QUÆSTIO XLIV.
De hoc nomine, persona.
Deinde quæritur de hoc nomine quod est persona, quid significet vel prædicet in divinis. De quo Magister tractat in primo Sententiarum, distinct. XXIII.
Et quæruntur quatuor, scilicet de multiplicitate nominis et intentione secundum se accepta.
Secundo, De nominibus collective personas significantibus, ut trinitas, et trinus.
Tertio, De veritate personarum.
Quarto, De æqualitate personarum.
Circa primum quæruntur quatuor, quorum primum est de multiplicitate nominis.
Secundum, De definitione.
Tertium, De suppositione.
Quartum, De comparatione ejus ad essentiam.
dicitur personalis. In humanis origine et qualitate. »
- Adhuc, In divinis persona, ut dicit Magister in Sententiis, aliquando dicitur essentialiter, aliquando notionaliter. Essentialiter, ut cum dicitur, Pater est persona, Filius est persona, Spiritus sanctus est persona. Personaliter, ut cum dicitur, Alia est persona Patris, alia Filii, alia Spiritus sancti. Notionaliter, ut cum dicitur, Pater in persona differt a persona Filii.
Sunt etiam diversæ sententiæ de hoc nomine, persona.
Quidam enim dixerunt, ut dictum est, Sententia 1. quod aliquando significat essentiam, aliquando personam, aliquando notionem.
Alii dixerunt, quod non significat Sentent. 2. nisi essentiam. Sed essentia significatur dupliciter, scilicet ut essentia et non gratia suppositorum : et sic designatur per hoc nomen, essentia, deitas, et hujusmodi. Secundo modo significatur prout est in suis suppositis et non gratia sui : et dicunt, quod hoc modo significatur per hoc nomen, persona : et ideo possunt ei attribui quæ et conveniunt essentiae et conveniunt personis. Quæ conveniunt essentiae, sicut dicit Augustinus in libro VII de Trinitate : « Certe quia Pater est persona, et Filius est persona, et Spiritus sanctus est persona, ideo dicuntur tres personæ, quia commune est eis id quod
MEMBRUM I.
De multiplicitate hujus nominis, persona 1.
Primo ergo quæritur de multiplicitate nominis. Persona enim dicitur in divinis, et in angelicis, et in humanis.
- Et dicit Richardus, quod « in divinis distinguuntur personæ origine sola. In angelis qualitate sola : quæ distinctio
novæ editionis nostræ.
<--- Page Split --->
persona est 1. » Et illud Augustini, ibidem, « Ad se quippe dicitur persona Pater, non ad Filium, vel Spiritum sanctum : sicut ad se dicitur Deus magnus, bonus, et justus, et hujusmodi. Personalia autem attribuuntur ei : quia sic dicitur persona generans, et persona genita, et hujusmodi. »
Sentent. 3. Alii dixerunt, quod hoc nomen persona principaliter dicit essentiam, sed secundario dicit proprietatis distinctionem. Et hujus talem dabant rationem : quia dicit Isidorus, quod « persona dicitur quasi per se unum ens. » Unde quod dicitur unum, notat substantiam : quod dicitur per se unum, notat distinctionem. Ratione hujus distinctionis dicitur, Alia persona Patris, alia Filii, alia Spiritus sancti. Ratione autem unitatis est quod dicit Augustinus, quod non est aliud esse substantiam et aliud esse personam. Sensus est, persona, id est, unum et per se, hoc est distinctus Pater et Filius et Spiritus sanctus : persona, id est, unum et per se distincti.
Sentent. 4. Adhuc alii dixerunt, quod hoc nomen, persona, originem habuit in divinis ab importunitate haereticorum. Cum enim Catholici dicerent id quod continetur, I Joan. v, 7 : Tres sunt qui testimonium dant in caelo : Pater Verbum, et Spirí- tus sanctus : et hi tres unum sunt : quaesiverunt haeretici Ariani, Quid essent tres qui designantur per Patrem et Verbum et Spiritum, intendentes responderi sibi nomen designans substantiam : et cum non posset, ut dicit Augustinus, inveniri nomen aliud quod communiter de tribus diceretur, quod singulariter de unoquoque et in summa de omnibus simul pluraliter diceretur, inventum est hoc nomen persona, et dictum est, tres personae. Pater enim est persona, Filius est persona, Spiritus sanctus est persona : et hi tres non una, sed tres persona. Et ratio hujus fuit, quia persona licet dicat substantiam, non tamen dicit eam in ge-
nere consideratam vel in specie, sed in hoc individuo designatam : substantia enim in genere designat quid magis quam quis, ut dicit Richardus in libro de Trinitate. Quaerentes enim, Quid est hoc ? Dicimus, quod est substantia, vel animal, vel homo. Quaerentes autem, Quis est hic ? Dicimus, quod est Socrates, vel Plato, individuum quod a sua proprietate incommunicabile est, respondentes : et hic quidem etiam substantia est, sed substantia est, sicut suppositum sive hypostasis, quod non designatur nomine naturae communis. Et horum dictum redit ad hoc, quod hoc nomen, persona, ante quaestionem haereticorum significabat essentiam, prout essentia una et natura communis est trium personarum : sed post translatum est ad designandam hypostasism cum proprietate incommunicabili. Unde cum dicitur, Pater et Filius et Spiritus sanctus sunt tres persona, sensus est, hoc est, tres hypostases, sive tria supposita propriis et incommunicabilibus proprietatibus a se invicem distincta.
