QUÆSTIO LV.
De tribus causis sigillatim, efficiente scilicet, formali, et finali, qualiter Deo conveniant?
Juxta hoc ulterius quaeritur de istis tribus causis, Qualiter sigillatim Deo conveniant ?
MEMBRUM I.
Et quaeruntur tria, secundum quod tres sunt causae, scilicet efficiens, formalis, et finalis. Oportet enim determinare, qualiter sigillatim istae causae de Deo dicantur.
De causa efficiente, utrum Deus per se agat, vel per aliud accidens sibi adjunctum 1 ?
De causa igitur efficiente primo quaerendum est.
Secundo, De causa formali.
Tertio, De causa finali.
De causa efficiente, circa quam multi sunt errores, quaerendum est, Utrum per se agat, vel per aliud sibi accidens? et, Utrum voluntate vel necessitate agat, et quid agat ?
Quod enim non per se agat, sed per
1 Cf. Opp. B. Alberti. Comment. in II Sententiarum, Dist. I, Art. 12. Tom. XXVII hujusce
novae editionis.
<--- Page Split --->
aliud vel per accidens sibi adjunctum, videtur : quia
Causa universalis est secundum 80 : causa autem universalis non fit propria hujus causati vel illius, nisi per aliquod additum universali quod determinet ad hoc vel illud. Cujus probatio est : quia, sicut docet Aristoteles, universale non fit particulare et proprium, nisi determinetur aliquo quod est proprii et particularis. Animal enim non fit homo, nisi per differentiam hominis sibi adjunctam : et homo non fit Socrates, nisi determinetur a propriis Socrates, sicut quod sit crispus musicus Dionis vel Sophronisci filius, posito quod haec soli conveniant Socrati. A simili ergo causa universalis non fit propria hujus vel illius, nisi determinetur aliquo sibi adjuncto. Quod autem per adjunctum causa est, non est per se causa, sed per aliud vel per accidens. Videtur ergo, quod Deus sit causa per aliud et per accidens, et non per se.
Adhuc, Idem accipitur per documentum Aristotelis in II Physicorum, ubi dicit, quod quaedam causa est remota, et quaedam propinqua sive proxima et convertibilis : et quod remota non sit proxima, nisi per additionem differentiarum appropinquantium eam ad effectum. Cum ergo Deus sit causa remota, eo quod non convertitur cum hoc vel illo effectu, videtur quod per aliud causet, et non per se.
Si aliquis dicat, quod hoc intelligitur de causis formalibus et non efficientibus, sicut animal, homo, Socrates, improbatur : quia sol in circulo declivi causa efficiens est generatorum et corruptorum, et non efficitur alterius pro pria causa nisi aliquid addatur soli, scilicet accessus et recessus. Accedens enim sol vel recto vel acuto angulo radii incidentis et reflexi, lumen immittit illumiinans, quod lumen congregativum est et constans, et per consequens vivificum et generativum. Recedens vero illuminata non respicit per radium incidentem et
reflexum, nisi sub angulo obtuso sive expanso, sub quo angulo expanditur lumen et attenuatur vis. Propter quod frigiditatis mortificativa est inductivum, et sic est causa corruptionis. Cum ergo Deus sit efficiens causa universalis remota, non agit nisi per aliquid approprians, et sic non agit per se.
- Adhuc, In libro XVI Animalium datur regula de causis et causatis, quod si aliqua causa non tangit, non agit : et si non agit, non sequitur alteratio. Deus autem causa est, nihil causatorum secundum se et per se contingens. Ergo non agit aliquid nisi per additionem et determinationem ejus quod facit ipsum hoc vel ipsum illud causatum contingere : non ergo agit per se, sed per additionem determinantis.
In contrarium hujus est, quod sed contra.
Nihil agens per aliquid additum sibi et determinans, est causa prima. Et hoc idem probatum est a nobis in libris de Causis. Deus autem causa prima est, sicut omnes testantur Philosophi et Sancti. Ergo agit per se, et non per aliquid additum sive determinans eum ad causandum.
Adhuc, In causis efficientibus apud Philosophos duos invenimus ordines. Sunt enim causæ dantes esse, sicut ponit Aristoteles in libro XVI Animalium, quod calor animæ, calor cæli, et lumen intelligentiae activæ quod est in virtute formativa quæ est in semine, faciunt esse vitæ et vivi in generatis. Invenimus etiam causas efficientes facientes motum, et in his non invenimus nisi unum primum quod est movens tantum, et media multa quæ sunt moventia mota, et unum ultimum quod est motum tantum. Et si comparemus ista ad invicem, movens primum est et movens per se et secundum se. A simili ergo in secundo ordine in quod est causans esse, et causans et causatum tantum, primum causans est causans per se et secundum se. Primum autem causans per se, causans est per creationem, ut in libro de Causis
<--- Page Split --->
probatur. Propter quod dicitur ibi in tertia propositione, quod « prima rerum creatarum est esse, et non est ante ipsum creatum aliud. » Ergo primum causans quod est causans tantum, est agens esse secundum se et per se, et non per additum aliquod.
