QUÆSTIO LIII.
De hoc nomine, Creator.
Tertio, Quæritur de hoc nomine, Creator.
Et quæruntur duo, de respectu creatoris scilicet quem ponit ad creaturam, et de respectu creaturae ad creatorem.
Respectus enim creatoris ad creaturam causa est creatio actio, et respectus creaturae ad creatorem causa est creatio passio.
MEMBRUM I.
Quid significetur per hoc nomen, Creator 1.
PRIMO igitur quaeritur, Quid signifietur per hoc nomen, Creator ?
1 Cf. Opp. B. Alberti. Comment. in I Sententiarum, Dist. XXX, Art. 3. Tom. XXVI hujusce
novæ editionis nostræ.
<--- Page Split --->
Et dicitur communiter, quod divina essentia, et connotatur effectus in creatura, qui est exitus rei in esse ex nihilo, causante hoc voluntate creatoris.
Sic enim dicit Damascenus in primo suo libro de Fide orthodoxa, distinguens inter generationem et creationem : « Creatio enim est in Dei voluntate opus existens, non coaeterna Deo : quia non aptum natum est, quod ex non ente ad esse deducitur, coaeternum esse ei quod sine principio est et semper est 1. » Ex hoc accipitur, quod creatio est actio divinae voluntatis, non ex substantia creantis, sed ex nihilo aliquid ad esse deducentis : et ab hac actione creator dicitur creator. Ex hoc autem quod ex nihilo est ad esse deducens, quod homini non convenit, ut dicit Damascenus ibidem, videtur iste actus omnipotentiae esse demonstrativus. Et hoc dicitur, ad Roman. iv, 18 : Qui vocat ea quae non sunt, tamquam ea quae sunt. Videtur ergo, quod per omnipotentiam determinari deberet, et non per voluntatem.
Adhuc, Dispositio voluntatis est bonum : propter quod, sicut in principio habitum est, bonum dicitur a βόαω-δ, quod est voco, as : et ideo probatum est in antecedentibus, quod bona sunt, quae sunt a bono. Et sic videtur terminus creationis esse consummatum in bono. Sed hoc falsum est : quia super illud Genesis, I, 1 : In principio creavit Deus coelum et terram, dicit Augustinus, quod per cœelum et terram informis materia intelligitur. Informe autem non est consummatum in bono.
Adhuc, Augustinus in libro I Contra adversarium legis et prophetarum dicit sic : « Facere est quod omnino non erat : creare vero, ex eo quod jam erat ordinando aliud constituere 2. » Et inducit illud Isaïe, xlv, 6 et 7 : Ego Dominus... formans lucem, et creans tenebras : faciens pacem, et creans malum. Et addit
Augustinus : « Ideo hoc loco dictus est Deus creans mala : quia peccantibus ea convertit in malum, quae bonitatis ejus largitate facta sunt bona. » Ex hoc vidutur, quod creatio non est ex nihilo ad esse deducere, sed potius ejus quod ad esse deductum est, ordinatio.
Adhuc, In Psalmo cxLVII, 5 : Ipsa dixit, et facta sunt : ipse mandavit, et creata sunt. Ubi praemittit factum esse, ante creatum : et sic innuit, quod facere sit ex nihilo ad esse deducere, et creare factum ordinare : et sic connotatum ejus quod est creator, non videtur esse exitus de nihilo in esse, sed potius ordinatio facti.
Adhuc, Quod dicitur, quod significet essentiam divinam, videtur esse falsum : si enim hoc esset verum, creatio actio esset : Deus et divina essentia aeterna sunt, creatio autem ex tempore.
Adhuc, Creatio multiplex est valde in effectibus : Deus autem et divina essentia nullam habent multiplicitatem. Alia enim est creatio hujus, et alia illius : quod nullo modo convenit divinae essentiae sive Deo.
In CONTRARIUM tamen hujus est, quod sed cert
Quidquid est in Deo, Deus est : creatio actio constat, quod in Deo est quando creat, omnis enim actio in agente est quando agit : ergo videtur, quod creatio actio Deus sit.
Adhuc, In solo Deo idem est quod est et quo est : sed creatione actione creator est creator : ergo creatio actio non differt ab eo quod est creator : sed quod est creator, est Deus et divina essentia : ergo creatio actio Deus est et divina essentia.
Adhuc, Potentia creandi et actio quae est creatio, incommunicabilia sunt creato. Unde Damascenus : « Non similiter facit homo et Deus : homo enim nihil quidem ex non ente ad esse deducit, sed quod facit, ex materia prae-
<--- Page Split --->
jucente facit : Deus autem volens solum ex non ente ad esse deduxit universu 4. » Ex hoc accipitur, quod potentia creandi et actus qui est creatio, non sunt communicabilia homini.
- Si forte diceretur, quod sunt communicabilia Angelo. CONTRA : Augustinus in tertio libro de Trinitate : « Sicut nec parentes dicimus creatores hominum, nec agricolas creatores frugum, quamvis eorum extrinsecus adhibitis motibus Dei virtus ista creando interius operatur : ita non solum malos, sed nec bonos Angelos fas est pultare creatores esse 5. » Videtur ergo, quod potentia creandi et actus qui est creatio, ita sint solius Dei, quod incommunicabilia sint creaturae : quod tamen est contra opinionem tam Pelagianorum quam Judaeorum.
