QUÆSTIO LI.
De hoc nomine, Deus.
AD PRIMUM objicit Dionysius in libro de Divinis nominibus : « Deitas est quæ omnia videt, providentia et bonitate perfecta omnia circumspiciens et continens, et in seipsa implens, et excedens omnia providentia ipsa utentia, » sive fruentia, secundum aliam translationem. Ubi dicit Maximus in commento : Hoc nomen, eos, derivatur a verbo Graeco gnosio, id est, video, sive contemplor, sive con-
sidero : vel a verbo 6 w, quod est curro : quia et omnia conspicit, et omnia providentia circumit. His addit Damascenus, quod etiam derivatur a verbo Graeco 6eiosv quod est ardere. Et inducit illud Deuteronomii, iv, 24 : Dominus Deus tuus ignis consumens est.
Ex his accipitur, quod hoc nomen, Deus, ab operatione compositum est : quia scilicet providet omnibus : quæ pro-
<--- Page Split --->
visio a Philosophis cura vocatur : quae cura quia fieri non potest nisi impleat receptivas potentias creaturarum, quae vacue sunt nisi bonitatibus a Deo influentibus impleantur, et impleta conserventur et contineantur, ideo additur, quod sicut existens circumit omnia in omnibus et conservans et continens : quod quia non fit nisi ex amore et zelo, ideo additur, quod ignis est consumens malitiam creaturae. Consumit autem bonitatem immittendo, et a defectu purgando : et sic perfecta operatio a qua imponitur hoc nomen Deus, est ex ardore amoris omnibus providere, ad omnia currere ex zelo amoris, et nihil relinquere imperfactum in quantum capax est suae bonitatis. Haec autem operatio si secundum actum accipiatur, constat quod non nisi ex tempore Deo convenit. Hoc ergo nonuen, Deus, non dicitur de Deo nisi ex tempore.
Quod si concedatur,
In contrarium est quod dicitur, Baruch, iv, 7 : Exacerbastis eum qui fecit vos, Deum æternum.
Adhuc, I ad Timoth. 1, 17 : Soli Deo honor et gloria. Et, ibidem, vi, 16 : Qui solus habet immortalitatem. Glossa, hoc est, æternitatem. Ab æterno ergo Deus est : ergo Deum esse non convenit ex tempore.
- Adhuc, Magister in distinctione IV primi libri Sententiarum ex verbis Augustini disputat, An ab æterno Deus Deum genuit, aut se Deum, aut alium Deum. Quæ omnia nihil essent, nisi Deus esset ab æterno. Non ergo convenit ex tempore.
Adhuc, De ipsa disputatione Magister in Sententiis quaerit : objicit enim sic : Si Deus Deum genuit : aut genuit se Deum, aut alium Deum. Si se Deum : inconveniens est : dicit enim Augustinus, quod nihil seipsum generat. Si
alium Deum : ergo alius Deus est Pater, et alius Deus est Filius.
CONTRA hoc est quod dicitur, Sed contra. 1. In symbolo Athanasii : « Et tamen non tres dii, sed unus est Deus. » Unus autem Deus non est alius et alius.
- Adhuc objicit sic : Si Pater Deus genuit Filium Deum : aut genuit Deum qui est Deus Pater, aut Deum qui non est Deus Pater. Si genuit Deum qui est Deus Pater, sequitur quod idem seipsum genuit, quod est inconveniens. Si genuit Deum qui non est Deus Pater, sequitur quod Filius et Pater non sunt unus et idem Deus, quod etiam est inconveniens.
Adhuc, Juxta hoc quaeritur de hujusmodi locutionibus, Deus est, et ille non est triaitas.
De his enim disputat Praepositivus et disputat sic : Pater est, et ille non est trinitas : ergo Deus est, et ille non est trinitas. A simili ergo, Socrates non est Plato : sequitur, ergo homo non est Plato, vel quidam homo. Ergo similiter Pater non est Filius : et Pater est Deus : ergo Deus non est Filius.
Adhuc, Cum dicitur, Deus est, et ille non est trinitas : constat, quod pronomen certam vult significare personam, et pro proprio nomine poni : sed de certa persona vera est propositio : Pater enim est Deus, et ille non est trinitas : ergo videtur, quod Deus est, et ille non est trinitas : ergo ulterius Deus non est trinitas.
Quod si concedatur, contra est, Sed contra.
Quod dicit Augustinus in libro VII de Trinitate 1 : « Recte ipse Deus trinitas intelligitur cum dicit Apostolus » : Soli Deo honor et gloria.» Ergo Deus est ipsa trinitas.