Quæst. 1. ULTERIUS quæritur de secundo, Utrum scilicet causet necessitate, vel voluntate 1?
de Civitate Dei : « Satis significatur Deum nulla necessitate, nulla utilitatis suæ indigentia, sed sola bonitate sive voluntate fecisse quod factum est 3. »
- Adhuc, Augustinus in libro III de Trinitate : « Voluntas Dei et prima est et summa causa omnium specierum et motionum. Nihil enim fit quod de intelligibili aut interiori aula summi imperatoris egrediatur 4. »
Et videtur, quod necessitate.
Necessitate enim naturae causat, cujus naturam de necessitate sequitur actio et causatum, sicut lucens sequitur lucere et illuminare. Dicit autem Dionysius in libro de Divinis nominibus, quod « optimi est optima adducere 2. » Videtur ergo, quod bonitati divinae necessario annexum sit per creationem adducere bona creata.
Adhuc, Ibidem dicit Dionysius, quod « divinae bonitatis signativa imago est sol, et multam consonantiam habens ad ipsam. » Sed sol de necessitate illuminat. Ergo videtur, quod bonitas divina de necessitate sua natura creat.
Adhuc, Aliud simile inducit ibidem Dionysius, quod « sicut ignis est calefacere, ita summi boni est producere bona et salvare : » sed ignis de necessitate sua naturae calefacit : ergo summum bonum de necessitate sua natura producit et salvat.
Adhuc, Inter omnia Deus propriissime causa est : quia causa causarum est. Ergo maxime convenit sibi causa definitio. Dicit autem Boetius, quod causa est quam de necessitate sequitur aliquid, scilicet causatum. Ergo videtur, quod Deus si causa sit, de necessitate causa sit.
Sed contra. IN CONTRARIUM est, 1. Quod dicit Augustinus in libro XII
ULTERIUS quæritur, Si causa est, cujus Quæst causa sit 5 ?
Et videtur, quod esse et boni tantum.
In praehabitis enim ostensum est, quod non esse et mali non est causa efficiens, sed deficiens. Deus autem in nullo causa deficiens est. Ergo non esse et mali causa esse non potest, sed esse et boni tantum. Et hoc expresse dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus, cap.4.
Adhuc, Dionysius dicit, quod signativa et multam habens consonantiam imago divinae bonitatis est sol. Sed sol non facit tenebras. Ergo videtur, quod etiam divina bonitas non facit malum et non esse.
Adhuc, Communis objectio est id quod dicit Aristoteles in II de Generatione et Corruptione, quod idem eodem modo se habens semper facit idem. Deus autem idem eodem modo se habens semper est. Ergo semper facit idem : non ergo opposita. Si ergo facit esse et bonum, sicut manifestum est, non potest esse causa non esse et mali.
IN CONTRARIUM est, Sed com
Quod dicitur, Isa. xlv, 6 et 7 : Ego Dominus, et non est alter : formans lucem et creans tenebras, faciens pacem et creans malum.
Adhuc, Eccli. xi, 14 : Bona et ma-
1 Cf. Opp. B. Alberti. Comment. in I Sententiarum, Dist. XLV, Art. 8. Tom. XXVI hujusce novae editionis.
2 S. DIONYSIUS, Lib. de Divinis nominibus, cap. 4.
3 S. AUGUSTINUS, Lib. XII de Civitate Dei,
cap. 17.
4 IDEM, Lib. III de Trinitate, cap. 4.
5 Cf. Opp. B. Alberti. Comment. in I Sententiarum, Dist. XLVI, Art. 4. Tom. XXVI hujusce novae editionis.
<--- Page Split --->
la, vita et mors, paupertas et honestas a Deo sunt.
Adhuc, Jerem. xxxi, 28 : Sicut vigilavi super eos ut evelierem, et demolirer, et dissiparem, et disperderem, et affligerem, sic vigilabo super eos ut ædificem, et plantem, ait Dominus.
Adhuc, Amos, iii,6 : Si erit malum in civitate, quod Dominus non fecerit? Sed malum facere et tenebras, est destruere esse lucis et boni,et inducere non esse. Ergo videtur, quod prima causa sit causa non esse et mali.
Adhuc, Avicenna in VI de Naturalibus, dans differentiam inter causas naturales sive potentias, animales sive rationales, dicit, quod potentiae naturales faciunt unum, et non possunt facere hoc et contrarium, sicut calidum calefacit et non potest non calefacere et infrigidare. Potentiae autem^animales sive rationales nihil faciunt, quin idem possint non facere :^et nihil faciunt, cujus contrarium non possunt facere. Potens enim ratiocinari, eadem potentia potest non ratiocinari : et potens velle, potest non velle hoc et contrarium ejus. Deus autem operatur per intellectum et per voluntatem. Ergo potest esse causa esse et non esse, et boni et mali.
xime per se et secundum se causa est, et non per adjunctum vel adveniens aliquid.