Ulterius quaeritur de dicto Magistri in libro I Sententiarum, distinct. XXX, qui dicit, quod « creatio ex tempore Deo convenit. »
Hoc enim videtur falsum esse. Quia quod est principium alicujus, non est ex ipso : creatio principium temporis est : ergo ex tempore non est, sed ante tempus : et sic videtur iterum, quod creatio sit aeterna et Deus, et naturae incommunicabilis.
Ex hoc verbo Augustini dicentis, quod « magis est facere de impio pium, quam creare cœlum et terram. » Sed justificare impium et sic aliquo modo facere de impio pium, communicatum est creaturae : ministri enim Ecclesiæ per potestatem ligandi et solvendi operantur remissionem peccatorum. Ergo eisdem potest communicari potentia creandi.
Adhuc, In Deo est omniscientia sicut omnipotentia : sed omniscientiam communicavit alicui creaturae, sicut animæ Christi : ergo etiam alicui creaturae potest communicare omnipotentiam.
Adhuc, Cum infinita sit communicatio liberalitatis divinae, omne id quod est in ipso, communicat quod creaturae non repugnat : sed potentia creandi creaturae non repugnat, cum nulla sit oppositio inter creaturam et potentiam creandi : ergo videtur, quod potentiam creandi et communicavit et potuit communicare.
Adhuc probant quidam cum Magistro in Sententiis, quod creatio sit extempore. Creat enim Deus nunc hanc animam quam ante hoc nunc non creavit, et post hoc nunc non creavit : quod autem fit in nunc ante se habenti aliquod nunc, et post se habenti aliquod nunc, fit in nunc continuante praeteritum cum futuro : sed omne tale fit in tempore et est ex tempore : ergo creatio hujus animæ et in tempore et ex tempore est. Et eadem ratio est de creatione omnis rei : ergo videtur, quod creatio sit ex tempore et in tempore. Sed creatione creator est. Ergo creator est ex tempore. Quidquid autem est ex tempore, temporale est. Ergo videtur, quod creator sit temporalis. Dicit enim Aristoteles in IV Physicorum, quod in tempore esse, est quadam parte temporis mensurari. Hoc autem falsum est : quia creator æternus est, et tempore non mensuratur.
SOLUTIO. Dicendum, quod in veritate multipliciter dicitur creare, similiter et facere. Si enim creare est de nihilo aliquid facere, secundum quod multipliciter dicitur nihil, ita dicitur multipliciter creare.
Dicitur autem nihil et omnino et simpliciter nihil : et sic cum dicitur, ex nihilo, per præpositionem ex, habitudo notatur defectus principii essentialis ad id quod fit : quia scilicet id quod sic fit, ex nullo essentiali prineipio fit, et nihil entium est principium ejus ex quo deduca-
<--- Page Split --->
tur in esse. Principio dico intrinseco : quia hoc solum essentiale est facto. Et sic nihil sumitur propriissime. Unde sic ex nihilo aliquid facere, propriissime creare est. Et hoc est quod connotatur in hoc nomine, Creator. Et ideo creator quantum ad id quod significat, essentiam divinam significat : et quantum ad id quo significat, connotat in creatura talem scilicet exitum, de nihilo scilicet ad esse. Et haec est propria significatio hujus nominis, Creator.
Dicitur etiam nihil secundum quod dicit privationem esse vel negationem, secundum quod esse diffinit Boetius : « Esse est quod ordinem retinet servatque naturam. » Et sic dicitur dupliciter. Uno modo quod deficit ab ordine, et est corruptio ordinis : et hoc est peccatum culpae, sicut dicit Glossa super Joannem, 1, 3, super illud : Sine ipso factum est nihil, hoc est, peccatum quod nihil est. Et nihil fiunt homines cum peccant. Peccatum enim nihil habet de esse ordinato et servante naturam. Quia, sicut dicit Augustinus in libro de Natura boni, peccatum est corruptio modi, speciei, et ordinis. Et Damascenus : « Peccatum est recessus ab eo quod est secundum naturam, in id quod est contra naturam. » Et sic dicitur in Psalmo 1, 12 : Cor mundum crea in me, Deus. Sed non est hoc creare proprie : quia hoc nihil, licet nihil habeat de esse ordinato, tamen non simpliciter nihil habet de esse. Et sic creare potius est reformare, quam creare simpliciter. Unde talis exitus de non esse ad esse non connotatur in hoc nomine, Creator, quando de eo dicitur simpliciter et sine determinatione.
Alio modo dicitur creare secundum quod nihil dicit aliquid deficiens ab esse per poenam vel corruptionem : sic enim quod de malo poenae reducitur in esse, de nihilo fieri dicitur. Malum enim, ut dicit Dionysius, in non ente fundatur. Dicit
enim in libro de Divinis nominibus, quod « malum nec aliquid existentium est, nec aliquid in existentibus '. » Et tale creare idem est quod recreare, et non est creare proprie. Unde nec hoc connotatur in hoc nomine, Creator.
