QUÆSTIO XLVIII.
De appropriatione secundum Hilarium.
MEMBRUM I.
Secundum quam rationem fit appropriatio in communi 1.
AD PRIMUM ergo sic objicitur :
Appropriatum ex modo compositionis et habitudine præpositionis, quæ accessum et recessum vicinitatis consignificat, dicit accessum ad proprium. Appropriatum ergo est, quod ratione sui nominis vicinam habet rationem cum proprio. Sicut verbum cum non sit nisi angelus (ut dicit Damascenus) intelligentiæ, et verbum sit proprium Filio, intelligentia et sapientia ex quibus formatur verbum, accedunt per rationem suam ad verbum : et ideo appropriantur Filio. Genita enim a mente notitia, sive sapientia, vel inintelligentia verbum est. Propter quod rationes suas habet juxta verbum. Eodem modo est de Patre cui attribuitur potentia. Pater enim non sonat aliquid nisi quod potentiæ est secundum propriam Patris rationem : Filius autem secundum Filii rationem propriam, licet non sonet impotentiam, tamen ipso nomine non totum quod dicit, potentiæ est. Nec Spiritus sanctus totum quod dicit ipso
nomine, designat potentiam. Propter quod Patri potentia appropriatur, non Filio, nec Spiritui sancto. Voluntas autem sive bonitas appropriatur Spiritui sancto : eo quod Spiritus sanctus procedit per modum amoris et doni : eo quod amor primum bonum est quod in communicationem et dona diffundit affectum. Et hoc modo appropriatio fit prima, quæ est ex hoc, quod significationes appropriatorum secundum modum significandi vicinæ sunt rationibus et significationibus propriorum.
Et hoc quidem concedendum est. Cum autem Deus sit causa efficiens, formalis, et finalis, secundum quod in tractatu de bono dictum est, quod bonum est quod a bono est, plantatum in bono, et ad bonum, ex adjunctis fit aliquando appropriatio ex habitudinibus præpositionum. Et quia hæc præpositio, ex, non notat nisi originem causæ, quando materialis non est, propter hoc cum dicitur, ex ipso, intelligitur Pater, in quo non designatur nisi origo et non originatum, ut per pronomen notetur discretio personalis, per adjunctam præpositionem trahatur ad Patrem, et sic per adjunctum fit appropriatio. Præpositio autem per, modum causæ mediæ denotat, et quasi causæ regitivæ in opere, sicut dicimus, quod statuarius facit statuam per artem statuariam. Et ideo cum Filius ars sit Patris, per quam omnia facit sicut per
<--- Page Split --->
virtutem et sapientiam, cum dicitur per ipsum, discretio personalis quae notatur in pronomine ex adjuncta præpositione, trahitur ad standum pro Filio, in cujus forma fit et plantatur omne quod fit : et ideo per ipsum sicut per primam formam fieri dicitur. Eodem modo hæc præpositio, in, constructionem et continentiam notat : et quia omnia conservantur et continentur bono, quod Spiritui sancto appropriatum est, ideo cum dicitur, in ipso, discretio personalis quae in pronomine est, ex adjuncta præpositione trahitur ad standum pro Spiritu sancto : ut ex eodem pronomine quod substantiam significat, intelligatur consubstantialitas, ex trina iteratione personarum trinitas, ex transitione præpositionum et modo significandi intelligatur uniuscujusque personæ proprietas.
Et hoc etiam concedendum est : hæc est enim vera traditio cognoscendi appropriata.
Sunt tamen qui objiciunt in contrarium dicentes, quod communium et appropriatorum rationes sunt oppositæ. Opposita autem in eodem esse non possunt. Essentialia autem omnia sunt communia tribus personis indifferenter convenientia. Videtur ergo, quod essentialium nihil sit appropriatum. Sed quæcumque dicuntur ab Hilario et ab Augustino, appropriata sunt essentialia. Ergo nihil horum debet esse appropriatum.
Adhuc, In appropriato intelligitur proprium : sed quod intelligitur in alieno, cogit nomen ad standum pro illo : ergo appropriatum stat pro proprio : sed quod stat pro proprio, non potest, esse commune vel essentiale : ergo appropiatum essentiale esse non potest.
quædam appropriata, et quædam appropriabilia.
Propria sunt, quæ ex incommunicàbili proprietate personali quam signilicant, vel incommunicabili proprietatpersonæ sunt imposita, ut ingenitus, innascibilis, Pater, Filius, et Spiritus sanctus.
Appropriata sunt quæ ex modo relativi quod designant, proprio de necessitate conjuncta sunt : ut imago et verbum appropriata sunt Filio : quia eadem relatione qua dicitur Filius, dicitur verbum et imago, ut dicit Augustinus. Et hoc modo principium non de principio appropriatum est Patri, et principium de principio Filio, principium autem de utroque principio appropriatum est Spiritui sancto. Eadem enim relatione qua Pater est ingenitus et Pater, dicitur principium non de principio : et eadem relatione qua Filius est a Patre, dicitur principium de principio : et eadem relatione qua Spiritus sanctus procedit de utroque ut Deus plenus, dicitur principium de principio utroque.