Et sic patet, quod omnes istae quatuor sententiae conveniunt in hoc, quod persona significet substantiam : sed in hoc differunt, quod quidam dicunt, quod significat eam per modum essentiae et naturae communis : quidam autem, quod significat eam ut in hoc singulari consideratam. Et isti etiam differunt : quia quidam dicunt, quod significat eam ut hunc aliquem qui non est quid, nisi ratione essentiae : quidam autem, quod significat eam cum proprietate determinante.
- Ratio autem horum, quod omnes conveniunt in hoc, quod significat substantiam, ponitur a Magistro in primo Sententiarum, distinct. XXV, ubi expresse dicit Augustinus, quod persona substantiam divinam significat et essentiam, sic : « Persona ad se dicitur, et idem est Deo esse personam, quod esse : sicut idem
<--- Page Split --->
est ei esse, quod esse Deum. Unde manifeste colligitur, quod essentiam divinum praedicamus dicentes, Pater est persona, Filius est persona, Spiritus sanctu est persona, id est, essentia : et omnino unum et idem significatur nomine personae, id est, essentia divina, cum dicitur : Pater est persona, Filius est persona, quod significatur in nomine Dei cum dicitur : Pater est Deus, Filius est Deus. »
Adhuc, Ibidem, « Idem significatur cum dicitur, Deus est Deus, et Deus est persona. Utroque enim nomine essentia divina intelligitur, quia utrumque secundum substantiam dicitur. »
Adhuc, Ibidem, « Eamdem significationem videtur tenere nomen persona, cum dicitur, tres personae, quam habet cum dicitur, Pater est persona, Filius est persona, Spiritus sanctus est persona. » « Quia, ut dicit Augustinus in libro VII de Trinitate : ideo dicitur, tres personae, quia commune est eis quod persona est 1. » Nihil autem est tribus commune nisi essentia. Persona ergo dicit essentiam.
Innituntur etiam illi verbo Boetii in libro de Duabus naturis in uno persona Christi, ubi dicit, quod « persona est rationalis naturae individua substantia : » ubi ostenditur, quod substantia in recto in definitione personae cadit : nomen autem dicit id quod in recto cadit in definitione ejus : et sic persona dicit substantiam.
Tot ergo sunt opiniones de persona.
Videtur tamen aliquid esse contra singulas istarum.
Si enim persona dicit essentiam, ut dicunt primi, et dicit absolute, cum dicitur, Pater est persona : si fiat relatio, refert essentiam absolute. Sicut ergo haec est vera, Pater est essentia quae est Filius, ita haec erit vera, Pater est persona quae est Filius : et hoc falsum est.
Contra secundam autem est, quia si persona dicit essentiam prout est in suppositis, videtur persona omnino æquivoce dici in divinis et in creaturis. In creaturis enim cum dicitur, Persona est rationalis naturae individua substantia, persona nullo modo dicit essentiam communem, neque in se, neque in suis suppositis, sed suppositum dicit essentiae. Si ergo in divinis dicit essentiam suppositi, dicetur æquivoce : quia solum nomen commune est, et ratio substantiae diversa.
Contra tertiam est, quia si persona primo dicit essentiam et secundario distinctionem : tunc cum dicitur, essentia est persona, sensus erit, essentia est ens per se distinctum, quod falsum erit, et est error Arii.
Contra quartam est, quod
Si persona de prima institutione dicit essentiam, falsificatur dictum Boetii, qui ostendens originem hujus vocabuli, persona, dicit quod ortum est a tragedis, qui in theatris certos et determinatos homines repraesentare volentes, larvas pictas ad similitudinem facierum illarum alligabant, et per illam sonabant carmina : propter quod etiam persona circumflexa penultima dicitur. Persona igitur a prima institutione certum aliquem significat. Essentia autem nullum certum significat aliquem, nec in divinis, nec in creaturis. A prima ergo institutione non significat essentiam.
Adhuc, Boetius in libro de Trinitate : « Intelligimus Patrem et Filium et Spiritum sanctum personas non substantialiter dici : quia si substantialiter diceretur, de singulis et de omnibus singulariter diceretur. »
Adhuc, Ibidem, « Personae divisae sunt, substantia vero indivisa : » necesse est ergo vocabulum quod ex personis originem trahit, ad substantiam non pertinere.
Adhuc, Ex Augustino in libro VII
<--- Page Split --->
de Trinitate: « Persona non significat idem quod substantia 1. » Si enim idem significaret, sicut substantia Patris ipse Pater est, non quo Pater est Pater, sed quo est, ita et persona Patris esset quo Pater est, non quo Pater Pater est, sed quo est : quod falsum est.
- Adhuc, Si persona significaret essentiam, sicut dicimus tres personas, ita dicendum esset tres essentias: et sicut dicimus personam numerabilem in tribus, ita dicendum esset essentiam numerabilem esse in tribus: quod falsum est.
exprimatur, sicut fere omnia nomina divina, sic per prius dicitur de Deo. Communicabilitas enim naturae in divinis, et sub illa discretio personalis, causa et exemplar est communicabilitatis natura in creatis, et sub illa discretionis individualis, et maxime in creatura quae imago Dei est, quae est creatura rationalis sive intellectualis.
