QUÆSTIO XLVII.
De æqualitate personarum.
MEMBRUM I.
An sit æqualitas in divinis personis ?
AD PRIMUM ergo sic objicitur :
In symbolo Athanasii dicitur, quod « tres personæ coæternæ sibi sunt et coæquales. » Ergo coæqualitas est in divinis personis.
Adhuc, Quæ sibi invicem compa-
rantur secundum quantitatem corporalem vel spiritualem, et nec se extendunt nec extenduntur, æqualia sunt. Personæ divinæ secundum quantitatem spiritualem ad invicem comparantur, nec se extendunt nec extenduntur. Ergo in eis est æqualitas.
- Adhuc, Magister tractans de hoc in primo libro Sententiarum, distinct. XIX, dicit sic : « Æqualis est in omnibus Patri Filius, et Patri et Filio Spiritus sanctus : quia (ut Augustinus in libro de Fide ad Petrum 1, breviter aperiens qualiter in-
<--- Page Split --->
telligatur æqualitas, docet) nullus horum alium aut præcedit æternitate, aut excedit magnitudine, aut superat potestate : quia nec Filio, nec Spiritu sancto (quantum ad naturae divinae unitatem pertinet) aut anterior, aut major est Pater, nec Filius Spiritu sancto. Æternum quippe et sine initio est, quod Filius de natura Patris existit : et æternum ac sine initio est, quod Spiritus sanctus de natura Patris Filiique procedit. »
- Adhuc, Ibidem dicit Magister : « Fides Catholica sicut coæternas, ita coæquales tres personas asserit. » Ergo coæqualiter est in personis.
IN CONTRARIUM est, quod
Ubi est immensurans, nulla potest esse æqualitas. Si enim, ut dicit Euclides, æquale est quod in terminis nec excedit, nec exceditur, sequitur quod æqualitas non est nisi inter terminata. Immensorum autem nullus terminus est. Ergo nulla æqualitas. Unde in symbolo Athanasii dicitur : « Immensus Pater, immensus Filius, immensus Spiritus sanctus. » Adhuc Aristoteles in Prædicamentis : « Proprium est quantitatis secundum eam æquale vel inæquale dici. » In quibus autem non est subjectum, in illis non potest dici proprium. Sed in divinis nulla est quantitas, sed omnimoda simplicitas. Ergo in divinis nulla est æqualitas.
Adhuc, Æqualitas supponit essentiæ diversitatem propter oppositionem relationis : æquale enim æquali diverso a se æquale est : et æqualia licet unius sint quantitatis, tamen diversæ sunt essentiæ. Sed in divinis personis nulla est diversitas essentiae : ergo nulla æqualitas.
Adhuc, In divinis personis non est accipere nisi essentiam et proprietates. Si accipiatur essentia, secundum eam non potest esse æqualitas. Quia dicit Philosophus in X primæ philosophiæ, quod « unum in substantia facit idem, non æquale : unum in quantitate facit æquale, non idem : unum in qualitate facit simile, non idem nec æquale. » Si vero
attendantur proprietates quæ sunt in divinis personis, non invenitur æqualitas inter eas : eo quod in una persona sunt plures proprietates quam in alia, et plus et minus æqualia esse non possunt : eo quod minus pars est pluralis. In nullo autem genere pars est æqualis toti.
JUXTA hoc ulterius quaeritur :
Quare Magister dicat ex verbis Augustini, quod nulla persona pars est trinitatis, cum constat, quod unum sit pars duorum, et duo pars trium, sicut in arithmeticis démonstratum est.
Adhuc, Exodi, xvi, 39 : Gomor decima pars est ephi. Dicit Glossa : Christus est pars trinitatis : et si pars numquam est æqualis toti, Christus qui est pars trinitatis, non est æqualis trinitati : et sic per consequens non est omnimoda æqualitas in trinitate : quia unus non est æqualis omnibus tribus.
SOLUTIO. Catholica fides est, quod omnimoda æqualitas sit in Trinitate, ita quod singulæ personæ singulis personis sunt æquales, et quælibet una duabus, et quælibet una tribus.
