QUÆSTIO INCIDENS.

Utrum Pater et Filius diligant se Spiritu sancto ' ?

JUXTAhoculteriusquæriturdeappro - priatoSpirituisancto .

Voluntasenimetdilectioapproprian - turSpirituisancto . PropterquodMagi - sterquæritinlibroprimoSententiarum , distinct . XXXII , utrumPateretFiliusdiligantperSpiritumsanctum , velSpi - ritusancto ?

Et disputat ad utramque partem.

QuodenimdiligantseperSpiritumsanctum , velSpiritusancto , sicprobatexverbisAugustiniinlibroVIdeTrinitate : « Manifestumest , quodnonaliquisduo - rumestquoutriqueconjungitur , quoge - nitusagignentediligatur , genitoremquesuumdiligat , sitquenonparticipatione ,

<--- Page Split --->

sed essentia sua, neque dono superioris alicujus, sed suo proprio, servantes unitem pacis 1. »

Ex his arguit Magister sic : Si Spiritus sanctus amor est quo Pater et Filius se invicem diligunt, et diligunt se amore qui ab ipsis procedit, videtur consequens esse, quod diligant se per Spiritum sanctum, vel Spiritu sancto.

Sed contra. In contrarium obiicitur sic :

  1. Si Pater et Filius dicantur diligere per Spiritum sanctum : cum diligere sit esse, quia non est aliud Deo esse, et aliud diligere, sed idem, videtur consequens esse, quod si diligunt Spiritu sancto, quod sint Spiritu sancto : quod absurdum est : Spiritus enim sanctus est a Patre et Filio, et non e converso.

Hanc quaestionem dicit Magister altitudinem nimiae profunditatis habere : et ideo discutienda est. Quod enim Pater et Filius diligant se Spiritu sancto, jam in verbis Augustini habitum est.

  1. Adhuc, Hieronymus, « Spiritus sanctus est dilectio quam habet Pater in Filium, et e converso : » sed diligentes diligunt se dilectione : ergo diligunt se Spiritu sancto.

  2. Adhuc, Omnes diligentes spirant amorem ad invicem, et diligunt se dilectione spirata invicem : hic autem Spiritus sanctus est : ergo per Spiritum sanctum et Spiritu sancto diligunt se invicem.

  3. Adhuc, Constat, quod Spiritus sanctus est nexus Patris et Filii : nec potest esse nexus, nisi uno trium modorum, scilicet, quia diligit Patrem et Filium : vel quia est dilectio qua Pater et Filius diligunt se, et connectuntur ipsa dilectione : vel quia Pater et Filius diligunt Spiritum sanctum. Primus modus stare non potest : quia non est necesse, si aliquis tertius diligit duos, quod illi duo ad invicem connectantur aliqua dilectione. Nec tertius modus stare potest : quia non est necesse, si aliqui duo dili-

gunt, quod ipsi se ad invicem diligant, vel aliqua dilectione connectantur. Hclinquitur ergo, quod secundo modo dicatur nexus, scilicet quo Pater Filio, et c converso dilectione connectitur : et sic Pater et Filius diligunt se Spiritu sancto, vel per Spiritum sanctum.

In contrarium obiicitur : quia

  1. Diligere dicitur de tribus : ergo est essentiale. Si ergo diligit Spiritu sancto, vel per Spiritum sanctum Pater Filium : cum diligere sit esse, videtur quod sit per Spiritum sanctum. Sic enim arguit Augustinus a simili : « Si Pater est sapiens sapientia genita : cum in divinis sapere sit esse, sequitur, quod Pater sit sapientia genita : quod absurdum est : Pater enim principium est Filio ut sit, et non e converso Filius Patri. »

  2. Ad hoc forte dicet aliquis, quod non sequitur hoc argumentum : Pater diligit Filium Spiritu sancto : diligere est esse: ergo Spiritu sancto est. Et instantia est: Pater operatur per Filium : operari est esse: ergo est per Filium. Cum enim dicitur Pater operari per Filium, ex habitudine praepositionis notatur causa media, et non intelligitur operari creaturas, ad quas producendas Filius in quantum est virtus et ars Patris, causa media est vel quasi media : et operatio qua Pater dicitur operari, est operatio tenens se ex parte operati : et ideo cum dicitur, operatur per Filium, haec determinatio, per Filium, determinat verbum, operatur, respectu operati, et non respectu operantis. Cum autem dicitur, operari est esse, significatur operatio secundum quod est in operante : sic enim essentialis est : et sic respectu ejus haec determinatio, per Filium, nullam notat causalitatem in operatione. Et ideo non sequitur : operatur per Filium : operari est esse : ergo est per Filium. Et a simili non sequitur : diligit Spiritu sancto, vel per Spiritum sanctum : diligere est esse : ergo est per Spiritum sanctum. Cum enim dicitur,