Ad aliud dicendum est, quod in divinis persona dicitur secundum unam rationem in tribus personis. Sic enim dicitur persona hypostasis personali proprietate distincta.
Solutio. Ad 1.
SOLUTIO. Ad primam partem quaestionis dicendum, quod persona dicta de divinis, et de Angelis, et de hominibus non dicitur univoce. Cum enim persona dicatur, ut dicit Isidorus, per se una, per se autem unum sit indivisum in se et divisum ab aliis divisione quae essentialis et per se divisio est, constat quod in hac perfecta ratione non dicitur de personis divinis. Illae enim essentialiter unum sunt, et simpliciter indivisae. Propter quod dicit Damascenus, quod « divinae personae secundum essentiam in se invicem sunt et inseparabiles. » Et, Joan. xiv, 11 : Ego in Patre, et Pater in me est. Unde si proprietas et compositio nominis attendantur, perfectiori ratione dicitur persona de creatis, quam de increatis. In divinis enim per se unum non est nisi propria proprietate distincta, essentialiter autem per se nullo modo ab alio divisum. Et secundum hunc modum persona translatione nominis dicitur de divinis, et non proprie. Et ideo dicit Augustinus in libro VII de Trinitate, quod « cum instanter quaererent haeretici, Quid tria, vel quid tres ? a Catholicis inventum est hoc nomen, persona, et dictum est, tres personae, non ut illud diceretur, sed ne taceretur 2. « Per translationem enim dici potuit, sed non per proprietatem. Si autem nomen personae per causam
Et quod objicitur, quod aliquando dicitur essentialiter, aliquando notionaliter. Dicendum, quod hoc non variat significationem personae principalem, sed modum significandi tantum. Unde quando dicitur, Pater est persona, persona dicit essentiam non per modum essentiae, et substantiam non per modum substantiae sed per modum quis est. Quis enim quaerit de essentia, sicut dicit Priscianus, Quis natat in mari? piscis. Et sic quis dividitur contra qualis, et contra quantus. Et hoc modo quis primo dicit quem, et secundario dicit quid. Unde dicit Richardus, quod persona tam dicit quem, quam quid. Substantia autem secundum quod persona ponitur, non tam quem, quam quid dicit. Dicit enim substantiam in habente eam. Unde cum dicitur, Pater est persona, intelligitur, quod Pater est quis perfecte ens et substantialiter personali proprietate distinctus. Cum autem dicitur, Pater est alius in persona quam Filius, cum non possit esse alius in essentia, oportet quod sit alius in personali proprietate, et sic alius in persona : et sic per relativum diversitatis cogitur ad standum pro persona. Cum vero dicitur, Pater in persona differt a Filio, cum non differat in essentia, nec differt in communi ratione, sed differt tantum in proprietate personali, quae differentia proprie et simpliciter non est, sed est
<--- Page Split --->
differentia, quaedam, quae magis proprie loquendo distinctio vocatur, per virtutem verbi differentiam notantis trahitur ad tandem pro notione sive proprietate. Haec enim omnia sunt in intellectu pernonae. Est enim persona hypostasis sive substantia substantialiter et perfecte exitens, proprietate personali determinata : et ideo per adjunctionem trahi potest ad substantiam designandam, et ad hypotasim, et ad proprietatem : et per talia variatur modus significandi ejus, et non significatio, sicut et Boetius dicit : et regulariter verum est, quod talia sunt praedicata, qualia permiserunt subjecta : et talia sunt praedicata, qualia adjuncta permiserunt.
► Ad id quod ulterius quaeritur de prima sententia, dicendum quod satis sustineri potest.
Ad id quod contra eam objicitur, dicendum est, quod cum dicitur, persona dicit essentiam, non intelligunt isti, quod dicat essentiam per modum essentiae sive per modum naturae unientis personas, sed per modum substantiae, secundum quod substantia a substando dicitur : sic enim substantia idem est quod hypostasis, sive suppositum, sicut dicit Avicenna, quod suppositum sive subjectum est ens in se substantialiter completum, occasio alteri existendi in eo quod esse non haberet nisi in eo esset : et sic translatum in divina suppositum est hypostasis occasio, quod proprietas sit in ea, quae secundum modum signilicandi non dicit esse per se existentis, sed existentis in hypostasi, et non extra ipsam. Et ideo non procedit objectio. In illa enim accipitur essentia ut uniens tres personas. Et est in argumento fallacia æquivocationis. Substantia enim prout est hypostasis, non dicit essentiam prout est uniens tres personas, sed hypostasim dicit quæ distinguitur in personis.
► Ad secundam sententiam dicendum est, quod etiam satis sustineri potest : quia pro certo persona dicit quid deter-
minatum ad quis et formatum. Unde Richardus dicit, quod non tam quis quam quid dicit. Sic autem essentia non significatur ut essentia, nec uniens personas, sed significatur ut substantia quæ omnibus confert subsistere in se, et non fluere ad aliud gratia essendi : sic enim omnibus etiam individuis substantia confert subsistere : et hoc modo est et in divinis et in humanis. Et secundum hunc actum persona dicit substantiam, sed nec in divinis, nec in humanis dicit persona essentiam ut essentiam.
Et per hoc patet solutio ad objectum contra.