Similiter facere dicitur multipliciter, proprie scilicet, et communiter. Proprie faciens dicitur, ut dicit Damascenus, qui super praejacentem materiam et ex praejacenti materia aliquid operando producit. Et hoc modo dicit Aristoteles in VI Ethicorum, quod « ars est factivum principium cum ratione. » Et hoc modo creare non est facere nisi in secunda et tertia acceptione. Communiter autem dicitur faciens, a quo ut movente fluit versio vel mutatio in esse simpliciter, vel in esse quodam ejus quod fit quocumque modo. Et sic creare est facere, et agere est facere : et creare hoc modo est in praedicamento actionis, quamvis actio proprie sit illatio ejus quod est actus, in id in quod agitur secundum quod est in agente, et non secundum quod est in acto : sicut intelligere actio est intellectus in intelligibile, et velle actio voluntatis in volitum. Et hoc modo dicit Aristoteles in VI Ethicorum, quod « prudentia est activum principium cum ratione. »
His habitis, facile est respondere ad objecta.
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod ratio Damasceni bona est, et ideo concedenda est. Et ad id quod infert, quod omnipotentiae demonstrativus potius est, quam voluntatis, dicendum quod utriusque demonstrativus est, Quantum enim ad eliciens actum qui libere et non ex necessitate fit a Deo, voluntatis demonstrativus est. In quantum autem nihil praesupponit coadjuvans, vel in quo fundetur, infinitae potentiae demonstrativus est: huic enim nihil convenit vel subjectum vel instrumentum quo juvetur ad actum.
<--- Page Split --->
Ad aliud dicendum, quod creatio est primus et principalis et nobilissimus actus Dei super creaturam : nec est tantum super uniforme, sed super totum esse. Et hoc modo dicit Augustinus in libro de Symbolo : « Rectissime creditur Deum omnia de nihilo fecisse, ut ordinatissimo Dei munere primo capacitas formatum fieret, ac deinde omnia quae formantur. » Unde licet creatio primo sit informis materiae (dico autem primo, in ordine naturae ejus quod creatur), nihilominus tamen et forma creatur in materia, et totum quod est de esse creati, in quantum de non esse ad esse producitur. Creatio enim est actus creantis in totum esse creati. Sicut enim actio perfecta est et perfecti agentis, ita est actio perfecti operis. Deuter. XXXII, 3 et 4 : Date magnificentiam Deo nostro. Dei perfecta sunt opera.
Ad aliud dicendum, quod Augustinus ibi et Isaias sumunt creare in tertia ejus significatione, et non in principali : et sumunt facere communiter, quod antonomastice convenit primo facienti, qui ex arte quae verbum suum est et sapientia, omnia facit quae facit. Sicut enim supra dictum est, ars factivum principium est cum ratione. Et sic distinguet inter facere primi artificis, et creare tertio modo dictum.
Per hoc etiam patet solutio ad sequens. Per dictum enim, hoc est, per verbum fiunt omnia quae fiunt : et per mandatum cum requirat obedientiam, ordinantur quaecumque ordinantur.
Ad aliud dicendum est, quod creatio actio secundum quod est in Deo, absque omni dubietate Deus est et divina essentia : sed quia actio est exitus potentiae in opus, et sic opus est terminus ejus, ideo ex parte termini habet quod non est aeterna, et non ex parte agentis. In
omni enim actione principium est agens, et terminus id quod agit.
Per hoc etiam patet solutio ad sequens. Creatio enim non est multiplex ex parte agentis, sed ex parti acti. In agente autem simplex est.
Et duo quae sunt in contrarium, concedenda sunt.
Ad tertium dicendum, quod pro certo potentia creandi incommunicabilis est creaturae 1, sicut bene dicit Damascenus. Et ratio hujus duplex est. Una est, quia omnis potentia creata existentis est post non esse. Potentia autem existentis post non esse, in esse fundata est, et in eo quod est esse consequens : et ideo in nullo habet respectum ad non esse, eo quod ipsa est non esse consequens : et consequens non habet posse super antecedens in tempore, sed e converso : antecedens enim duratione principium est consequentis, et non e converso : principiatum enim habet nihil in principio, sed e converso. Secunda ratio est, quia omne creatum creatione deducitur ad esse et ad posse : et quidquid est et quidquid potest, creatione est et creatione potest : et ideo nulla ratio admittit, quod aliquid possit creando, vel potentiam creantem accipere. Altioris enim potentiae est potentia creans, quam potentia creati. Et sicut potentia causati in quantum causatum, non potest esse potentia causa in quantum causa est : sic potentia creati in quantum hujusmodi, non potest esse potentia creantis, nec similis ei.
Ad m quod ulterius quaeritur de dicto Magistri, quod etiam dictum est Augustini, patet solutio.Creatio enim ex tempore non est nisi ex ratione termini.
Ad objectum autem dicendum, quod creatio principium temporis est ut causa
1 Cf. Opp. B. Alberti. Comment. in I Sententiarum, Dist. III, Art. 6. Tom. XXV hujusce novæ editionis.Cf. etiam Comment. in II Sent., Dist. I, Art. 7. Tom. XXVII. Adhuc, Comment.
in III Sent., Dist. IV, Art. 5. Tom. XXVIII. Adhuc, Comment. in IV Sent., Dist. V, Art. 4. Tom. XXIX.
