QUÆSTIO LII.
De hoc nomine, Dominus, utrum sit essentiale 3 ?
Secundo, quæritur de hoc nomine, Dominus, de quo
- Dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus : « Dominatio est non pejor excessus tantum, sed omnis et pulchrorum et bonorum perfecta et omnimoda possessio, et vera et cadere non valens fortitudo. Unde et ab eo quod est domi-
nium facere, dicitur dominatio et dominus et dominans. » Nihil continetur in hac definitione quod personæ conveniat in respectu ad personam.
Pejores enim sicut subditos excedere nulli personæ convenit respectu alterius : eo quod in præhabitis probata est inter personas omnimoda æqualitas.
<--- Page Split --->
Item, Perfecta et omnimoda possessio pulchrorum et bonorum, aequaliter convenit tribus personis. Et dicitur in hoc perfecta et omnimoda, quia simpliciter et in uno essentiali bono omnia possidet, et ad nutum habet : et hoc aequaliter convenit tribus.
Similiter tertium quod additur : « Vera et cadere non valens fortitudo, » aequaliter convenit tribus.
1 Et sic videtur, quod hoc nomen, Dominus, essentiale nomen sit.
Adhuc, in Psalmo lxvni, 5 : Dominus nomen illi. Constat, quod non est nomen personarum. Relinquitur ergo, quod sit essentiale : non enim dicitur per translationem, sed per veritatem de Deo.
Adhuc, Deuter. vi, 4, et in multis aliis locis : Dominus Deus noster, Dominus unus est. Quod, ut constat, non dicitur nisi ratione essentiae. Videtur ergo, quod nomen essentiale sit.
Adhuc, Ambrosius : « Deus est nomen naturae : Dominus autem nomen potestatis. » Potestas autem essentialis est et una trium personarum. Ergo hoc nomen, Dominus, videtur esse essentiale.
Adhuc, In symbolo Athanasii : « Et tamen non tres Domini, sed unus est Dominus. » Quod non esset, nisi Dominus essentiale esset nomen. Ex omnibus his relinquitur, quod Dominus nomen essentiale sit : et si essentiale est, videtur ab aeterno convenire, et non ex tempore : ab aeterno ergo convenit, et non ex tempore, ut videtur.
Adhuc, Augustinus in libro VI de Trinitate : « Cum quaeritur, cujus rei ab aeterno fuerit dominus, si creatura non fuit ab aeterno? non audeo praecipitare sententiam. Nam et meipsum intueor, et recolo scriptum esse : Quis potest scire consilium Domini : aut quis potest co-
gitare quid velit Dominus 1 ? » Ex hoc relinquitur, quod Dominus sit ab aeterno, et quod hoc nomen, Dominus, sit essentiale.
Quod si concedatur, in contrarium est nisi. 1. Quod inducit Magister in libro primo Sententiarum, distinct. XXX : « Si Dominus non dicitur nisi cum haberincepit servum, etiam ista appellatio relativa, Dominus, ex tempore est Deo. Non enim sempiterna creatura est, cujus ille dominus est. Ergo dominum esse non sempiternum habet, ne cognatus etiam creaturam sempiternam dicere : quia ille sempiterne non dominaretur, nisi etiam ista sempiterne famularetur. Sicut autem non potest esse servus qui non habet dominum, sic nec dominus qui non habet servum. » Haec sunt verba Augustini de verbo ad verbum in libro V de Trinitate 2. Et ex his concluditur, quod hoc nomen, Dominus, non convenit ab aeterno.
Adhuc, Augustinus facit objectionem et quaestionem in libro V de Trinitate, et dicit sic : « Quisquis exstiterit qui aeternum Deum solum dicat, tempora vero non esse aeterna propter varietatem et mutabilitatem, sed tamen tempora non in tempore esse ccepisse, quia erat tempus antequam inciperent tempora : et ideo non in tempore accidere Deo ut dominus esset, quia ipsorum temporum dominus erat, quae utique non in tempore esse cceperunt : quid respondebit de homine qui in tempore factus est? cujus utique dominus non erat antequam esset. Certe ut dominus hominis esset, ex tempore accidit Deo. Et ut omnis amoveatur controversia, certe ut tuus dominus esset aut meus, qui modo esse ccepimus, ex tempore habuit. »
Adhuc, Constat quod dominus est relativum superpositionis. Relativa au-
<--- Page Split --->
tem posita se ponunt, et perempta se perimunt. Ergo videtur, quod statim ut dominus est, inferiora sint quibus dominetur : sed haec non sunt ab aeterno : ergo nec dominus est ab aeterno.