Quæ ergo ad hoc probandum inducta sunt, concedenda sunt. Et hoc est quod intendit Boetius in libro III de Consolatione philosophiæ, dicens :
Quem non externæ pepulerunt fingere causæ Materiæ fluitantis opus : verum insita summi Formà boni livore carens.
Ad id autem quod objicitur in contrarium, dicendum quod causa universalis est duobus modis, essentia scilicet, et virtute. Essentia causa universalis, est universalis essentia determinabilis per specialia et propria ad hoc quod essentialiter fiat propria : et sic Deus non est causa universalis. Virtute causa universalis est, quæ propria virtute causat omnia : et hoc modo Deus causa universalis est, et non efficitur determinata per aliquid additum vel adveniens et essentialiter approprians eam, sed per voluntatem suam propriam relatam ad hoc : et sic Deus efficitur causa hujus : quia vult hoc hic et nunc, et ab æterno voluit, quod nunc et hic fieret.
PER IDEM patet solutio ad sequens : Ad 2. hoc enim procedit de illo quod essentialiter est causa remota, et per appropriantia efficitur essentia : quod Deo non convenit, nec primæ causæ : quia dicitur in lib.de Causis, quod « prima causa regit omnes res, præterquam quod commisceatur cum illis. » Unde nihil appropriat Deum nisi voluntas propria, qua scilicet vult ut hoc nunc et hic fiat.
Ad aliud dicendum, quod responsio Ad 3. illa inconveniens est. Intelligitur enim tam de causis formalibus, quam efficientibus et finalibus, dummodo in seipsis sufficienter non habeant unde causæ sint hujus vel illius. Et hoc non convenit Deo, qui ex propriæ voluntatis determinatione sufficienter est causa hujus vel illius, ut dictum est.
Ad aliud dicendum est, quod regula Ad 4.
<--- Page Split --->
malum autem culpæ dicitur a Gennadio, quod « Deus illius rei non est auctor, cujus est ultor. » Et ponitur in Glossa super epistolam ad Romanos, 1,24, super illud : Tradidit illos Deus in passiones ignominiæ. Possunt etiam considerari quantum ad ordinem justitiæ infligentis pœnam his qui de merito talem pœnam meruerunt : et hoc dupliciter, scilicet subtrahendo gratiam, vel infligendo pœnam sensibilem. Primo modo causa est non esse : quia esse non influit his qui per naturam corrupti sunt, vel per voluntatem a primo esse aversi sunt. Et sic Deus est causa mali pœnæ, sicut nauta per absentiam causa est pericillationis navis, secundum quod pœna est pœna damni, quæ est subtractio boni, et causa pœnæ sensus, secundum quod ordo justitiæ causa est suspensionis latronis.
Et per hoc patet solutio ad auctoritates consequenter inductas de Isaia, Jeremia, Ecclesiastico et Amos. Tenebras enim non creat Deus, nisi per subtractionem lucis : nec bellum creat,nisi per subtractionem pacis : nec mortem facit et paupertatem, nisi per vitæ et boni subtractionem : quæ tamen in anima creatorum sunt vel per naturalem defectum, vel per voluntarium demeritum quod talem a justo judice demeruit inflictionem pœnæ.
Ad 11 quod objicitur de Avicenna, dicendum quod hoc procedit. In libertate enim Dei est infligere pœnam vel non infligere, vel hanc infligere vel illam pœnam.
MEMBRUM II.
De causa formali.
SECUNDO, Quæritur de causa formali
quæ exemplaris dicitur : eo quod ad ipsam sicut ad exemplar omnia formantur. De qua quæruntur tria, scilicet an sit in Deo ?
Secundo, Utrum una vel plures ? Tertio, Cujus sit ?
MEMBRI SECUNDI
ARTICULUS I.
An Deus sit causa rerum formalis 1 ?
AD PRIMUM sic objicitur :
Dionysius in libro de Divinis nominibus dicit sic : « Et principia sunt, et primum sunt, et postea principia sunt 2. » Principia ergo formabilia rerum primum sunt, et postea principium sunt. Sed si sunt primum, non possunt esse nisi in arte mentis divinæ idealiter : quia illa est causa prima rerum. Ergo exemplaria omnium rerum principium sunt in mente divina. Et sic mens divina, secundum quod ars est sive factivum principium rerum cum ratione, sic enim Aristeteles diffinit artem in VI Ethicorum, est causa formalis et exemplaris rerum.
