QUÆSTIO XLV.
De nominibus collective personas significantibus, sicut trinitas, et trinus.
Deinde, Quæritur de nominibus collective personas significantibus,sicut trinitas, et trinus.
Et quæruntur duo.
Primum est de hoc nomine, trinitas. Secundum de hoc nomine, trinus.
De hoc nomine, trinitas, duo quaeruntur, scilicet utrum sit nomen significans substantiam vel relationem ?
MEMBRII PRIMI
ARTICULUS 1.
Et secundo, Secundum quam intentionem sumatur in divinis ?
Utrum hoc nomen, trinitas, significet substantiam vel relationem i ?
MEMBRUM I.
De hoc nomine, trinitas.
Ad primum sic objicitur :
Boetius dicit in libro de Trinitate : « Vocabulum quod ex personis originem trahit, ad substantiam non pertinet. » Sed hoc vocabulum, trinitas, ex personis originem trahit. Ergo ad substantiam non pertinet.
Adhuc, Vocabulum quod ad substantiam pertinet, de personis singulis dicitur in singulari, et de omnibus simul
1 Cf. Opp. B. Alberti, Comment. in I Sententiarum, Dist. IV, Art. 10. Tom. XXV hijusce
nova editionis.
<--- Page Split --->
singulariter, et non pluraliter. Sed hoc nomen, trinitas, non de singulis dicitur singulariter: quia Pater non est trinitas, et Filius non est trinitas, et Spiritus sanctus non est trinitas: sed hi tres simul sunt una trinitas. Ergo ad substantiam non pertinet.
- Adhuc, Trinitas est distinctarum personarum : substantia autem non distinguit, nec distinguitur, ut saepius habitum est : ergo hoc nomen, trinitas, non est nomen substantiae.
In contrarium est quod dicunt Augustinus, Hieronymus, Richardus et Anselmus, personam substantiam significare. Cum ergo trinitas tres personas distincias dicat in recto in unitate essentiae, quae tali distinctioni personarum non est contraria, sed admittit eam propter excellentem virtutem suae unitatis qua realiter unit tres, necessario sequitur, quod etiam trinitas dicat substantiam et sit nomen substantiae, et non relationis.
Solutio. Ad hoc concorditer antiqui dixerunt et bene, quod trinitas nomen relativum est, et non nomen substantiae. Distinxerunt tamen, quod nomen relativum multiplex in divinis est. Est enim relativum extrinsecus, et relativum intrinsecus. Extrinsecus duplex, scilicet significans relationem ut conceptam, sicut paternitas relationem significat, et filiatio, et spiratio. Et est relativum extrinsecus significans relationem ut exercitam, sicut Pater, Filius, et Spiritus sanctus. Et hi duo modi relationis extrinsecus habent determinari, sicut paternitas dicitur ad filiationem, et Pater ad Filium. Est alius modus relativorum quae sunt relativa intrinsecus : eo quod in intellectu suo claudunt et ea quae referuntur ad invicem, et ea ad quae referuntur : et illa extrinsecus non determinantur. Unde cum dicitur, Isti sunt similes, intelligitur, iste est similis illi, et ille vice versa similis isti, et sic in intellectu ejus quod dico, Isti sunt similes, intrinsecus clauditur et relativum et id
ad quod determinatur : propter quod non dependet ad aliquid extra. Et tale relativum dicunt esse trinitatem : quia claudit in se tres personas distinctas et ad invicem relatas. Et ideo non sequitur, ut dicunt, si sic aliquis arguat, est relativum, ergo refertur ad aliquid extra se : claudit enim intra se id ad quod refertur.
Ad id autem quod objicitur, quod sit nomen substantiale, responderunt concorditer, quod substantia designatur multipliciter, scilicet ut quo est, sive ut essentia, et sic significatur per hoc nomen, deitas. Aliquando autem significatur ut quis est, qui quis substantiae est in esse substantiali. Sic significatur nomine suppositi vel hypostasis, vel personae. Aliquando significatur ut quod est : qui modus significandi quasi medius est inter modum significandi quo est, et inter modum significandi quis est. Et hoc modo significatur hoc nomine, Deus : Deus enim significat habentem divinitatem : et is qui habet, suppositum est sine hypostasi : habitum autem significat substantiam : et hoc modo persona significat substantiam ut quis est. Concedunt etiam, quod hoc nomen, trinitas, significat substantiam. Sed hoc non contrariatur ei quod sit nomen relativum : quia sic relativum dicit in rectitudine, et substantiam in obliquitate. Sic enim, ut dicit Boetius, « persona est substantia individua, vel quasi individua rationalis sive intellectualis naturae. » Et sicut dicit Richardus, « persona est existens per se solum secundum quemdam intellectualis naturae singularis existentiae modum. »
Per hoc etiam dicunt esse responsum ad sequens. Quod enim dicitur, quod substantialia nomina de singulis personis dicuntur singulariter, et de omnibus simul singulariter, et non pluraliter, intelligitur de his quae significant substantiam ut quo est vel ut quod est, et non de his quae significant substantiam ut quis est.