ULTERIUS quaeritur de dicto Augustini qui dicit : « Quod dominus omnium rerum est, ex tempore cœpit esse. »
Hoc enim videtur falsum.
Dicit enim Isidorus, quod quatuor sunt coequæva, scilicet tempus, cœlum empyreum, materia prima, et angelica natura. Si autem coequæva sunt, unum non est ex alio. Ideo dicit Augustinus, quod « ideo dominus temporis non est ex tempore, quia non erat ante tempus in quo tempus fieret. » A simili ergo si tempus et materia prima coequæva sunt, non erat prius tempus in quo inciperet esse materia prima : et sic non erat dominus prime materiae ex tempore : et sic falsum est 'quod dicit Augustinus, quod sit dominus omnium rerum creatarum ex tempore.
Adhuc, Si quatuor sunt coequæva, videtur non esse magis ratio quare sit dominus cœli, et angeli, et prime materiæ ex tempore, quam e converso dominus temporis ex cœlo et prima materia et angelica natura.
Adhuc, Augustinus concedit hanc, quod est dominus temporis cum tempore, et quod haec præpositio, cum, notat associationem. Videtur etiam dici debere e converso, quod tempus cœpit cum domino : et hoc videtur esse inconveniens : quia sic notaretur, quod dominus inciperet esse : quod falsum est.
■ ■ ■ 2. ULTERIUSquæriturderespectusuper - positionisquisignificaturinhocnomine , Dominus , utrumsitcreatus , velincrea - t u s ?
- Si enim est creatus et dicitur de Deo, videtur quod aliquid creatum dicatur de Deo, quod falsum est. Si autem est increatus, sequitur quod sit æternus : et quod est æternum, ex tempore non
cœpit : et sic falsum est quod dicit Augustinus, « quod ex tempore incepit esse dominus. »
- Adhuc, Quidquid incepit esse, creatum est : divinum incepit esse, ut dicit Augustinus : ergo videtur, quod divinum quo Deus dominus est, creatum sit. Sed sicut ab albedine is qui albus est, habet quod albus sit : sic a dominio is qui dominus est, habet quod dominus sit : et sic a creatura habet Deus, quod dominus sit, quod valde impium est dicere.
ULTERIUS quaeritur de dicto Magistri Quæst. 3. in Sententiis, ubi dicit, quod accidit Deo dominum esse, non per accidens quod insit Deo, sed per accidens quod insit creaturæ. Et sic videtur, quod respectus quo Deus dominus est, insit creaturæ ad Deum relatæ.
Quod dictum valde mirabile videtur.
Ille enim respectus, aut est creatus, aut increatus. Si creatus : cum omni creaturæ respectus sit ad creatorem, illi respectui inerit alius respectus : et de illo respectu iterum quæritur, utrum creatus vel increatus sit ? Et si creatus est, habebit alium respectum : et sic ibitur in infinitum. Similiter si dicitur, quod est increatus : tunc sequitur, quod aliquid increatum formaliter insit creato, quod est hæreticum.
Adhuc, Ille respectus non potest intelligi nisi cointelligatur corrspectus ejus. Relativa enim in se invicem sunt per intellectum et rationem diffinitivam. Sed cum relativa sint opposita, impossibile est, quod isti oppositi respectus sint in eodem. Si ergo famulatus vel subjectio est in creatura, superpositio et dominium est in creatore. Et sic non per accidens quod accidit creaturæ, dominus est, ut dicit Magister in Sententiis, sed per accidens quod sibi accidit, ut videtur.
