum. Arguit enim sic : Nihil factum est sine verbo : aliquid est verbum : ergo verbum non est factum sine verbo : ergo verbum factum est. Manichaei autem, qui dixerat multa esse facta sine verbo, a principio scilicet tenebrarum. Et occurrit Scriptura dicens nihil factorum factum esse sine Verbo : et ideo quod in Verbo est, sicut in causa tota, vita est, sicut et lux : nihil enim in seipso deficit, nisi quod factum est : et nihil est quod umbras et tenebras defectus non patiatur secundum naturam, nisi quod ex nihilo non est.

Ad primum ergo dicendum, quod hoc A d 1 . . . verum est, sicut dicit Beda. Quod enim factum est, in factore dicitur vita ratione ideae et exemplaris, quod est vita factoris.

Similiter patet quod dicit Augustinus per eamdem rationem.

Similiter patet id quod dicit Anselmus. Quia omnes isti eodem modo loquuntur.

Ad id autem quod objicitur, quod A d 1 . . . omnia sint Deus, dicendum quod peccat argumentum quid et simpliciter, sicut hic : omnia secundum quod sunt in ipso, sunt Deus : ergo omnia sunt Deus. Secundum enim quod in ipso sunt, secundum quid sunt et non simpliciter. Idealiter enim et exemplariter esse, secundum quid est esse. Esse autem hoc simpliciter est esse. Sicut si dicam, res est in intellectu : ergo est.

Ad aliud dicendum, quod ratione saA d 1 . . . pientiae dicitur : exemplariter enim et idealiter sunt in Deo quae in sua sapientia sunt. Et quod dicitur, Factum est, communiter sumitur pro facto, et pro eo quod potest fieri potentia factoris et dispositione : et non dicitur ratione potentiae simplicis, vel ratione bonitatis sive voluntatis, ut probatum est.

Augustinus autem solus, et Beda secutor ejus, volunt, quod id quod dicitur : Quod factum est, referatur ad sequens. Et secundum hos oportet, quod locutio cum reduplicatione iintelligatur istius deter-

Per idem solvitur sequens.

Ad aliud dicendum, quod cum dicitur, A d 1 . . . Omnia in ipso sunt vita, hoc quod dico, omnia, quantum ad supposita sua extrahitur a ratione sua qua omnia sunt in

<--- Page Split --->

seipsis, et cogitur stare pro esse omnium in exemplari et idea : quia non aliter omnia sunt in ipso : et sic nec ut unum sunt, nec ut multa sunt : unum enim et multa sequuntur ens existens in seipso, secundum quod unum simpliciter accipitur indivisum in se et ab aliis divisum, sic enim opponitur multo. Unde ubi non est nisi secundum esse exemplaris et ideæ, ibi proprie loquendo nec est ut unum, nec ut multa, sed est ut unius et ut multorum. Exemplar enim divinum et unius et multorum est, unum et idem existens, relatione tamen multiplicatum, ut in præhabitis dictum est.

Adquest.1. Ad id quod quæritur, Secundum quem modum vitæ vila accipiatur ibi ?

Dicendum, quod excellentiori modo quam in aliqua creatura. Si tamen per similitudinem ad creaturam accipiatur, tunc sumitur secundum modum vitæ intellectualis intellectus practici, cujus forma quæ est in ipso, est principium esse et fieri. Forma autem quæ est in intellectu speculativo non habet principium ad esse et fieri, sed ad scire tantum : et propter hoc forma quæ est in intellectu speculativo, non proprie est vita. Et ideo mala non sunt in Deo vita : quia sunt in ipso secundum speculationem tantum, et non secundum operationem. Vita enim dicit motum ad esse : et eo quod Aristoteles dicit, quod « vivere viventibus est esse. »

Adquest.2. Ad id quod ulterius quæritur, Utrum verius et melius habeat esse aliquid in causa quam in seipso ?

Dicendum, quod sicut dicit Aristoteles in V primæ philosophiæ, sicut se res habet ad esse, ita se habet ad esse verum. Unde cum quæritur, Utrum melius et verius habeat esse aliquid in causa, vel in seipso ? quæstio duplex est. Potest enim quæri de esse simpliciter, hoc est, de

esse quod habet res in participatione secundum Dionysium et Platonem : et hoc verius et simplicius et nobilius et melius habet res in causa prima : quia sic incorruptibiliter et immutabiliter et immaterialiter est. Sic loquuntur Sancti et etiam Platonici. Potest etiam quæri de esse hujus in quantum est hoc : sic et verius est quod est in seipso, quam id quod est in causa, quamvis non sit melius et nobilius. Verum enim convertitur cum ente, et a forma dicitur : et ideo quod plus attingit de forma et actu, plus attingit de veritate rei.

Ad id quod objicitur in contrarium, Ad object. dicendum quod illa objectio procedit de 1 et 2. esse simpliciter, et non de esse hujus : et de tali esse loquitur Dionysius.