Ad tertiam sententiam dicendum est, quod etiam illa satis rationabiliter sustinetur, sicut probatur ex dicto Isidori. Persona enim est substantia individua, ut dicit Boetius, vel substantia incommunicabilis, ut dicit Richardus. Et cum talis substantia in recto cadat in definitione personæ, constat quod persona dicit eam per modum substantiæ in se subsistentis, licet non dicat eam per modum essentiae communis, sed per modum suppositi sive hypostasis, quod ab essentia habet in se subsistere, et alio non indigere ut sit. In intellectu autem suo super hoc addit distinctum esse proprietate : et ita in obliquo dicit proprietatem distinguentem, et ideo per consequens et secundario.
Ad objectum contra, dicendum quod cum dicitur, persona est essentia, prædicatio fit ratione indifferentiæ simplicitatis quæ est in divinis : et hæc, ut sæpius dictum est, non tollit diversum modum significandi, qui diversas modus significandi causat diversum modum dicendi, et diversum modum supponendi, et diversum modum attribuendi, et non diversum modum rei. Dico autem diversum modum dicendi, quando quidem unum duobus nominibus vel pluribus significatur : sed ratione modi significandi cum significato principali aliquid connotatur in uno quod non connotatur in alio, sicut bonum, justum, sapiens
<--- Page Split --->
dicitur de Deo. Sed, ut dicunt Dionysius et Origenes, cum haec omnia de Deo dicantur per causam, licet haec omnia dicant essentiam divinam, et significent essentiam divinam, aliud tamen dicitur et connotatur cum dicitur sapiens, et aliud cum dicitur bonus, et aliud cum dicitur justus. Dicitur enim sapiens ut sapientis creati causa, bonus ut boni creati causa, justus ut justi creati causa : et ideo aliquid dicitur sive connotatur nomine uno quod non connotatur nomine alio. Diversus autem modus supponendi est, quando quidem quae dicuntur, eadem sunt re, tamen propter diversum modum significandi, supposito uno non supponitur alterum eisdem praedicatis : et sic persona est essentia, tamen supposita persona non supponitur essentia respectu eorumdem praedicatorum. Et ex hoc causatur quartum, scilicet diversus modus attribuendi : attribuitur enim uni quod non attribuitur alteri : eo quod licet eadem sint re, modo tamen significandi differunt. Unde non sequitur, si essentia est persona, et praedicatur persona ratione unitatis rei de essentia, quod si persona est distincta, essentia sit distincta.
Ad sententiam 4. Ad quartam sententiam dicendum est, quo illa procul dubio vera est. Persona enim suo nomine, ut habitum est, rem naturae significat, sive naturam naturatam et distinctam ut in se subsistentem et perfectam et ab aliis divisam, et per similitudinem distinctionis quam facit proprietas in esse personali, translatum est ad significandum hypostasism, cum ante significaret naturamt in esse naturati divisum : quod divinis non convenit : quia natura communis nec in se, nec in personis distinguitur vel dividitur : aliter enim personae non essent in se invicem per naturae communis indifferentiam. Nec hoc est contra dictum Boetii. Persona enim semper significabat certum et determinatum et in esse naturae divisum, sed non semper significabat certum et determinatum incom-
municabili proprietate distinctum in esse naturati secundum esse substantiale indivisum et aliis unitum : et ad hoc significandum, translatum est post quaestionem haereticorum.
Ad PRIMUM autem quod objicitur de communibus rationibus eorum, dicendum est, quod licet substantia et essentia idem sint re, non tamen sunt idem modo significandi. Substantia enim a substando dicitur, ut dicit Aristoteles. Per se autem et principaliter substat suppusitum. Essentia autem dicitur per modum essentientis et unientis supposita. Et cum dicitur, quod idem significamus cum dicimus Patrem esse personam, Filium esse personam, quod significamus cum dicimus Patrem esse Deum, Filium esse Deum, hoc est, essentiam divinam, intelligitur idem re, non idem modo significandi.
Per hoc etiam patet solutio ad sequens.
Ad id quod objicitur, quod nihil est eis commune nisi essentia, dicendum est, quod sicut in antehabitis dictum est, quod nihil est eis commune per modum naturae nisi essentia, et per modum rei, et per modum veri univoci. Sed sicut in antehabitis dictum est, ex uno communi secundum naturam communicato secundum actum suppositi multae consecquuntur communitates, quae licet non omnino sint communitates univoci, tamen imitantur univocum. Ex hoc enim quod Socrates est homo, et Plato est homo, et Petrus homo, et commune est eis quod homo est secundum naturam, sequitur quod isti tres supposita sunt unius naturae, et commune eis est, quod quilibet suppositum est ex respectu substantis ad id cui substat : qui licet plurium sit ad unum, tamen similis et aequalis est in eis, et per consequens unius rationis. Et similiter commune est eis, quod hi tres individua sunt, .et tres naturae sunt. Et hoc vocatur commune habitudinis sive proportionis ad unum, et imitatur univocum, licet vere
<--- Page Split --->
univocum non sit : quia univocum vere a natura una causatur, quae communis pluribus participatur a singulis. Et hoc modo in divinis commune est hoc quod persona est. Quamvis enim non ab una et eadem personalitate Pater sit persona, Filius sit persona, Spiritus sanctus sit persona, sicut ab una et eadem deitate Pater est Deus, Filius est Deus, Spiritus sanctus est Deus : tamen a simili respecctu hypostasis Patris ad proprietatem personalem et ad naturam communem, et hypostasis Filii ad proprietatem suam et naturam communem, et similiter hypostasis Spiritus Sancti, causatur communis praedicatio personae de tribus, quae predicatur de tribus non ut commune nature, sed ut commune habitudinis sive proportionis ad unum, quod imitatur univocum in hoc, quod in pluribus aequalem et coequaevum ad unum et idem ponit respectum.