AD PRIMUM ergo quod objicitur in conAd object.1. trarium, dicendum quod immensitas non contradicit æqualitati, si æqualitas exponitur per negationem, ut dicatur æquale quod nec excedit nec exceditur : sic enim immensum immenso æquale est.
Et ad dictum Euclidis dicendum, quod in divinis quantum ad modum significandi,quantitas non est molis, sed virtutis. Dicit enim Augustinus in libro de Qænitatæ animæ, quod cum quæritur, Quantus sit Hercules? quæstio duplex est, scilicet aut quantæ sit molis, aut quantæ sit virtutis. Unde licet in divinis non sit quantitas molis, est tamen quanlitas virtutis, quæ (ut dicit Augustinus) attenditur in æternitate, magnitudine, et potentia, in quibus omnimodam habent æqualitatem personæ : cum nulla alia sit anterior, major, vel potentior, ut dicit Augustinus in libro de Vide ad Petrum,
<--- Page Split --->
et ponitur a Magistro in primo libro Sententiarum, distinctione XIX.
Ad objeet. 2. Ad aliud dicendum, quod aequilitas secundum quantitatem molis diversitatem supponit essentiae : aequilitas autem secundum quantitatem virtutis non. Hercules enim heri et hodie aequalis virtutis est. Et sic dicimus Deum semper esse aequalis virtutis. Et sic dicitur, Isa. LIX, 1 : Ecce non est abbreviata manus Domini : manum vocans potestatem quae in Deo semper aequalis est. Et ad talem aequalitatem sufficit distinctio personarum, et in una persona relatio potestatis ad tempora diversa vel objecta diversa, sicut dicimus, quod Deo aequale est salvare in multis et in paucis.
Ad objeet.3. Ad aliud dicendum, quod in veritate in personis est essentia et proprietas. Et per essentiam est identitas et simplicitas : sed haec simplicitas non excludit aequalitatem, et identitas aequalitatem facit : quia quantitas virtutis in divinis est ipsa essentia. Dicit enim Boetius, quod « caetera praedicamenta a relatione cum quis in divinam transtulerit praedicationem, omnia mutantur et substantiam praedicant. » Unde quantitas virtutis in divinis essentiam dicit secundum modum tantum significandi ut virtutem : et secundum talem modum significandi penes essentia lia accipitur aequilitas in personis. Penes proprietates autem non attenditur aequilitas, sed oppositio.
Et quod dicitur, quod in una persona sunt plures proprietates quam in alia, et sic plus et minus. Dicendum, quod sicut in praehabitis ostensum est, in talibus non est simpliciter numerus numeratus, et sic non simpliciter plus et minus : et si est numerus ibi secundum quid, ille est numerus habitudinum secundum quod una persona pluribus habitudinibus se habet ad aliquid quam alia. In numero autem habitudinum nec in creatore nec in creaturis attenditur aequilitas vel inae-
qualitas. Dicit enim Boetius, quod « tules habitudines nec addunt, nec multaaliquid in re cui adveniunt. »
Ad 10 quod juxta hoc quaeritur, di- 4 secundum quod in divinis nulla persona potest esse pars. Omnis enim pars sive sit integralis, sive essentialis, sive potustativa, imperfecta est ad totum, et exigit comparlem ut totum constituat. Imperfectio autem et relatio ad comparlem cum qua constituatur, summae perfectioni non potest convenire :.quaelibet enim persona totum est, secundum illam rationem totius quam ponit Aristoteles in III Physicorum dicens : « Totum et perfectum idem dico. » Solus enim Pater tota essentia divina, et similiter solus Filius, et eodem modo solus Spiritus sanetus : et hi tres tota essentia divina, non constituta ex tribus tanquam ex partibus, sed tota et simplex in singulis, et tota et simplex in omnibus simul.
Ad aliud dicendum, quod locutio metaphorica est. Et est sensus : Christus signatus per partem ephi, est pars Trinitatis, hoc est Trinitatis quaedam persona, non pars constitutiva, cum sit totum quod est Trinitas. Non autem sequitur, si per partem est significatus, quod sit pars : sicut non sequitur si per petram est significatus, quod sit petra.