Ad hoc quidam dixerunt, quod omnes hujusmodi respectus creaturæ sunt et creati sunt, et de Deo non prædican-
<--- Page Split --->
t ur nisi per causam : sicut cum dicitur, medicina est sana, quia scilicet causa est sanitatis. Sed ista solutio stare non potest : quia cum dicitur, Deus est dominus, nec in principali significato, nec in connotato significatur aliquod creatum a Deo : sed potius significatum est divina essentia, connotatum autem dominium, quod est respectus superpositionis quo quasi formaliter Deus dominus est : et hoc in Deo etiam est divina essentia. Unde Boetius in libro de Trinitate : « Dominium est potestas coercendi, quæ in Deo divina essentia est. » Non ergo per causam dictum est, Deus est dominus.
- Propter hoc Porretani dixerunt, quod dominium dicit respectum assistentem in Deo, non insistentem : distinguunt enim inter subsistens, existens, insistens, et assistens. Subsistens dicunt esse, quod sibi ad esse sufficit et alio non indiget, sicut est divina essentia. Existens autem dicunt esse, quod alio quodam ut causa indiget ex quo sit, sicut causatum et creatum. Insistens autem dicunt esse, quod ad aliud fluit ut ad subjectum in quo insit. Assistens vero dicunt, quod non inest, sed per habitudinem alicujus extrinseci dicit respectum unius ad alterum. Sicut relativa quorum esse est ad aliud. Et tales respectus dicunt esse in his nominibus, dominus, et creator. Et ideo dicunt Boetium dicere, quod relatio non addit, nec mutat, nec minuit in eo in quo est. Et Philosophus in V Physicorum dicit, quod motus vel mutatio non est in relatione : » quod intelligunt tam de motu per se, cujus sex sunt species, quam de motu per accidens, qui in omnibus est, ut dicit Philosophus in I Physicorum. Dicunt enim, quod si relatio prædicaret aliquid inhærens vel insistens, quod motus esset ad aliud : sicut de non albo fit album, et de non causato causatum, et de non exi-
stente hic, existens hic, et de non agente agens, et de non patiente patiens, et de non cappato cappatus, et de superiori inferior : sed quia nihil insistens prædicat vel inhærens, et nihil addit vel minuit vel mutat, ideo non dicit nisi assistens extrinsecus, et hoc est respectu habitudinis ad aliud, et hoc est potius ratio quam res, et potius est in comparatione quam in comparatis.
SED CONTRA hoc est, quod licet in relatione non sit motus, tamen ex motu causatur relatio, sicut ex generatione pater, et (sicut dicit Augustinus) ex aliqua mutatione voluntatum fit, quod amicus est : cum enim amare incipit, amicus est : et similiter ex mutatione contrahentium et pactis causatur, quod nummus pretium sit vel pignus, secundum quod dicit Aristoteles in V Ethicorum, quod « nummus est fidejussor futurae necessitatis. « Cum autem dicitur Dominus Deus, tria dicuntur, superpositio scilicet, causa superpositionis, quæ est perfecta et omnimoda possessio pulchrorum et bonorum, et potestas coercendi vel continendi subjectam creaturam, qua intelligitur in hoc, quod est vera et cadere non valens fortitudo, sive (ut alia translatio habet) immutabilis firmitas. Quæ omnia in Deo sunt, et sunt essentia divina : et ideo divinum non potest dicere tantum assistentem, habitudinem, sed etiam illud quod in Deo essentialiter est et essentia divina.
Et quia circa hoc magnorum sunt diversæ opiniones, ut melius intelligatur veritas, inquiratur ulterius, Si creator refertur ad creaturam 1 ?
Videtur enim, quod non.
- Dicit enim Dionysius, quod in causato et causa non recipimus reciprocationem : causatum enim ad causam refertur, et non e converso. Cum ergo creator sit causa, et creatura causatum, licet
<--- Page Split --->
creatura referatur ad creatorem, non tauen e converso creator refertur ad creaturam.
spectus : si respectus servitutis est in creatura, erit superpositionis respectus in creatore.
Adhuc, Quod refertur ad aliquid, dependet ad illud et non finitur nisi ad ipsum : Deus autem ad nihil dependet, nec finitur ad aliquid extra se, cum infinitus sit : ergo videtur, quod ad nihil refertur.
