QUÆSTIO LVI.
De translatione prædicamentorum, utrum alia prædicamenta a substantia et relatione proprie vel translative de Deo dicantur'?
Primo ergo quæritur de translatione prædicamentorum, Utrum alia prædicamenta a substantia et relatione proprie vel translative de Deo dicantur?
Et videtur, quod proprie.
- Augustinus dicit in libro V de Trinitate : « Genus quod ad faciendum attinet, fortassis de solo Deo verissime di-
1 Cf. Opp. B. Alberti. Comment. in I Sententiarum, Dist. VIII, Art. 31. Tom. XXV hujusce
nova editionis.
<--- Page Split --->
citur. Solus enim Deus facit, et ipse non fit, neque patitur 1. » Ergo praedicamentum actionis de Deo propriissime dicitur.
Adhuc, Ibidem, Augustinus : « Non participatione magnitudinis Deus magnus est, sed seipso : quia ipse sua est magnitudo. Hoc etiam est de bonitate, et de aeternitate, et de omnipotentia Dei dictum, omnibusque praedicamentis quae de Deo possunt pronuntiari, quae ad seipsum dicuntur non translative aut per similitudinem, sed proprie 2. » Ex his accipitur, quod ea quae de qualitate et quantitate de Deo dicuntur, proprie et non translative dicuntur.
Adhuc, Boetius in libro de Triuitale : « Cum dicimus, Deus, substantiam quidem singularem significare videmur, sed eam quae sit ultra omnem substantiam : cum vero justus, qualitatem quidem, sed non accidentem, sed eam quae sit substantia et ultra substantiam : neque aliud est quod est et aliud est quod justus, sed idem est esse Deo quod justum esse. Item cum dicitur magnus vel maximus, quantitatem quidem significare videmur, sed eam quae sit ipsa substantialis, qualem esse diximus ultra substantiam. Idem enim est esse Deo, quod magnum esse. » Et subjungit rationem dicens : « De forma enim Dei monstratum est, quoniam ipse Deus sit forma : et unum vere est quod nec subjectum esse potest, nec aliqua in eo pluralitas. Ergo videtur, quod ea quae dicuntur secundum praedicamenta, proprie de Deo dicantur, et maxime secundum qualitatem et quantitatem.
Adhuc, Constat, quod cum Deus dicitur justus, vel bonus, vel sapiens, haec mystice de Deo dicantur secundum Dionysium et Damascenum. Quae autem de Deo mystice dicuntur, ut dicit Dionysius, omnia praebabet et eminenter habet in seipso. Quae autem eminenter habet et praebabet, propriissime de Deo dicun-
tur et magis proprie quam de creaturis. Cum ergo justus, bonus, et magnus de creaturis dicantur proprie, magis proprie de Deo dicentur.
IN CONTRARIUM est quod dicit Augustised 1. nus in libro V de Trinitate : « Intelligamus Deum quantum possumus sine qualitate bonum, sine quantitate magnum, sine indigentia creatorem, sine situ praesidentem, sine habitu omnia continentem, sine loco ubique totum, sine tempore sempiternum, sine ulla sui mutatione mutabilia facientem nihilque patientiem 2. » Videtur ergo, cum genus sit in intellectu speciei proprie, et ista cum secundum speciem transferuntur in divinam praedicationem, excludant intellectum generis, quod non proprie sed translative dicuntur de Deo.
ULTERIUS quaeritur, Si omnia praedicaQuaest menta transferantur in divinam praedicationem ?
Et videtur, quod non.
Dicit enim Boetius in libro de Trinitate : « Situm et passionem in Deo requiri non oportet. » Item, Ibidem dicit, quod « caetera praedicamenta a substantia, quantitate, et qualitate, quae nec in Deo nec in creatura aliquid praedicant, in divinam praedicationem non transferuntur. » Ergo septem genera praedicamentorum, quae sunt relatio, ubi, quando, actio, passio, situs, habitus, in divinam praedicationem non assumuntur.
Adhuc, Boetius, Ibidem, « Ad aliquid vere omnino non potest praedicari. » Ergo praedicamentum ad aliquid nullo modo transferendum est in divinam praedicationem : quia omnino non aequipollet ad eam nullo modo.