MEMBRUM II.
In quo attendatur aequilatis divinarum personarum 1 ?
SECUNDO quaeritur, In quo attenditur aequilitas earum ad invicem ?
- Et per Magistrum in primo Sententiarum, distinctione XIX, videtur, quod
1 Cf. Opp. B. Alberti. Comment. in I Sententiarum, Dist. XIX, Art. 3. Tom. XXV hujusce
<--- Page Split --->
attendatur in tribus, scilicet coæternitate, magnitudine, potestate. Inducens enim Augustinum in libro de Fide ad Petrum 1, dicit sic : « Nullus horum alium aut præcedit æternitate, aut excedit magnitudine, aut superat potestate. » In his ergo tribus attenditur.
In contrarium esse videtur, quod
Augustinus dicit ibidem : « Ob hoc et tres unum recte credimus et Deum dicimus : quia una prorsus æternitas, una immensitas, una naturaliter trium personarum est divinitas. » Ista ergo videntur facere ad identitatem, et non ad equalitatem.
Adhuc, Richardus in libro de Trinitate : « In illa summa Trinitate ea ratione personas æquales esse dicimus : quia illud summum et summe simplex esse in ea plenitudine et perfectione qua est personæ unius, in eadem plenitudine et perfectione est personæ alterius. Certe una eademque res non est magis vel minus, melius deteriusve seipsa. » Et ita videtur, quod penes omnia essentialia penes quæ perfectio et plenitudo divina attenditur, etiam attendant æqualitas divinarum personarum, et non penes hæc tria tantum.
Adhuc, In Deo est scientia et bonitas : et in his oportet personas æquales esse, vel plene æquales non essent.
Adhuc, Augustinus probat æquales esse personas per hoc, quod essentialiter invicem sunt. Ad æqualitatem ergo sufficit essentiae identitas in tribus personis. Non ergo requiruntur tria superius dicta.
virtutis proprie non mensuratur nisi objecto circa quod est virtus. Et dicimus eos æquales virtute, qui et in æqualia possunt objecta, sive illa virtus sit intellectualis, sive operativa. Ad modum hunc secundum rationem intelligendi æqualitas personarum divinarum dicitur attendi in tribus, scilicet penes mensuram esse in coæternitate, scilicet quod nullus trium alio anterior, vel posterior est. Et penes mensuram virtutis in potentia : quia scilicet nullus horum trium potentior est in quodcumque objectum, sive illud sit virtutis intellectualis, sive operativa : unusquisque enim horum trium omnisciens, et omnimode sciens est, et per seipsum sciens est, et unusquisque horum omnipotens ad faciendum et operandum,et omnimode potens,et per seipsum potens. Magnitudo autem molis in inferioribus per idem genus et speciem non habet respondens in Deo : sed proportionaliter respondet ei incomprehenssibilitas : quia scilicet unusquisque eorum per essentiam incomprehensibilis est loco, capacitate creatura corporalis, et capacitate creatura intellectualis : cum tamen ubique sit et omnia impleat tam corporalia quam spiritualia : et hoc vocatur magnitudo. Et cum non sint plura penes qua possit attendi æqualitas in continuis vel quasi continuis, non ponuntur plura in Deo respondentia in quibus attendant æqualitas divinarum personarum.
Et per hoc patet ratio dicti Augustini.
Solutio. Dicendum, quod in veritate quantitas in creatis, penes quam attenditur æqualitas, duplex est, scilicet magnitudinis et virtutis. Et ea quæ est magnitudinis, duplex est, scilicet intus et extra mensurans. Intus, longitudo, latitudo, profundum. Extra, locus, similiter esse rei, ut dicit Gilbertus, mora mensuratur : et hæc mora est tempus. Quantitas autem
Ad m quod primo objicitur in contraAt object. rium, dicendum quod ista faciunt et ad identitatem, et ad æqualitatem secundum diversam considerationem. Si enim considerentur secundum id quod sunt in Deo, et secundum id quod dicunt et supponunt, cum unumquodque istorum sit essentia divina et dicat eam, sic faciunt identitatem. Si autem considerentur secundum modum significandi, scili-
<--- Page Split --->
cet quo essentiam divinam significant per modum quantitatis cujusdam, sic faciunt æqualitatem.