<--- Page Split --->
agens : et huic non repugnat quin creatio ex parte creati ex tempore sit vel cum tempore, ita quod tempus large sumatur pro omni eo quod est de essentia temporis, sicut etiam nunc tempus est quod est substantia temporis : creatio enim primae materiae est in nunc vel cum nunc temporis.
Ad aliud dicendum, quod potentia ad quam creandi creato repugnat propter causas quae dicte sunt: propter adjuncta enim est oppositio inter ea. Potentia enim creandi potest in ens, et in non ens: potentia autem creati eo quod entis, vel post non ens, non potest nisi in ens tantum.
Ad object. 1. Ad id quod in contrarium objicitur, dicendum quod justificare impium non dicitur majotis potentiae esse quam creare coelum et terram, nisi secundum quid, scilicet quia ad justificationem impii requiritur aliquid ex parte justificati, scilicet voluntas consentiens et non obnitiens: ad creationem autem cœeli et terrse nihil requiritur ex parte creati, et nihil reductatur. Nec ministri Ecclesiae remissionem faciunt ex parte culpae. Isa. xlui, 20: Ego sum, ego sum qui deleo iniquitates tuas propter me. Unde Judaei cum audirent a Christo, Matth. ix, 2 et 3: Confide, fili: remittuntur tibi peccata tua. Et non crederent eum nisi simplicem hominem, dixerunt: Hic blasphemat. Quis potest dimittere peccata nisi solus Deus t? Sed est remissio peccati ex parte pene in parte vel in toto dimittendi: et hoc committitur ministris Ecclesiae.
Ad object. 2. Ad aliud dicendum, quod in omniscientia non est sicut in omnipotentia: scientia enim est ex motu scibilis ad animam: et ideo activa potentia in scibili est in omniscientia, passiva tantum in anima: et creaturae est bene multum sustinere, sed non multum facere. In omnipotentia autem e converso est: omnipotentia enim est infinita facere: quod convenire non potest creaturae quae finite potentiae est. Et quamvis hoc bene dictum sit, tamen multi et magni dixerunt, quod omniscientia non convenit animae Christi secundum se, et in quantum est creata, sed in quantum est unita divinitati: sic enim non ex se, sed ex divinitate cui unitur, est potentiae infinite.
Ad ultimum dicendum, quod cum diad- 1. adcitur, Deus nunc creat hanc animam, creatio secundum quod est in creante, hoc est, secundum quod est actus creantis, ab aeterno est in eodem modo: ab aeterno enim Deus intellexit et scivit et voluit ut nunc esset haec anima: et nulla variatio facta est circa ipsum. Sed quod dicitur, quod nunc et non ante nec post fecit, ex parte facti est, et non ex parte factionis vel facientis: et ideo sequitur, quod factum temporale sit et ex tempore: sed non sequitur, quod creator vel creatio secundum quod est in creatore, ex tempore sit vel temporalis: sicut enim dicitur in libro de Causis, prima causa est substantia, cujus substantia et actio est in momento aeternitatis et non temporis.
Advertendum tamen, quod aliter quam dictum est, Philosophi sumunt creationem, secundum quod dicitur in libro de Causis, quod « prima rerum creatarum causata est esse. » Illi enim non dicunt esse creatum, nisi quod ante se non praesupponit aliud, sicut ens et unum: quod autem ante se supponit aliquid, non dicunt esse creatum, sed factum per informationem: creationem autem secundum quod fit ex puro nihilo, per rationem cognoscere non potuerunt. Non enim cum sit entis creati, decurrit nisi de ente in ens, de principio scilicet in principiatum, et non potest se fundare in non ente. Et ideo, ut dicit Aristoteles in primo Physicorum, omnes Philosophi convenerunt in hoc, quod ex nihilo nihil fit. Propter quod etiam non acceptio intellectus humani, sed
<--- Page Split --->
articulus fidei est quod dicitur in symbolo Nicæno : « Credo in unum « Deum, Patrem omnipotentem, facto- « rem coeli et terrae. »
MEMBRUM II.
Sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur : tu autem idem ipse es, et anni tui non deficiant. Mutabilium autem esse, ut dicit Dionysius, mensuratur tempore. Secundum naturam autem sic est, quod nullius esse mensuratur tempore, nisi cujus fieri mutatio est. Creaturarum esse mensuratur tempore. Ergo creaturarum fieri mutatio est : ergo creatio creati mutatio est.
In respectu creaturae ad creatorem. Et Quid sit creatio passiva 1 ?
SECUNDO, Quæritur de respectu creaturae ad creatorem. Hujus enim causa est creatio passiva qua res creatur: et ideo oportet quaerere, quid sit creatio passiva ?
Quid autem non potest determinari, nisi sciatur in quid sit genere, et quae sint ejus differentiae constituentes. Et etiam quia accidentia magnam partem conferunt ad cognoscendum quod quid est, oportet determinare ejus accidentia consequentia propria.
Videtur autem, quod si in aliquo genere est creatio passiva, quod est in genere mutationis.