Et si objiciatur, quod secundum hoc persona videtur praedicari ut universale et ens de ratione trium cum dicitur, Pater est persona, Filius est persona, Spiritus sanctus est persona.
Dicendum, quod non praedicatur ut universale, nec ut ens de ratione trium : quod enim sic praedicatur, est commune naturae, et non habitudinis : sed praedicatur ut idem sub alio modo significandi. Idem enim est, Pater est persona, quod Pater est Pater : sed alium modum habet significandi, praecipue secundum quod Pater est substantivum, non adjectivum. Et hoc patet si resolvatur. Cum enim dicitur, Pater est Pater, sensus est, Pater est hypostasis incommunicabili proprietate paternitatis determinata, divinae naturae superposita : et haec est ratio personae.
Magister Gulielmus tamen Altisiodorensis ad hoc solvendum distinguit quadruplex univocum. Primum dicebat causari a conformitate communis nature, sicut homo univocum ad omnes ho-
mines, et album ad omnia alba. Secundum dicebat causari a generali conformitate intellectus. Dicebat enim, quod intellectus in hoc imago Dei est, quia similitudinem habet cum omni re sicut Deus. Sicut etiam dicit Aristoteles in III de Anima, quod intellectus est species specierum intelligibilium : et hoc intelligitur de intellectu formali. Et hoc modo dicebat esse univocum hoc nomen, res, in divisione Augustini in libro I de Doctrina Christiana, qua dicitur : « Rerum aliae sunt quibus fruendum est, aliae quibus utendum est, aliae quae utuntur et fruuntur 1. » Res enim sive sit creata, sive increata, similiter est ens ratum apud intellectum. Tertium causatur per aequalem denominationem ex parte animae acceptam, sicut intelligibile univocum ad omnia intelligibilia, et opinabile ad omnia opinabilia. Et hoc modo dicebat univocum esse hoc nomen, notio, ad quinque notiones quae sunt in divinis. Quarta univocatio, ut dicit, causatur ab aequali proportione ad effectum. Et hoc modo dicebat univocum esse hoc nomen, justum, de Deo et de homine : Deus enim dicitur justus, quia reddit unicuique quod suum est. Et a simili effectu dicitur homo justus. In his tamen modis non simpliciter est univocum, nisi in primo. Alii autem modi imitantur univocum : et ideo communitas illorum est magis communitas analogi, quam univoci.
Ad aliud dicendum est, quod substantia in definitione posita non dicitur a natura substantiae quae subsistere facit, sed ab actu substandi, et sic convenit supposito sive hypostasi, ut dictum est.
Id autem quod contra singulos inductum est, jam solutum est in praehabitis.
Ad id quod objicitur de Boetio, dicenContra sentent, 4. dum, quod Boetius in illo loco substanAd 1, 2 et 3 tiam accipit pro natura quae substare
<--- Page Split --->
vel subsistere facit in se, et non alio indigere ut sit, et non accipit eam secundum quod ab actu substandi dicitur. Et hoc modo verum est, quod porsona non dicit nec significat substantiam, nisi in obliquo.
PERHOCetiampatetsolutioaddi - ctumAugustini , quiasimiliteraccipitsubstantiam .
ADRATIONEMultimamdicendumest , quodnonsequitur , nisipersonasignifi - caretessentiaminrecto , velsubstantiamproutsubstantianondiciturabactusubstandi , sedutensinsesubsistens , aliononindigens , sicutcommuniseteademestnaturatriumpersonarum . Etsicsequeretur , quodtresessentiaeessenttrespersonae , etnumerataeintribusper - sonis .
MEMBRUM II.
De definitione hujus nominis, persona 4.
SECUNDO , Quæriturdedefinitioneistiusnominis , persona .
Etinveniunturquatuordefinitiones .
PrimaBoetii , hæcscilicet , « Personaestrationalisnaturæindividuasubstan - t i a . »
SecundaestRichardiinlibrodeTri - nitate , hæcscilicet , « Personaestintel - lectualisnaturæincommunicabilisexi - stentia . »
TertiaiterumRichardi , ibidem , « P e r - sonaestexistenspersesolumsecundumquemdamrationalisexistentiæmodum . »
Quartamagistralisest , hæcscilicet , « Personaesthypostasisdistinctaincom - municabiliproprietateaddignitatempertinente . »
Etquæriturdesingulisdefinitionibus . Videtureniminconveniensprima .
Rationalis enim natura non est nisi in homine. Dicit enim Isaac in libro, Definitionum, quod « ratio est vis animæ, faciens currere causam in causatum : » et sic ratio cum collatione est et cum inquisitione. Talis autem natura non est divina, nec etiam angelica, cum tamen persona sit tam in divina quam in angelica natura. Inconvenienter ergo definitur per rationalem naturam.