Ad 2. Ad aliud dicendum, quod licet in omnibus aliis attendantur æqualitas, tamen oportet quod ipsa redigantur et referantur ad rationem virtutis : et sic ad unum terminum superius dictorum referuntur.
Ad aliud dicendum, quod per idem quod dictum est, patet responsio : oportet enim, quod scientia et bonitas ad rationem virtutis referantur quando sunt de perfectione scientis vel boni.
Ad 4. Ad aliud dicendum, quod identitas essentiae sufficit quantum ad id in quo est æqualitas, non autem sufficit quantum ad rationem æqualitatis.
MEMBRUM III.
An singulæ personæ singulis sint æquales, vel singulæ singulis, et singulæ duabus, et singulæ tribus ?
deret ad aliquod scibile ad quod non extenderet se scientia Filii, sequeretur quod Pater et Filius non essent æqualæ in scientia. A simili ergo si potentia P atris extendit se ad aliquod ad quod non extendit se potentia Filii, sequitur quod Pater et Filius non sunt æquales in potentia. Sed potentia Patris extendit se ad generandum, ad quod non extendit se potentia Filii. Ergo Pater et Filius non sunt æquales in potentia.
- Adhuc, In causis creatis sic est, quod causa primaria in ordine est majoris influentiae et majoris potentiae quam secundaria : et hoc est nobilitatis et bonitatis. Quidquid autem in creaturis est nobilitatis et bonitatis, exemplatum est a divinis. Ergo in divinis est eodem modo. Est autem in divinis principium non de principio, et principium de principio, et principium de utroque. Videtur ergo, quod principium non de principio, in quo est prima ratio principii, majoris sit potentiae quam principium de principio, vel principium de utroque principio.
TERTIO quaeritur, Utrum singulæ singulis sint æquales, vel singulæ singulis, et singulæ duabus, et singulæ tribus.
Videtur enim, quod non singulæ singulis.
Joan. XIV, 28, dicit Filius de Patre : Pater major me est. Major ergo excesssum dicit : ergo privationem æqualitatis.
Si quis autem dicat, sicut communiter dicitur, quod major non dicit excessum potentiae, vel æternitatis, vel magnitudinis, sed principalitatem auctoritatis. Hoc nihil valere videtur : principalitas enim auctoritatis de genere potestatis est, et attestatur potestati. Unde si principalitate auctoritatis Pater major est Filio, videtur quod potestate major sit, et non æqualis.
ULTERIUS videtur, quod Spiritus sancus non sit æqualis Patri et Filio.
Est enim summa potentia ex se producere alium sine demutatione substantiae : et hoc potest Pater, potest et Filius, et non potest Spiritus sanctus. Ergo videtur, quod Spiritus sanctus non sit æqualis Patri et Filio in potentia.
Adhuc, Bonum est diffusivum sui, ut dicit Dionysius. Ergo ubi est major diffusio sui, ibi majus bonum : sed major est diffusio sui in eo qui se diffundit generando et spirando, quam in eo qui spirando tantum : et nulla vel minima in eo qui nec generando, nec spirando, sed per gratiae effectum tantum se diffundit. Et ex hoc videtur sequi, quod major sit bonitas in Patre, minor in Filio, et minima in Spiritu sancto. Videtur ergo, quod in bonitate non sint æquales.