Appropriabilia autem sunt, quæ quidem significant essentiam, nec sunt propria, sed communia, sed ex modo significandi eadem possunt supponere pro persona. Et quis sit ille modus, satis determinatum est in tractatu de generatione Filii, in illo articulo ubi quæritur, Ex quo fit generatio 1 ? Modus enim ille significandi sumitur aliquando, quod significat essentiam ut in habente, sicut Deus. Aliquando quod significat eam ad actum, ut sapientia et virtus. Actus enim, ut dicit Aristoteles, particularium sunt.
Et hoc solo modo quæritur hic de appropriatis, quæ scilicet essentialia sunt secundum significationem : ex modo tamen significandi quo accedunt ad aliquam personarum, supponunt pro persona illa ad quam inclinantur ex modo significandi.
<--- Page Split --->
Augustinus explanans prædicta verba, sicut Magister dicit in libro I Sententiarum, distinct. XXXI, cap. Et quia non mediocris *, assignans rationem quare Filio attribuit speciem : « Credo prop- « ter pulchritudinem, ubi tanta est con- « gruentia, et prima æqualitas, et prima « similitudo. » Et cum primum dicatur respectu secundi, videtur quod in Spiritu sancto sit secunda æqualitas et secunda similitudo, quod falsum est.
SECUNDO , Quæriturdeappropriatisse - cundumHilariuminspeciali , quidicitæternitatemesseinPatre , specieminimagine , usuminmunere . QuæverbatractansAugustinusinlibroVIdeTri - nitate , magnædificultatisdicitesse 2 .
Videtur enim æternitas non appropriari Patri :
Adhuc quæritur, Quare usus attribuitur Spipitui sancto? Usus enim ad actum refertur. Una autem est substantia, et una virtus, et una operatio trinitatis. Et ideo non videtur plus appropriari Spiritui sancto, quam Patri et Filio.
Æternitas enim æqualiter attribuitur Patri et Filio et Spiritui sancto. Unde in symbolo Athanasii dicitur : « Æternus Pater, æternus Filius, æternus Spiritus sanctus. » Et sic æternitas non videtur esse appropriata Patri.
Adhuc, In libro 1 Sententiarum, distinct. VIII, dicitur, quod « æternitas est proprietas divinæ essentiae. » Quod autem proprietas est divinæ essentiae, non est appropriabile personæ. Æternitas ergo non est appropriabilis Patri.
SOLUTIO . H æ c , utdictumest , nominasolatioessentialia sunt, exmodosignificandiinclinationemhabentiaadpersonamhancvelillam : etideocumæternitasmensurasitimmutabiliumcarentiumprincipioetfine , etsicprincipiumæviettemporis , estquidemnomenessentiale , etsicconvenittribus : exmodotamensignificandiacciditadrationemPatris , quiestprincipiumnondeprincipio , quodnonconvenitFiliovelSpirituisancto , etsicappropriaturPatri .
Adhuc, Quare dicitur species esse in imagine? Si enim species est ad expressam similitudinem, cum expressa similitudo sit in Spiritu sancto sicut in Filio, videtur quod Spiritus sanctus sit species Patris sicut et Filius.
Adhuc, Objicitur de verbo Augustini quod dicit assignans rationem : « Imago si perfecte implet illud cujus est imago, ipsa coæquatur ei, non illud imagini suæ 3 . » Ex hoc enim videtur, quod Filius sit coæqualis Patri, et non Pater Filio, quod falsum est.
Adhuc, Objicitur de hoc quod dicit
Species vero attribuitur Filio, qui est imago Patris : cujus ratio supra assignata est in quaestione de imagine, in tractatu de generatione Filii. Omne enim quod generatur, si perfecte et univoce generatur, ad speciem generantis et similitudinem in specie. Præterea, species principium cognitionis est : Filius autem procedit a Patre ut notitia sive cognitio a mente : et sic iterum inclinationem ponit ad Filium, et non ad Patrem vel Spiritum sanctum.
Quare vero usus sit in munere, sive in dono, ratio est : quia sicut dicit Au-
<--- Page Split --->
gustiuus in libro I de Doctrina Christiana, « Frui est cum gaudio uti '» Uti autem non est cum gaudio, nisi in amore, concordia, delectatione : et haec omnia attribuuntur Spiritui sancto, qui procedit ut amor et nexus et delectatio Patris et Filii.
Et per hoc patet solutio fere ad totum, praeter id quod dicitur, In Filio est prima similitudo.
Dicendum enim, quod primum non dicitur ibi respectu secundi : sed primum dicitur ibi principale sive maxime conveniens. Convenit enim Filius cum Pa-
tre in aliquo in quo Spiritus sanctus non convenit, in hoc scilicet, quod alia persona procedit à Filio sicut a Patre : propter quod imago dicitur. Et imago quidem passive coæquatur illi cujus est imago : quia per generationem ad æqualitatem ejus deducitur. Non illud cujus est imago, passive coæquatur imagini suæ : quia ad æqualitatem ejus passivè non deducitur, licet per seipsum æqualè sit. Et ideo non sequitur, Pater non coæquatur Filio : ergo non est æqualis.