<--- Page Split --->
MEMBRI PRIMI
ARTICULUS II.
Secundum quam intentionem dicatur Trinitas de divinis ?
Secundo quaeritur, Secundum quam intentionem dicatur Trinitas de divinis ?
Videtur enim, quod de divinis dici non possit.
Trinitas enim numerum dicit quemdam. Dicit autem Boetius in libro de Trinitate, quod « illud vere unum est, quod nulli innititur,in quo nullus est numerus.» Et constat,quod loquitur de unitate divina. Ergo unitas divina nullum admittit numerum. Cum ergo trinitas dicat numerum, trinitas in divinis non admittitur.
Adhuc, In oratione de Trinitate dicitur, « Sancta et individua Trinitas. » Et videtur esse repugnantia et oppositio in verbis. Si enim individua, non est trinitas : et si est trinitas, non est individua. Dicunt autem Damascenus et Aristoteles,quod differentia dividente numerum cognoscimus. Et haec sunt verba Damasceni : « Differentia est causa numeri. » Aristoteles autem haec habet in IV Physicorum : « Numerum cognoscimus divisione continui. » Trinitas ergo esse non potest, ubi nulla est divisio. Et sic repugnantia verborum est cum dicitur, « individua Trinitas. » Et similiter repugnantia videtur esse cum dicitur, Deus Trinitas : deitas enim sive Deus est quid penitus indivisum in fine simplicitatis et unitatis consistens : trinitas autem alicujus divisi vult esse : et sic trinitas non competit divinis.
Si quis dicat, quod in Trinitate est quidam numerus, sed non numerus sim-
pliciter. Et enim in Trinitate unitas essentiae, et unitas personae, et unitas notionis sive relationis : et unitas unius non est unitas alterius : unitas enim essentiae nullo modo distinguibilis est : sed unitas personae distinguibilis : personalitas enim a qua sumitur ratio unitatis personae, secundum quam dicitur, Pater est persona, Filius est persona, Spiritus sanctus est persona, et sunt unum in communi nomine et ratione personae, non repugnat distinctioni secundum quam tres personae efficiuntur tribus proprietatibus distinctae in esse personali : et sic unitas personae non est ejusdem rationis cum unitate essentiae. Similiter unitas notionis divisioni non repugnat : distinguitur enim notio a notione per oppositionem, ut paternitas a filiatione, innascibilitas a generatione : spiratio activa a spiratione passiva : et talibus differentiis determinantibus et dividentibus, hoc commune quod est notio, cadit in numerum, quod nullo modo convenit unitati essentiae.
Si quis dicat etiam adhuc, quod hoc modo in divinis est prius et posterius sicut in numero : quia intellectus essentiae est ante intellectum personae, et intellectus personae ante intellectum proprietatis : et sic aliquo modo potest esse numerus in divinis, et ita trinitas. Hoc videtur stare non posse : tum ideo quia in symbolo Athanasii dicitur : « In hac Trinitate nihil prius aut posterius : » tum propter hoc quia id quod est in fine simplicitatis et unitatis, non admittit pluralitatem, neque prius, neque posterius actu vel intellectu : omne autem quod divinum est, in fine simplicitatis est : ergo nec pluralitatem, nec prius vel posterius habet actu vel in intellectu : et sic non competeret ei nomen trinitatis.
Adhuc, Trinitas secundum intentionem vocabuli est trium unitas : et cum tres non uniantur unitate proprietatis personalis, nec unitate personali aliqua, relinquitur quod non uniuntur nisi uni
<--- Page Split --->
tate essentiae. Unde etiam dicuntur unum et idem neutraliter, et non dicuntur unus et idem masculine, nec una proprietate indifferentes et uniti : et secundum hanc intentionem videtur trinitas non posse recipi in divinis : quia si trium unitas est unitas essentiae, et Isidorus dicit, quod « trinitas est numerabilis et multiplicabilis, » videtur sequi, quod unitas essentiae esset numerabilis et multiplicabilis : quod Arianæ dementiae est.
Si aliquis dicat, quod cum dicitur, trium unitas, hoc nomen, unitas, dicit unitatem persona, non essentiae. Hoc stare non potest : quia nulla una singularis persona est, in qua unitar Pater et Filius et Spiritus sanctus, ut sic trinitas dicantur.