<--- Page Split --->
ULTERIUS quaeritur, Si quælibet una æqualis est quibuslibet duabus, et tribus : hoc enim videtur
Per hoc quod dicit Magister in primo Sententiarum, distinct. XIX, sic : « Sciendum igitur est, quod Pater non est major Filio, nec Pater vel Filius major Spiritu sancto, nec majus aliquid sunt duæ personæ simul quam una, nec tres simul majus aliquid quam duæ : nec major est essentia in tribus quam in duabus, nec in duabus quam in una, quia tota est in singulis. »
Adhuc, Augustinus in libro VIII de Trinitate : « Non solum Pater non est major quam Filius, sed nec Pater et Filius simul majus aliquid sunt quam Spiritus sanctus, aut quælibet persona minus aliquid est quam ipsa trinitas 1. »
In contrarium tamen hujus videtur esse, quod
In omni genere pars minor est toto. Quælibet autem persona pars est trinitattis, sicut unum est pars duorum, et duo pars trium. Videtur -ergo, quod una persona non possit æqualis tribus esse.
Adhuc, Si tres personas æqualis potentiae ponamus, tamen si duas æquales potentias conjungamus, illæ superabunt tertiam in dimidio potentiae conjunctae. Duplum enim superat dimidium. Ergo quamvis tres personæ sint æqualis potentiae duarum personarum, tamen potentiae conjunctæ superabunt tertiam : et sic videtur, quod non est æqualitas unius ad duas, nec unius ad tres, nec trium ad duas.
ULTERIUS quaeritur de quodam corollario quod Magister concludit de æqualitate personarum in libro primo Sententiarum, distinct. XIX, dicens, quod « tanta est æqualitas trium personarum atque indifferens magnitudo, quod cum
dicimus tres personas unam esse essentiam vel substantiam, neque ut genus de speciebus, neque ut speciem de individuis prædicamus. » Et hoc ostenditur una ratione ab Augustino in libro VII de Trinitate 2, quæ est hæc : Genus secundum esse multiplicatur in speciebus : et genus et species secundum esse multiplicantur in individuis : dicimus enim hominem et equum non animal, sed animalia, Petrum et Paulum non hominem esse, sed homines. Essentia autem divina aut substantia una et eadem non multiplicata secundum esse est in tribus personis. Ergo nec prædicatur de eis ut genus de speciebus, nec ut species de individuis.
ULTERIUS concludit Magister in eadem Quæst. 4 distinctione aliud corollarium, quod tanta est æqualitas trium personarum, quod essentia de ipsis non ut materia de ipsis prædicatur: ista utens ratione quam ponit Augustinus in libro VII de Trinitate 3. Quia in omnibus materiatis sic est, quod in duobus materiatis plus est de materia quam sit in uno : et sic unum secundum materiam inæquate est duobus. Sed in personis divinis æqualis est essentia in duabus et in una. Ergo essentia de personis non ut materia prædicatur.
ULTERIUS concludit adhuc alterum, sciQuæst. 5. licet quod tanta est æqualitas, quod essentia non prædicatur de personis ut una natura : vocans unam naturam unam proprietatem naturalem unius modi numerum consequentem, sicut una sanitas, vel una contemperatio corpora similis complexionis consequens. Ad quod probandum nititur eadem ratione : quia scilicet de talibus plus est in duobus quam in uno.
<--- Page Split --->
Quæritur ergo de omnibus his, et qualiter ista ab æqualitate causentur?
Tales enim relationes, ut dicit Boetius, nihil addunt, nihil minuunt, nihil mutant in eo in quo sunt : et ideo inæqualitatem inducere non possunt.
Solutio. Solutio. Catholica fides est, quod et singulæ singulis, et singulæ duabus, et singulæ tribus sunt æquales. Et hujus ratio est, quia unitas essentiae et identititas in omnibus essentialibus quæ non major est in una quam in alia, nec major est in una quam in duabus, nec major in una vel duabus quam in tribus, causa est æqualitatis. Ex quo de necessitate sequitur, quod æquales sunt singulæ singulis, et singulæ duabus, et singulæ tribus, et duæ tribus, et e conversö.