<--- Page Split --->

Pater diligit Filium, significatur dilectio procedens a Patre in Filium : et haec est dilectio notionalis : et si adveniat determinatio, Spiritu sancto, vel per Spiritum sanctum, determinat hoc verhum, diligit, secundum quod est notionale, hoc est, secundum quod significat ad aliquid, et non quid. Cum autem dicitur, Pater diligit simpliciter, significatur dilectio consistens in ipso, quae essentialis est, et sic significat quid : et ideo si addatur determinatio, notabit causalitatem in esse et essentia Patris. Et ideo dicunt quidam et bene, quod non valet talis processus : Pater diligit Filium Spiritu sancto : diligere est esse : ergo est Spiritu sancto. Et mutatur ad aliquid in quid : et sic incidit fallacia figurae dictionis. In prima enim cum dicitur, Pater diligit Spiritu sancto, hoc verbum, diligit, copulat actum notionalem. Cum autem assumitur, diligere est esse, copulat actum essentialem, cui repugnat determinatio haec, Spiritu sancto : et ideo non valet talis processus.

Sed licet ita dicatur et bene ad impedimentum talis processus, quaestio tamen remanet non soluta dupliciter. Quaeritur enim adhuc, Si similes locutiones concedendae sunt, Pater diligit Filium Spiritu sancto, vel per Spiritum sanctum ? Et si conceduntur aliquo modo : tunc quaeritur, In qua habitudine ablativi Spiritu sancto, vel accusativi cum dicitur, per Spiritum sanctum, construuntur cum hoc verbo, diligit. Videtur enim non esse concedendum, quod Pater diligit Filium per Spiritum sanctum, vel e converso. Cum enim verbum, diligit, dicat actum notionalem, et haec determinatio, per Spiritum sanctum, propter habitudinem praepositionis dicat causalitatem vel quasi principium esse Spiritum sanctum illius actus, constat quod Spiritus sanctus non est principium notionis communis qua Pater et Filius spirant Spiritum sanctum : Pater enim et Filius in quantum unum sunt in spirando, principium sunt Spiritus sancti, et non

e converso Similiter Spiritus sanctus non potest esse principium actus spirationis prout est a Patre et Filio, sed potius e converso. Nec Spiritus sanctus potest esse principium amoris spirati : quia sic esset principium suiipsius. Videtur ergo, quod in nulla habitudine potest construi hoc quod dico, Spiritu sancto, vel per Spiritum sanctum, cum hoc verbo, diligit : et sic haec constructio ad intellectum referri non potest : et ideo secundum Priscianum nulla est.

  1. Adhuc, Processus Augustini non videtur valere. Si enim dicam, Pater et Filius diligunt se amore qui est Spiritus sanctus, non sequitur, ergo diligunt se Spiritu sancto : et peccat secundum accidens. Sicut hic : tu cognoscis Choriscum : Choriscus est veniens : ergo cognoscis venientem. Licet enim amor idem sit quod Spiritus sanctus, tamen non eumdem habet modum significandi. Amor enim significatur per modum vinculi connectentis : propter quod etiam hoc verbum, diligo, transitivum est, et vehementis transitionis. Spiritus autem ejus, ut dictum est in tractatu de Spiritus sancti processione, proprium actus est procedere : quod non significat per modum nexus, sed potius per modum exeuntis principiati a principio. Propter quod etiam verbum, procedo, absolutum est, nec significat transitionem in aliquod passivum : et ideo non valet : diligunt se amore qui est Spiritus sanctus : ergo diligunt se Spiritu sancto : quia, ut dicit Aristoteles in II Elenchorum, non est necesse idem subjecto et accidenti inesse.

  2. Adhuc, Etiam si concedatur quod Pater et Filius diligunt se Spiritu sancto aliquo modo, non sequitur quod diligant se per Spiritum sanctum : quia in hac, diligunt se Spiritu sancto, determinatio nullam notat auctoritatem vel principium respectu hujus verbi, diligunt, secundum quod dicit actum Patris et Filii, sed modum tantum quemdam dilectionis. Cum autem dicitur, per Spiritum san-

<--- Page Split --->

ctum, ex habitudine præpositionis notatur principium vel auctoritas : et ideo talis processus non valet.

Ad hoc dixerunt aliqui, quod diligere in divinis duplex est, scilicet essentiale, et notionale. Essentiale, ut cum dicitur, Pater diligit se, Filius diligit se, Spiritus sanctus diligit se, Pater diligit Filium, Filius Patrem, Pater et Filius diligunt Spiritum sanctum, et e converso essentia sua, hoc est, dilectione, quae est essentia sua. Et secundum hoc conceditur, ut dicunt, quod Pater et Filius diligunt se Spiritu sancto : quia diligunt se essentia quae est Spiritus sanctus : eo quod essentia in nullo distinguitur a persona. Dicunt etiam, quod tunc non valet talis processus, diligunt se Spiritu sancto : diligere est esse : ergo sunt Spiritu sancto. Dicunt enim, quod est commutatio prædicamenti : eo quod cum dicitur, diligunt se Spiritu sancto, accipitur diligere notionaliter. Cum autem dicitur, diligere est esse, accipitur diligere essentialiter : et sic mutatur prædicamentum, et incidit fallacia figurae dictionis. Hi dicunt, quod cum dicitur, Pater et Filius diligunt se, sensus est, Pater et Filius spirant sibi invicem Spiritum sanctum quo diligunt se. Eumdem sensum dicunt esse cum dicitur, Pater et Filius diligunt nos : sensus est, ut dicunt, hoc est, spirant in nos Spiritum sanctum quo diligunt nos.