Adhuc, In divinis propter indifferentiam simplicitatis persona est essentia, sive natura. Obliquus autem omnis notat transitionem et diversitatem. Cum ergo dicitur, Persona est rationalis naturae, diversitas notatur inter personam et rationalem naturam : et cum sit omnimoda indifferentia, potius deberet dici, Persona est rationalis natura, quam rationalis naturae.
Adhuc, Objicitur de hoc quod dicitur, Individua. Nihil enim est individuum in particulari, nisi quod dividuum est in natura. Dividuum autem in natura, est materia qua secundum esse dividitur in particularibus. Divina natura secundum esse non dividitur in particularibus sive in hypostasibus, quas Joannes Damascenus vocat particularia. Ergo personæ in divinis non convenit esse individuum.
Adhuc, Non videtur convenire quod dicit, Substantia. Quod enim in definitione alicujus ponitur, multiplicato definito multiplicatur definiens, ut cum dicitur, homo animal rationale mortale, plures homines plura animalia rationalia mortalia. Ergo a simili, si persona est individua substantia, plures personæ plures erunt substantiæ individuæ, ut dixit Arius, et hoc est hæresis, quia tres personæ sunt una substantia individua sive indivisibilis secundum esse.
CONTRASECUNDAMetiamobjiciturquæesthæc , « Personaestintellectualisna - turæincommunicabilisexistentia . »
<--- Page Split --->
Et quaeritur, Quae sit natura intellectualis ? Aut enim est quae intellectualitate sicut differentia in specie constituitur, aut quae intellectu utitur, aut quae intelligitur, eo quod non intelligitur nisi intellectuale, hoc est, in esse intellectuali acceptum. Si primo modo : tunc natura divina non erit intellectualis : nulla enim differentia in specie naturae constituitur. Si secundo modo, iterum non erit intellectualis : non enim intellectu utitur, sed seipso intelligit. Si tertio modo : tunc multarum naturarum erit persona : sicut enim dicit Boelius, natura quae in omnibus est, est quae quoquo modo intelligi potest : et sic omnium naturarum esset persona, quod falsum est.
Adhuc, Quod dicitur, Incommuniccabilis, non videtur convenire soli personae : cum tamen sit ultima differentia in definitione posita, de qua dicit Aristoteles in VII primae philosophiae, quod convertibilis esse debet : omnia enim individua et omnia propria incommunicaebilia sunt. Dicit enim Algazel in Logica sua, quod individuum est ab accidente incommunicabili, et ideo dicitur singulare.
Adhuc, Quod dicit, Existentia, videtur inconvenienter dici : existentia enim secundum rationem suorum componentium dicit ens ex alio productum : hoc autem angelicis personis non convenit, quae origine non distinguuntur : et etiam in divinis Patri non convenit, quia Pater ex alio quodam non est : et in humanis Adae non convenit, eo quod Adam secundum originem ex alio non est.
Adhuc, Persona potius est existens quam existentia. Melius ergo diceretur, quod persona est intellectualis naturae incommunicabile existens, quam incommunicabilis existentia.
CONTRA TERTIAM etiam objicitur, quae est haec scilicet, « Persona est existens per se solum secundum quemdam rationalis existentiae modum. »
Secundum hanc enim non videtur esse persona in divinis. Dicit enim Hilarius in libro VII de Trinitate, quod « solitudo non est in divinis, nec singularitas. » Existens autem per se solum solitarium et singulare est.
Adhuc, Cum dicitur, Secundum quemdam modum, vagus est intellectus et non determinatus : quia nescitur quis sit modus ille. Definientia autem certa et determinata debent esse : quia aliter definitio non determinaret et certificaret definitum. Male ergo dicitur, Secundum quemdam modum.
CONTA QUARTAM etiam objicitur, hanc scilicet, quod « persona est hypostasis incommunicabili proprietate determinata ad dignitatem pertinente. »
1, Secundum hanc enim videtur, quod intellectus personae compositus sit, et addat super intellectum hypostasis. Compositus autem intellectus non est nisi compositi. Persona ergo in divinis videtur esse composita, quod falsum est : aeque enim simplex persona est sicut essentia.
- Adhuc, Secundum hoc videtur, quod abstracta personalitate per intellectum, adhuc remaneat hypostasis : et hoc falsum est : quia hypostasis est distinctum et determinatum quid, quod apud Philosophum. vocatur hoc aliquid : et si dicatur hic aliquis, tamen hic aliquis non est tam quis, quam quod, ut dicit Richardus, et sic redit in idem. Sed abstracto determinante non remanet determinatum : personalitas autem derminans est. Ergo abstracta personalitate hypostasis determinata non remanet. Si ergo remanet aliquid, non potest remanere nisi essentia determinata : et sic sequeretur, quod personalis proprietas determinaret essentiam, quod falsum est et saepius improbatum : sequeretur enim, quod sicut Pater non est Filius, ita essentia Patris non esset essentia Filii.
<--- Page Split --->
Adhuc, Contra has omnes definitiones simul objicitur.
Videtur enim, quod secundum eas anima separata sit persona. Est enim substantia individua rationalis naturae, et est existens per se solum secundum quemdam intellectualis existentiae modum.