Ad PRIMUM ergo dicendum est, quod cum Filius dicit : Pater major me est 1, majoritas illa non dicit aliquem excessum in essentialibus, sed auctoritatem originis tantum secundum ordinem naturæ, quo alter non major vel prior est altero, sed quo alter tantum est ex altero : et ideo non dicit quid in quo alter alterum excedat, sed ad aliquid, hoc est, quo alter ad alterum se habeat secundum originem. Propter quod dicit Hilarius, quod non sequitur, Pater est major Filio : ergo Filius est minor Patre. Sed si est Filius, sequitur quod sit æqualis, cum per generationem eamdem naturam non diminutam vel demutatam accipiat.
Ad ALIUD dicendum, quod principalitas auctoritatis duplex est, scilicet ex additione potestatis, sicut principalitas potestatis est in rege, et subauctoritas in duce, et haec attestatur potestati. Et est principalitas auctoritatis ex relatione originis, non potestatis, sed potentis : sicut dicimus in patre rege principalitatem esse auctoritatis, in filio autem subauctoritatem : eo quod habet hanc a patre : cum tamen per omnia æqualis sit potestas et patris et filii, nec in aliquo diminuta. Unde talis auctoritas in nullo attestatur potestati, sed origini tantum.
Ad ALIUD dicendum, quod in scientia 4* verum est quod inducitur : quia cum scientia dicatur respectu scibilis, si scientia, Patris extenderet se ad aliquid ad quod non extenderet se scientia Filii, oporteret quod aliquod scibile esset in Patre quod non esset, in Filio. Scibile autem in sciente in creatis est per modum qualitatis : et cum in Deo non sit qualitas, nec accidens : sed quidquid in creaturis dicitur secundum qualitatem, in Deo dicitur per essentiam : ex hoc relinquitur, quod aliquid essentiale esset in Patre quod non esset in Filio : et per consequens esset inter Patrem et Filium quaedam inaequalitas. Potentia autem generandi non est talis : generatio enim processum dicit geniti, a generante secundum originem, et non dicit quid vel quale, sed tantum modum habendi unius ad alterum secundum originem. Unde in praehabitis diximus, quod cum dicitur potentia generandi, duplex est locutio. Si enim generandi sit gerundivum verbi personalis activi : tunc potentia generandi potentia est relata et conjuncta ad actum generationis, et est de praedicamento relationis, et non de praedicamento substantiae : et hoc modo potentia generandi est, in Patre, et non in Filio. Sed hoc non causat aliquam inaequalitatem : sicut inaequalitatem non causat, quod aliqua est relatio in Patre quae non est in Filio. Si autem potentia generandi a verbo impersonali trahatur, ut sit sensus, potentia qua generetur, vel fiat generatio : tunc dicit essentiam. Sed tunc eadem potentia est in Patre et in Filio : in, Patre ut generet, in Filio ut generetur. Et haec est causa æqualitatis : quia omne quod perfecte generatur et univoce in omnibus essentialibus, generatur ad æqualitatem generantis.
<--- Page Split --->
Ad aliud dicendum est, quod in causis creatis secus est quam in ordine naturæ personarum. In ordine enim causarum secundum gradus omnes descensus est et minoratio essentiae, quam consequitur restrictio potentiae, propter quam causa primaria majoris est influentiae quam secundaria. In ordine autem naturæ in personis divinis quo alter est ex altero, æqualis manet essentia et eadem, et esse idem, et nosse et posse idem : et ideo ex tali ordine naturæ nulla causatur inæqualitas.
ritum sanctum : et Filius diffundat se, spirando Spiritum sanctum : et Spiritus sanctus non diffundat se, nisi in donis : sequitur quidem, quod diversis modis diffundant se : et ex hoc causatur diversa relatio originis. Et cum diffusum penitus sit idem, et penitus idem, ut dicit Richardus, sibi inæquate esse non potest,sequitur quod æqualis bonitas sit in Patre et Filio et Spiritu sancto.
Ad aliud dicendum, quod illud quod Ad quest. 2. Magister dicit, et ad sequens quod dicit Augustinus, similiter concedendum est : quia hæc Catholica fides est.