Et per hoc solvitur sequens.

MEMBRUM III.

Utrum sit una causa finalis omnium quæ Deus sit 1 ?

Deinde quæritur, Secundum quam intentionem causa finalis dicitur de Deo ?

Quæritur ergo primo, Utrum sicut una est causa efficiens omnium quæ est Deus, et una forma exemplaris omnium quæ idem Deus est, ita sit una causa finalis omnium quæ Deus sit ?

Et videtur, quod sic.

  1. Docet enim Aristoteles in II primæ philosophiæ, quod in omni ordine causarum devenitur ad primum. Ergo in finibus devenitur ad ultimum finem, qui primus est in intentione, et qui est finis finium : et hic unus est.

  2. Adhuc, Finis et bonum eadem intentione determinantur. Sed impossibile est non esse ultimum bonum et summum

<--- Page Split --->

quod in omnibus bonis desideratur : ergo videtur, quod unus sit ultimus finis desideratus ab omnibus.

  1. Adhuc, Docet Aristoteles in II Physicorum, quod naturalia omnia ad finem sunt : et sic finis in omnibus naturalibus movet. Similiter agentia per intellectum nisi stulte agant, agunt ad finem. In his ergo etiam est finis in ratione moventis. Similiter in artificialibus omne quod fit, propter aliquod fit. In omni ergo multitudine naturalium, intellectualium, et artificialium, finis est per unam intentionem communem. Dat autem Aristoteles documentum in II prime philosophiae quod « quidquid est in multis per unam communem intentionem in illis, est in uno primo quod est causa omnium aliorum. » Ergo necesse est unum esse finem qui finis omnium aliorum sit. Hic autem non potest esse nisi summum bonum, quod est Deus : bonum ergo divinum finis est omnium.

  2. Adhuc, Aristoteles in VI prima philosophiae dicit, quod bonum universi quod desideratur ab omnibus, est in uno primo sicut in duce exercitus, quod est bonum ad quod omnia quae in exercitu aliquid agunt, respiciunt. Verbi gratia, illud bonum quod est ducis, est victoria, ad quod respiciens coquinat coquus, ut refectus sit miles pugnans ad victoriam. Ad idem respiciens gladiator facit gladium, ut instrumentum pugnae miles habeat. Ad idem respiciens sellator facit sellam, et equestris preparat equum, et loricator loricam. Propter quod dicit Aristoteles in I Ethicorum, quod omnes hujusmodi potentiae sive artes sub una quadam communi sunt, quae est militaris : quia ad finem illius omnes respiciunt, et propter illum agunt quidquid agunt. A simili ergo cum universitas creaturarum sit universitas una, et mundus sit unus, ut probat Aristoteles in I de Calo et Mundo, oportet quod unus sit finis uni-

versi, ad quem omnia et singula respiciant per intentionem, et propter quem agant quidquid agunt.

  1. Adhuc, Hoc expressc dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus, sic : « Omnibus igitur est pulchrum et bonum desiderabile et amabile et diligibile, et propter ipsum et ipsius gratia et minora et meliora convertendo se ad ea amant, et communicative coordinata amant coordinata, et meliora amant minora provisive, et ipsa singula amant seipsa contentive, et omnia pulchrum et bonum desiderantia faciunt et volunt omnia quaecumque volunt et faciunt 1. » Ex his accipiur, quod ultimus finis unus est, et quod ille est ultimum et summum bonum, et quod ad illud respiciendo appetunt et faciunt omnia quaecumque appetunt et faciunt, et quod illud summum bonum re est idem quod Deus : quia aliter tres causæ in unam non coinciderent, scilicet efficiens, formalis, et finalis.

Er quamvis haec veritas sit, tamen obsed cum. iicitur in contrarium logicis rationibus sic :

  1. Ex fine determinatur ratio rei : non est una ratio omnium : ergo nec unus finis omnium.

  2. Adhuc, Forma est in intentione finis, et a forma accipitur ratio : sed non est una forma omnium. Quia dicit Augustinus in libro LXXXIII Quæstionum, quod « alia ratione fit equus, et alia ratione fit homo ». » Et constat, quod loquitur de primis formis, hoc est, de ideis : ergo videtur, quod nec unus finis sit omnium.

  3. Ulterius etiam videtur, quod finis ille non sit Deus. Constat enim, quod finis acquiritur ab agente et appetente : quia aliter, ut dicit Aristoteles in I Ethicorum, esset inane desiderium. Constat autem, quod non omnia agentia et appectinia consequuntur bonum divinum quod est Deus.

<--- Page Split --->

  1. Ulterius etiam videtur, quod non propter illud agunt et appetunt quidquid appetunt. Videmus enim, quod aliud appetit homo, aliud lapis, et alia irrationalis creatura : et inter homines alius voluptuosus, et alius honestus, et alius avarus.