Adhuc, Videtur, quod natura humana in Christo secundum hoc sit persona : est enim rationalis naturae individua substantia : et per eamdem rationem divina natura in Christo erit persona : et sic Christus est dua persona, quod falsum est.
Solutio. Solutio. Dicendum, quod licet sicut dicit Aristoteles in Topicis, unius rei sicut unum est esse, sit una definitio : tamen secundum plura quae secundum modum intelligendi sunt in uno et eodem, plures possunt dari assignationes, quae non sunt verae definitiones, sed manifestationes majoris declarationis, quam nomen. Et tales sunt quae inducte sunt. Et differunt, quia illa quae est Boetii, data est de communi intentione personae, prout se communiter habet ad Deum et Angelum, et hominem. Dua vero quae sunt Richardi, corrigunt eam quae est Boetii et determinant ad divina : et ideo dantur per propria divinorum, quorum magis est esse intellectuale quam rationale, et singulare quam individuum, et existere secundum individuum persona ad personam, quam substare in seipsa. Quarta vero datur secundum nominis proprietaetem. Dictum est enim in prehabitis, quod persona est facies larvata : quod 'non fiebat, nisi ad designationem certae personae et heri, quae dignitate praecedebat, ut Priamus et Hecuba. Propter quod etiam adhuc in civilibus persona dicuntur homines dignitate praecellentes, ut imperator, praeses,episcopus, praepositus, et hujusmodi.
Ad diffinit 1. Ad ID ergo quod objicitur contra primam definitionem, dicendum quod ratio compositus intellectus est, et sie ratio-
nalis natura pro intellectuali ponitur : tamen hoc est unum propter quod corrigit eam Richardus.
Ad alud dicendum, quod in veritate respiciendo ad simplicitatem rei in divinis, unumquodque divinorum praedicatur de alio in rectitudine : et sic persona est essentia, et proprietas essentia. Itaspiciendo autem ad [modum intelligendi communem, quo divina ex humanis intelligimus, sicut dicit Dionysius, eo quod humana sunt exemplata a divinis : sic convenientius dicitur persona rationalis naturae sive essentiae, quam rationalis natura vel essentia. Dicit enim Hilarius, quod aliud est ignis, et quod ignis est: et aliud est homo, et quod hominis est : et aliud Deus, et quod Dei est : et generaliter aliud natura, et quod naturae est : et hoc quidem in creatis aliud est re, in divinis autem aliud modo significandi. Cum ergo persona res naturae sit, et rem naturae dicat in recto, naturam autem dicat in obliquo, et dicat eam ut quo est res naturae, et ideo supposita persona non supponitur natura sive essentia, convenientius dicitur rationalis naturae quam rationalis natura.
Et quod objicitur de transitione obliqui, dicendum quod transitioni quae notatur per genitivum, sufficit diversitas in modo intelligendi, sicut convenienter dicitur bonitas Dei, cum tamen bonitas Dei et Deus seipso sit bonus. Dicit tamen Augustinus in libro VII de Trinitate et ponitur in libro I Sententiarum, distinct. XXIII, quod « tres personas unius essentiae dicimus, non ex eadem essentia, ne diversitatem inter essentiam et personam notemus. » Sed hoc est ex causis duabus simul junctis, quarum una est, quia ablativus est vehementioris diversitatis quam genitivus. Alia, quod praepositio quae etiam transitiva est et diversitatem notat, habitudinem designat esse materialis ad materiatum : et ideo tres personas ex eadem essentia non dicimus, ne persona ex essentia sicut ex materia esse credatur. Hujus signum est,
<--- Page Split --->
quod dicit exclusionem ab hoc esse personali, in divinis est: sic enim solus Pater est Pater, et solus Filius Filius: et hoc modo ponitur in definitione personae secundum se. Sed est de essentia hujus vel illius personae, sicut et in definitione individui accidens ponitur incommunicabile, quod est collectio accidentium singularium quam impossibile est in alio reperiri.
Ad aliud dicendum, quod ponit quemdam modum: quia in communi definit personam, et non hanc vel illam. Unde cum dicitur, quemdam modum, licet vagum sit quoad hanc vel ad illam, non tamen vagum est quin quem determinet: dicit enim modum existendi singulariter, licet non hunc vel illum.
Ad in quod objicitur contra quartam, dicendum quod diversitas in modo intelligendi quae non causatur ex diversitate rei, sed ex impotentia intellectus nostri, qui rem ut est aliter designare non potest, nisi assignet eam per assimilationem ad humana, in nullo derogat simplicitati rei: et ideo persona simplex est, sicut et natura in divinis: quia ea quae ratione nominis addit super hypostasim, non sunt diversa ab hypostasi re, sed modo significandi tantum, sine quibus perfectum esse personae designari non potest.
quod Filius est: et ideo ablato proprio non remanet hypostasis.
Objectio autem quae dicit, quod essentia remanet indeterminata, procedit ac si personalitas determinaret essentiam, et ac si essentia substaret personalitati: et hoc non est verum.
Ad illud quod in communi objicitur contra omnes, dicendum quod individua, quod ponitur in definitione Boetii, et incommunicabile quod ponitur in definitione Richardi, omnis communionis modum excludit secundum actum et potentiam. Communicabile autem quiddam est ut pars: et hoc nec individuum, nec incommunicabile est. Et ideo anima separata persona non est quiddam ut forma. Et ideo natura divina, vel essentia, vel persona, non est quiddam ut assumptum in unionem vel societatem alterius. Et ideo natura divina in Christo vel natura humana in Christo persona non est. Nihil enim horum in se individuum vel singulare et alii non communicans est.