Adhuc, Augustinus in libro III contra Maximinum : « In verbis illis Apostoli, I ad Timoth. vi, 15 : Beatus et solus
<--- Page Split --->
potens, unus et solus verus Deus qui est ipsa trinitas, intelligitur 1. »
- Adhuc, Augustinus in sermone de fide : « Credimus unum verum Deum unam esse divini nominis trinitatem. » Hæc ergo vera est, Deus est trinitas.
In contrarium tamen hujus
Objicit Porretanus. Dicit enim, quod terminus positus in subjecto stat pro supposito et non pro significato, nisi secundum quod significatum accipitur in supposito : et ideo hæc est falsa, homo est omnis homo. In prædicato autem positus stat pro significato : unde hæc est vera, omnis homo est homo. A simili ergo cum dicitur, Deus est trinitas, iste terminus, Deus, pro supposito stat, et de quolibet supposito falsa est : hæc enim falsa est, Pater est trinitas, et similiter hæc, Filius est trinitas, eodem modo hæc, Spiritus sanctus est trinitas : ergo et hæc, Deus est trinitas, similiter est falsa.
Adhuc, Dicunt et Boetius et Augustinus in libris suis Trinitate, quod omne nomen dictum de Deo, dicitur secundum substantiam, vel secundum ad aliquid. Hoc nomen, Trinitas, dictum est de Deo : et non est dictum secundum ad aliquid : ergo secundum substantiam : sed omne quod dicitur secundum substantiam, ut iidem dicunt, Boetius scilicet et Augustinus, dicitur de qualibet persona sigillatim in singulari, et de omnibus simul, non pluraliter, sed singulariter : ergo a destructione consequentis, si aliquod nomen substantiam significans non dicitur sigillatim de qualibet persona, falso attribuitur Deo : constat autem, quod hæc falsa, Pater est trinitas, et similiter falsa est hæc, Filius est trinitas, et hæc, Spiritus Sanctus est trinitas : ergo et hæc, Deus est trinitas.
Quæst. 3. ULTERIUS quærunt quidam de multiplicitate hujus nominis, Deus, secundum quod dicitur de eo qui per essentiam
Deus est, et de eo qui participative Deus est, et de idolo quod nuncupativDeus est, utrum sit multiplicitas univoci vel æquivoci vel analogi ?
ULTERIUS inquirunt de consignificato, utrum habeat plurale, vel non ? Sed quia in præhabitis multa sunt dicta de hoc, ideo ista quæsita sufficiant.
SOLUTIO. Dicendum, quod hoc nomen, Deus, secundum Dionysium et Damascenum ab operatione dictum est. Sed duo in nomine considerantur, scilicet substantia quæ nominatur,et qualitas a qua nomen imponitur. Propter quod etiam dicitur, quod nomen significat substantiam cum qualitate. Et si attenditur substantia quæ nominatur hoc nomine, Deus : tunc hoc nomen, Deus, significat essentiam divinam in habente, sicut hoc nomen, homo, humanitatem significat in homine : et hoc nomen, Deus, non significat nisi æternum. Si autem attenditur qualitas operationis a qua imponitur, illa potest considerari dupliciter, scilicet prout est in causa prima quæ præhabet eam, et simpliciter habet, et eminenter habet, et perfecte secundum facultatem esse et potestatem et habitum : et sic iterum non dicit nisi æternum, sicut dicimus de sole, quod lucet in seipso quamvis nulli influat lucem. Si autem accipiatur secundum actum qualitas operationis : tunc verum est, quod non nisi ex tempore Deo convenit : non enim providet et circumit secundum actum, nisi creatis jam existentibus, quæ non existunt nisi ex tempore.
Et per hoc patet solutio ad prima quæsita.
Ad m quod ulterius quæritur de disAd quærputatione Magistri in Sententiis, dicendum est, quod Magister satis convenienter solvit illam disputationem : supponit enim, quod hoc nomen, Deus, ex modo
<--- Page Split --->
significandi significat essentiam divinam, et supponit indifferenter pro persona : et ideo quandoque stat pro una persona ex adjuncto, ut cum dicitur, Deus generans, vel Deus genitus, vel Deus procedens : quandoque pro duabus ex adjunclo, ut cum dicitur, Deus est spirans : quandoque pro tribus communiter, ut cum dicitur, Deus trinitas. Supponit etiam regulam Grammatici, quod relativum identitatis refert et suppositum et significatum sui antecedentis. Unde ad veritatem hujus, Socrates et Plato sunt idem homo, exigitur, quod Socrates et Plato sint idem suppositum, et eamdem numero habeant humanitatem.