Adhuc, Cum dicitur, Deus est dominus, relativum in recto prædicatur de Deo. Illi autem inest relatio, de quo relativum in recto prædicatur. Ergo videtur, quod relatio quæ importatur per hoc nomen, Dominus, sit in Deo et non in creatura.
SED IN CONTRARIUM est, quod
Cum dico, Deus est dominus, vel Deus est creator : aut prædico aliquid absolute, aut prædico in habitudine ad aliud. Si prædico absolute : tunc falsum dicit Augustinus : dicit enim, quod dominus et creator dicunt relationem ad aliud, sicut nummus dicitur pretium ad aliud. Si autem prædico quod est in habitudine : tunc quaeratur, In quo sit illa habitudo sive respectus? Si enim dicatur esse in Deo : tunc cum ex tempore conveniat Deo esse dominum et creatorem, et non ab æterno, et incipiat esse in Deo, ut dicit Augustinus, videtur aliquid mutationis fieri in Deo, quod omnino hæreticum est. Si vero est in creatura, hoc non videtur posse stare. Oppositus enim respectus in creatura est : et oppositi respectus non possunt esse in eodem simul : oportet ergo, quod respectus qui importatur per dominum, in Deo sit.
Adhuc, Augustinus in quinto de Trinitate : « Deus dominus est, sicut nummus pretium est per relationem quæ est in ipso 1. » Ergo et Deus dominus est per relationem quæ est in ipso.
Adhuc, Nummus pretium est per relationem quæ accidit ei : ergo et Deus dominus est per relationem quæ accidit ei, si verum dicit Augustinus, et si simile est quod inducit pro simili.
Adhuc, Habitudo relativorum talis est, quod utrumque refertur ad alterum, et respectus unius non est respectus alterius. Si ergo inter Deum dominum et subjectam creaturam tales duo sunt re-
Solutio. Notandum, quod inter Philosophos semper fuit disputatio de relativis. Quidam enim dicunt relationem non esse differentiam entis vel speciem, nec esse aliquod prædicamentum : eoquod omne prædicamentum species entis est, quod additum alii vel auget, vel minuit, vel mutat in ipso : relatio autem adveniens alicui, ut dicit Boetius, nec addit, nec mutat, nec minuit aliquid. Et est exemplum Boetii de eo qui fuit alicui sinister, qui sine mutatione sui, alio transeunte in oppositum situm, efficitur dexter. Exemplum autem Augustini est de nummo, qui sine omni mutatione sui, in possessore facta mutatione, emptionis efficitur pretium, nummo penitus eodem modo se habente ut prius. Et ideo licet ex motu sive mutatione causetur relatio, tamen non oportet, quod ex mutatione relativi relatio causetur in ipso. Et hæc fuit opinio Zenonis, sicut apparet in Logica Zenonis.
Aristoteles autem qui hæc subtilius tractavit quam alii, videns quod omne illud quod esse aliquid prædicat, differrentia et species est entis : relativum autem esse aliquod prædicat absque dubio, et esse illud specialem habet coordinationem prædicabilium, quæ non est reducibilis ad esse quod alia prædicant gætera, relativum dixit esse speciale prædicamentum. Quod ut intelligatur, notandum quod triplex est esse in genere. Est enim esse substantiæ subsistentis et nullo indigentis,et hoc est esse
<--- Page Split --->
absolutum ad nihil dependens, et nullo indigens ut subjecto ad hoc ut sit. Et est esse inhaerentis, subjecto indigentis ad hoc ut sit, et hoc est esse accidentis. Et hoc multiplicatur secundum differentias inhaerendi subjecto. Quoddam enim inhaeret ut mensura subjecti, et est quantitas. Et quoddam inhaeret ut dispositio subjecti, et hoc est qualitas. Et utrumque istorum est esse absolutum : secundum modum tamen praedicandi neutrum reducibile est ad alterum : quia esse quod praedicatur in uno, non praedicatur in altero. Tertium est esse secundum Aristotelem, quod nec est per se esse, nec est inesse, sed est ad aliud esse : et tale est esse relativorum, et nec reducibile est ad per se esse, nec ad inesse, sed habet pradicandi specialem modum. Propter quod dicit relativum esse speciale praedicamentum : et invenitur tam in substantiis quam in accidentibus, et est in habitudine substantiarum ad invicem substantia, et in habitudine accidentium ad invicem accidens. Quod patet. Non enim potest dici, quod identitas ejus quod est idem, sit accidens : nec potest dici, quod similitudo ejus quod est simile, non sit accidens. Et ideo speciale esse est, quod praedicant relativa.
