QUÆSTIO XLVI.

Utrum in Deo sit pluralitas personarum ' ?

Deinde quaeritur de veritate personarum.

Dicit enim Averroes, quod evadere non possumus, quin si concedamus plures personas esse in Deo, oporteat nos etiam concedere plures esse deos, vel falso vel ficto vocabulo personas vocemus. Et ad hoc inducit rationes ex definitione personae suppositas.

  1. Quarum prima est, quia ubicumque est pluralitas personarum vere, illae divisa sunt ab invicem, vel divisione materiae, vel divisione generis et differentiae. Divisione materiae, ut in hominibus Socrates et Plato, Petrus et Martinus. Divisione generis et differentiae : qualis est differentia inter homines et Angelos, quos plures personas esse dicimus. Utraque istarum divisionum differentiam facit substantialem. Si ergo in divinis vera

pluralitas est personarum, sequitur quod ibi sit vera pluralitas substantiarum. Cum ergo a destructione consequentis non sit ibi pluralitas substantiarum, sequitur quod non sit ibi vera pluralitas personarum.

  1. Adhuc, Est differentia per accidens, et est differentia per substantiam sive substantialis. Et illa quae est per accidens, est duplex, scilicet per accidens quod facit alterum in quantitate, vel qualitate : et per accidens quod facit aliquo modo se habere. Neuter autem istorum modorum facit personam aliam et aliam. Petrus enim doctus personalem differentiam non habet ad indoctum seipsum : idem enim in persona primo est inductus, et postea doctus. Similiter idem in persona primo est parvus, postea est magnus. Idem est de accidente quod facit aliter se habere.

<--- Page Split --->

Idem enim ad aliquem potest esse dexter, et ad aliquem sinister, et ad aliquem pater, et ad aliquem filius. Tales ergo differentiae differentias personales non faciunt. Si ergo personæ divinæ differunt, oportet quod differant differentia substantialiet ejus quod est hoc aliquid. Sed tali differentia non differunt, ut dicit fides Catholica. Ergo non est ibi verus numerus personarum, nec veræ personæ, cum dicat Damascenus, quod differentia est causa numeri, et quod in omnibus tres personæ idem sunt præter ingenerationem et generationem et processionem : quæ cum ad aliquid dicantur, differentiam personalem non faciunt, sed in aliquo modo habendi tantum.

  1. Adhuc, Persona substantiam significat, ut in præcedentibus habitum est. Ergo ubi plures personæ, ibi plures erunt substantiæ. Sed Arianum est dicere plures in Deo esse substantias. Ergo profanum est dicere plures esse personas secundum veritatem esse personalis.

  2. Adhuc, Boetius in libro de Duabus naturis in una persona Christi : « Persona est individua substantia rationalis naturae. » Sed individua substantia est hoc aliquid per se solum, et ut dicit Algazel, per proprium accidens quod nulli alii convenire potest, ab omnibus aliis divisum : et hoc est impossibile substantialiter unum esse cum altero. Intellectus enim non capit hoc aliquid ab omnibus substantialiter esse divisum, et cum aliquo eorum substantialiter esse unum : ad hoc enim sequeretur contradictoria esse vera seu verificari de eodem. Si ergo sumuntur ibi plures veræ et individuæ personæ, erunt ibi plures et individuæ substantiæ. Sed hoc est falsum. Ergo et primum. Ergo in divinis non sunt plures veræ et individuæ personæ.

  3. Adhuc, Cum opposita nata sint circa idem fieri, in quibuscumque non est individuum substantiæ, sive divisibile, in illis non potest esse individuum substantiæ sive indivisibile. Sed in divinis dividuum substantiæ nullum est quod ac-

cedente incommunicabili divisum ad individuum deducatur et determinetur. Ergo in divinis nulla est individua substantia. Ergo nulla persona.

  1. Adhuc, In omni ordine per resoluttionem devenitur ad unum primum : et illud, ut in praehabitis probatum est, impossibile est habere parem, similem, consortem, vel contrarium. In essentiiergo necesse est devenire ad unam primam essentiam : et in his quae sunt, devenire est ad unum qui est, et qui vere est : et in his quae intellectualiter sunt, devenire est ad unum qui vere intellectualiter est, et intellectus est, et causa intellectualis est in omnibus : et illa intellectualis natura non habebit parem, nec similem, nec consortem, nec contrarium : ergo impossibile est, quod in tali ordine in prima et intellectuali natura sit pluralitas personarum. Ubicumque enim in una et eadem natura est pluralitas personarum, ibi quicumque est, habebit parem, similem, consortem, et contrarium.