Dicit enim Augustinus in libro I 'Contra adversarium legis et prophetarum : « Mutabilia sunt : quia non de illo, sed de nihilo facta sunt 2. » Videtur ergo, quod creari mutari sit. Mutabilitas enim in re creata non causatur nisi a mutatione quae est creatio.
Adhuc, Joannes Damascenus : « Quod a versione incipit, versioni subjacet vel secundum electionem tantum, vel secundum electionem et naturam simul 3. » Sed creari est verti : verti autem mutari : ergo creari mutari : ergo creatio in genere mutationis est.
Adhuc, In Psalmo c, 27 et 28 :
In contrarium hujus est, quod nihil est sed contra. in genere, quod non sit in aliqua specierum generis illius. Si ergo creatio mutatio est, vel est mutatio de non subjecto in subjectum, et erit generatio : vel de subjecto in non subjectum, et erit corruptio : vel de subjecto in subjectum, et erit alteratio, vel augmentatio, vel diminutio, vel secundum locum mutatio. Sed nihil horum est. In omni enim mutatione unum et idem est quod est subjectum mutationis. Dico autem unum et idem in termino à quo et in termino ad quem et in medio. In "generatione enim et corruptione unum et idem est, quod est materia quæ transmutatur. In aliis autem quatuor mutationibus unum et idem est, quod est subjectum salvatum in esse substantiali, et mutatum in quantitate vel qualitare vel ubi, ut docet Aristoteles in quinto Physicorum. Et propter hoc dicit in primo de Generatione et Corruptione, quod « universale est subjectum generationis et corruptionis primum. » In creatione autem nihil unum et idem est subjectum ejus quod est nihil, et ejus quod est aliquid, et ejus quod est fieri ex nihilo. Ergo creatio non est mutatio.
ULTERIUS quaeritur de differentiis constituentibus hanc mutationem, si mutatio est in esse speciali quod est creatio. Cum enim dicat Averroes super ter-
1 Cf. Opp. B. Alberti. Comment. in II Sententiarum, Dist. I, Art. 6. Tom. XXVII hujusce nova editionis.
2 S. AUGUSTINUS, Lib. I contra adversarium
legis et prophetarum, cap. 6. 3 S. J. DAMASCENUS, Lib. II de Fide orthodoxa, cap. 6.
<--- Page Split --->
tium Physicorum, quod motus et mutatio non est nisi forma post formam, vel ubi post ubi, quod cum creatio sit mutatio ad esse ex nihilo, quod creatio non est nisi esse post esse : et sic videtur esse exitus de potentia ad actum. Esse enim post esse, et forma post formam, non est, nisi processus esse et forma e de potentia ad actum in tempore continuo, et non subito, sicut dicit Avicenna.
Quod si concedatur, in contrarium est, quod
Talis processus de esse in esse, vel de non esse in esse est processus agentis, quod non potest in totum esse, et est agens imperfectum. Creatio autem est ab agente perfecto, quod potest in totum esse, et ab agente primo quod est a per se et propria causa esse. Et sic videtur, quod creatio non potest esse nisi perfecti esse collatio, quod est esse perfectum totius creati. Non ergo videtur esse mutatio, sed influxio esse perfecti.
Adhuc, Creari est nunc primo esse, et ante nihil fuisse. Hoc autem non dicit exitum de potentia ad actum, sed esse perfectum ejus quod ante nec secundum potentiam, nec secundum actum fuit. Ergo videtur, quod creari non sit mutari, sed nunc primo esse a voluntate creatoris, qui solus potest dare esse: eo quod ipse est causa prima et omnis esse principium.
Adhuc, Si creari diceret fieri, cum omne fieri praecedat suum factum, oporteret quod creari, esset ante suum creatum esse : et hoc est inconveniens. Creari enim est effectus et illatio actionis primi agentis, secundum quod dicitur in Sex principiis, quod « passio est effectus illatioque actionis, » Talis autem actio cum temporalis sit, et cum fieri praecedat factum, non est agentis primi : cum, sicut probatum est in libro de Causis, agens primum sit substantia, cujus substantia et actio est in momento aeternitatis. Videtur ergo, quod creatio secundum quod est creati passio, non sit nisi esse acceptio postquam non fuit.
In contrarium tamen hujus videtur «» esse : quia
In rebus quæ sunt citra primum, differt quod est et quo est : sed esse creatum est quod est, creatio autem quo est : ergo creatio non est esse acceptum nunc primo.
Adhuc, Creatio passio, et creatio actio, principium est ejus esse quod est nunc primo : nihil autem est id cujus est principium : ergo creatio non est esse nunc primo.
Adhuc, Secundum hoc creari mudium esset inter creantem et creatum, et tunc esset medium inter creatorem et creatum : et tunc quaeritur de illo, an esset creatum, vel creator? et quodcumque dicatur, inconveniens sequitur. Si enim creatum est : tunc creatione exivit de non esse : et sic creationis est creatio, et abibit hoc in infinitum. Si autem est creator : cum creator sit ab aeterno, erit creatio quæ est creati passio ab aeterno, quod falsum est. Et sic videtur, quod per nullam differentiam poni possit in esse specialis mutationis.