Super idem verbum Dionysii Maximus in commento dicit sic : « Causæ primordiales sunt principia, quas Græci ideas vocant, hoc est, species vel formas æternas et incommutabiles rationes, secundum quas et in quibus visibilis mundus formatur et regitur. Ideoque a Græcorum sapientibus πόθιν appellanti meruerunt, hoc est, exempla principalia, quæ Pater in Filio fecit et per Spiritum sanctum in effectus suos dividit atque multi-
<--- Page Split --->
plicat. Hcipi^a^a quoque vocantur, id est, praedestinationes. In his enim quaecumque providentia divina et fiunt et facta sunt, simul et semel et incommutabiliter praedestinata sunt. Nihil enim naturaliter visibile vel invisibile oritur, praeter quod in eis ante omnia tempora et loca praedefinitum et ordinatum est. » Ex hoc accipitur, quod ideae omnium rerum in mente divina sunt, et sunt principalia exempla omnium quae in rebus oriuntur.
3.Adhuc, Ibidem Maximus post pauca : «Ideae a Philosophis divinae voluntates appellari solent, et praecipue a Platone : quoniam quae cumque voluit Deus facere, in ipsis primordialiter et causaliter fecit. » Ex hoc arguitur ut prius, quod Deus et mens divina primordialis et exemplaris causa est rerum.
4.Adhuc,Maximus,ibidem : « Has formas sive ideas Dionysius caeterique sancti appellant per seipsam bonitatem, per seipsam essentiam, per seipsam vitam, per seipsam virtutem, per seipsam sapientiam. Quae cumque enim bona sunt, participatione per se boni bona sunt : et quae cumque sunt, participatione per se essentiae sunt : et quae cumque vivunt, participatione per se vitae vivunt, et sic de aliis participationibus et participantibus. Nulla siquidem virtus sive generalis sive specialis in natura rerum invenitur, quae a primordialibus causis inestimabili participatione non procedat. » Ex hoc accipitur idem quod prius.
- Adhuc, Ad Hebr. xi, 3 : Fide intelligimus aptata esse saecula verbo Dei, ut ex invisibilibus visibilia fierent. Ibi Glossa Augustini : « Ex invisibilibus significatur invisibilis mundus, qui erat in Dei sapientia, ad cujus similitudinem factus est hic visibilis mundus, hoc est, dispositio qua disposuit omnia ista visibilia ut fierent juxta invisibile exemplar quod erat in mente Dei. » Ex hoc iterum relinquitur, quod exemplaria rerum in
mente divina sunt : et sic Deus est causa exemplaris rerum et formalis.
- Adhuc, Idem per rationem arguitur : Omnis enim artifex sapiens apud se habet et formas et rationes operum, quas si non haberet, nec sciret opus suum, nec rationes operis dirigeret in opere, sed operaretur et fortuna et casu. Dicit enim Aristoteles in libello de Fortuna et eupraxia, quod « fortuna est natura praeter rationem et intellectum impetum faciens. » Cum ergo Deus sit artifex sapientissimus, omnium operum suorum formas et rationes habet apud seipsum : et sic est causa formalis et exemplaris omnium suorum operum, sicut artifex artificiatorum.
7.Adhuc,Hoc est quod dicit Augustinus in libro I Retractationum, sic : « Mundum intelligibilem nuncupavit Plato ipsam rationem sempiternam, qua fecit Deus mundum, quam qui esse negat, sequitur ut dicat Deum irrationabiliter fecisse quod fecit : aut cum faceret, aut antequam faceret, nescisse quid faceret, si apud eum ratio faciendi non erat 1. »
8.Adhuc, Aristoteles de causa universi esse dicit, quod in omnibus est actus ante potentiam et ratione et substantia et tempore, ita quod in talibus est domus ex domo, homo ex homine, sanitas ex sanitate. Et hoc esse non potest, nisi artifex ipse idealiter et exemplariter sit actus omnium, ad quem formatur et efficitur omne quod est in actu hoc vel illud. Artifex ergo exemplaris causa est omnium rerum.
- Adhuc, Aristoteles in II Physicorum dicit, quod « Polycle tus causa statuae est per accidens : statuarius autem causa statuae per se. » Ex hoc accipitur, quod causa per se non est, nisi quae praebabet causam formati : Deus autem causa per se est omnis rei quam facit : ergo causaliter praebabet et idealiter formas omnium eorum quae facit : quod autem praebabet formas causatorum, for-
<--- Page Split --->
malis et exemplaris est causa eorumdem: Deus ergo formalis et exemplaris est causa omnium creatorum.
In contrarium hujus est, quod secundum hoc videtur indici Platonis positio, quod scilicet per se formæ sint ante res, ex quibus res formentur. Quæ positio ab Aristotele improbata est : quia si extra res sunt et ante res, non valent ad esse, cum forma non conferat ad esse nisi quæ est in re : nec valent ad scire, cum eadem sunt principia essendi et sciendi, ut dicit Aristoteles in principio primi Physicorum. Et cum forma non sit nisi ut sit principium esse et scire, positio formæ quæ est extra rem et ante rem, erit inutilis.