Hoc autem distinguit Aristoteles in duo, scilicet quod quaedam sunt relativa secundum esse et secundum dici, quaedam autem secundum dici tantum. Secundum esse et dici relativa sunt, quorum utrique innascitur relatio ex mutatione quae fit in utroque relativorum, ut pater et filius : pater enim a generatione activa dicitur pater, et filius a generatione passiva dicitur filius. Secundum dici autem relativa sunt, quibus innascitur relatio secundum mutationem in altero relativorum tantum factam : et est exemplum Boetii ad hoc, sicut si aliquis dicatur ex sinistro habens columnam immobilem, per transitum suum ad oppositum situm, eidem columnae fieri dexter : huic enim columna dextra est
secundum dici tantum : columna enim non fit dextra per mutationem columnae quae immobiliter stat, sed per mutationem sui tantum ad oppositum. Unde cum omne dextrum dextro dextrum sit, respectus qui importatur per dextrum, secundum esse non est nisi in eo quod mutatur secundum situm : quia cum respectus dependens est ad alterum et non finitur nisi ad aliud, eo quod esse ejus est ad aliud esse et non esse simpliciter, propter hoc columna non est dextra secundum esse, sed secundum dici tantum : eo quod non potest dextrum intelligi nisi intellecto eo cui dextrum est. Et est regulariter verum, quod secundum quod contingit intelligi, sic contingit significari dictione : et idcirco non potest intelligi, quod iste sit dexter ad columnam, nisi columna conducatur esse a dextris ejus. Et in talibus relativum illud in quo relatio causatur a mutatione, refertur ad aliud secundum esse et dici. Illud autem in quo non causatur a mutatione, non refertur ad alterum secundum esse : hoc est quia illud quod nullam sustinuit mutationem, secundum dici tantum refertur ad reliquum : quia secundum dici non finitur intellectus alterius, nisi istud dicatur ad illud.
Et sic est in his nominibus, dominus, et creator, in quibus per mutationem creaturae quae est exitus in esse vel sub-jecto, famulatus respectus est in creaturis secundum esse et dici : in creatore autem non est secundum esse, sed secundum dici tantum, hoc est, secundum dici creaturae : quia scilicet serva vel creatura non intelligitur dici, nisi is cujus serva et creatura est, conducatur et cointelligatur : servus enim alicujus servus est, et non nisi domini : et creatura alicujus creatura est, et non nisi creatoris. Et sic dicit Porphyrius : « Necesse est in talibus rationibus utrorumque utrisque uti. »
Et per hoc jam patet solutio ad omnia quae objecta et quaesita sunt.
Quod enim primo quaeritur, Utrum sit
<--- Page Split --->
nomen essentiale vel non? patet quod nomen essentiale est, sed connotat habitudinem superpositionis ad creaturam famulantem : et talia nomina essentialia sunt et significant divinam essentiam, et connotant cum divina essentia quam significant, habitudinem superpositionis : et hanc non connotant ex mutatione facta in divina essentia, sed ex opposito, quod est suppositio et famulatus creature, qui nec intelligi nec dici potest, nisi cointelligatur et conducatur superpositio creatoris ex supposito. Omne enim suppositum et famulans, alicui suppositum et famulans est, et non nisi superposito et dominanti.
Et per hoc patet solutio ad sex prima quae inducuntur ad hoc. Concedimus enim, quod dominus nomen essentiale est quantum ad id quod significat, licet quantum ad modum significandi connotet respectum superpositionis, propter quem dicitur relativum ad subjectam creaturam et famulantem.