Si quis forte dicat, quod ponitur in speciali differentia per id cujus est creatio. Est enim exitus principium compositionis, sicut forma et materia, et non est compositi. Et sic hoc modo diffinitur, quod creatio est exitus principiorum compositi, forma scilicet et materia, de non esse in esse. Hoc enim quidam dixerunt, et ad hoc adduxerunt tres rationes. Prima est, quia quod ex principiis exit ad esse, principia sui esse habet ante se, et sic non potest fieri ex nihilo, sed ex potentia : videtur ergo, quod principiatum creatum esse non potest, nec principiato convenit creatio. Secunda est, quod principium secundum quod principium non habet ante se nisi nihil : si ergo fiat, oportet quod fiat ex nihilo : et sic sibi proprie convenit creari : sic enim omnes Philosophi locuti sunt de creatione. Tertia ratio est theologica. Super illud Genesis, 1, 1 : In principio creavit Deus coelum et ter-
<--- Page Split --->
ram, Glossa Augustini dicit, quod « per coiium et terram intelligitur materia informis. » Creari ergo proprie est materiæ informis quæ ante se non habuit nisi nihil.
SED CONTRA hoc est quod dicit Augustinus contra Manichæum, quod cum dicitur : In principio creavit Deus cælum et terram, nomine cæli et terræ universa creatura significata est, quam fecit et condidit Deus. Et sic videtur, quod creari non tantum convenit materiæ et formæ, sed etiam compositis.
- ULTERTUS quaeritur de opinione quorumdam dicentium, quod in omnibus, sive in naturalibus, sive in voluntariis, ultima forma non sit nisi per creationem. Et ad hoc adducunt rationes.
Quarum prima est, quod dicunt, quod natura et voluntas non possunt ultra quam disponere materiam, et quod formam dare non possunt: sed dispositione perfecta, a Deo creatur forma. Et hoc confirmant per Augustinum in libro III de Trinitate. Dicit enim sic : « Sicut matres gravidae sunt fetibus, sic ipse mundus gravidus est causis nascentium, quæ in illo non creantur, nisi ab illa summa essentia, ubi nec oritur, nec moritur aliquid, nec incipit esse, nec desinit 1. »
Adhuc, Secundo adducunt quod dicit Augustinus in libro VI super Genesim ad litteram, sic : « Consummasse ista intelligimus Deum cum creavit omnia simul, ita perfecte ut nihil ei adhuc in ordine temporum creandum esset, quod non hic ab eo jam in ordine causarum creatum esset 2. » Ex quo accipitur, quod omnia quæ fiunt natura sive voluntate, non nisi disponuntur a natura et voluntate ut susceptibilia sint esse et formæ. Forma autem et esse non dantur nisi a primo creante.
Tertia ratio est, II Machabæorum,
vn, 22 et 23, ubi dicit mater ad filios : Nescio qualiter in utero meo apparuistis : neque enim ego spiritum et animam donavi vobis, et singulorum membra non ego ipsa compegi : sed enim mundi Creator, qui formavit hominis nativitatem, quique omnium invenit originem, et spiritum vobis iterum cum misericordia reddet et vitam. Videtur ergo, quod omnium origo, quæ est forma et esse, sit immediate a Deo per creationem.
IN CONTRARIUM tamen hujus est quod sed contra. dicitur, Genes. II, 2 : Requievit Deus die septimo ab universo 3opere quod patrarat. Si requiescere est ab omni opere cessare, videtur quod Deus nihil de novo creavit post diem septimum.
SED QUIA haec opinio antiqua fuit StoiQuæst. 3. corum, Socratis scilicet et Platonis, qui dixerunt, quod omnes formæ sunt a datore formarum, et quod finihil facit natura nisi disponere materiam, et secundum varietatem dispositionis varias meretur formas a datore formarum, quaeratur, Utrum creatura in aliquo cooperetur creatori in creatione ?
Et videtur, quod non.
Creare enim est ex nihilo facere : nihil autem quod solum præjacet creationi, dispositionibus aptari non potest : et cum creatura creatori cooperari non possit nisi disponendo, et hoc non potest : ergo in nullo potest cooperari.
Adhuc, Creatio actio est ante substantiam creati secundum naturam : natura ergo creati in eo quod est ante se per naturam cooperari non potest.
Adhuc, Si cooperaretur, hoc induceret imperfectionem in creante : agens enim non summe perfectum est quod indiget cooperante.
IN CONTRARIUM tamen hujus est quod sed contra. dicit Augustinus in libro III de Trinitate 3 : « Exteriores operationes sive bonorum sive malorum, vel Angelorum
<--- Page Split --->
vel hominum, sive etiam quorumcumque animalium, secundum imperium suum, et a se impertitas distributiones potestatum et appetitiones commoditatum, ita rerum naturae adhibet in qua creat omnia quemadmodum terrae agriculturam. » Unde de agricultura similitudinem assumens ait Apostolus, I ad Corinth. 111, 6: Ego plantavi, Apollo rigavit, sed Deus incrementum dedit. Ergo tam natura quam alia creatura cooperatur ad creationem.