  2. Adhuc, Ultimum et optimum bonum est beatitudo, ut dicit Tullius : et videtur, quod non omnia appetunt beatitudinem : non ergo omnia summum bonum.

Solutio. Dicendum, quod sicut Aristoteles, bonum est quod omnia appetunt : et hoc est per se bonum. Et hoc etiam dicit Dionysius in auctoritate prius inducta. Et hoc bonum, licet in se simplex sit et unicum, tamen in effectibus valde multiplex est. Nam sicut dicit Augustinus in libro II Confessionum : « Illud per se sufficiens est per se dulce et suave est, per se conservativum ordinis et naturae est, per se pulchrum et honestum est, per se perpetuum est, per se divinum et assimilativum Deo est, per se beatificativum est : et omnes has conditiones et proprietates totas simul et in uno perfecte possidet t. » Propter quod dicit Boctius in libro III de Consolatione philosophiae, quod « beatitudo est status omnium bonorum aggregatione perfectus. » Et quamvis omnia illa habeat in se et per se, tamen in bonis particularibus quae participant ipsum, non resplendet secundum omnia haec simul. Secundum enim, ut dicitur in libro de Causis, non est capax omnium bonitatum primi simul. Unde in divitiis non resplendet, nisi secundum sufficientiam quae est umbra quaedam per se sufficientiae, cum divitiae numquam appeterentur, nisi tali umbra per se sufficientiae resplendente in ipsis. Per dulcedinem autem resplendet in voluptate : nec voluptas appeteretur, nisi talis umbra primae dulcedinis in ipsa resplendere. Per pulchritudinem

autem honestatis resplendet in virtute : nec virtus appeteretur, nisi umbra primae pulchritudinis in ipsa resplendere. Sic etiam per conservationem esse resplendet in his quae esse conservant singulorum, sive inanimatorum, sive animatorum. Et ideo dicit Boetius, quod lapis appetit esse unum, et similiter alia composita : quia in unitate partium ejus est conservatio ejus : et illa unitio est umbra primi conservantis, quod per se conversativum et unitivum est. Quantum autem ad esse perpetuum sive perpetuans resplendet in generantibus : quia generatio est ad conservationem et perpetuitatem speciei : nec appeteretur, nisi esset umbra primi et per se perpetuantis. Et sic est in omnibus particularibus bonis, quae numquam appeterentur, nisi umbra essent per se boni. Unde in omnibus per se bonum ratio est qua quodlibet bonum movet appetitum. Et hoc est quod dicit Augustinus in libro VII de Trinitate : « Bonum hoc et bonum illud : tolle hoc et illud, et videbis bonum omnis boni bonum *. » Hoc enim est finis omnis appetitus omnis desiderii, ut dicit Dionysius.

His habitis, facile est respondere objectis.

Quod enim in primo objicitur, quod non sit unus finis omnium, dicendum quod non est unus finis proximus : finis enim proximus est ad quem terminatur actio agentis : sed hoc non impedit, quin sit unus finis ultimus, qui movens est in omni appetitu et actione.

Ad aliud dicendum, quod finis actionis est forma, et proximus terminus a quo sumitur ratio rei proxima. Ultimus autem linis est finis intentionis : et ille est unus omnium et non determinans actionem, sed quietans omnem appetitum et omne desiderium, ut dicit Dionysius, quod est in simpliciter existentibus secundum naturalem motum et appetitum, in vivis secundum vitæ motum,

<--- Page Split --->

in sensitivis secundum rationabile desiderium, in rationabilibus secundum rationabilem voluntatem, in intellectualibus secundum veritatis intellectum.

Ad object. 3. Ad aliud dicendum, quod bonum quod omnis boni possidet conditionem, non est nisi Deus. Sed bona particularia quae a singulis appetuntur, secundum conditiones specialis boni appetuntur, et non sunt Deus. Sed quia non habent rationem movendi desiderium vel appetitum, nisi in quantum sunt umbra et figura et typus per se boni, ideo in omnibus illis per se bonum appetitur quod Deus est : sic enim per se bonum secundum Augustinum est omnis boni bonum.

Ad object. 4. Ab in quod ulterius quaeritur, Si omnia appetunt illud, jam patet solutio. Constat enim, quod illud unum finis in-

tentionis omnium est : quia in particularibus bonis non stat appetitus, nec quiescit desiderium, nisi secundum quod sunt resplendentia quaedam summi et per se boni. Et ideo dicit Augustinus in libro I de Doctrina Christiana, quod « omnis humana perversitas est in hoc, quod ponit finem ubi finis non est, sicut avarus in divitiis, voluptuosus in voluptate : cum haec particularia bona sint, per quae manuduci deberet ad unum summum bonum et universale. »

Ad ultimum dicendum, quod licet non A. 1. appetant beatitudinem in ratione beatitudinis secundum veram et perfectam beatitudinis rationem, appetunt tamen omnia beatitudinem in ratione boni secundum aliquid beatificantis, ut dictum est.

<--- Page Split --->