Sed si hoc est verum : tunc sicut conceditur haec, Pater et Filius diligunt se Spiritu sancto, ita haec concedenda est, Pater et Filius spirant Spiritum sanctum Spiritu sancto, quod falsum est.

Adhuc, Diligere idem est quod velle bonum. Si ergo haec conceditur, Pater et Filius diligunt se Spiritu sancto : tunc etiam haec debet concedi, Pater et Filius volunt sibi bonum Spiritu sancto, quod absurdum est.

Propter hoc fuerunt aliqui qui aliquid addiderunt, dicentes quod in divinis duplex est dilectio : naturalis scilicet, et gratuita. Naturalis quae est idem quod essentia divina : quia dicit Augustinus :

« In Deo quidquid secundum qualitatem dici videtur, propter nimiam simplicitatem quae est in divinis, totum ad essentiam refertur. » Et hac dilectione Pater et Filius et Spiritus sanctus diligunt se invicem, ut dicit Augustinus. Dilectio autem gratuita est, quae procedit per nudum doni ab uno in alterum, de qua dicit Augustinus, quod « non dono suprioris alicujus, sed suo proprio dono servant unitatem spiritus in vinculo pacis : » et quod neuter eorum est quo genitus a gignente diligatur, et genitorem suum diligat. Et de hac dilectione concdunt, quod Pater et Filius diligunt se Spiritu sancto.

Sed contra hoc videtur esse : quia secundum hoc hujus propositionis, Pater et Filius diligunt se, sensus est, a Patre procedit donum amoris in Filium, et idem donum procedit a Filio in Patrem. Si ergo ista conceditur, Pater et Filius diligunt se Spiritu sancto : tunc etiam illa debet concedi in quam resolvitur, haec scilicet, donum amoris procedit a Patre in Filium Spiritu sancto, et idem donum procedit a Filio in Patrem Spiritu sancto, quod falsum est : quia per hoc notaretur, quod Spiritus sanctus esset auctor vel principium processionis suae a Patre in Filium, et a Filio in Patrem : quod absurdum est.

Ideo fuerunt aliqui qui dixerunt, quod cum dicitur, Pater et Filius diligunt se Spiritu sancto, quod ablativi construuntur in ratione causae formalis, vel quasi causae formalis. Et addunt, quod isti ablativi, Spiritu sancto, hanc constructionem habent non ratione modi significandi per dictionem : quia isti ablativi, Spiritu sancto, secundum modum significandi important procedens et distinctum, et relatione oppositum ad id a quo procedit : et sic Spiritus sanctus accipitur ut tertia in Trinitate persona, et non ut nectens Patrem et Filium, sed ut distinctum ab utroque : sed habent isti ablativi hunc modum construendi, ut dicunt, a modo ejus ad cujus similitudinem pro-

<--- Page Split --->

cedit Spiritus sanctus : procedit enim ad similitudinem amoris et bonae voluntatis, non secundum quod voluntas est potentia, sed secundum quod voluntas est motus sive affectus boni ab uno in alium procedens.

SED CONTRA hoc videtur esse, quod causae formalis sive etiam formae multi sunt actus, sicut continere, unire, perficere, conservare : et nullo illorum modorum habet se Spiritus sanctus ad Patrem et Filium, prout significatur per hunc terminum, Spiritus sanctus, sed potius ut procedens, distinctus, et oppositus secundum relationem : et si constructio secundum quod designatur sub voce, ad intellectum referenda est, ut dicit Priscianus, tunc nullam habitudinem formae vel quasi causae formalis possunt isti habere ablativi, Spiritu sancto, ad hoc verbum, diligunt, cum dicitur, Pater et Filius diligunt se Spiritu sancto.

Propter hoc alii fuerunt, dicentes quod cum Pater et Filius diligunt se Spiritu sancto, isti ablativi, Spiritu sancto, construuntur cum hoc verbo, diligunt, in habitudine et demonstratione signi : et est sensus, Pater et Filius diligunt se, quod significatur Spiritu sancto, qui unius, et ab uno principio concorditer procedit ab eis.

Sed hoc facile refellitur : quia non potest esse, quod diversus modus construendi sit in locutionibus similibus: sed cum dicitur, isti diligunt se dilectione quae ab uno procedit in alterum, in ablativo non notatur habitudo signi, sed forma : ergo nec in ista, Pater et Filius diligunt se Spiritu sancto.