ULTERIUS quaeritur, Quare Augustinus Quaest. a divina praedicatione potius excludit genera quam species, et quare potius quasdam species quam alias ? Concedit
<--- Page Split --->
enim Deum esse justum et magnum, et negat eum esse album vel nigrum, vel mollem vel durum.
Adhuc, Dicit Augustinus, quod sine qualitate est bonus, et sine quantitate est magnus, et sine indigentia creator, et in creatore intelligitur praedicamentum actionis, et similiter praedicamentum relationis, quare similiter non dicit, sine relatione et actione creator?
dicamentum actionis dupliciter considerari potest, scilicet secundum quod est ab agente tantum ut est agens, hoc est, secundum quod est actio in patiens. Sic verum est, quod Deus solus proprie facit et agit : quia est agens simplicissimum et purissimum. Potest etiam considerari secundum quod comparatur ad agens et causam actionis in inferioribus in quibus indigentia causa actionis est. Primo modo non est in genere actio, sed ultra genus, et hoc modo convenit Deo propriissime : quia actio ejus est substantia ejus, et actio cadens a ratione actionis ut est accidens, praedicat in Deo substantiam ut actionem. Et hoc intelligit Augustinus quando dicit, quod non fit, neque patitur. In omni enim actione physica agens patitur : et sic fit, ut dicit Aristoteles, in V Physicorum, quod actio agentis physici sive creati in praedicamento ordinatur : quia, sicut dicitur in Sex principiis, « omnis actio in motu, et omnis motus in actione firmatur. »
Ad aliud dicendum, quod ea quae dicantur de qualitate et quantitate, de Deo non proprie, sed translative dicuntur. Quantitas enim et qualitas accidentia nominant sub dependentia ad substantiam quoad esse : et hoc modo Deo convenire non possunt. Accidens enim defectum entis dicit, quod nullo modo Deo convenire potest. Et quod dicit Augustinus, quod de Deo dicitur bonum et justum proprie, intelligitur quantum ad mutatam praedicationem : haec enim in Deo praedicant substantiam quae proprie Deo convenit, et non per similitudinem : sed quantum ad modum praedicandi qui communiter importatur in termino, non proprie praedicantur de Deo. Et ideo dicit Boetius, quod caetera mutantur cum in divinam assumuntur praedicationem.
Per hoc etiam patet solutio ad sequens. Boetius enim non intendit nisi quod quantum ad mutatam praedictionem proprie de Deo dicantur : quia scilicet idem est proprium quod in Deo et de Deo praedicatur.
n. n. n.
Solutio. Dicendum, quod praedicamenta duo, scilicet substantiae et relationis proprie in divinam assumuntur praedicationem eo modo quo in praehabitis determinatum est, scilicet quod substantia non a substando dicitur, sed ab eo quod est per se esse, et propter indigentiam esse nullo indigere et ad nihil dependere. Sic enim Deus solus substantia est. Omne enim creatum propter indigentiam esse dependet ad creatorem. Et sic in seipso subsistit Deus, nullo indigens ut sit. Relatio autem, sicut in antehabitis ostensum est, eo modo quo est dependentia principiorum substantiae ad invicem : quae dependentia ipsis principiis substantiae accidentalis non est, est ante intellectum accidentis, et sic in Deo in quo nihil est secundum accidens, praedicari potest. Et haec duo praedicamenta proprie de Deo dicuntur. Secundum autem quod relatio consequens est mutabilitatem compositi, sic est in genere accidentis, et consequens quantitatem et qualitatem : et hoc modo non est in Deo. Alia autem praedicamenta, sicut quantitas, et qualitas, in Deo esse non possunt nisi per translationem, et maxime quantitatis : eo quod illa consequitur substantiam ex parte materiae, et proprie dicit dimensionem corporalem : quia si Deus dicitur magnus, non dicitur magnus quantitate molis, sed quantitate virtutis : quantitas autem de mole et virtute equivoce dicitur, cum ratio substantiae sit diversa et solum nomen commune.
Ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod prae-
<--- Page Split --->
Ad 4. Ad aliud dicendum, quod sicut dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus1, participationes omnes eminenter praebabet Deus : quia per essentiam habet et simpliciter et unite et immaterialiter. Participantia autem habent accidentaliter ab alio, materialiter, multipliciter, differenter, et mobiliter. Et ideo quantum ad rem praedicatam propriissime dicuntur de Deo, sed quantum ad modum praedicandi quem habent in participantibus, non praedicantur de Deo nisi transferantur in praedicationem substantiae.
Ad object. Ad id quod objicitur in contrarium, dicendum quod concedendum est. Vult enim Augustinus, quod propria praedicatio termini est illa quam habet ex natura generis sui : per se enim praedicabile est genus generalissimum, et ex hoc habent subalternum et species quod praedicata sunt et praedicari possunt. Et hoc modo dicit Augustinus : « Intelligamus Deum sine qualitate bonum, et sine quantitate magnum : » quia quod bonum et magnum praedicata sunt in divinis, non habent ex suis generibus generalissimis, sed potius ex mutata qualitatis predicatione et quantitatis in praedicamentum substantiae : Deus enim, cum subjectum esse non possit, ut dicit Boetius, nihil potest de ipso praedicari ut de subjecto. Unde cum quantitas et qualitas prout prima praedicamenta dicuntur, non praedicentur nisi de subjecto, de Deo predicari non possunt proprie : et quod de ipsis de Deo videtur praedicari, non potest nisi secundum mutatam praedicationem. Et hoc est quod dicit Augustinus : « Sine qualitate bonus, et sine quantitate magnus. »
Ad quest.1 Ad id quod ulterius quaeritur, dicendum quod omnia praedicamenta aliquo modo transferuntur in divinam praedica-
tionem. Secundum substantiam enim dicitur Deus, secundum quantitatem magnus, secundum qualitatem justus, secundum agere dicitur creare, secundum pati irasci vel configi. Malach. ii, 8 : Si affiget homo Deum, quia vos configitis me? Secundum quando dicitur semper esse, secundum ubi ubique totus, secundum situm sedere super Cherubim 2, secundum habere dicitur amictus lumine sicut vestimento 3. Sed quaedam illorum de Deo dicuntur proprie, ut substantia et relatio, sicut cum dicitur, Deus et Dominus universorum. Quaedam autem conversa praedicatione sive mutata, ut de his quae sunt secundum qualitatem vel quantitatem, ut paulo ante dictum est. Quaedam vero quae non dicunt inesse nec adesse, sed dicunt adesse quodam modo, ut ubi, quando, situs, habitus, de Deo dicuntur ut qui aliquo modo adsit creaturis. Sic enim dicitur secundum situm sedere super Cherubim ut regens et dirigens : quia sic adest Cherubim. Et sic dicitur secundum ubi esse ubique : quia ubique est praesentialiter, potentialiter, et essentialiter, et ubique conservans et continens. Et sic dicitur secundum quando semper esse : quia semper adest omni creaturae, et numquam deficit: adest enim ut creans, gubernans, et continens. Et sic dicitur av6pwno3n6o6, quae figura secundum grammaticos vocatur prosopopaia, secundum passionem irasci, quando facit idem quod iratus vindicando vel puniendo, vel quando in se refert quod fit sanctis, ut, Malach. iii, 8 : Si affiget homo Deum, etc. Ad Hebr. vi, 6 : Rursum crucifigentes sibimetipsis Filium Dei, et ostentui habentes. Zachariæ, ii, 8. Qui tetigerit vos, tangit pupillam oculi mei. Act. ix, 4 : Quid me persequeris ? Et sic dicitur secundum habitum per eamdem figuram amictus lumine : eo quod amictum
<--- Page Split --->
