QUÆSTIO LIV.
Secundum quam rationem nomen causæ conveniat Deo ?
Deinde quæritur de hoc nomine, Causa: quia etiam si ad actum referatur, temporaliter de Deo dicitur. De hoc igitur quæritur hic, primo scilicet, Secundum, quam rationom nomen causæ conveniat Deo ?
Et quia consuevit dici per Dionysium, quod Deus est efficiens causa et exemplaris et finalis : propter quod etiam versus sunt :
Efficiens causa Deus est, formalis idea, Finalis bonitas, materialis hyle.
Et accipitur hoc a Platone in fine Timæi, qui expresse ponit paternum intellectum efficientem artem qua operatur intellectus, sive sapientiam quæ mundus archetypus est, sive exemplar mundi sensibilis. Propter quod etiam dicit, quod Græce κόσμος, dicitur mundus Latine sive ornatus : quia de mundissimo sive de ornatissimo exemplari exivit. Paternus autem intellectus ut efficiens et agens per sapientiam ut per artem, ex materia ut ex matricula mundum istum sensibilem produxit nulla alia de causa, nisi ut unumquodque secundum suæ naturæ analogiam bonitatem divinam participaret : et sic totum mundum factum ad suam retulit bonitatem participandam, sicut dicitur, Proverb. xvi, 4 : Universa propter semetipsum operatus est Dominus.
Quæritur ergo, Utrum ista triplex ratio causæ in Deo sit ?
Et videtur, quod non.
Deus enim est in fine simplicitatis: finis autem simplicitatis repugnat multitudini intentionum causarum. Ergo videtur, quod intentio triplicis causæ in Deo esse non possit.
Adhuc, Licet Aristoteles in II Physicorum dicat, quod tres in unam coincidunt, hoc intelligitur, quod in unam rem. Impossibile enim est, quod tres secundum rationem causæ et secundum rationem causandi in unam coincidant intentionem causæ. Tres igitur non coincidunt in unam rem, nisi in illa re tria sint, secundum quæ accipiuntur intentiones trium causarum. In Deo autem qui in fine simplicitatis est, non est nisi unum et idem. Ergo videtur, quod in eo non sit intentio triplicis causæ.
Adhuc, Videtur imperfectionem inducere in Deo si ita dicatur. Perfectius est enim agens quod seipso agit, non indigens exemplari sive forma ad quod respiciat, quam id quod indiget exemplari : sed Deus ponitur perfectissimum agens : videtur ergo, quod non agit ad formam sive exemplar.
Adhuc, Similiter objicitur de causa finali. Nullus enim agit ad id quod habet : agere autem propter non habitum, est agere propter finem : et ideo habito fine quiescit ab actione : indigentiae ergo est agere propter finem. Nulla indigentia est in Deo. Non ergo agit finem aliquid. Videtur ergo si Deus est causa, quod non erit nisi efficiens, non exemplaris, nec finalis.
Adhuc, Videtur quod istæ tres in-
<--- Page Split --->
tentiones causæ uni essentiae convenire non possunt. Quod enim non invenitur in opere exemplato, non invenitur in causa, quando causatum vestigium est vel imago causæ. Sed in opere quod est vestigium vel imago causæ primæ, non inveniuntur ista tria in una essentia. Quod patet : anima enim artificis per aliud est efficiens, et per aliud est exemplar operis, et in alio in opere habet finem. Domificator enim efficiens est per intellectum practicum, exemplar autem operis per artem : et intellectus practicus et ars non sunt ejusdem essentiae : et similiter hæc duo non sunt ejusdem essentiae cum causa finali, quæ est defendere ab imbribus et caumatibus. Ergo videtur, quod hæc in unam essentiam omnino simplicem non concurrant, quamvis concurrant in unam rem.
Adhuc quæritur, Utrum hæc secundum ordinem sint in Deo ?
Et videtur, quod sic.
Ubicumque enim hæc tria sunt, finis movet semper efficientem, et sic finis prima causarum est : propter quod etiam a Philosophis causa causarum dicitur. Exemplar autem dirigit operantem, et sic secunda in ordine causa est. Efficiens autem movetur et operatur, et sic tertia est. Cum ergo ista causæ talem ordinem in ratione sua importent, si sunt in Deo, oportet quod secundum ordinem istum sint in Deo: Ergo in Deo est aliquid prius, et aliquid posterius, quod omnino inconveniens est. Deus enim secundum substantiam et actionem est in momento æternitatis, in quo nihil est prius et posterius, sed totum simul in uno et eodem possessum.
Sed contra. Si hoc concedatur, in contrarium est, 1. Quod dicitur, ad Roman. xi, 36 : Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia. Et ex ipso dicit propter causam formalem exemplarem quam notat præpositio ex, per ipsum propter cau-
sam efficientem quam notat præpositio per, in ipso autem propter finem cujus est continere, quod notat præpositio in : et sic videtur, quod intentiones trium causarum in Deo sint.
- Adhuc, In physicis in agentibus per se et non secundum accidens tres in unum coincidunt. Cum ergo simplicitas sit in divina causa, multo magis fit hoc in divinis.
SOLUTIO. Antequam quæramus, qualiter ista tres causæ sigillatim sint in Deo, solvamus inducta.