Nec valet responsio quam quidam antiqui induxerunt dicentes, quod cum dicitur trium unitas, unitas dicit unitatem persona, non prout est in hac vel in illa persona, sed prout confuse accipitur in hoc communi quod est persona : sic enim numerabilis fet multiplicabilis est in tribus personis, proprietate singulari determinante commune confusum in hanc et in illam personam et tertiam : quia secundum hoc unitas trium non esset unitas nisi rationis, et per modum universalis, sicut dicit Porphyrius, quod « participatione speciei plures homines sunt unus homo. » Et sic tres non essent una res, et una substantia sive essentia : et hoc iterum vergit in haeresim Arianam. Inde Ecclesia cantat : « Una ergo pater logos paracletusque substantia est. » Haec igitur solutio non est inconveniens.
JUXTA hoc ulterius quaeritur, Quare secundum Augustinum sicut recitat Magister in primo Sententiarum, distinct. XX : « Deus dicitur trinitas, et non triplex sive triplicitas, » et quare secundum Isidorum aliquo modo dicitur multiplex, nullo modo triplex ?
SOLUTIO. Dicendum est, quod trinitas solutio. est in divinis, et non est nisi in divinis, et hoc est divinis proprium. Quæcumque enim distinguuntur in creaturis, eo quod simpliciter et essentialiter differunt, simpliciter faciunt numerum essentiarum ad minus et numerum secundum esse : et ideo essentiae et esse non possunt habere unitatem. In divinis autem quia distinguentia non realiter nec essentialiter differunt, ideo nec realem, nec essentialem in esse faciunt differentiam : et ideo unitati non repugnant, quamvis secundum oppositionem relationis originis in esse personali notionali quemdam faciunt numerum, sicut satis in præteritis expositum est.
Unde dicendum est, quod licet in diviAd 1. nis nullus sit numerus realis, qui differentiam faciat in essentia et esse personali, tamen est ibi numerus quidam proprietatum scilicet et propriorum personalium, qui identitati substantiali non repugnat, et quemdam numerum facit et virtutem unitatis in essentia et esse demonstrat : et ideo trinitatem, hoc est, trium unitatem realem in essentia perficit et esse : quod in. nulla creatura fieri potest perfecte, quamvis in natura hujus trinitatis exigua resultent vestigium et imago.
AD ALIUD dicendum est, quod in diviAd 2. nis divisio sive differentia quaedam est, quae est proprietatis personalis in esse personali, et non in esse simpliciter : et ideo quemdam numerum et non simpliciter numerum facit : propter quod unitati reali non repugnat : et ideo divina remanent individua simpliciter, numerata ante quodam numero, hoc est, personali. Propter quod in eis solis est trinitas, et non in aliis : quod enim in eis est trinitas, in aliis triplicitas dici deberet.
AD ALIUD dicendum, quod unitas esAd 3. sentiae et unitas notionis et unitas personae in divinis realiter non differunt, propter omnimodam simplicitatem et realem indifferentiam quae est in divinis :
<--- Page Split --->
sed differentiam faciunt secundum rationem intelligendi, et modum supponendi, et significandi per terminum, qui secundum quod significatur per terminum, ad rem refertur, et ideo cassus et vanus non est : tamen in re nullam facit differentiam, et ideo unitati rei non repugnat : quia et notio est essentia, et persona est essentia : et haec duo una et eadem essentia. Propter quod unitatem essentiae non adimunt, licet quemdam perficiant ternarium in esse personali.
Ad 4. Ad aliud dicendum, quod in divinis nullo modo est prius et posterius secundum Catholicam fidem, et secundum rem : quia si esset prius et posterius secundum rem, oporteret, quod una natura prior esset, et altera posterior : quod nullo modo summa admittit simplicitas. Et ideo quod dicitur natura prior esse persona, et persona proprietate, hoc non est secundum rem : quia secundum rem æque simplicia sunt et æque prima : sed est secundum intellectum nostrum, qui divina intelligere non potest nisi assimilet ea terrenis. In creatis autem ita est, quod natura est ante personam, et persona ante proprietatem : et hunc modum intelligendi intellectus noster refert ad divina, eo modo quo dicit Damascenus, quod id quod est in imagine et vestigio, refertur ad prototypum.
Ad 5. Ad aliud dicendum, quod in veritate secundum Catholicam fidem trinitas dicitur trium unitas, et intelligitur de unitate essentiae, et non de unitate personae, vel notionis, sicut bene probat objectio, quamvis propter naturam termini numeralis, eo quod nulla numerantur nisi sub aliquo communi, quod secundum rationem unum est in numeratis, sicut tres homines, tria animalia, tria entia, exigatur unum commune sub quo personae numerantur, et hoc est persona. Et quod dicit Isidorus, dicit ratione suppositi, et non ratione naturae : et hoc patet in expositione vocabuli. Cum enim dicitur, trium unitas, adjectivum numerale quod est trium, formam suam nu-
meralem non ponit nisi circa suppositum, et non circa formam quae est unitas : aliter enim non diceretur unitas, sed trium unitates.
Et si objiciatur, quod terminus numeralis numerum ponit circa formam sui substantivi, ut cum dicitur, tres homines, tria animalia.
