QUÆSTIO XLIX.
De appropriatione secundum Augustinum 1.
Deinde, Quæritur de appropriatione Augustini, quæ est, quod unitas est in Patre, æqualitas in Filio, in Spiritu sancto autem unitatis æqualitatisque concordia sive connexio. Quam ponit Magister in libro I Sententiarum, distinct. XXXI, Augustinus autem in libro I de Doctrina Christiana.
Videtur autem, quod unitas non debet appropriari Patri.
prietates sunt, in Filio duæ, et in Spiritu sancto una.
Adhuc, Augustinus in libro VI de Trinitate de Spiritu sancto dicit sic : « Sive spiritus, sive unitas amborum, sive charitas dicatur, manifestum est, quod non est alter duorum, quo uterque conjungitur 3. » Ex hoc videtur, quod unitas magis appropriatur Spiritui sancto, quam Patri.
Si enim unitas referatur ad essentiam, vel ad personam, æqualiter convenit tribus : tres enim æqualiter unum sunt in simplicitate essentiae, et tres æqualiter unum sunt in simplicitate personæ. Si autem referatur ad proprietatem, minus convenit Patri quam Filio et Spiritui sancto. In Patre enim tres pro-
Adhuc, Ad Ephes, ii, 14, de Filio dicitur, quod ipse est pax nostra, qui fecit utraque unum. Pax autem ad concordiam et nexum reducitur. Et sic videtur, quod Filio magis approprietur concordia et nexus quam Spiritui sancto.
Adhuc, Unum et ens convertuntur :
1 S. AUGUSTINUS, Lib. I de Doctrina christiana, cap. 3.
2 Cf. Opp. B. Alberti. Comment. in I Senten-
<--- Page Split --->
et sic videtur, quod unitas essentiae est proprietas, et non alicujus personae.
Adhuc, Ubi major est indivisio, ibi major est unitas. Sed tres personae indivisae sunt propter unitatem essentiae. Ergo videtur, quod unitas approprietur essentiae et non personae.
Adhuc, Æqualitas, ut habitum est, causatur ab unitate essentiae. Ergo cui attribuitur unitas, illi et æqualitas. Sed Patri appropriatur unitas. Ergo et æqualitas.
M. ULTERIUS quaeritur de verbo Augustini in primo libro de Doctrina Christiana, quod inducit Magister in libro primo Sententiarum, distinct. XXXI, in cap. Illud etiam sciri oportet 1. Ubi sic ait : « Et hæc tria unum omnia propter Pa- « trem, æqualia omnia propter Filium, « connexa omnia propter Spiritum san- « tum. » Sed propter Patrem unum est Filius, unum Spiritus sanctus : omnia etiam quæcumque creata sunt, unum sunt ab unitate quam habent a Patre. Ergo a simili omnia æqualia sunt æqualitate quam habent a Filio, et connexa connexione quam habent a Spiritu sancto. Ergo quod Pater est æqualis Filio et connexus Spiritui sancto, hoc habet a Filio et Spiritu sancto. Ergo Pater habet aliquid a Filio, et aliquid a Spiritu sancto, quod penitus absurdum est.
Spiritus sanctus per processionem 2. Et hæc ratio est una et sufficiens. Posset tamen addi, quod sicut unum si sæpius ducatur in seipsum, non multiplicabit essentiam, sed remanebit tantum unum : ita Pater communicando essentiam Filio per generationem, et Spiritui sancto per processionem, non multiplicabit essentiam, et non constituit nisi unum neutraliter. Et hoc videtur velle dicere Magister in libro I Sententiarum, distinct. XXXI, in cap. Hic dici oportet 3, ubi dicit, quod ea quæ dicuntur unum, oportet quod sint ejusdem essentiae, sicut, Joan. x, 30, dicitur : Ego et Pater unum sumus. Et sic Pater et Filius et Spiritus sanctus dicuntur unum : quia sunt una essentia. Ea vero quæ dicuntur unus vel una, non dicuntur de pluribus, nisi addatur in quo unus. Sicut, I ad Corinth, vi, 17, dicitur : Qui adhæret Domino, unus spiritus est. Unitatem ergo essentiae Pater habet non ab alio, Filius a Patre habet eamdem, Spiritus sanctus eamdem ab utroque. Et ideo unitas secundum rationem auctoritatis attribuitur Patri : quia licet unitas principium numeri sit, principium tamen pluralitatis non est, sed potius binarius, ut in Arithmeticis dicit Pythagoras. Unde unitas ad unitatem essentiae refertur : appropriatur tamen Patri propter rationem quæ dicta est.