Quest. 4. ULTERIUS quaeritur, Utrum accidentium sit creari?
Hoc enim videtur esse contra rationem accidentis. Accidentis enim esse est inesse, et est ex illo in quo est accidens : ergo semper ex aliquo est, et habet in ratione sua ex aliquo esse. Quod autem creatur, semper ex nihilo est. Ergo intellectus accidentis repugnat creationi, et sic creari non potest.
Sed contra. IN CONTRARIUM est, quod omne illud creatur, quod nunc primo est et ante hoc nihil fuit : accidens quod nunc primo et ante hoc nihil fuit, accidens est : ergo creatur.
esse tam composito quam principiis componentibus, et tam subjecto quam accidentibus quae in subjecto sunt. Unde haec mutatio non proprie mutatio dicitur, sed communiter. Magis autem proprie versio vocatur : quod enim creatur, vertitur in esse ex non esse. Propriissime autem vocatur creatio.
Et per hoc patet solutio ad omnia prima quaesita. Sancti enim qui dicunt mutabilia esse quae a mutatione incipiunt, elargato vocabulo vocant mutationem versionem in totum esse. Philosophi autem quorum rationes adducuntur in contrarium, non loquuntur nisi de mutatione quae est in partem esse : quia in illis aliquid mutatur quod subjectum est mutationi, et mutari illorum est ante mutatum esse, et fieri ante factum esse : tales enim mutationes mensurantur tempore. Mutatio autem quae est in totum esse, fit in momento, et fieri ejus est cum factum esse, et multari cum mutatum esse.
Et per hanc distinctionem solutum est quidquid pro prima parte et contra quaesitum est.
Solutio. Solutio. Ad primum quaesitum, in quo scilicet genere sit? Dicendum, quod mutatio duplex est, scilicet in totum esse, et in partem esse. Mutatio in totum esse non potest esse nisi ab agente quod largitur totum esse : et haec mutatio nihil supponit pro subjecto. Si enim aliquid supponeret, illi quod supponeret, esse non largiretur, et sic non esset ad totum esse : sicut generatio esse materia non largitur, nec corruptio adimit esse materiae. Propter quod Aristoteles in fine primi Physicorum probat, quod materia ingenerabilis et incorruptibilis est. Similiter est de aliis quatuor motibus, in quibus salvatur : subjectum secundum esse substantiale subjecti : eo quod non est ibi mutatio nisi ad esse accidentis, et non ad totum esse. Mutatio autem quae est ad totum esse, confert
Ad in quod ulterius quaeritur de difAd iu» ferentiis constituentibus definitionem ejus, dicendum quod creatio non est mutatio quae sit esse post esse. Et dictum Averrois non se extendit nisi ad mutationem quae est in partem esse, et non totum esse : et ideo dictum illud nihil probat de creatione.
Ad in quod in contrarium} adducitur, Ad obj, dicendum quod creatio et creari est acceptio esse nunc primo : et licet acceptio esse non sit ipsum esse secundum rationem et modum significandi, est tamen cum ipso in eodem momento, in quantum creatio est simplex actus creantis, cujus terminus est esse creati.
Ad aliud dicendum, quod licet prinAd obj, cipium non est id cujus est principium, nihil tamen prohibet quin in simplicibus quae successiva non sunt, sit cum altero in eodem momento. Et est simile, licet
<--- Page Split --->
emanatio lucis a sole quaest principium dici, non sit dies : tamen emanatio lucis a sole et esse diei, sunt simul in uno et eodem momento.
AD ALIUD dicendum, quod creatio re nihil est medium inter creatorem et creatum : si tamen diceretur creatum, non iretur in infinitum : quia seipsa referretur ad creatorem, nec alia creatione crearetur nisi seipsa. Unde re non est medium, sed cum esse creati, et concreatur cum illo. Medium tamen est secundum rationem, secundum quod actio et passio media sunt inter agens et patiens.
AD ID quod dicunt quidam, quod specificatur per id quod est principiorum et non principiatorum, dicendum quod nihil valet dictum illorum : sed specificatur per hoc quod est mutatio in totum esse.
Et primea duae rationes quas inducunt pro se, nihil concludunt de creatione simpliciter dicta, quae est actio primi creantis, quae est reductio entis de nihilo, sed de creatione quam ponunt Philosophi : et illa æquivoce dicitur creatio cum creatione quae est actio primi agentis : unde utraque illarum rationum peccat secundum æquivocationem.
AD TERTIAM rationem quae theologica est, dicendum quod cœlum et terra et materia prima non dicuntur in principio creata, quod per se creatio sit in illis et non de aliis : sed quia prima sunt in ordine creatorum : in hoc enim ordine prior est capacitas dispositionis et formationis et ornatus, quam sit esse dispositi formati et ornati. Et ideo materia quae per hoc quod informis est, capax formarum est, in principio dicitur : et duplici nomine nominatur, cœli scilicet, et terrae : quia secundum subtilem considerationem Philosophorum non est una materia corruptibilium et incorruptibilium : et ideo uno nomine nominari non potuit.
QUOD PER Augustinum in contrarium objicitur, concedendum est.