Dicendum, quod hoc est verum, quando in recto et in vi adjectivi numeralis terminus conjungitur suo substantivo. Hic autem non est sic. Cum enim dicitur, trium unitas, nec in recto est ibi terminus numeralis, nec in vi adjecti, sed potius in vi substantivi, eo modo quo adjectivum virtute articuli subintellecti fit substantivum. Est enim sensus, trium unitas, hoc est, unitas quorumdam qui sunt tres. Et concedendum est, quod responsio inducta non valet.
Ad 10 quod juxta hoc quaeritur, dicendum quod triplex vel triplicitas plicationem dicit : plicatio autem dicit situm partium in diversa : et quod in corporalibus est situs, in spiritualibus est ordo, qui est ad minus superioris et inferioris, vel anterioris et posterioris, qua sine diversitate essentiae intelligi non possunt : et quia nulla diversitas essentiarum est in divinis, ideo Nicaena synodus anathematizavit dicentem triplicitatem esse in divinis, et Deum esse triplicem. Concessit autem Deum esse trinum, et trinitatem : hoc enim nullam in essentia dicit veritatem.
Ad verbum Isidori dicendum, quod in veritate proprie trinitas non est multiplex. Sed quod Isidorus dicit, intelligendum est caute : eo quod multiplex dicitur genus numeri, sicut in V Euclidis et in II Arithmeticae dicitur, quod genus multiplicis numeri sub se habet species duplicis, triplicis, et sic de aliis, superparticularis, superpartientis, et non secundum quod dicitur placitio unius ad alterum vel super alterum. Et hoc modo quia genus minus ponit quam species : eo quod species addit super genus, quia
<--- Page Split --->
trinitas numerabilis est in suppositis, concessit in genere trinitatem esse multiplicem, hoc est, multitudinem quamdam continentem : tamen triplicem esse negavit, eo quod id quod triplex est in specie, triplicationem dicit in situ et ordine naturali.
MEMBRUM II.
De hoc nomine, trinus.
SECUNDO , Quæriturdehocnomine , trinus .
Et quæruntur duo, scilicet quid copulet sive prædicet cum dicitur, Deus est trinus ?
Et secundo, De quibusdam locutionibus quæ inveniuntur in Scriptura, sicut trinitas in unitate, et unitas in trinitate, et quod quidam dicunt, trinitatem esse trinam et unam.
MEMBRI SECUNDI
ARTICULUS I.
Quid hoc nomen trinus prædicet in divinis 1 ?
culumpræpositivumsubstantivariin - telliguntur . PaterenimestunusquiestDeus , etFiliusordinenaturæestaliusquiestDeus , etSpiritussanctusordinenaturætertiusquiestDeus . Ordineau - temnaturædico , quoaltersitexaltero , nonquoalterprioraltero , utdicitAugustinus . Contraest , quodcumdi - citur , Deusesttrinus , hocnomen , t r i - n u s , estadjectivumetnumerale , n o - tansdiscretionemetaggregationem : omneautemtalenomenremponitcircaformam , utcumdicitur , triniequi , veltrinihomines , intelligiturquodsunttresequiettreshominesdiscretietaggre - g a t i , etsimilitertreshomines . Cumergodicitur , Deustrinus , velequustrinus , velhomotrinus , intelligitur , quodsinttresdiidiscreti , ettresequidiscreti , etsimilitertreshomines . Sedhæcestfalsa , Deusesttresdii . Deuter . v i , 4 : D o m i - nusDeusnoster , Dominusunusest . E x o d . x x , 3 : Nonhabebisdeosalienoscoramme . EtinsymboloNicæno : « CredoinunumDeum . » Ergoethæcestfalsa , Deusesttrinus .
- Adhuc, Si trinus aliquid addit super tres, non videtur addere ordinem et associationem, sicut cum dico, isti incedunt bini, vel isti incedunt trini, intelligitur, quod associati sint bini vel trini. Per hoc autem non tollitur discretio quae importatur in termino, nec tollitur quin discretio ponatur circa formam substantivi sicut ponitur per hoc adjectivum, tres. Adhuc ergo remanet, quod sicut hæc est falsa, tres dii sunt Deus unus, ita hæc falsa est, Deus unus est trinus.
ADPRIM Ŭ Mergoobjicitursic : 1 . Deusesttrinus , ettrinusquæritdiversitatemetdistinctionem : ergoestunusetaliusettertiusDeus . Sidicatur , quodhocnonestinconveniens , utdicitMagisterinlibroISententiarum , d i s - ctinct . X X V , secundumquodunusetaliusettertiuspersubintellectumarti -
<--- Page Split --->
stare non potest : quia in prædicatis oppositum vel disparatum non removetur, nisi virtute et oppositione alicujus prædicati positi, sicut cum dico, est homo : ergo non est asinus : non sequeretur, non est asinus, nisi poneretur esse homo : hoc enim demonstratum est in Logicis. A simili ergo non sequitur, non est quaternus, vel binus, vel solitarius, nisi per hunc terminum trinus, aliquis numerus ponatur, per cujus oppositionem vel disparationem majores et minores alii numeri removeantur : et sic relinquitur, quod hoc nomen, trinus, aliquem numerum ponit circa hoc nomen, Deus, cum dicitur, Deus est trinus.