  2. Adhuc, Quod generat et quod generatur, aut divisa sunt per substantiam, aut non. Si divisa sunt per substantiam : tunc utrumque est substantia individua in se, et ab alia divisa : et si sunt rationalis naturae vel intellectualis, sunt verae personae. Si autem sunt indivisa per substantiam, sequitur, quod per substantiam sunt conjuncta vel unum : et sic neutrum individuum sive individua substantia : ergo a destructione diffinitionis personae neutrum erit vera persona : persona enim est rationalis naturae individua substantia : in divinis ergo cum non dividatur substantia, nulla videtur esse persona secundum veritatem.

  3. Adhuc, Persona in Deo, in Angelo, et in homine invenitur, et non in alia natura : aut ergo in his dicitur univoce, aut æquivoce, aut medio modo secundum prius scilicet et posterius. Constat, quod non æquivoce : cum una ratio data a Boetio applicetur omnibus, et similiter una ratio data a Richardo in libro de Trinitate.

<--- Page Split --->

Tum in Deo enim, quam in angelo, quam in homine persona est rationalis naturae individua vel quasi individua substantia. Similiter tam in Angelo quam in Deo et homine persona est existens per se solum secundum quemdam intellectualis nature existentiae modum. Et si dicatur sic univoce ; cum in homine et Angelo non sit pluralitas personarum vera, nisi per divisionem substantiae, videtur quod in Deo vera pluralitas personarum non sit, nisi per divisionem substantiae : ergo a destructione consequentis, cum in Deo nulla sit divisio substantiae, nulla est in Deo vera pluralitas personarum.

  1. Adhuc, Persona in divinis aut differt a persona per substantiam, aut per relationem : haec enim sola duo praedicamenta sunt in divinis proprie, ut dicit Boetius in libro de Trinitate. Si per substantiam, sequitur quod non plures sunt personae nisi sint plures substantiae. Si per relationem solum, cum relatio non faciat differentiam, nisi in modo habendi, diversus autem modus se habendi ad aliquod possit esse in una et eadem persona, sequitur, quod non de necessitate talis modus facit numerum personarum : et sic iterum sequitur, quod in divinis non sunt verae plures personae.

. . . . In contrarium ejus est quod superius habitum est, quod

aut secundum imperfectum. Si secundum perfectissimum, perfectissimum autem esse intellectualis naturae non est nisi secundum esse personale : utrumque ergo in Deo est secundum esse personale : et sic pluralitas est in Deo secundum verum esse personale. Et hoc est quod dicit Damascenus, quod verbum Dei non est àvxóçtav, hoc est, sine hypostasi, sed veram hypostasis habens et hypostasi perfecta subsistens.

  1. Adhuc, Accidens in Deo non est. Nihil ergo in Deo facit differentiam per accidens. Sunt 'autem in Deo etiam secundum Platonem proprietates incommunicabiles, sicut generare sive formare ex se verbum, et generari sive formari ab alio. Sunt ergo in Deo non ab alio esse, et ab alio esse. Intellectus autem non capit, quod idem sit numero et supposito, qui ab alio non est, et qui est ab ipso. Ergo in Deo plures sunt, quorum alter ab alio non est, et alter ab alio, et uterque habet modum singularis existentiae et intellectualis naturae divinae. Ergo uterque habet verum esse personae. Non ergo rationi vel philosophiae repugnat in divinis plures esse personas : et has secundum ordinem naturae multiplicari in tres, et non ultra, sicut superius sufficienter ostensum est, cum ageretur de numero personarum.

  2. Vera communicatio et vera et perfecta dilectio non potest esse nisi inter plures ejusdem naturae existentes. Profanum autem est negare, quod in divinis non sit vera boni communicatio, et quod non sit ibi vera et perfecta dilectio. Ergo sunt ibi plures vere bonum suum sibi invicem communicantes, et se invicem vere et perfecte diligentes. Ergo vere plures personae.

  3. Adhuc etiam secundum Platonicos in divinis est paternus intellectus, formans ex se verbum quod ratio omnium faciendorum, quod est quasi filius et ars et mundus archetypus, hoc est, principalis mundi typus. Aut ergo utrumque est secundum perfectissimum esse in Deo,

SOLUTIO. Dicendum, quod in Deo verissime est pluralitas personarum, et secundum hoc Anselmo bene dicente, et philosophia consentiente, ordo naturae in fluxu personarum ab invicem, causa est fluxus creaturarum ab uno primo et universaliter agente intellectu. Propter quod etiam, ut dicit Augustinus in libro XI de Civitate Dei : « Trinitas opifex per omnia opera sua significationis suae sparsit indicia : et relucet trinitas in operibus suis per vestigium et imaginem, sicut dicitur, Psal. xxxii, 6 : Verbo Domini cœli firmati sunt : et spiritu oris ejus omnis virtus eorum. Et illud Job, xxvi, 13 : Spiritus Domini ornavit cœlos,

<--- Page Split --->

et obstetricante manu ejus, educus est coluber tortuosus. Per Dominum enim notatur potentia facientis, quae resultat in facto secundum quod est ens et unum a primo ente exiens et existens. Verbum autem quod est verbum sapientiae, resultat in forma et pulchritudine rei factae. Spiritus autem spirans dulce et bonum resultat in usu et bonitate rei create '. »