SOLUTIO. Sine praejudicio melioris sententiae videtur dicendum, quod omnes istae locutiones, Pater et Filius diligunt se Spiritu sancto, Pater diligit Filium Spiritu sancto, Filius diligit Patrem Spiritu sancto, Spiritus sanctus diligit Patrem et Filium Spiritu sancto, si secundum quod sunt in voce, referuntur ad intellectum, ut dicit Priscianus, absolute

et simpliciter falsae sunt : et si inveniantur in auctoritate, non sunt extendendae, sed exponendae, sicut Pater et Filius diligunt se amore qui est Spiritus sanctus : et Pater et Filius connectuntur ,Spiritu sancto, hoc est, nexu qui est Spiritus sanctus : Pater et Filius uniuntur Spiritu sancto, hoc est, unione vel unitate quae est Spiritus sanctus. Similiter haec, Pater et Filius copulantur Spiritu sancto, hoc est, copula quae est Spiritus sanctus. Similiter haec, Pater et Filius uniuntur Spiritu sancto, hoc est, vinculo quod est Spiritus sanctus. Et aliae similes similiter sunt exponendae. Et ratio hujus dicta est in objiciendo : quia scilicet licet idem sit amor, nexus, vinculum, unitas, pax, dilectio, quod Spiritus sanctus, tament res designata secundum quod sub voce est, non habet eumdem modum significandi, et per consequens non potest habere eamdem habitudinem constituendi : quia sicut saepius dictum est, significatum constructionis non refertur ad intellectum nisi secundum quod sub voce est.

Si autem quaeratur, In qua habitudine construitur ablativus cum dicitur, Pater et Filius diligunt se amore qui est Spiritus sanctus, eo quod amor qui est Spiritus sanctus, non potest esse causa vel principium dilectionis Patris et Filii qua se diligunt ?

Videtur dicendum, quod construitur in habitudine quasi formae. Est enim forma duplex. Una quae constituit formatum, et haec est causa et principium. Alia quae procedit a formato. Et consuevit dari exemplum, quod duo ligna conglutinantur humore qui fluit ab utroque, sicut in scientia Vegetabilium dicitur, quod fit in insertionibus. In illis enim conglutinatio fit ab humore qui procedit ab inserto in id cui inseritur, et ex humore qui procedit ab eo cui inseritur, in id quod inseritur. Et similiter dicunt esse in conglutinatione amoris, quando duorum corda conglutinantur amore, qui procedit ab uno in alterum, et e converso.

<--- Page Split --->

Unde sicut non sequitur : ego diligo te dilectione, quod dilectio sit principium vel causa, quod ego diligo te ex parte mei, sed potius, quod sit principiata a me, et sit quasi forma, et non vere forma qua ego et tu unimur in idem velle et idem nolle, quod proprie amatorum est, ut dicit Tullius in libro de Amicitia : ita non sequitur, Pater et Filius diligunt se dilectione quae est Spiritus sanctus, quod dilectio sit principium vel causa qua Pater et Filius diligunt se, sed potius, quod sit principiata ab ipsis. Et hoc volebat dicere Praepositivus, qui dixit, quod cum dicitur, Pater et Filius diligunt se amore qui est Spiritus sanctus, ablativus amore, subauctoritatem originis notat respectu Patris et Filii diligentium se. Sed quod diximus, artificiosius et melius dictum est, licet idem intenderet Prepositivus. Si autem sic arguatur, Pater et Filius diligunt se amore qui est Spiritus sanctus : ergo diligunt se Spiritu sancto. Jam in antehabitis dictum est, quod incidit fallacia accidentis per diversum modum significandi : propter quem non necesse est idem subjecto vel quasi sub-jecto, et accidenti vel quasi accidenti inesse.

Et per hoc patet solutio ad quaesita : Improbata enim, sicut improbata sunt, credimus esse falsa.

MEMBRUM II.

Utrum Pater sit sapiens sapientia genita vel ingenita 1 ?

SECUNDO quaeritur, Utrum Pater sit sapientia genita, vel ingenita ? Quam quaestionem movet Magister in libro I Sententiarum, distinct. XXXII, cap. Praeter-

ea diligenter investigari oportet,et disputatsic :

  1. Si Pater diligit amore qui ab ipsa procedit, cur non et sapientia vel intelligentia quam genuit, sapit vel intelligi ? Quasi dicat, una ratio est. Ergo si conceditur, quod diligit amore qui ab ipsa procedit, oportet etiam concedi, quod sit sapiens sapientia quam genuit.

  2. Adhuc, Augustinus : Scriptum est, I ad Corinth. 1, 24 : Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam. Sed propter hoc quod Christus est Dei virtus, conceditur quod Pater operatur per Filium. Ergo propter hoc quod Christus est Dei sapientia, debet concedi, quod Pater sapit per Filium.

  3. Adhuc, Augustinus in libro LXXXIII Quæstionum : « Pater est sapiens sapientia quam genuit. » Ergo ista concedenda est simpliciter.