Adhuc, Constat, quod cum dicitur, Deus est trinus, aliquid intelligitur prædicari de Deo positive sive affirmative. Intellectus autem formalis non est nisi similitudo rei. De hoc enim intelligitur dictum Empedoclis, quod Aristoteles ponit in II de Anima, scilicet quod « simile simili cognoscimus. » Sic ergo aliquid intelligitur per propositionem cum dicitur, Deus est trinus.
Si autem diceretur, ut quidam dixerunt, quod nihil intelligitur per hoc quod dico, trinus, cum dicitur, Deus est trinus. Sermo cassus et vanus esset. Sermo enim secundum Platonem ad intellectum referendus est, et secundum Hilarium referendus est ad rem. Sic autem nec ad intellectum, nec ad rem referri posset. Ad hoc quidam dixerunt, quod hoc adjectivum, trinus, in theologicis non sequitur regulam aliorum nominum numeralium. Alia enim nomina numeralia discretionem suam ponunt circa formas suorum substantivorum, ut cum dicitur, tres homines, -vel trini homines, non intelligitur unus homo tria habens supposita, sed intelliguntur tres discreti per humanitates tres perhumanitatum esse. In theologicis autem iste terminus, trinus, cum sit adjectivum
hujus nominis, Deus, discretionem ponit circa suppositum quod est persona, et non circa formam. Unde sensus est, ut dicunt, Deus est trinus, hoc est, tres personae in unitate essentiae. Et hujus dicunt esse rationem : quia dicunt, quod trinus componitur a trium et unus. In divinis autem non est unitas, nisi essentie. In persona enim non est unus Deus. Dicit enim Hilarius, quod Deus non est unus solitarius : et ideo professus est consortium cum dixit : Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram 1. Similiter in proprietate non est unitas, sed potius oppositio et distinctio. Et ideo dicunt, quod trinus, scilicet trium unus, numerum qui notatur per trium ,ponit circa suppositum, unitatem autem quae notatur per unum, in essentia. Hoc etiam confirmant per ea quae celebrantur ab Ecclesia, quae cantat : « Unum in substantia, trinum in personis confitemur. » Et quamvis haec solutio communis sit fere ab omnibus, tamen mirabilis videtur esse. Grammatice enim loquendo trinus non dicitur trium unus, sed ter unus, sicut et binus bis unus, et quinus quinquies unus. Et secundum Priscianum constructio refertur ad intellectum eo modo quo in voce significatur. Et ideo cum dicitur, Deus est trinus, intelligitur ter unus : sic enim significatur in voce. Nec theologica constructio tollere potest modum significandi per terminum, cum dicat Basilius in Hexameron : « Modum suae significationis in theologicis non amittunt termini. » Aut enim sumuntur mystice, aut symbolice. Si mystice, significant res suas eminentius et verius esse in Deo quam in creaturis : et ideo exponendi sunt termini tales per ablationem et eminentiam, ut dicit Dionysius. Si autem symbolice accipiuntur, primo referuntur ad rem : et deinde consideratis proprietatibus rei, et relatis ad proprietates spirituales proportionales illis, referuntur in Deum.
<--- Page Split --->
- Adhuc, Si trinus est trium unus: tunc in hoc quod est trinus, intelligitur unus: et sic nugatorie dicitur Deus esse trinus et unus: quod tamen Ecclesia cantat in hymno Ambrosiano de Confessoribus:
Sit salus illi, decus, atque virtus, Qui supra cœli residens cacumen, Totius mundi machinam gubernat Trinus et unus 1.