Ad id quod objicitur in contrarium secundum Augustinum et Magistrum in Sententiis, quod « dominus accidit Deo ex tempore, » dicendum quod hoc Augustinus et Magister dicunt ratione connotati. Et quod dicunt, accidit. Accidit enim dicitur ab accidendo secundum dici, et non ab accidendo secundum esse : creatura enim existente et famulante, accidit Deo secundum dici, quod dominus sit, secundum quod dominus ab actuali dominatione dicitur : quamquam habitualiter secundum possessionem pulchrorum et bonorum, et secundum facultatem virtutis immutabilis contentivae subjectorum, ab aeterno sit dominus. Et ideo dicit Augustinus, quod non fuit ausus praecipitare sententiam : quia habitualiter ab aeterno dominus est, actualiter autem ex tempore.
Per hoc patet solutio ad dictum Magistri et Augustini.
Ad aliud dicendum, quod hoc quod relativa posita se ponunt, etc., intelligitur de relativis, quae secundum esse
et dici sunt relativa. Dictum est autem, quod hoc relativum, dominus, de Deo dictum, tantum secundum dici est relativum : et ideo posito famulatu in creatura, non de necessitate ponitur dominus, nisi de actuali dominatione intelligatur.
Ad 10 quod ulterius quaeritur de dicto Ad 1 et 2. Augustini, dicendum quod dictum Augustini rationabile est. Et hujus non est causa quam quidam dicunt, scilicet quod tempus intelligitur non intellecta creatura, et sic tempus est secundum intellectum ante creaturam : sed creatura non intelligitur sine tempore : quia creatura incipit a versione, ut dicit Damascenus : quod autem in versione et generatione et corruptione metitur, tempus est : et sic creatura sine tempore intelligi non potest. Et quia posterius est ex priori secundum ordinem, ideo omnis creatura est ex tempore, et id quod accidit Deo ex hoc quod est ex tempore, dicitur esse ex tempore. Quamvis autem hoc bene dictum sit et vere, tamen haec non est causa dicti : sed potius quia mensura certificat quantitatem mensurati, et non e converso, et tempus est mensura esse rerum mutabilium, ideo esse mensurati dicitur esse ex tempore, et non e converso : ideo dominus est omnium rerum creatarum ex tempore, et non e converso : esse enim rerum creatarum non mensurat tempus, sed e converso.
Per hoc patet solutio ad sequens.
Ad aliud dicendum, quod cum dicit Augustinus, quod cœpit esse dominus temporis cum tempore, et non ex tempore, cum dicit cum tempore, vocat tempus quidquid est essentialiter temporis, et non tantum hoc quod formaliter et substantialiter est tempus. Vocat enim tempus initium temporis, quod essentiale principium temporis est, et a quo essentialiter fluit tempus secundum diffinitionem Prisciani et Dionysii. Dicit enim Priscianus, quod « tempus est mo-
<--- Page Split --->
ra mutabilium rerum. » Et propter hoc accidit actioni et passioni, quæ semper in renovatione sunt vel formæ vel situs. Quia, sicut dicitur in libro Sex principiorum, secundum quod motus in movente est, omnis actio est in motu, et omnis motus in actione firmatur. Passio autem secundum quod in patiente est, absque dubio motus est. Et sic tempus non tantum mensura est motus primi moblis, sed mensura omnis motus et mutationis, et mensura est mutabilium. Eadem enim mensura, ut dicit Aristoteles in V Physicorum, mensurantur motus et quies. Et sic certificatio esse mutabilium est ex tempore, et non e converso.
Ad quest. 2. Ad 1D quod ulterius quaeritur, dicenAd 1. dum quod respectus superpositionis qui importatur per hoc nomen dominus, si habitualiter dominus dicatur, est in Deo et est æternus, ut dictum est. Si autem dominus ab actuali dominatione dicatur, tunc respectus secundum esse est in creatura, et non est in Deo nisi secundum dici. Dico autem dici quo contingit significari dictione nostrum intellectum, quo non possumus respectum creaturarum significare dicendo, nisi condicamus primum correspectum in creatore.
Ad 2. Ad aliud dicendum, quod quidquid incipit esse secundum esse, est creatum : sed quod incipit esse secundum dici, non oportet quod sit creatum : eo quod non dicit aliquid quod sit vel insit, sed quod ad aliud sit : et hoc est ratione dicendi, et non in esse : et ideo non oportet, quod inceperit, nisi mutatione alterius : et ideo non incepit in esse, sed in dici tantum.