  4. Si quis dicat, quod Augustinus in libro Retractationem hoc retractavit. CONTRA : In libro Retractationum dicit sic Augustinus : « Dixi de Patre, quod ea ipse sapiens est quam genuit sapientia : sed melius hanc quæstionem in libro de Trinitate tractavi. » Hic nihil per hæc verba retractat. Licet enim melius dixerit in libro de Trinitate, tamen non dicit se male dixisse in libro LXXXIII Quæstionum.

  5. Adhuc, Augustinus in libro XV de Trinitate : « Pater novit omnia in seipso, novit omnia in Filio : in seipso tamquam seipsum, in Filio tamquam verbum suum. » Ergo Pater novit omnia : sed in quo aliquis novit, illud formaliter notitia vel sapientia est qua novit : ergo Pater sapientia genita quae est Filius, formaliter sapiens est : ergo Pater sapientia genita sapiens est.

  6. Adhuc, Augustinus super Joannem in principio, et ponitur in libro I Sententiarum, distinct. XXV, dicit, quod « Filius est ars Patris. » Sed unusquis-

<--- Page Split --->

que arte sua sapiens est. Ergo videtur, quod Pater Filio sit sapiens. Dicit etiam in libro XV de Trinitate, quod « Filius est sapientia genita. » Et videtur esse consequens, si Filio sapiens est, quod sapientia genita sapiens est.

■ ■ ■ ■ ■ ■ ■ ■ ■ ■ ■ ■ ■ ■ ■ ■ ■ ■ ■ ■ ■

  1. Disputat Magister ex verbis Augustini, in eodem capite, sic: « Si hoc est ibi esse quod sapere, non per illam sapientiam quam genuit, sapiens est Pater : alioquin non ipsa ab ipso, sed ipse ab illa est. »

  2. Adhuc, Ibidem, « Si sapientia quam genuit, causa est ut Pater sapiens sit, etiam ut sit, ipsa eadem causa est illi : quod fieri non potest, nisi vel gignendo eum, vel faciendo : sed nec genitricem, nec conditricem Patris ullo modo quisque dixerit sapientiam genitam : quid enim est insanius ? »

  3. Adhuc, Sapientia genita ex adjuneto supponit pro Filio. Sed, ut dicit Anselmus, intellectus non capit, quod ille qui ab alio est, idem sit cum eo a quo est : vel quod ille a quo ipse est, vice versa sit ab eo qui ab illo est : quia aliter principiatum esset principium, et esset circulus non ordo naturae, et esset idem a seipso : quia principium principii est principium principiati, sicut causa causae est causa causati : quae omnia refugit intellectus : ergo non potest esse vel intelligi, quod Pater sit sapiens sapientia genita.

hoc significat qualitatem sapienti inharentem : et talis qualitas in divinis esse et substantia est. Diligere autem vel amare dicit motum a diligente procedentem : propter quod talis motus in divinis notionalis est. Et propter hoc non est simile : quia si sapere est esse, sequitur quod diligere sit esse. Quia sapere semper essentiale est. Diligere autem secundum quod dicit motum, personale est : et secundum quod dicit habitum vel formam, essentiale est : et ideo non est simile quod inductum est pro simili.

Ad aliud dicendum, quod non est simile : quia cum dicitur, Pater operatur per Filium, opus Patris non terminatur nisi ad creaturas, quarum Filius est causa quasi media : et ideo praepositio per, auctoritatem notat in Patre, et subauctoritatem in Filio : quia Filius principium est creaturarum quas Pater operatur : et hoc Filius habet a Patre. Cum autem dicitur, Pater sapit per Filium, habitudo praepositionis non potest notare aliquam auctoritatem vel causalitatem ad quam Filius sit principium nisi respectu Patris. In Patre autem nullam habet rationem auctoritatis vel principii vel causae : et ideo locutio falsa. Sicut bene dicitur, rex regit per praepositum hanc villam : et non bene dicitur, rex regnat per praepositum. Quia in prima cum dicitur, rex regit per praepositum, notatur quod regimen praepositi principium est respectu rectoris, et non respectu regis. Cum autem dicitur, regnat per praepositum, notatur quod praepositus principium sit regnandi in rege, et non respectu rectoris.

Ad aliud dicendum, quod cum dicit Augustinus, quod « Pater est sapiens sapientia quam genuit, » locutio duplex est : eo quod hoc quod dico, quam, potest facere relationem personalem, vel simplicem sive essentialem. Si facit relationem personalem, locutio falsa est. Sensus enim est, Pater est sapiens sapientia Filio, scilicet quam genuit, hoc

Solutio. Dicendum secundum Catholicam fidem, quod haec nullo modo est est vera : Pater sapit per Filium, vel Pater est sapiens sapientia genita, sicut bene probant objectiones factae in contrarium : quae objectiones omnes sunt secundum verba Augustini.