SOLUTIO. Dicendum, quod cum dicitur Deus esse trinus, hoc nomen, Deus, dicit substantiam secundum quod significatur per quod est, et secundum quod ab actu substandi dicitur : et ideo per adjunctum quod est trinus, trahitur ad standum pro personis sive pro suppositis : sic enim dicit deitatem in habente : habens autem est suppositum. Unde tunc indefinite et communiter supponit tres habentes deitatem. Aliquando autem per adjunctum trahitur ad supponendum pro determinata persona, ut cum dicitur Deus germinans, vel Deus procedens. Et hoc confirmatur per Augustinum in libro II de Trinitate, qui tractans illud verbum Apostoli, I ad Timoth. 1, 17 : Soli Deo honor et gloria, dicit, quod cum dicitur Deo, intelligitur Deus trinitas communiter, et non aliqua persona singularis: et dictio exclusiva exclusionem notat circa oppositum essentiae, non circa oppositum hujus vel illius personae. Et ex hoc accipiatur, quod hoc nomen, Deus, communiter potest supponere pro tribus personis indefinite. Idem accipitur ex hoc quod idem Augustinus dicit, ibidem, tractans illud Genesis, xviii, 2 : Apparuerunt ei tres viri stantes prope eum : quos cum vidisset,... adoravit in terram. Per hoc quod non determinat,
quod aliquis sit aetate vel potestate vel honore praestantior, intelligit unum Deum trinitatem. Et ex hoc quod hoc nomen, Deus, quod dicit essentiam ut substantiam et sicut in habente, potest communiter et indefinite supponere pro tribus personis, non video quare non dicatur Deus trinus, ita quod hoc nomen, trinus, trahat hoc nomen, Deus, ad standum pro tribus personis indedinite, ita quod discretionem ponat circa suppositum, et non circa formam suppositi.
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod non valet : quia in praemissis haec dictio, Deus, supponit pro essentia sive pro natura : et ideo non sequitur : ergo unus Deus et alius. Et hoc modo procedit objectio. Nos autem diximus, quod trahitur per adjunctum ad standum pro persona, sive pro supposito. Et tunc non procedit objectio facta in contrarium.
Ad ALIUD dicendum, quod bene verum est, quod trinus discretionem ponit circa formam suppositi proximam : sed non oportet, quod ponat circa formam substantialem : sed sufficit ei, quod ponat circa formam communem sub qua fit divisio, quam notat discretio, sicut cum dico, Petrus, Paulus, Joannes sunt trini, non oportet nisi quod sint tres sub hoc communi quod est homo : et quod in creaturis commune est ratione, ut dicit Damascenus, in divinis est commune re. Et hoc modo dicitur Deus trinus in persona, et unus in deitate : quia una et eadem deitas est in uno, et in duobus, et in tribus.
Ad SOLUTIONEM eorum qui dicunt, quod termini materiales nihil ponunt in divinis, dicendum quod nulla est, sicut bene probant objectiones factae in con-
<--- Page Split --->
trarium : ponunt enim discretionem circa suppositum sub hoc communi quod est Deus, quod trahitur ad standum pro divina persona indefinite : et ideo nulla discretio ponitur circa formam, sed circa suppositum tantum. Unde sicut in humanis cum dicitur, Socrates et Plato et Cicero sunt trini, non sequitur, quod sint tres homines ratione differentes et specie : ita in divinis non sequitur, quod Pater et Filius et Spiritus sanctus sint tres dii re et numero deitatis differentes : quia quod in creatis est commune ratione et non re, in divinis commune est re.
necessitatem dictam, quae ex difficultate materiae est, dicitur esse trium unus. Et cum dicitur trinus et unus, hoc quod dico unus, emphatice additur, hoc est, ad expressionem. Fides enim expressa quaerit confessionem. Et hoc est quod saepius dictum est, quod Ecclesia cantat : « Unum in substantia, trinum in personis confitemur. » Et sic etiam intelligitur illud quod cantamus : « Monadi trinae gloriam canamus. »
Ad 4. Ad aliud dicendum, quod illa objec tio de necessitate procedit. Probatur enim discretio circa supposita, sicut dictum est, sub hoc communi quod est Deus, quod est commune re, et per adjunctum trahitur ad standum pro suppositis : sicut enim dicit Boetius, talia sunt subjecta, qualia praedicata permiserunt.
MEMBRI SECUNDI
ARTICULUS II.
De quibusdam locutionibus quae inveniuntur in Scriptura, sicut trinitas in unitate, et unitas in trinitate, et quod quidam, dicunt, trinitatem esse trinam et unam.
Ad solutionem quam quidam afferunt, dicendum quod in veritate satis probabilis est.
Ad objectum autem in contrarium, dicendum, quod in theologicis propter materiae difficultatem saepe novam oportet fieri terminorum institutionem : quae tamen observari non potest in alia materia : quia, sicut dicit Gregorius, non est dignum, ut libertas sacri eloquii regulis subjaceat Donati. Unde quamvis trinus dicatur ter unus in aliis, et iste terminus, ter, numeret formam, ut cum dicitur, ter unus homo : tamen in divinis necesse fuit institui, ut non numeraret nisi suppositum sub una et eadem forma re communi, et non ratione tantum.
Ad ultimum dicendum, quod trinus in unitate secundum compositionem grammaticam non dicitur trium unus, sed ter unus. In theologicis autem propter
Secundo, Quaeritur de quibusdam locutionibus quae inveniuntur in Scriptura, sicut trinitas in unitate, et unitas in trinitate, et quod quidam dicunt, trinitatem esse trinam et unam.
Quaeratur ergo primo, Utrum trinitas sit in unitate, et e converso unitas in trinitate ?