Et si objicitur quod dicit Porphyrius, quod participatione speciei plures homines sunt unus homo. Dicendum, quod hoc verum est, participatione speciei, et non simpliciter. Et si sic arguant: participatione speciei plures homines sunt unus homo: ergo plures homines sunt unus homo. Incidit fallacia secundum quid ad simpliciter. Dicit ergo Magister, quod cum dicitur, Deus genuit, ergo se, vel alium Deum genuit, quod neutrum sequitur. Se enim genuit, non sequitur: quia pronomen se quaerit identitatem suppositi: quod non potest esse: quia generans et genitus non sunt idem suppositum. Alium autem Deum genuit, non sequitur: quia relativum diversitatis quaerit diversitatem significati sicut suppositi: et hoc etiam non est verum: quia generans et genitus ejusdem sunt divinitatis. Et similiter non sequitur: ergo eumdem Deum vel alium Deum. Et ideo dicit, quod cum dicitur, alium Deum genuit, quod si hoc adjectivum, alium, accipiatur adjective, tunc rem suam ponit circa suum substantivum quod est Deus: et sic falsum est, quod alium Deum genuit: quia Pater et Filius, generans et genitus, sunt unus Deus. Si autem intelligatur substantive substantivatum per subintellectum articulum praepositivum: tunc rem suam non ponit cir-
ca hunc terminum, Deum, sed stat in seipso alietatem ponens in suppositis suis : nec construitur cum hoc nomine, Deum, ut adjectivum cum substantivo, sed cum eo habet appositivam constructionem vel quasi appositivam, ut sit sensus, genuit alium Deum, hoc est, alium qui est Deus.
Similiter dicendum est de hoc, genuit Deum qui est Deus Pater, vel qui non est Deus Pater. Vult Magister, quod si hoc quod dico, qui est Deus Pater vel qui non est Deus Pater, sit quasi circumlocutio unius termini et vice unius dictionis, ita quod quasi diction aliter stet ibi pro Patre, quod tunc affirmativa falsa sit, haec scilicet, genuit Deum qui est Deus Pater : et in eodem sensu negativa vera, scilicet haec, genuit Deum qui non est Deus Pater. Si autem hoc quod dico, qui est Deus Pater, pro oratione sumatur, vult Magister, quod adhuc sit dupliciter : quia hoc relativum, qui, cum hoc termino, Deus, potest referri ad subjectum, et cum hoc nomine, Pater, quasi appositivam habere constructionem : et sic est sensus, genuit Deum qui est Deus Pater, hoc est, qui Deus est Pater : et in hoc sensu affirmativa vera est, nec negativa falsa. Vel hoc relativum, qui, cum hoc quod dico Pater, potest ut praedicatum referri ad subjectum : et sic falsa est affirmativa, et negativa vera : sensus enim est, genuit Deum, qui Deus genitus est Pater Deus.
Ad m quod ulterius quaeritur de hac Adqucest.2. propositione, Deus est, et ille non est trinitas, sine praejudicio videtur dicendum, quod tales locutiones falsae sunt. Et hoc est ideo, quia hoc nomen, Deus, significat essentiam : sed ex modo significandi, quia scilicet significat eam ut quod est, et non ut quo est, indifferenter et in communi supponit personam, et aliquando unam, et aliquando duas, et aliquando tres, ut dictum est. Et propter hoc haec est vera, Deus est trinitas. Et
<--- Page Split --->
licet pronomen discretionem notet et certam personam, tamen ad hanc discretionem et certitudinem sufficit persona secundum quod in grammaticis accipitur ubi dicitur, prima persona est quae loquitur, secunda ad quam loquitur, tertia de qua loquitur, secundum quod quælibet res discreta et certa de qua fit sermo, persona est. Unde cum essentia significata in hoc nomine, Deus, res discreta et certa sit : et hoc pronomen, ille, referatur ad hunc terminum, Deus, prout est res discreta et certa, et non prout est rationalis naturae substantia individua : sensus hujus, Deus est, et ille non est trinitas, est idem cum hac, Deus est, et Deus non est trinitas : et propter hoc falsa est : et hoc apparet quando antecedens ponitur loco relativi.