Ad quaestionem ergo dicendum est, quod Deus est efficiens causa omnium per intellectum agentem universaliter : quia ipse est primus intellectus, cujus solius est omnino et omnimode universaliter agere. Et si sunt intelligentiae quas posuerunt Philosophi in ordinibus diversis, nullius est earum omnino et omnimode universaliter agere, nec per se agere, secundum quod per se opponitur ad id quod est per aliud : sed omnes agunt virtute causæ primæ agentis in ipsis. Dicit enim Philosophus in libro de Causis, quod « secunda causa habet a prima et quod est, et quod causa est. » Et in VIII Physicorum probat, quod cessante motu in primo movente, ita quod non moveat, cessabit motus in secundo, et in omnibus aliis. Quia autem omnis intellectus movet ad formam quae est in ipso, sicut artificiatum per formam est in artifice, et hoc est ad exemplar facere, in tantum quod dicit Aristoteles in VII primæ philosophiæ, quod in talibus per se agentibus domus est ex domo, sanitas ex sanitate, plaga sive ictus ex ictu : cum Deus agat intellectu perfectissimo, oportet quod intellectus ejus agens exemplar sit omnium actorum : et sic oportet eum esse causam formalem exemplarem.
Adhuc, Sicut dicit Dionysius4, cum boni sit bona adducere, et nihil sit diffusivum
<--- Page Split --->
esse nisi exstasis boni, quae non sinit ipsum in seipso manere : bonum autem cum sit in ratione finis, oportet ipsum esse causam finalem. Et hoc est quod dicit Augustinus : « Quia bonus est, sumus 1. »
AD PRIMUM ergo quod objicitur, dicendum quod intentio triplicis causae in Deo est in una re, et in una essentia, et per rationem relationis ad causatum triplicem accipit intentionem causae. In quantum enim producit esse totum, accipit intentionem causae efficientis. In quantum autem producit ad seipsum respiciens et non ad aliud, sicut operatur omnis intellectus sapientis, accipit intentionem causae formalis exemplaris : propter quod semper rationabile et convenientissimum est opus suum. In quantum autem non operatur nisi exstasi boni et nulla indigentia, accipit intentionem causae finalis. Et hoc est quod dicit Boetius in III de Consolatione philosophiae :
Quem non externa pepulerunt fingere causae: Materiae fluitantis opus : verum insita summi Forma boni livore carens, tu cuncta superno Ducis ab exemplo.
Argumentum autem non procedit : quia summa simplicitas non repugnat multitudini relationum. Dicit enim Avicenna, quod « quanto aliquid simplicius est, eo multiplicius est in relatione, quo ad plura refertur. » Et similiter summa simplicitas non repugnat multitudini attributorum : eo quod multitudo attributorum non fundatur in multiplicitate rei, sed in multiplicitate modi significandi.
Ad aliud dicendum, quod hoc quod dicit Aristoteles, verum est : et licet in Deo non sit nisi unum et idem, tamen illud unum et idem diversis modis significandi et referendi diversas habet attributiones. Et sic attribuitur ei quod efficiens
est et formalis et finis : et hoc in nullo repugnat summa simplicitati.
Ad aliud dicendum, quod indigentiae est respicere ad exemplar extra se, quod non est ipse agens : sed perfectionis summa est respicere ad exemplar, quod penitus indifferens est ab ipso agente. Dicit enim Aristoteles in primo primae philosophiae, quod agentes per intellectum nescientes rationem operum suorum, non agunt, sed faciunt, sicut comburit ignis. Et hanc per omnia sententiam ponit Augustinus in libro LXXXIII Quæstionum, dicens, quod « qui negat ideas esse in mente divina ut formas exemplares et rationes operum, dicit Deum irrationabiliter agere et facere omnia quae facit 2. »
Ad aliud dicendum, quod agere propter finem non habitum in seipso, qui non est, nisi per opus acquiratur, indigentiae est : et sic non agit Deus. Agere autem ut nihil agenti acquiratur operi operato, largitatis et magnificentiae summae est. Et hoc modo Deus agit.
Ad aliud dicendum, quod ubi opus operatum perfecta est imago operantis, ibi verum est quod dicit objectio. Sed sicut dicit Augustinus in libro XV de Trinitate 3, et Magister in primo Sententiarum, distinctione III : « Omne quod de creatis in Deum refertur, similitudo est exigua, et non ex æquo et perfecte implens id cui simile esse dicitur. » Et ideo quod in creatis est in una re triplicis essentiæ, in Deo est in una re unius essentiæ sub triplici ratione ad opus et sub triplici modo significandi.
Ad aliud dicendum, quod haec tria Ad quest. absque ordine prioris et posterioris sunt in Deo : quia sunt una res et una essentia. Et quod ordo est in istis, est secundum quod sunt in creatis, quæ sicut ab unitate et simplicitate creantis deficiunt et cadunt in pluralitatem essentiae et
<--- Page Split --->
compositionem, ita deficiunt ab aeternitate creantis et cadunt in prius et posterius.
Ad object. Ad id quod in contrarium adducitur, dicendum quod diversa est adaptatio verborum Apostoli, sicut patuit ex supra dictis, et ista adaptatio bona est inter alias. Ex enim non potest notare causam materialem : oportet ergo cum dicat originem, et origo non sit nisi secundum materiam vel formam, secundum quod origo est aliquid originati, quod dicat formam exemplarem, sicut etiam Boetius dicit :
Et sicut dicit Plato, quod mundus sensibilis ab archetypo procedit sicut ex quodam ethivagio sive sigillo. Per autem cum dicat causam instrumentalem quae ad efficientem reducitur, efficientem notat. In vero, quia continentiam dicit, et finis est ultimum quod additur et quod continet et conservat totum et perficit, notat causam finalem. Unde haec habitualiter in Deo accepta, faciunt quod causa est ab aeterno. Si autem in actu ut ad opus relata accipiuntur, tunc est causa ex tempore ratione causati, et non ratione causantis.
Ad ultimum concedendum est.
Tu cuncta superno Ducis ab exemplo.