- Hanc enim concedere videtur Gregorius in complenda de Trinitate 1. Si enim vera est : tunc cum dicitur trinitas in unitate, aliquam habitudinem notat haec praepositio in, de octo habitudinibus quas ponit Aristoteles in IV Physicorum, quibus aliquid dicitur esse in alio. Aut ergo est sicut effectus in causa, vel e converso : aut sicut locatum in loco : aut sicut forma in materia, vel e converso :
4 Praefatio de Trinitate : « Qui cum unigenito Filio tuo et Spiritu sancto unus es Deus, unus es Dominus : non in unius singularitate
persona, sed in unius trinitate substantie. »
<--- Page Split --->
aut sicut cognitum in cognoscente. Et constat, quod nullam illarum habitudinum potest notare præpositio in, cum dicitur trinitas in unitate, et unitas in trinitate : et sic videntur illæ locutiones esse falsæ.
Si quis dicat, quod præpositio in, notat identitatem et indifferentiam, propter omnimodam simplicitatem quæ est in divinis, videtur stare non posse. Dicit enim Priscianus, quod « præpositiones transitivæ sunt et diversitatem notare volunt : » quæ diversitas licet secundum rem in divinis salvari non possit, tamen secundum modum salvatur. Aliter enim in divinis præpositio formari non posset, et oporteret quod præpositiones caderent ab intentione significandi vel consignificandi : et sic redit, quod istæ locutiones recipi non debeant, trinitas in unitate, et unitas in trinitate.
Adhuc, Quidam dixerunt, quod cum dicitur, trinitas in unitate, emphatica est locutio, et est sensus, trinitas est in Deo qui est unitas. Dicit enim Proclus, quod Deus est unum, et non unicum, et est unum primum penitus indivisum, ad cujus expressionem dicitur unitas. Et hoc videtur stare non posse : sensus enim locutionis talis non est, sed potius quod circumiçedant se trinitas et unitas, et unitas est in trinitate sicut natura communis re in suppositis simplicibus : trinitas autem in unitate sicut supposita in natura communi : et sic patet, quod non stat solutio illa.
et prædicato : et de tali propositione dicit Boetius, quod nulla est verior eà, sicut cum dicitur, album est album, homo est homo. Et ita videtur esse hic cum dicitur, trinitas est trina. Est enim sensus, ut videtur, trinitas est ternarius theologicus personarum divinarum.
Tertia est, quia, ut dicit, hoc adjec tivum, trina, inventum est a theologis ad significandum ternarium theologicum suppositorum sive personarum : et ideo non sequitur regulam aliorum adjectivorum numeralium. Cum enim alia adjec tiva numeralia numerum quem designant, ponant circa formam substantivi, et discretionem notent circa illam, ut cum dicitur, trini homines, vel trini albi, intelligitur tres homines humanitatibus discretis numerati, et tres albi albedinibus discretis numerati. Sic non est in hoc nomine, trinus, quando in divinis accipitur : cum enim dicitur, Deus est trinus, hoc adjectivum, trinus, non ponit numerum nisi in suppositis personis, et non in forma. Propter quod non sequitur, ut dicit, Deus est trinus : ergo non est unus : nec e converso : est unus : ergo non est trinus. Ad diversa enim referuntur trinus et unus : unus ad formam, trinus ad supposita : et propter hoc non mutuo se expellunt ab eodem subjecto : licet in creaturis sequatur : homo est trinus : ergo non est unus : homo est unus : ergo non est trinus. Cum ergo sic sit, ut dicit Præpositivus, cum dicitur, trinitas est trina, sensus est, trinitas tres habet personas : et sicut hæc est vera, ita et illa, trinitas est trina : et ita concedit hanc de copulato prædicato, trinitas est trina et una.
ULTERIUSquæriturdehac , Trinitasesttrinaetuna , quamdicitPræpositivusesseconcedendam .
Et pro prima parte copulative adducit tres rationes. Quarum prima est hæc : quia cum dicitur, trinitas est trina, trinitas supponit tres personas distinctas : et hoc adjectivum numerale, trina, copulat ternarium theologicum circa illas : et sic hæc est vera, trinitas est trina, sicut hæc, trinitas est tres personæ.
Secunda est, quia idem est in subjecto
Adhuc, Ad idem adducunt quidam quartam rationem, dicentes quod ut dicit Augustinus in libro II de Trinitate, hoc nomen, Deus, aliquando habet indefinitam et communem suppositionem pro tribus personis, ut, I ad Timothy. 1, 17 : Soli Deo honor et gloria. Et, Genes. xvili, 2 : Apparuerunt ei tres viri stantes prope eum : quos cum vidisset,... adora-
<--- Page Split --->
vit in terram. Et paulo post, y. 22 : Abraham stabat coram Domino. Et in hac acceptione Deus est Deus trinitas. Sicut ergo dicitur, Deus trinitas est trinus et unus, ita concedi debet, trinitas est trina et una.