Ad primum ergo dicendum, quod in praecedentibus assignata est ratio : quia scilicet hoc verbum, sapit, alium modum significationis vel generis habet, quam haec verba, diligit vel procedit. Sapit enim dicit motum ad animam, et propter

<--- Page Split --->

est, Filio quem genuit: et hoc est falsum et hæreticum. Si autem faciat relationem simplicem sive essentialem, sensus est, Pater est sapiens sapientia essentiali, quae est essentia sua, existens eadem cum sapientia quam genuit. Et hæc est vera: quia Pater est sapiens sua essentia, quae est eadem cum Filio qui est sapientia quam genuit.

Ad aliud dicendum, quod in veritate nihil retractavit per hæc verba Augustinus: sed quia in libro de Trinitate determinavit, quod hæc dictio, quam, potest facere relationem personalem, in quo sensu falsa est locutio, quod imperitis occasionem errandi dare potuit, ideo dixit se melius dixisse.

Ad aliud dicendum, quod cum dicitur, Pater novit omnia in seipso, et Pater novit omnia in Filio, præpositio, in, non eamdem notat habitudinem. Quod patet per determinationem quam facit Augustinus. Dicit enim, quod novit omnia in se tamquam seipsum: ipse enim sibiipsi principium est et ratio cognoscendi seipsum, et Filium, et Spiritum sanctum, et omnia alia: quia omnium est principium. Cum autem dicitur, in Filio tamquam suum verbum, verbum quo dicit, non est principium cognoscendi nisi creaturas: quia illas dicit verbo: nec enim seipsum, nec Filium, nec Spiritum sanctum, sed creaturas solas dicit verbo. Et ideo cum dicit, novit omnia in Filio, quia est suum verbum, hæc distributio, omnia, non potest distribuere nisi pro creaturis. Tamen si quis subtiliter inspiciat, cum dicitur, Pater novit omnia in Filio, duplex est locutio: eo quod hæc determinatio, in Filio, potest determinare hoc verbum, novit, respectu suppositi sive nominativi ut sit sensus, Pater novit in Filio omnia: et sic locutio falsa est, et composita: quia tunc præpositio in, notat auctoritatem [u oscendi in Patre esse a Filio: et hoc est

falsum. Vel potest determinare hoc verbum, novit, in comparatione ad appositum, sive ad accusativum: et sic vera est locutio: quia sic principium noscemdi creaturas a Filio est: quia Filius est causa essendi. Unde sensus est, novit omnia in Filio, in quantum est suum verbum, hoc est, novit creaturas esse in Filio sicut in causa, in quantum est et principium et verbum creaturam.

Ad aliud dicendum, quod secus est in divinis et in humanis. Sapiens enim homo non est nisi arte quae informat ipsum: et ideo ars causa est sibi ut sapiens sit et principium. In divinis autem duplex est: quia si ars essentialiter accipiatur, tunc Pater sapiens est seipso, hoc est, essentia sua. Si autem personaliter accipiatur, tunc ars dicit sapientiam quae ab ipso procedit. Sapientia autem quae ab ipso procedit, nemo sapiens est, formaliter loquendo, sed potius sapientia quae procedit in ipsum. Unde magister vel doctor non est sapiens sapientia quae procedit in discipulum, sed potius discipulus : magister autem seipso sapiens est.

Quæ objiciuntur in contrarium, de necessitate procedunt.

MEMBRUM III.

Utrum Filius sapiens sit sapientia genita vel ingenita * ?

TERTIO quaeritur, Utrum Filius sapiens sit sapientia genita vel ingenita? Quam quaestionem Magister movet in libro primo Sententiarum, distinct. XXXII, cap. Post hæc solet quaeri a quibusdam, Utrum Filius sit sapiens sapientia genita, vel ingenita ?

<--- Page Split --->

Et disputat ad eam sic : Si non est sapiens sapientia genita, nec seipso sapiens erit : quod falsum est. Seipso enim sapiens est, qui in propria natura sive essentia habet unde sapiens sit. Filius autem in essentialibus habet unde sapiens sit. Seipso ergo sapiens est.

Quod si conceditnr, objicitur in contrarium sic : Si sapientia genita sapiens est, non videtur esse sapiens sapientia ingenita : cum sapientia genita et ingenita opponantur relative. Si autem sapientia ingenita non est sapiens, cum Pater sapiens sit sapientia ingenita, videtur non esse sapiens a Patre ; quod iterum falsum est, cum a Patre habeat omnia.

Ad hanc quaestionem respondet Magister sic : Ad quod dicimus, quod una est sapientia Patris et Filii et Spiritus sancti, sicut una essentia : et tamen Filius tantum est sapientia genita, et Pater tantum est sapientia ingenita : et sapientia genita est de sapientia ingenita, vel a sapientia ingenita. Et sumit hanc solutionem ab Augustino in libro XV de Trinitate 1.