Solutio. Ad primum quæsitum dicendum, quod ideæ sunt in mente divina, secundum quod ars est omnium creatorum. Sic enim præhabet et simpliciter habet species et rationes omnium creatorum, quæ (sicut dicit Augustinus) sunt idem quod ipsa mens divina. Non enim cognoscit Deus nisi seipso et uno et eodem, et non sicut intellectus creatus, qui medium cognitionis sive speciem accipit a cognoscibili: sed seipso cognoscit, in quantum scilicet ipse species est et ratio omnis cognitionis et omnium cognoscibilium.
rum. Necesse est enim principia esse prius natura, et prius esse principia quam principiata. Unde si formæ sunt rerum principia et esse formati, et sunt et principia sunt ante formata.
Et si quæritur, ubi sint ? Quæstio Porphyrii est, quia ita quærit de universalibus et primis principiis. Pro certo in suis principiis sunt, quæ sunt lumina et influentiae primæ causæ in intelligentias, et intelligentiarum in orbes, et orbium in elementa, et elementorum in virtutes formativas seminum et generatorum : sic enim ex mente divina formæ sive ideæ prodeunt in ideata sive formata. Et ideo dixit Plato, quod procedunt sicut ex quodam sigillo. Et hoc non negat Aristoteles, sed negat, quod formæ sunt ante rem per seipsas et secundum seipsas separatim existentes.
MEMBRII SECUNDII
ARTICULUS II.
Si exemplaria sunt in mente divina, utrum sint sub unitate vel pluralitate 1 ?
Rationes autem ad hoc inductæ, quod in mente divina sunt exemplaria rerum, concedendæ sunt hoc modo quo dictum est, quod scilicet sunt primordiales et fontales causæ creatorum.
Ad id quod objicitur in contrarium de positione Platonis, dicendum quod non talis fuit positio Platonis quam improbat Aristoteles : sed Plato posuit formas quæ sunt ante rem, et principia rei, in seipsis existere, et in ipsis sigillari res sicut ad sigillum : nec posuit eas in mente divina, sed in seipsis. Et hoc modo improbat Aristoteles eam. Et forte Plato dixit ve-
Ulterius quæritur, Si exemplaria sunt in mente divina, utrum sint sub unitate vel pluralitate ?
Et videtur, quod sub pluralitate.
- Dicit enim Augustinus in libro LXXXIII Quæstionum : « Ideæ sunt principales formæ quædam vel rationes rerum, stabiles atque incommutabiles, quæ et ipse formatæ non sunt, quæ in divina intelligentia continentur. Et cum ipse neque oriantur, neque intereant,
<--- Page Split --->
secundum eas tamen formari dicitur omne quod oriri vel interire potest, et omne quod oritur et interit 1. » Hic Augustinus consignificatum numeri pluralis ponit circa ideas : ergo videtur, quod plures sint.
Adhuc Augustinus, ibidem, « Omnia Deus rationabiliter condidit. Nec ea ratione conditus est homo qua equus, et similiter est de aliis genere vel specie differentibus. » Ergo videtur, quod singula proprias ideas et rationes habeant in mente divina : proprie autem rationes et ideae sunt sub pluralitate : ergo ideae in mente divina sunt sub pluralitate, et non sub unitate.
Hoc idem videtur probari per rationem differentium formatorum sive exemplatorum. Impossibile enim est esse unum exemplar : quia differentia genere et specie ab eodem per immutationem exire non possunt, sicut nec ab uno sigillo diversae genere et specie prodeunt imagines. Et haec fuit causa quare Plato posuit formas multas per se existentes. Sed creata differunt generibus et speciebus. Ergo necesse est, quod exemplaria eorum genere et specie differant : et sic sunt sub pluralitate, et non sub unitate.
Adhuc, Sicut artificiala per formas exemplares sunt in mente artificis, sic secundum Augustinum et Bedam super Joannem 2, creata sunt in mente creatoris. Sed in mente artificis non secundum unum et idem exemplum est domus et navis. Ergo in mente Dei non secundum unum et idem exemplar est homo et equus. Exemplaria ergo sunt in mente divina sub pluralitate, et non sub unitate.