Sed contra. IN CONTRARIUM est, quod trinitas est una, et non plures : ergo non est trina : quia trinitas si trina esset, plures essent trinitates.
Solutio. Ad quæst. 1. Solutio. Ad primam partem quæstionis dicendum, quod trinitas est in unitate, et unitas in trinitate.
Ad 1. Et quod objicitur de habitudine præpositionis, dicendum quod procul dubio, sicut dicit Gregorius, excellentia materia theologicae dignis verbis exprimi non potest : et ideo est, quod non subjacet regulis grammaticæ. Tamen balbutiendo potius quam loquendo aliquo modo oportet nos significare quod intendimus. Et sic cum dicitur, unitas in trinitate, habitudo præpositionis notat quasi continentiam naturae communis, quæ ut forma totius non partis continet supposita, et est in eis. Cum autem dicitur, trinitas est in unitate, habitudo præpositionis notat existentiam suppositorum in natura communi uniente supposita, et est in eis : suppositum enim est in natura quasi in forma continente, natura autem in supposito sicut habitum in habente. Et hoc modo salvatur habitudo præpositionis.
Ad 2. Et puto sine præjudicio loquendo, quod non est satis dicere, quod præpositio notet indifferentiam.
Ad 3. SIMILITER non opinor, quod emphatica sit locutio.
Ad quest. 2. Ad alteram partem quæstionis sine præjudicio loquendo, videtur dicendum, quod hæc est falsa, trinitas est trina et una : et ideo hæc copulativa falsa est, trinitas est trina et una. Et hujus ratio est, quia hoc adjectivum, trina, rem suam copulat vel ponit circa significatum hujus substantivi, trinitas. Supponit autem et significat ternarium distinctarum
personarum : et hoc adjectivum, trina, sic significatum ternarium multiplicat et numerat. Unde si vera esset, oportret quod tres essent trinitates et novem personæ : quod penitus absurdum est.
Ad primam ergo rationem Præpositivi dicendum esse videtur, quod non est idem dicere, trinitas est trina, et trinitas est tres personæ : quia cum dicitur, trinitas est tres personæ, numerus distinctarum personarum prædicatur de personis distinctis. Cum autem dicitur, trinitas est trina, discretio hujus adjectivi, trina, copulatur sive ponitur circa significatum hujus nominis, trinitas, eo modo quo in voce designatur : et sic multiplicatur et numeratur in tres ternarios : et ideo efficitur locutio falsa.
Ad secundam rationem dicendum, quod licet idem sit in prædicato et subjecto in re, tamen non est idem in modo significandi : quia cum dicitur, trinitas, supponuntur tres personæ distinctæ : et illa non sic significantur in prædicato, sed potius ex modo significandi adjective intelligitur ternarius copulari circa trinitatem : et ideo numerare non personas, sed ternarium personarum. Dictum autem Boetii de propositionibus intelligitur, quando idem in re et in modo significandi est in prædicato et subjecto, ut homo est homo.
Ad tertiam rationem dicendum, quod licet ita sit sicut dixerunt Theologi, quod trina discretionem notat circa supposita : eo quod omnis discretio circa supposita est et nulla circa naturam : hoc enim generale est tam in creatore, quam in creaturis : tamen suppositum hujus nominis, trinitas, non est persona simpliciter et absolute, sed est personæ distinctæ sub ternarii discretione discretæ : et ideo si trinam rem suam ponit circa hoc et tale suppositum, suppositum multiplicabit trinarum personarum, et non personam.
Ad quartam rationem dicendum, quod verum quidem est, quod hoc nomen, Deus, aliquando communem habet suppositionem pro tribus personis, sed non
<--- Page Split --->
habet eumdem modum suppositionis cum hoc nomine, trinitas : Deus enim supponit communiter tres personas sub una et indifferenti forma deitatis : et ideo adjectivum, trina, adveniens ei, non multiplicat eas nisi secundum quod sunt substantes deitati indifferenti. Sed hoc nomen, trinitas, supponit tres personas substantes sub forma discretionis : et ideo adjectivum, trina, adveniens ei, designat eas multiplicari sub forma sub qua supponuntur in substantivo, hoc est, sub forma ternarii distincti : et ideo trina trinitas ponit tres trinitates.
Et notandum, quod cum dicitur, trinitas est una, non est sensus ut Præpositivus dicit, hoc est unius essentiae : quia sic potius diceretur trinitas unum, quam una : sed sensus est, una, hoc est, unus personarum ternarius, et non plures, hoc modo quo dicit Dionysius, quod omnis numerus monade participat. Binarius enim est unus, ternarius unus, et sic de singulis. Ex his patet, quod si diceretur, Trinitas est trina, idem denominaret seipsum, sicut cum dicitur, albedo est alba.