Sed haec solutio videtur mirabilis : quia si Pater est tantum sapiens sapientia ingenita et in quantum est ingenita : cum per hoc ipsum quod dico, ingenita, sapientia trahatur ad supponendum pro persona Patris in quantum est innascibilis, per innascibile autem nihil ponatur, sed privetur origo, videbitur Pater quasi formaliter sapiens esse sapientia determinata notione : et cum essentia numquam determinetur notione, videbitur non esse sapiens sapientia essentiali : quod absurdum est : quia una est sapientia trium qua sapientes sunt, et sic sapientia essentiali quasi formaliter quilibet trium sapiens est.

pientia procedens de Patre, et Filio sapientia. » Hoc enim videtur non esse verum : quia, sicut habitum est, sapientia non appropriatur nisi Filio, et sic Spiritus sanctus non potest dici sapientia : sicut enim proprium unius non est proprium alterius, ita appropriatum unius non est'appropriatum alterius.

ULTERIUS quaeritur de hoc quod moVUEST. 2. vet Magister in praehabita definitione, cap. Ex praedictis constat, An scilicet Filius sit sapiens seipso, vel per seipsum ?

Videtur enim per seipsum sapiens esse, sed non a seipso. Dicit enim Hilarius in libro IX de Trinitate : « Nature, « inquit, cui contradicis, haeretice, haec « unitas est, ut ita per se agat Filius, ne « a se agat : et ita non a se agat, ut per se « agat. Intellige Filium agentem, et per « eum Patrem agentem. Non a se agit, « cum Pater in eo manere monstratur. « Per se agit, cum secundum nativita- « tem Filii agit ipse quae placita sunt. » A simili dicunt quidam, quod per se sapiens est, quamvis non a se sapiens sit.

QUÆRIT etiam Magister ulterius, quod tamen non oporteret, An una tantum sit sapientia in divinis, vel plures ?

SOLUTIO. Dicendum, quod Filius sapients sapientia genita sapiens est, sicut dicit Magister, et ex seipso sapiens est : quia ipse est sapientia genita. Sed cum dicitur, quod sapientia genita sapiens sit, ablativus sapientia, construitur in habitudine causæ quasi formalis : et hæc determinatio, genita, circa ablativum notat positionem originis. Omni eodem modo cum dicitur, Pater sapiens sapientia ingenita, ablativus notat quasi formam : et hoc cum additur, ingenita, privationem designat originis. Cum autem dicitur, sapiens est seipso, isti ablativi se ipso pronominales designant

<--- Page Split --->

identitatem suppositi ejus qui est sapiens, et ejus quod est sapientia genita qua sapiens est qui est sapiens. Omni eodem modo dicendum est de hac, Pater est sapiens sapientia ingenita, et Pater est sapiens seipso. Et iste est intellectus solutionis Magistri.

Ad id quod objicitur in contrarium, dicendum quod sapientia in divinis dicitur essentialiter et personaliter. Quando essentialiter dicitur : tunc sapientia genita quæ est Filius, est sapientia ingenita, hoc est, non genita, quæ est essentia divina : non enim est distinctio inter essentiam et personam. Quando autem personaliter dicitur : tunc sapientia genita per adjunctum participium trahitur ad supponendum pro persona Filii, et sapientia ingenita per eamdem rationem trahitur ad supponendum pro persona Patris. Et sic verum est, quod opponuntur relative ratione adjuncti. Et sic alia est sapientia genita, et alia ingenita : sicut alia est persona Patris, et alia Filii. Sed non est concedendum, quod sapientia ingenita et sapientia genita sint alia et alia sapientia simpliciter, sed potius una et eadem sapientia : quia sapientia sine adjuncto notionali participio supponit pro sapientia essentiali. Unde sicut non sequitur, alius est Deus generans, et alius Deus genitus : ergo generans et genitus sunt alius Deus, sed potius idem neutraliter : ita non sequitur, alia est sapientia ingenita, et alia sapientia genita, ergo ingenita et genita sunt alia et alia sapientia, sed potius eadem. Relativum enim diversitatis quod est alius vel alia, diversitatem suam ponit inter participia notionalia adjuncta, et non in nomine essentiali cui adjungitur, quod est sapientia.

Ad id quod objicitur, quod essentia determinatur notione, dicendum quod hoc non est verum : imo terminus essentialis ex modo significandi inclinatus ad suppositum, ex adjuncto notionali cogitur ad standum pro supposito : et istud sup-

positum intelligitur determinari notione et non essentia.

Ad id quod ulterius quæritur de dicto A.1.1. Augustini, dicendum est, quod verum est, quod Spiritus sanctus est sapientia procedens de Patre et Filio sapientia.

Ad objectum in contrarium, dicendum quod licet sapientia appropriabilis sit Filio secundum se, et non Spiritui sancto, tamen cum sit de appropriabilibus et non appropriatis, per adjunctum potest trahi ad supponendum pro Spiritu sancto, ut cum dicitur sapientia procedens : procedere enim non convenit nisi Spiritui sancto proprie.