Ad PRIMUM ergo dicendum, quod in divinis non est materia, et ideo nec divisio secundum materiam. Et hoc dicunt concorditer theologia et philosophia. Similiter in divinis nec est genus, nec differentia, nec particulare, nec universale : et hoc iterum concorditer dicunt et theologia et philosophia. Et ideo nihil differt ibi ab alio genere, specie, vel differentia substantiali : sed in divinis differens est existendi modus per esse ab alio. Et hoc tam secundum theologiam quam secundum philosophiam, ut praestensum est. Et per talem modum cum sint differentes et secundum tales existendi modos non possint esse nisi secundum esse perfectissimum hypostases habentes et in seipsis existentes, sequitur quod non possunt esse nisi in esse personali distincti per incommunicabiles proprietates, quibus alter est non ab alio, et alter ab alio per generationem, et tertius a duobus per processionem.

Ad ALIUD dicendum, quod sicut dictum est, in Deo non est differentia per accidens, neque differentia substantialis, sed differentia quam facit proprietas relationis. Relationis autem dico secundum originem, quae exigit diversitatem suppositi. Opposita enim relationes secundum originem uni et eidem supposito convenire non possunt. Hoc enim nec admittit natura, nec capit intellectus, quod idem suppositum sit qui ab alio est, et is a quo ille est : et ideo talibus proprietatibus relativis distinguuntur personae in divinis : quia non tantum faciunt aliquem se ad aliquod habere, sed

consequuntur fluxum substantialem qui est inter eum qui non ab alio est, et eum qui ab alio est, qui eidem supposito convenire non potest.

Ad ALIUD dicendum, quod sicut in praehabitis dictum est saepe, substantia etiam in divinis duobus modis dicitur, scilicet ab actu substandi. Et sic suppositum maxime dicitur substantia. Dicitur etiam substantia per se ens, alio ut sit non indigens : et sic natura divina maxime est substantia. Et hoc secundo modo non possunt esse plures substantiae in divinis. Primo autem modo plures substantiae sunt in divinis, sicut plures hypostases et plura supposita : et hoc modo dicitur persona substantia, et plures sunt personae sicut plures substantiae.

Ad ALIUD dicendum, quod definitio Boetii vera est : et hoc modo intelligenda quo in praehabitis exposita est. Hoc autem modo divisa est ab omnibus aliis supposito et substantia, secundum quod substantia dicitur natura communis nullo indigens ad hoc ut sit. Quia sicut in inferioribus in natura rationali res ejusdem naturae sunt communes ratione naturae communis, ita in divinis sunt communes re. Dicit enim Damascenus : « Quod in inferioribus est commune ratione, in divina natura est commune re. »

Ad ALIUD dicendum, quod in veritate illa objectio procedit. In divinis enim non est proprie individuum, nec est ibi proprie natura rationalis, sed intellecualis : si tamen proprie intellectualis esse dicitur. Et ideo Anselmus illam corrigit definitionem dicens, quod « persona est existens aliquis per se solum secundum quemdam singularis existentiae et intellectualis naturae modum. » Hoc autem quod est existens per se solum, Boetius elargato vocabulo vocat individuum. Hoc ergo modo est individuum in divina substantia.

Ad ALIUD dicendum, quod in omni natura quae per unam rationem est in plu-

<--- Page Split --->

ribus, devenire est ad unam primam, sicut docet Aristoteles in II primae philosophiae : et in illa impossibile est habere consortem, etc. Et in personis ejusdem naturae necesse est devenire ad unam primam, quae est principium non de principio : sed non est necesse, quod in illa natura non habeat consortem vel parem vel consimilem.

  1. Ad aliud dicendum, quod divisa sunt per substantiam quae est suppositum : et hoc sufficit ad esse personae. Non sunt autem divisa per substantiam quae est natura communis : talis enim divisio non exigitur ad esse personae.

• Ad aliud dicendum, quod persona secundum definitionem Richardi et Boetii non æquivoce dicitur de divina, angelica, et humana natura. Et bene conceditur, quod secundum divisionem substantiae

dicitur : sed est hæc substantia quæ est suppositum sive hypostasis, et non natura communis : et ideo non sequitur argumentum. Sicut enim dicit Richardus, nihil interest ad esse personæ, utrum natura communis eadem sit ratione tantum et non re, vel eadem ratione et non re.

Ad aliud dicendum, quod divinae personæ differunt relatione quæ est suppositum : talis enim est relatio quæ est proprietas personalis in divinis, et relatio originis : et ideo non facit solum modum diversum se habendi ad aliquid, sed etiam diversum modum existendi in una natura quæ est communis re, et diversum modum habendi naturam illam.

Quod in contrarium objectum est, simAd object. pliciter concedendum est.

<--- Page Split --->