MEMBRUM III.
De suppositione personae.
Ad aliud dicendum , quod licet secundum communem intentionem persone abstracta personalitate per intellectum, remaneat hypostasis, quae secundum intellectum substat personalitati : tamen meo judicio in divinis abstracta personalitate, nihil remanet: essentia enim non remanet, quia proprietati personali non substat: hypostasis non remanet, quia proprietas ut proprium accepta, est ipsa hypostasis, secundum quod dicit Hilarius, quod proprium est Patri quod Pater est, et proprium Filio
TERTIO deberet quæri de suppositione personæ. Sed quia jam satis habitum est, quod persona supposita non supponitur essentia : eo quod non dicit eam in recto, nec significat eam ut essentiam : et si significat substantiam, ut dicit Richardus, non significat eam ut naturam communem in se substantem et alio non indigentem ut sit, nec significat sub proprietate generali vel speciali, sed significat eam prout dicitur ab actu significandi ut suppositum, et sub proprietate
<--- Page Split --->
individuali vel quasi individuali, prout designatur per quis, qui quis tamen est quid in esse substantiali, et talem substantiam designat tam in singulari quam in plurali. Cum enim dicitur, Pater est persona, sensus est, Pater est suppositum certa et notabili proprietate distinctum. Et cum dicitur, Pater et Filius sunt personae, sensus est, Pater et Filius sunt supposita certis proprietatibus distincta.
MEMBRUM IV.
De comparatione personæ ad essentiam 1.
Et cum hæc omnia habita sint sufficienter, non restat quærendum, nisi de quarto membro quod est de comparatione personæ ad essentiam, propter opinionem quorumdam dicentium, quod persona differt ab essentia, sed non essentia a persona.
Et ad hoc proceditur sic :
Aristoteles dicit in VII Topicorum : « Quantulamcumque differentiam ostendentes erimus, ostendentes erimus quoniam non idem. » Personæ convenit generare et generari,spirare et spirari,essentia æutem neutrum. Ergo persona differt ab essentia non solum ratione intelligendi, sed re : quia realis differentia est generare et generari.
Adhuc, Personæ convenit distingui : essentiae non distingui : ergo persona differt ab essentia.
Si dicatur, quod cum dicitur, essentiae non convenit generare et distingui, per hoc non dicitur aliqua differentia positive, sed negative, et negatio nihil ponit : per id autem quod nihil est, nihil differt ab aliquo : quia sicut dicit
Aristoteles, non entis non sunt species, nec differentiae : et sic stat quod dicit opinio, scilicet quod persona positive differt ab essentia, sed non e converso essentia a persona. Contra : Communicabile esse positiva differentia est, uniens esse tres personas positiva differentia est : et utraque convenit essentiae, et opposita eorum privativa conveniunt personae, scilicet incommunicabile esse, et singulare sive distinctum esse, et ita non unitivum esse : ergo positivis differentiis differt essentia a persona, sicut e converso.
- Adhuc, Ista opinio per se inducit, quod persona dicit aliquid additum substantiae sive supposito : dicit enim relationem determinantem suppositum, sicut patet in ultima definitione personae praeinducta. Essentia autem nihil habet additum. Differt ergo persona ab essentia, et non essentia a persona per aliquam positivam differentiam.
Solutio . Dicendum , quodsecundumCatholicamfidemproterindifferentiamsimplicitatisquæestindivinis , personaestessentia , eteconversoessentiaestpersona : etreneutrumdiffertareliquo , sedmodointelligendi , etmododicendi , etmodosupponendi , etmodoattribuen - diutrumquediffertareliquo : istienimmodi , utsæpehabitumest , innullopræ - dicantsimplicitati . Qualiterverononvanisunt , sedadremreferuntur , sæpiusinpræhabitisdeterminatumest .
Ad PRIMUM ergo quod objicitur, dicendum quod generare et generari, et spirare et spirari, non dicunt differentiam personae ad essentiam, sed dicunt differentiam personae ad personam : et opposita ipsorum non sunt differentiae, sed negationes consequentes ex affirmatione, sicut si homo est rationale, sequitur, quod id quod non supponit hominem, nec dicit eum in recto, non sit rationale. Et
<--- Page Split --->
similiter ex quo persona non supponit essentiam, nec dicit eam in recto et ut essentiam, sequitur quod proprium per- sonæ non sit proprium essentiae, sed ne- getur ab ea propter modum significandi diversum, et propter diversum modum supponendi : et hoc non præjudicat iden- titati rei, sicut si dicam, demonstrata statua ærea, hoc est artificiale, quia sta- tua : et idem est naturale; quia æs : ergo idem est naturale et artificiale : non valet.
Ad aliud quod ultimo objicitur, dicendum, quod in divinis nulla est additio. Sicut enim dicit Boetius in libro de Trinitate, relatio nec addit, nec minuit, nec mutat, nec auget, et præcipue relatio originis : sed id quod est sine sui mutatione et additione, dicit quodammodo se habere ad aliud et esse alterius, et ideo diversitatem nullam inducit, nec realem difforentiam, sed tantum in modo significandi.