Ad quest. 3. Ad 1D quod ulterius quaeritur de dicto Magistri, dicendum quod oppositus respectus ad respectum quem dicit dominus, inest creaturae secundum esse : respectus autem dominii non inest Deo nisi secundum dici, ut supra dictum est. Et
respectus qui inest creaturae, creatus est. Sicut enim est de terminis generationis et actionis, quod quidam est terminus per se, quidam per accidens, quidam per consequens. Per se quidem hic generat hunc : et quia genitus est homo et generans homo, ideo per conscquens homo generat hominem : et quia hic est generans et hic est genitus, idem per accidens generans est pater, et gennitus filius : et sic pater generat filium. Ita est hic, quod per se creator producit creaturam : et quia creando possessione multorum bonorum superponitur, ideo creator dominus est : et quia passiva creatione creatum supponitur et exceditur, ideo ex hoc ipso quod creatur, respectus servitutis concreatur in ipso per accidens, quia ex hoc quod creatur et de nihilo producitur : et hic respectus creatus ex seipso refertur ad dominum : et ideo non deducitur ad infinitum : quia non alio respectu, sed seipso statim refertur. Nec sequitur, quod increatum formaliter insit creato : quia respectus illi concreatus est.
Ad aliud dicendum, quod respectus famulatus et subjestionis et obedientiae secundum esse inest creaturae. Dico autem secundum esse habitudinis, ut praedictum est. Oppositus autem respectus qui notatur in domino creatore, non est in Deo nisi secundum dici. Et hoc intendit Magister cum dicit, quod sit per accidens creaturae, non per accidens Dei. Accidit enim Deo ex tempore dominum esse : quia hoc accidens secundum esse non accidit nisi creaturae, et Deo tantum secundum dici : quod potius est in nobis quam in Deo : quia scilicet dominum non dicimus nec intelligimus, nisi quia habet servum, quando dominum secundum actum dominandi dicimus, et non tantum secundum habitum.
Ad aliud dicendum, quod responsio illa non est bona, sicut ibidem probatum est.
Ad dictum Porretanorum dicendum, quod licet relatio secundum quod rela-
<--- Page Split --->
tio est, non dicat aliquod inhaerens, sed ad alterum se habens : tamen secundum quod relatio dicit aliquid esse relativi, aliquid enim esse praedicatur cum dicitur, iste est dominus, iste est pater, et secundum hoc esse praedicatum est in subjecto : nec potest intelligi, quod in subjecto sit nisi secundum esse aliquod, rem enim suam ponit in subjecto : ideo relatio non est tantum assistens, sed etiam inhaerens sive insistens. Et hoc modo secundum dici dominium dicitur esse in Deo. Et ideo licet subtile sit dictum Porretanorum, non tamen est sufficiens. Et ideo concedenda sunt quae contra Porretanos inducta sunt.
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . 4. Ad in quod ulterius quaeritur, concedendum est sicut probatum est, quod secundum esse creator non refertur ad creaturam, sed secundum dici, ut probatum est.
Ad illa quinque quæ in contrarium objiciuntur, dicendum quod cum dicitur, Deus dominus, principaliter significatur
divina essentia : quia dominium Dei divina essentia est : quidquid enim in Deo est, Deus est : et connotatur respectus superpositionis, qui secundum quod sumitur ab actu dominandi, in Deo non est nisi secundum dici. Et propter hoc non sequitur, quod aliquid novi fiat in Deo ex tempore, vel quod aliquid accidat Deo, sed quod dictio nova sit de Deo ex tempore, et quod aliquid accidat dici de Deo : et hoc accidente quodam alio non circa Deum, sed circa creaturam quæ incipit esse in tempore : et ideo accidit ei ex tempore subjectam esse. Et dictum Augustini in hoc est simile, quod nummus fit pretium non mutatione nummi, sed commutatione emptionis et venditionis factæ circa alios. Et, sicut dicit Aristoteles in V Physicorum, mensura valorisinemptis et venditis nummus est : et in quantum est mensura valoris, dicitur pretium, et dicit relativum et respectivum ad alterum.
Et per hoc patet solutio ad totum.