Sed contra. IX CONTRARIUM hujus est,
- Quod dicit Dionysius in libro de Diciuis nominibus, sic : « Omnia existentia et quae quocumque modo ab esse
sunt contenta, et hoc incomprehensibiliter et conjuncte et singulariter 3. » Et hujus dat duo exempla. Unum in discretis, sic dicens : « Etenim in unitate omnis numerus uniformiter præexistit, et habet omnem numerum unitas in seipsa singulariter : et omnis numerus quidem unitur unitate : in quantum autem ab unitate procedit, tantum discernitur et in multitudinem agitur. » Secundum exemplum est in continuis, de quo dicit sic : « Et in centro omnes circuli lineæ secundum unam unionem exstiterunt, et omnes habent signum (sive centrum) in seipso lineas uniformitatis unitas, et ad se invicem, et ad unum principium a quo processerunt : et in ipso quidem centro perfecte uniuntur. Parum autem ab ipso distantes, parum et discernuntur : magis autem distantes, et discernuntur et simpliciter : et in quantum centro sunt propinquores, in tantum et ipsi et sibi invicem uniuntur : et in quantum ab ipso procedunt, in tantum a se invicem discernuntur. » Ex his patet, quod omnia quae a prima causa procedunt, in prima causa unum sunt, et in monade et non in pluralitate consistunt.
- Adhuc, Super idem dicit Maximus in commento : « In monade quidem vi et potestate sunt numeri, in generibus vero et formis actu et opere. Vis autem eorum substantialis, est eorum virtus qua æternaliter et immutabiliter in monade existunt : potestas vero eorum est possibilitas eis insita, qua in genera et species possunt multiplicari, et intellectibus propriis manifeste fieri certis terminorum diffinitionibus, quantitatum diversitatibus, intervallis differentiarum, proportionum proportionalitatumque mirabili æqualitate et insolubili consonantia. » Ex hic accipitur, quod sub indifferenti unitate res creatae sunt in Deo.
1 S. AUGUSTINUS, Lib. LXXXIII Quaestionum, Quæst. 46. 2 VENERABILIS BENA, Super Joannem : super haec verba Joannis, t, 3 et 4 : Sine ipso factum
est nihil quod factum est. In ipso vita erat, etc.
3 S. DIONYSIUS, Lib. de Divinis nominibus, cap. 5.
<--- Page Split --->
- Adhuc, Maximus ibidem dans hujus rei signum, dicit sic : « Actus intellectus in monade numeros accipientis, est motus animi purissimos in sua natura numeros absque ulla imaginatione intuentis. Opus vero quo scilicet eosdem numeros ponit in speciem, est animi motus, purissimos numeros quos in seipso considerat, phantasii veluti quibusdam corporibus incrassatos memoriae commendantis ibique ordinantis, eorumque rationes facilius tractantis, forasque quibusdam signis corporalium sensuum significatos in aliorum notitiam tradentis. Intellectuales ergo numeri ex monade se diffundunt, ut in animo quodammodo splendescant : deinde ex animo in rationem profluentes apertius se patefaciunt : mox de ratione in memoriam decurrentes, phantasticas ipsius memoriae natura excipiunt apparitiones, in quibus virtutes multiplicium formarum suarum inquisitionibus suis latenter aperiunt : deinde in sensus sive sensibiles qualitates : postremo in figuras : eo quod diversitatem figurarum exigit diversitas specierum. » Ex hoc accipitur, quod omnia creata in Deo secundum quod in Deo sunt, unum sunt, et non cadunt in numerum vel differentiam, nisi in quantum magis vel minus ab eo procedunt.
Et hoc concedendum est : quia haec est fides Catholica. In Deo enim non sunt nisi idem quod divina essentia : quia dicit Augustinus, « Quidquid in Deo est, Deus est. » Essentia autem divina sub unitate est et non sub pluralitate.
unum, non refertur ad aliud, licet res una et eadem sit, sicut optime posuit Dionysius exemplum in unitate et centro. Una enim unitas est omnis numeri principium : relatio tamen qua refertur ad unam speciem numeri et ratio, non est una et eadem cum relatione et ratione qua refertur ad aliam. Et similiter est de centro, quod est principium linearum ductarum de centro ad circumferentiam, quod alia relatione et ratione refertur ad unam quam ad aliam : quae rationes relationum, quia secundum Boetium, non addunt, nec minuunt, nec variant aliquid in re, nullam in centro inducunt pluralitatem.
ErilecestintentioAugustini . Quiatamenrelationumestpluralitasetnonrei , hancconsignificandodicit : « Ideæsuntinmentedivina : » etutremoveatpluralitatemrealem , nondicitpluresideæ , velmultæideæ : quiainDeosuntutunumetnonutmulta .
Et quod dicit, quod alia ratione fit equus, alia homo, ostendit hoc quod dictum est. Ratio enim proprie respicit finem operationis qui est opus ipsum, et diversa opera in forma ad opificem una relatione referri non possunt, et per consequens nec opifex ad ipsa. Nec est simile de artifice creato et increato : quia artif ex creatus exemplar operis non est, nisi per formam ab opere acceptam : et ideo per unam rem non potest esse exemplar duorum. Opifex autem creatus sicut seipso causat, ita seipso exemplar est : et ideo per idem re, multiplicatum relatione, causa exemplaris omnium est.
Et per hoc patet solutio ad totum.