Ad 19 quod ad improbandum inducit Praepositivus, quod in omnibus processibus illis est mutatio prædicamenti et fallacia figurae dictionis . Cum enim dicitur, Pater est Deus, et ille non est trinitas, supponit Deus ut quis : et cum infertur : ergo Deus non est trinitas : supponit Deus ut quod : et sic mutatur quis in quod. Nec potest dici, quidam Deus non est trinitas : quia non potest dici particulariter quod non est commune partitum sive participatum. Deus autem non dicit commune partitum : quia totum quod est Deus, est Pater et Filius et Spiritus sanctus : et ideo Pater et Filius et Spiritus sanctus quidam Deus dici non possunt. Et ideo non est simile quod inductum est de suppositione hominis et de suppositione Dei : homo enim supponit et indefinite et particulariter et discrete per adjunctum pronomen : hoc autem nomen, Deus, simpliciter supponit pro essentia divina, secundum quod est in habente, sive secundum quod significatur ut quod est. Et quia sic non repugnat ab eo hoc prædicatum, trinitas, ideo communiter dicunt Sancti, quod Deus est ipsa trinitas, et quod trinitas est unus et solus verus Deus.
Hoc modo loquuntur auctoritates in oppositum inductæ.
Ad DICTUM Porretani dicitur, quod A.1.4 Porretanus deceptus fuit in hoc, quod credidit, quod hoc nomen, Deus, similem suppositionis modum haberet sicut hoc nomen, homo, vel aliud nomen appellativum : quod non est verum, ut jam patuit. Unde si ita esset, quod una numero humanitate omnis homo esset lumo, haec esset vera, unus homo est omnis homo, et similiter haec, homo est omnis homo. Et haec est causa, quia quælibet persona indivisam et totam habet deitatem. Ideo ista vera sunt, unus solus Deus est trinitas, et Deus est trinitas. Et quando arguit sic : Pater Deus non est trinitas, Filius Deus non est trinitas, Spiritus sanctus Deus non est trinitas : ergo Deus non est trinitas : fit mutatio prædicamenti, et mutatur quis in quod.
Ad 19 quod objicit per Boetium et A.1.4. Augustinum, facile solvitur per ea qua dicta sunt in quaestione de hoc nomine, trinitas. Ibi enim dictum est, quod hoc nomen, trinitas, relativum est intrinsecus : et ideo licet sub hoc nomine, trunitas, non referatur ad aliud, tamen sub forma collationis significat personas qua referuntur ad invicem : et ideo non est nomen essentiale, sed ad aliquid, quod propter formam collationis a qualibet persona removetur sigillatim : et tamen quia una est natura deitatis in tribus, ideo prædicatur de eo quod naturam significat ut quod est.
Ad 19 quod ulterius quæritur de mulAd 19. adtiplicitate hujus nominis, Deus, dicendum, quod sicut dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus, « sanctos et reges et dominos et deos vocant eloquia in singulis principaliores ornatus, per quos secundi ex Dei donis accipientes illorum distributis simplicitatem circa suiipsorum differentias multiplicant, quorum varietatem primi provisive et deformiter ad unitatem suiipsorum congre-
<--- Page Split --->
kunt'. » Ex quo accipitur, quod si hoc nomen, Deus, a qualitate sive proprietatte singulari et incommunicabili divinae naturae imponitur : tunc hoc nomen, Deus, omnino æquivocum est ad Deum dictum essentialiter, et participative, et nuncupative, nisi hoc modo quo omnæ æquivocum ad univocum reducitur : sicut patet in hoc nomine, canis, quod æquivocum est, sed tamen quia imponens nomen commune, aliqua affectus fuit proprietate communi, quando nomen commune imposuit, et sic per respectum ad unum imposuit unum nomen, sicut ad esse mordax respiciendo, imponitur hoc nomen, canis, omnibus mordacibus : ideo æquivocum ad univocum reducitur. Si autem imponitur hoc nomen, Deus, a communi qualitate quæ communicabilis est, secundum quod præstantiores sive principaliores ornatus participantes deos dicimus :tunc nihil prohibot hoc nomen, Deus, secundum prius et posterius dici, hoc est, per analogiam.
Et sic per prius dicitur Deus essentialiter. Secundo autem dicitur Deus participative : quia scilicet participant præstantiores ornatus tales qui dii dicuntur. Et sic dicitur, Exodi. vii, 1 : Constitui te deum Pharaonis. Et, Exod. xxii, 28 : Diis non detrahes. Et secundum opinionem philosophicam in secunda parte Timæi Platonis de planetis dicitur : « Dii deorum quorum opifex paterque ego sum.» Et hoc si non secundum veritatem 2 sed secundum opinionem falsam nuncupantur, dicitur Deus nuncupative, ut idolum.
Ad 1D quod ulterius quæritur, patet Ad quæst. 4 solutio per idem : quia si a proprietate singulari hoc nomen, Deus, imponitur, impossibile est ut significetur pluraliter. Si autem imponitur a proprietate communicabili per prius et posterius, nihil prohibet habere plurale. Et hæc quidem in prioribus satis determinata sunt 3.