Ad id quod ulterius fiqueritur, dicenAd 1.1.1. dum est, quod procul dubio proprie loquendo Filius per se sapiens est, sed non a se. Per se enim proprie loquendo exclusionem dicit ejus quod est per accidens. Et ideo per se agit qui per naturam propriam sapit et agit. A se autem dicit exclusionem quasi efficientis sive originis : et tunc Filius non a se agit, nec a se sapit : quia in omnibus talibus principium et originem habet Patrem : sicut ipse dicit, Joan. xiv, 10 : Pater in me manens, ipse facit opera. Et, Joan. vii, 16 : Mea doctrina non est mea, sed ejus qui misit me.

Ad id quod ulterius quærit Magister, Ad quem An una sit sapientia vel plures ? Dicit Magister et bene, quod indignum est responsione. Omnibus enim etiam parum peritis in theologia notum est, quod relationes sive proprietates non distinguunt essentiam. sed personas tantum. Unde sicut una est deitas trium, ita una sapientia et una bonitas. Et per hoc quod dicitur, sapientia genita, et sapientia ingenita, non agitur in pluralitatem secundum rem, sed in plures modos significandi tantum, per quod plures modos cogitur ad supponendum pro diversis, licet res sit eadem.

<--- Page Split --->

MEMBRUM IV.

De verbo Apostoli ad Romanos, xi, 36 : Ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia.

Deinde quaeritur de verbo Apostoli, ad Roman. xi, 36 : Ex ipso, et per ipsum, et in ipso.

  1. Ubi dicit Augustinus, quod ex ipso dicit propter Patrem, per ipsum propter Filium, in ipso propter Spiritum sanctum.

In contrarium autem hujus est quod dicit Ambrosius in libro de Spiritu sancto, ubi tractat idem, sic dicens : « Haec tria, Ex ipso, per ipsum, et in ipso sunt omnia, quae verbum esse diximus : eamdem enim vim habent omnia haec in ipso, et per ipsum, et ex ipso, et cum ipso, et unum in his atque simile omnino et non contrarium intelligitur.

  1. Adhuc, Si per habitudines harum praepositionum causa notatur, cum unus modus causandi sit in omnibus tribus personis, videtur quod et ex et in et per referantur ad omnes tres personas aequaliter.

SOLUTIO. Dicendum est, quod si attendatur substantia causalitatis, tunc procul dubio,sicut dicit Ambrosius, haec ad omnes tres personas referuntur aequaliter : quia sic omnia sunt ex Patre, per Patrem, et in Patre : et omnia sunt ex Filio, per Filium, et in Filio : et omnia sunt ex Spiritu sancto, per Spiritum sanctum, et in Spiritu sancto. Si autem altendatur modus causalitatis, tunc ex dicit rationem principii primi, quod non est ab alio, sed ab ipso est alius : et cum Pater in ordine naturae sit principium non de alio de quo alius, per hunc modum signi-

ficandi appropriatur ei ex. Et similiter cum per dicat habitudinem mediae causa et quasi instrumentalis, sicut dicimus, iste percutit per baculum, vel aedifica per securim : media autem causa mota sit ab alia et moveat aliud : sic accedit ad Filium, qui est ab alio a quo alius. Et cum praepositio in dicat continentiam vel conservationem : continentia autem et conservatio bonitatis sint et amoris, quae appropriantur Spiritui sancto : sic habitudo praepositionis in accedit ad Spiritum sanctum. Ideo dicit Augustinus, quod ex ipso dicit propter Patrem, per ipsum propter Filium, in ipso propter Spiritum sanctum.

Quod autem ipso, dicit et non ipsis, notat unitatem essentiae. Fiunt enim septem modis in Scriptura et notantur distinctiones personarum. Primo significatione, ut Pater, et Filius,et Spiritus sanctus. Secundo, suppositione per adjunctum, ut Deus de Deo, sapientia de sapientia. Tertio, consignificatione numeri pluralis, ut, Genes. iii, 5 : Eritis sicut dii, hoc est, divinae personae. Quarto, connotatione, ut in his verbis, mittere, mitti, dare, dari, in quibus per connotationem distinguitur missus a mittente. Quinto, modo loquendi, ut in Psalmo xxxn, 6 : Verbo Domini caeli firmati sunt. Ubi ex modo loquendi, quia obliqui transitivi sunt, notatur quod Domini dicit propter Patrem, et verbo propter Filium. Sexto, numero verborum, ut, Isa, vi, 3 : Sanctus, sanctus, sanctus. Ubi non invenitur ratio quare ter dixerit sanctus, nisi propter tres personas. Septimo, verborum ordine, ut in Psalmo lxvi, 7 et 8 : Benedict nos Deus Deus noster ! Benedict nos Deus. Ubi ex ordine primum Deus notat Patrem qui non est ab alio, secundum Deus notat Filium qui ab alio est. Et cum subdit: Benedict nos Deus, notat Spiritum sanctum qui est a Patre et Filio. Et cum subjungit : Et metuant eum, et non eos, notat unitatem essentiae in tribus.

<--- Page Split --->