Solutio. Dicendum, quod sub unitate sunt in mente divina, hoc est, ut unum, sed non ut multa : quia quod est in causa prima, est in ea per modum causæ et non per modum causati. Unde, sicut dicitur in libro de Causis, causatum in causa est causa. Quamvis tamen unum sint in causa, relativam tamen habent pluralitatem : eo quod illud unum ad multa refertur, et formali relatione qua refertur ad
<--- Page Split --->
MEMBRI SECUNDI
ARTICULUS III.
Cujus idea sit causa, utrum scilicet faetorum vel fiendorum tantum, vel etiam possibilitum licet numquam fiant, et utrum sit bonorum et malorum 1 ?
Ulterius tertio quaeritur, Cujus sit, utrum scilicet factorum vel fiendorum tantum, vel etiam possibilitum licet etiam numquam fiant, et utrum sit bonorum et malorum, vel bonorum tantum?
Videtur, quod non nisi factorum, vel licendorum.
Quod enim non est formam aliquam participans, non participat aliquo existente secundum se secundum Dionysium in libro de Divinis nominibus 2, qui vocat participationes prima quae secundum se sunt separata : et quod non est bonum, non participat secundum se bonitatem et quod non est, non participat secundum se essentiam : et quod non est sapiens, non participat secundum se sapientiam. A simili ergo quod non est in forma aliqua, sicut præteritum, vel præsens, vel futurum, non participat id quod secundum se forma est. Possibile autem non futurum in esse, non participat formam aliquam, quia numquam erit. Ergo respectu ejus non est aliqua quae secundum se forma est : hæc autem est idea : ergo possibilitum non liendorum non est idea.
Adhuc, Dictum est in præhabitis, quod ideæ re unum sunt, et quod non consignificantur pluraliter nisi respectu
eorum quorum sunt. Si ergo illa non sint, nec ut unum, nec ut plura, respectu illorum non erit idea. Res autem in possibilitate existentes, nec sunt ut unum, nec ut multa : quia unum et multa comitantur res in actu existentes vel in præterito, vel in præsenti, vel in futuro. Ergo videtur, quod respectu possibilitum quæ cum non fierent, nulla sit idea.
Adhuc, Multa sunt Deo possibilia quæ secundum naturam sunt impossibilia : et cum illa in se non sint, nec secundum actum, nec secundum potentiam, videtur quod ad ipsa nullo modo possit referri idea.
Adhuc, Quod numquam est, nec fuit, nec erit exemplatum, illius nullum exemplar. Sed possibilitum Deo vel in seipsis quorum nullum factum est, nec fuit in præterito, nec est in præsenti, nec erit in futuro, nihil est exemplarium. Ergo talium, ut videtur, nullum est exemplar : ergo nec idea.
Quod si concedatur, In contrarium est sed quod dicit Aristoteles in Prioribus, quod « falso et non impossibili posito, quod accidit est falsum et non impossibile. » Ponatur ergo, quod Deus faciat aliquid taliter possibilitum, sequitur quod facit illa non respiciens ad se ut ad ideam illius. Ergo facit secundum Augustinum, non habens apud se formam et rationem operis sui. Ergo facit vel nesciens opus, vel irrationabiliter. Hoc autem falsum est et impossibile. Ergo positivo falsa et impossibilis.
ULTERIUS quaeritur. Si mala in Deo habeant ideam ?
Et videtur, quod non.
- Super illud enim Psalmi xxxiv, 11 : Quæ ignorabam interrogabant me, dicit Glossa : « Quomodo ars nescit vitium, sic ego qui sum ars omnipotentis Dei. Et loquitur Filius. »
<--- Page Split --->
Adhuc, Augustinus in libro II de Libero arbitrio : « Quidquid formæ cuipiam rei deficienti remanet, ex illa forma est quæ nescit deficere, motusque ipsos rerum deficientium vel proficientium excedere numerorum leges non sinit 1. » Cum ergo malum non habeat formam, eo quod (sicut dicit Augustinus) est corruptio modi speciei et ordinis, videtur quod malum in Deo non habeat ideam.
Adhuc, In tertio libro de Libero arbitrio : « Nature in quantum sunt, a Deo sunt. In quantum autem vitiose ab ejus a quo factæ sunt, arte recedunt. In tantum autem recte vituperantur, in quantum earum vituperator artem qua factæ sunt nature, videt, et hoc in eis vituperat quod ibi non videt 2. » Ex his patet, quod in arte prima non est idea mali.
Adhuc per rationem probatur idem : Exemplar enim non est in Deo, nisi eorum quæ possibilia sunt fieri ab eo, vel fiunt, vel facta sunt. Mala autem nec fiunt, nec facta sunt, nec possibile est fieri a Deo. Ergo malorum non est exemplar in Deo sive idea.