Ad id quod objicitur in contrarium, Ad object. 1. dicendum est, quod nulla persona pars trinitatis est, propter rationem quae in antehabitis posita est : quia scilicet omnis pars imperfecta est ad totum, et dicitur ad compartem cum qua totum con - stituit : et hoc non convenit summae perfectioni.
Ad id quod ulterius quaeritur de Spiritu sancto, dicendum quod Spiritus sanctus per omnia æqualis est Patri et Filio.
Ad id quod objicitur de potentia producendi, eodem modo respondendum est sicut dictum est de potentia generandi. Si enim potentia producendi a gerundivo secundum quod est verbi personalis activi sumatur, tunc est ad aliquid : et tunc non sequitur, nisi quod aliqua relatio est in Patre et Filio quae non est in Spiritu sancto : et hoc non causat inæqualitatem. Si autem sumatur a verbo impersonali : tunc sensus est, quod potentia qua producatur aliquis, vel qua fiat productio alicujus ex aliquo : et tunc eadem potentia est in Patre quae est in Spiritu sancto ut producatur : sed in Patre et Filio ut producant, in Spiritu sancto ut producatur. Et cum nihil sit in Deo nisi secundum rationem summae perfectionis, productus ex producentibus non procedit nisi in identitate essentialium, et per consequens in æqualitate et similitudine.
Ad aliud dicendum, quod illa boni descriptio secundum Dionysium etiam de personis tenet. Dicit enim, quod bonum Patris non sinit eum sine germine esse, sed facit producere Filium et Spiritum sanctum, tamquam divina lumina et divinos flores : sed tamen non est magis diffusivum. Unde cum Pater diffundat se, generando Filium, et spirando Spi-
Et quod objicitur, quod unum est pars duorum, et duo pars trium, dicitur quod hoc verum est in his in quibus summa ternarii aggregatur ex duobus quae simpliciter plura sunt, et uno quod ex se simpliciter indivisum est et ab aliis divisum ultima et perfecta separatione quae est secundum esse et id quod est et secundum situm et essentiae divisionem. Et sic non est in trinitate, in qua idem et indivisum est quod supponitur in uno, et quod supponitur in duobus, et quod supponitur in tribus : et nullo modo multiplicatum. Et ideo in illis unum non est pars duorum, nec unum et duo pars trium.
Ad aliud dicendum, quod hoc est veAd object. 2. rum in his in quibus divisum est esse et posse : in his enim una quantitas virtutis vel molis causa est æqualitatis : et sic non est in trinitate. In personis enim unum et indifferens esse et posse causa est æqualitatis, quod simplum est in duobus sicut in uno, et in tribus sicut in duobus. Et ideo sicut in uno non diminuitur a duobus, ita in duobus non augetur
<--- Page Split --->
super unum, et in tribus nihil augetur super duos.
Ad quest.3. Ad id quod ulterius quaeritur, concedendum est, ut probat Augustinus, quod tanta est aequalitas, quod essentia nec ut genus, nec ut species, nec ut universale aliquod praedicatur de personis. Et licet Augustinus sufficientem causam de hoc assignaverit, tamen multæ sunt, quarum tres sufficiunt ad præsens.
Una et potissima est, quia omne universale secundum esse dividitur in particularibus suis sive subjectis, et essentiam numeratam habet in eis et multiplicatam : essentia autem divina nec secundum esse, nec secundum essentiam dividitur vel numeratur vel multiplicatur in personis.
Secunda ratio est, quod universale et particulare non sunt nisi in quibus differunt quo est et quod est. Universale enim est ex parte ejus quod quo est : particulare autem ex parte ejus quod quod est. In Deo autem idem est esse sive quo est et quod est, sicut etiam Philosophi probaverunt. Unde in Deo nihil potest prædicari per modum universalis et particularis, propter indifferentiam summae simplicitatis.