Ad aliud dicendum est, quod unitas quæ appropriatur Spiritui sancto, non est simpliciter nec primo unitas, sed est unitas quædam, scilicet consensionis et concordiæ, quam ostendit Spiritus sanctus in hoc, quod per modum amoris procedit a Patre et Filio, in quantum unius essentiae existentes unum principium sunt spirandi Spiritum sanctum.
Ad aliud dicendum est, quod Filio secundum carnem attribuitur, quod est pax nostra, et quod fecit utraque unum, parietem inimicitiarum solvens 4. Et hoc
SOLITIO. Dicendum est, sicut dicit Magister in libro I Sententiarum, distinct. XXXI, quod unitas attribuitur Patri secundum Augustinum, sicut et æternitas secundum Hilarium : propter hoc quod unitas secundum rationem suam accedit ad proprium Patris : unitas enim principium numeri est non de principio, sicut Pater principium pluralitatis personarum non de principio. Pater enim in ordine naturae est qui de nullo, a quo Filius per generationem, et
<--- Page Split --->
est unum quoddam, et non simpliciter unum, quod simplicem et primam habet rationem unitatis.
Ad 4. Ad aliud dicendum est, quod unum et ens convertuntur secundum supposita, et non secundum rationes nominum. Ens enim habet absolutam rationem : unum autem addit rationem primi et principii : et per hanc appropriatur Patri : secundum ordinem enim naturae qui est in divinis, per hoc quod Pater est non ab alio, Pater est persona ante quam nulla in ordine naturae, in quo ante dicit auctoritatem, non durationem vel dignitatem : et est principium pluralitatis personarum per generationem et spirationem.
Ad aliud dicendum est, quod in veritate essentia indivisa est in tribus personis, et unitas essentiae causa est indivisionis : et licet prima unitas sit in essentia, tamen propter modum significandi quem unitas addit super essentiam, nihil prohibet quin unum approprietur Patri.
Ad aliud dicendum, quod aequalitas appriatur Filio duplici ratione. Una est, quia aequalitas, ut praebabitum est, supponit pluralitatem. Prima autem pluralitas incipit in secundo : secunda autem in ordine naturae persona est Filius : et propter hoc aequalitas sibi appropriatur. Secunda ratio est, quia procedit per modum aequalis. Omne enim quod generatur ab aliquo, univoce procedit ab ipso in aequali specie naturae et virtutis. Et sic procedit Filius : et ideo appropriatur ei aequalitas. Talem autem rationem non habet ex ipsa ratione processus id quod procedit ab aliquo per modum amoris, vel doni. Unde quod Spiritus sanctus est aequalis, non est ex ratione processionis, si generalis sumatur ratio, sed ex hoc quod procedens accipit a Patre et Filio unde aequalis sit.
dum sicut communiter ab antiquis dictum est, quod cum dicitur, « omnini sunt unum propter Patrem, » præpositio propter, auctoritatem notat principii in Patre. Pater enim a nullo habet, quod unum sit nisi a principio seipso, Filius quod unum sit habet a Patre, Spiritus sanctus quod unum sit a Patre et Filius. Cum autem dicitur, quod « aequalia sunt propter Filium, » præpositio propter notat habitudinem signi : quod enim Pater aequalis est Filio et Filius Patri, significatur in hoc, quod Filius per generationem procedit a Patre : accipit enim per generationem omne id unde aequalis est. Et quod Spiritus sanctus aequalis est Patri et Filio, significatur perfecte in hoc quod procedendo ab utroque totum hoc accipit unde aequalis est Patri. Et sic patet, quod non procedit objectio. Objection enim procedit ac si hæc præpositio, propter, dicat causam. Cum autem dicitur, quod « connexa sunt propter Spiritum sanctum, » hæc præpositio, propter dicit formam, quæ tamen forma procedit ab informatis, sicut est amor forma duorum se diligentium : et magis proprie dicitur nexus vel vinculum quo ad se invicem nectuntur : et in hoc perficitur trinitas. Quod enim procedit a Deo, Deus est, cum nihil sit in Deo per modum accidentis. Dum enim Filius a Patre procedit, Deus est, et distincta in divina natura persona : oportet quod amor procedens ab utroque Deus sit : et dum alius modus est processionis Spiritus sancti, perficitur trinitas, dum alius est qui non ab alio a quo alius, alius qui ab alio per generationem, alius qui ab aliis per spirationem amoris. Sicut enim in præhabitis probatum est, plures modi communicationis esse non possunt quam duo, scilicet naturae et voluntatis. Naturæ modus est generatio, voluntatis autem modus amor est.
<--- Page Split --->