luminis sanctorum refert in seipsum. Ad ALIUD dicendum, quod dictum Boetii fundatur super regulam quamdam in Logicis traditam : « Omne praedicamentum ab esse alicujus sumitur. » Est autem triplex esse, scilicet esse simpliciter, et ab hoc sumitur praedicamentum substantiae. Et est esse in, et ab hoc sumitur praedicamentum accidentis ut est accidens, ut quantitas et qualitas Et est esse ad, et hoc dupliciter. Est enim esse ad ita quod ipsum est ad aliud, et ab hoc sumitur praedicamentum relationis. Et est esse ad ab aliquo, quod procedit a comparatione unius ad alterum : et ab hoc sumuntur sex praedicamenta, ut ubi, quod est circumscriptio corporis a loci circumscriptione procedens . Quando , quod relinquitur ex adjacenta temporis. Agere, quod sicut dicit Commentator super III Physicorum, est quod ex comparatione agentis ad patiens, in patiens fluit ab agente. Et passio, quae secundum eumdem est id quod ex comparatione ad agens, patiens suscipit ab agente. Et situs, qui nihil aliud est nisi habitudo et potentia qua se habet positum in differentia loci in qua positum est. Et habitus, qui nihil aliud est quam habitudo qua se habet vestitus ad vestimentum, vel ad vestimenti differentiam, qua cappatus vel tunicatus dicitur. Unde etiam duae accidentis definitiones ponuntur. Accidens enim est, ut dicit Aristoteles in Topicis, quod cum sit in aliquo, non est in eo velut quaedam pars, et impossibile est ipsum esse sine eo in quo est. Porphyrius autem dicit, quod accidens est quod adest et abest praeter subjecti corruptionem. Priori enim modo dicitur accidens ab inesse, secundo modo ab adesse, et sic dicitur accidens quasi accedens. Quando ergo dicit Boetius, quod « ad aliquid omnino non predicatur, » non intelligit, quod nullo modo praedicetur in divinis, sed quod non omnino praedicatur ut inhaerens vel ens : non enim praedicatur secundum aliquid quod addat, minuat, vel mutet, sed secundum
id cujus esse ad alterum sit. Et hoc proprium est in divinis uni soli personae conveniens, et nihil dicens, quod secundum modum dicendi vel significandi per esse vel inesse dicit substantiam, quae solum in divinis omnino, hoc est, universaliter de omnibus personis predicatur.
Ad m quod ulterius quaeritur, dicendum Adquæst.2. quod sicut dicit Aristoteles in IX primæ philosophiæ, multitudo accidentium reducitur ad substantiam. Dico autem accidentium quæ prædicant inesse, ut quantitas, et qualitas. Unde genera illa ipso nomine dicunt dependentiam ad substantiam, et per consequens entis defectum : propter quod excluduntur secundum nomina sua a divina prædicatione. Alia autem genera quæ dicunt adesse et non inesse, quædam sunt quæ ipso nomine nihil dicunt dependentiæ nec imperfectionis, sed potius esse perfectissimum ad quod alia dependent, sicut actio : et hæc a divina prædicatione non excluduntur, sed causa quæ est in creatura. In creatura enim causa actionis est indigentia acti : et ideo causa illorum a creatore excluditur, et non ipsa res prædicamenti. Et ideo dicit Augustinus « Deum sine indignentia creatorem. » Quædam autem inter ea quæ dicunt adesse, ipso nomine secundum modum significandi prædicant quid corporale, sicut situs et habitus : et hæc in Deo non possunt esse nisi per metaphoram et symbolum, et similiter habitus. Et ideo dicit Boetius, quod situm et habitum in Deo requiri non oportet. Quædam etiam materialitatem dicunt et imperfectionem, et hæc a divina excluduntur prædicatione. Ideo dicit Augustinus « Deum nihil patientem. » Regulariter enim verum est, quod corporalia materialia privationem significantia et compositionem et mutationem, generaliter excluduntur a divina prædicatione, nec Deo attribuuntur nisi per metaphoram, sicut symbolica de Deo prædicantur, sicut docet Diouysis in Sym-
<--- Page Split --->
bolica theologia, et in epistola ad Timotheum.
Species autem praedicamentorum dupliciter sunt. Quædam enim aliquid perfectionis addunt super genus, quod simplicitati non repugnat, ut in qualitate habitus vel dispositio, ut justus, sapiens, bonus. Et haec per hoc quod addunt super genus, admittuntur in divinam praedicationem : propter quod non dicitur
sine sapientia sapiens, et sine justitia justus. Quædam vero id quod addunt super genus, in modo dicendi per nomen significant ut corporale materiale, ut ea quæ sunt in tertia vel quarta specie qualitatis, ut molle, durum, dulce, amarum, circulare vel angulare : et haec Deo non conveniunt nisi per metaphoram et symbolum.