- AD ID quod ulterius quaeritur de crea-
tione forma, dicendum quod. si quaeratur de prima inchoatione forma in materia, et de esse forma inchoata : tunc videtur concedendum, quod forma talis et esse ejus non sit nisi per creationem primi esse : hoc enim esse et haec inchoatio non est nisi splendor perlustrans totam materiam, in quo splendore radicatur et inchoatur omne id quod esse et cognoscibilitatem dat materia : et hoc nihil aliud est nisi ex quo ut inchoativo et fundamentali educitur omnis forma, quae dat esse et rationem materia et ei quod est. Si autem quaeratur de forma quae dat esse actu, et quae constituit in hac specie vel illa : tunc non fit per creationem, sed per generationem, quae est reductio potentiae ad actum, ita quod potentia illa habitualis sit et confusa forma inchoatio, sicut genus, confusa est inchoatio specierum. Et ideo talis forma non fit ex nihilo sua essentiae, sed ex aliquo. Et haec est opinio Aristotelis et omnium Peripateticorum, qui omnes concorditer dixerunt, quod ex tali potentia educitur forma : aliter enim nec differentiae potestate essent in genere, nec forma in materia. Sicut enim dicit Aristoteles in VI Physicorum, et sicut probatur in libro de Causis multis rationibus, omne quod est in aliquo, est in eo secundum potestatem ejus in quo est, et non secundum potestatem ejus quod inest illi.
Etscintelligunturauctoritatesinductæ . Illa est enim originalis causa omnium quam invenit Deus, ut dixit bona Machabæorum mater : et ista est seminalis causa quam sparsit Deus in universam ateria, ut dicit Augustinus. Et si quid aliud oritur a materia ad imperium Dei, hoc non est secundum causam seminalem, sed secundum rationem obedientialem, qua quælibet creatura mirabiliter obedit Deo in omne id quod voluerit, sicut dicitur, Matth. iii, 9 : Potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahæ. Et sicut dicit Anselmus, quod « Deus de trunco potest facere vitulum. »
<--- Page Split --->
Ad object.
Ad id quod in contrarium objicitur, sufficienter solvit Glossa, ibidem dicens, quod nihil post septimum diem fecit Deus quod non ante in seminali causa, vel obedientiali ratione, vel similitudine fecerit : et sic aliquo modo ante diem septimum fecit. Quatuor enim modis, ut dicit ibi Glossa, operatur ibi Deus. In verbo scilicet, rationes omnium ut in arte praeconcipiendo et generando : et propter hoc Plato vocavit verbum mundum archetypum. In materia prima rationes seminales et obedientiales. In dando et disponendo et ornando, primas species ad esse deducendo. Et unumquodque secundum speciem propriam multiplicando vel propagando, secundum quod dicitur, natura est principium ex similia procreans. Et sic dicitur, Joan. v, 17 : Pater meus usque modo operatur, et ego operor.
cooperetur, sicut jam paulo ante probatum est. Cooperatur tamen ad hoc, quod res quae est in potentia, exeat ad actum : hoc enim non est creationis, sed generationis.
Per hoc patetsolutio ad ea quae inducuntur ad hoc, quod creatura non potest cooperari creatori in creatione.
Ad id est in contrarium, dicendum A. 1. 1. quod secundum dictum Augustini intelligitur, quod naturae operatio et alia quaedam cooperantur ad naturae actionem, quae est reductio actus de" potentia : in qua etiam operatione secunda causa habet a prima causa, quod est, et quod causa est, et quod operatur, ut dicitur in libro de Causis : sed potentiae creandi nihil cooperatur, ut probatum est : haec enim est potentia super totum esse, et de nihilo ad esse deducens, et nullo indigens.
Ad quest.3. Ad id quod ulterius quaeritur de opinione Stoicorum, dicendum quod non est vera, nisi secundum modum dictum, de prima scilicet inchoatione formarum. Tamen hoc modo non dicebant Stoici, sed potius, quod ante quamlibet formam esset forma actu, ex qua sicut ex sigillo prodirent omnes forma ejusdem speciei. Et secundum hunc modum improbat eam Aristoteles 1 : quia secundum hunc modum non essent nisi monstra et figmenta ficta ab imperitis : et non essent causae eorum quae sunt, nec principia cognoscendi ea quae sunt : quia secundum hunc modum nihil sunt in his quae sunt.
Et quod quaeritur, Utrum creatura aliquid cooperetur ad creationem? Dicendum quod impossibile est, quod in aliquo
Ad id quod ulterius quaeritur de creaAduet tione accidentium, dicendum quod aliud est de esse accidentium simpliciter, et aliud est de esse actu. Esse f enim accidentium simpliciter pro^certo ex creatione est : hoc enim est esse post non esse. Esse autem accidentis actu secundum quod accidentis esse est inesse subjecto, reducitur ad causam aliquam immediatam quae est in subjecto. Unde esse accidens simpliciter ex creatione est. Esse accidentis ut est accidens in actu, ex aliquo est : quia est ex causa quae est in subjecto. Et primum esse accidentis non repugnat creationi : secundum autem repugnat intellectui creationis.
Et per hoc patet solutio ad totum : quod enim in contrarium est, de primo esse procedit.
<--- Page Split --->