Mala puniuntur a Deo. Non bene autem punitur nec juste quod est incognitum. Ergo cognita sunt a Deo. Sed quæcumque cognoscuntur, horum ratio cognitionis est apud cognoscentem. Ergo ratio cognitionis malorum est apud Deum. Et quorum ratio cognitionis est apud Deum, idea est apud Deum, quia ratio cognitionis idea est. Ergo idea malorum est in Deo.
Adhuc, Anselmus in Monologio. « Nihil aliud est summo spiritui dicere, quam quasi cogitando intueri 3. » Sed summus spiritus cogitando intuetur mala, quando condemnat et vindicat. Ergo videtur, quod dicit mala. Sed quicumque dicit, rationem dicendi et ideam
habet apud seipsum. Ergo mala et ideam et rationem habent apud Deum.
Solutio. Ad primum quæsitum dicendum est, quod sicut de necessitate probatum est, et ex verbis Augustini accipitur expresse, idea non est tantum factorum existentium et futurorum, sed etiam possibilitum Deo, etiamsi numquam fierent, sicut de necessitate probat objectio.
Ad id autem quod contra hoc objicitur, dicendum quod secundum Dionysium, omne quod quocumque modo est, participat secundum se essentiam secundum suæ naturae et suæ possibilitatis analogiam. Possibile autem, sive Deo, sive in se, aliquo modo habet se ad formam et ad actum, quia possibilitier : et secundum illam analogiam participabit secundum se formam, et sic habet ideam.
Ad aliud dicendum, quod licet unum et multa comitentur res in actu existentes, tamen possibilia per hoc quod habent analogiam ad actum, etiam analogiam habent ad unitatem et multitudinem : et sic idea est respectu ipsoram.
Ad aliud dicendum, quod omnium possibilium Deo est idea. Et quod dicitur, quod hæc nullo modo sunt, nec in actu, nec in potentia, falsum est. Sunt enim in potentia divina, cujus potentiae exitus ad actum secundum rationem in mente divina est : et hæc ratio exemplar est eorum quæ fiunt a tali potentia.
Per hoc idem patet solutio ad sequens.
Ad id quod ulterius quæritur, Si mala Ad quest. habeant in Deo ideam? Dicendum, quod non. Secundum Dionysium enim 4, cujus nulla est per se existentis participatio, illius nulla est forma : mali autem
<--- Page Split --->
nulla est per se existentis participatio, quia malitia secundum se nihil est : unde malum in Deo exemplar habere non potest. Et concedenda sunt auctoritates et rationes ad hoc inductae.
Ad object 1. Ao in quod in contrarium objicitur, dicendum est, quod aliud est esse in cognitionis simplicis notitia, et aliud est esse in arte. Ars enim, ut dicit Aristoteles in VI Ethicorum, factivum principium est cum ratione. Et quod est in arte, ut exemplar est operis et ratio, est in ea principium formale operis. Et ideo quae sunt in Deo secundum rationem ideae et exemplaris, horum Deus est vel potest esse auctor et factor. Quae autem sunt in simplici notitia, aliquando sunt in ea per formam, aliquando per formae privationem. Simplex enim notitia intellectus et est de forma, et est de privatione : de forma, quia principium cognitionis est : de privatione, quia a principio cognitionis recedit. Et sic mala sunt in simplici notitia Dei, et non in arte per ideam vel exemplar, sed potius per hoc quod recedunt, ut dicit Augustinus, ab imitatione ideae exemplaris et artis. Propter quod merito vituperantur et puniuntur non incognita : quia sunt in lumine simplicis notitia, sicut tenebra
est in lumine, ut dicit Gregorius, quia privatione luminis manifestatur.
Ad ultimum dicendum, quod procul 1 . . . dubio spiritus summus non dicit mala nisi iacrepando et detestando, sicut patet, Matthæi, xxv, 42 : Esurivi, et non dedistis mihi manducare. Secundum autem quod dicere est manifestare per opus, sicut dicitur in Psalmo xxxii, 9 : Dixit, et facta sunt. Et, Genes. 1, 3 : Dixit Deus : Fiat lux. Et facta est lux. Sic non dicit mala : et si cogitando intuetur, hoc non erit nisi per cognitionem simplicis notitia, sicut privatum vel privativum aliquid intuetur. Unde dictum Anselmi intelligitur de his quae Deus cogitando intuetur notitia beneplaciti, quando scilicet placet ei quod intuetur : propter hoc quod id ad quod intuetur, formam artis implet et imitatur secundum sua possibilitatis analogiam. Sicut enim dicunt et Gregorius Nazianzenus et Damascenus 1, primum excogitavit Deus cœlestes essentias, et excogitatio ejus fuit ejus opus. Unde quod notitia beneplaciti intuetur, dicit: quod autem aversum ab arte intuetur cum indignatione et aversione vultus, ab habitu ad privationem intuetur, non dicit quod est aversum ab arte, sed (ut dicit Augustinus) vituperat et punit.