Tertia ratio est, quod universale est de multis et in multis, sicut dicit Aristoteles in primo Posteriorum. Et cum dicitur de multis, non intelligitur tantum inhaerentia per praepositionem, sed notatur etiam partitiva constructio, scilicet quia est aliquid de eis, et non totum. Genus enim non est totum esse speciei : species enim addit super genus. Nec species est totum esse individui : individuum enim materiam et accidentia addit super speciem. Nec differentia est totum esse speciei, nec proprium totum esse speciei, nec accidens ejus est totum esse de quo prædicatur ut de subjecto. In divinis autem omne quod est, totum esse est de quo prædicatur ut de subjecto, et nihil prædicatur ut pars esse. Unde quamvis dicat Hilarius, quod « Filius habet ejus-
dem generis naturam cum Patre, » constat quod genus aliter accipit, quam prout est universale : accipit enim genus proproprietate qua natura distinguitur ab aliis naturis, sicut dicimus naturam divinam esse alterius generis quam humanam. Et hoc modo loquitur etiam Damascenus, qui dicit, quod « natura divina communis est re, et non ratione sola bmoioeidew personarum, et personae sunt sicut particularia sive singularia. non quod proprie singularia sunt : quia particularia particulant naturam communem : quod non convenit personis divinis : singulae enim personae possident totum. » Particularia etiam proprie divisa sunt per materiam et per individuantia : in Deo autem nec materia, nec accidens est. Sed secundum modum loquendi dicuntur particularia : quia suis proprietatibus personalibus sunt discretae et ab invicem distinctae in esse personali : his enim singularis existentiae modum accipiunt sub natura divina intelligibili, cujus sunt supposita sive hypostases.
Ad id quod ulterius objicitur, quod A4, non prædicatur ut materia, concedendum est, et bona est ratio Augustini : quia in diversis per materiam impossibile est, quod id quod de materia in uno est, sit idem et eodem tempore in alio : et impossibile est, quod tantum de materia sit in uno, quantum in duobus simul. Sicut Augustinus dat exemplum de auro, de quo plus est in duabus statuis aureis, quam in una. Essentia autem divina eadem est in una et in alia persona : et eadem est æqualis in una et in duabus et in tribus : et id°o ut materia prædicari non potest.
Ad id quod ulterius quaeritur, dicenAd qudum, quod verum est, quod natura divina non prædicatur ut una natura, sive una proprietas naturalis, divisas secundum esse duas naturas vel plures, quæ tamen unum sunt specie vel genere, con-
<--- Page Split --->
sequens : quia illæ naturae dividuntur secundum esse et essentiam, divisis eis quorum naturae sunt. Essentia autem divina nullo modo dividitur prout est in una persona et in alia, et prout est in una et in duabus et tribus : et ideo ut talis natura prædicari non potest.
Ex his relinquitur, quod in divinis proprie propositio formari non potest. In omni enim propositione aliquid est subjectum, et aliquid prædicatum, et aliquid compositio, quod notat prædicatum inesse subjecto. De essentia autem divina dicit Boetius in libro de Trinitate, quod subjectum esse non potest : quia ut dicit idem in libro de Hebdomadibus, subjectum sive id quod est, habere aliquid potest præter id quod ipsum est : esse vero nihil habet admixtum. Unde cum natura divina sit in fine simplicitatis, nihil habere potest præter id quod ipsa est : sed ipsa est quidquid habet : et ideo subjectum esse non potest. Nec
prædicatum esse potest : eo quod nulli insit. Id enim quod inest, et id cui inest, essentialiter non possunt esse idem.
Præterea,Nulla compositio est in divina natura, cum sit in fine simplicitatis. Et ita proprie loquendo non potest fieri propositio in divinis. Propter necessitatem tamen loquendi de divinis potius balbutiendo quam proprie loquendo oportet proferre quod fide tenemus, sicut dicitur, ad Romanos, x, 10 : Corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem. Propter necessitatem loquendi modo nostro formamus aliquid simile propositioni : et in his idem subjicitur et prædicatur sub alio modo significandi : et nota compositionis quae interponitur, non est nota inhaerentiae, sed identitatis. Quamvis enim essentia de persona prædicetur in quid et sine conversione, tamen non prædicatur ut universale et ut inhaerens, sed ut commune re et idem, ut dicit Damascenus.
<--- Page Split --->