QUÆSTIO XLIII.
De usiosi et de hypostasi.
MEMBRUM I.
De usiosi, qualiter distinguatur in divinis 1 ?
De usiosi autem primo quaerendum
est, Qualiter ipsum et alia tria secum distinguantur in divinis ?
Et ponamus primo distinctionem eorum qui fuerunt ante nos.
Dixit enim Praepositivus, quod « alia est substantia subjecta, et alia est substantia subjecti.» Substantia subjecta est prima substantia, quae est subjectum, quae scilicet primo et principaliter et ma-
<--- Page Split --->
xime dicitur, ut dicit Aristoteles in Prædicamentis. Substantia subjecti, substantialis proprietas est ejusdem substantiae, hoc est, secundæ substantiæ cui substat prima. Et hæc est triplex, scilicet generalis, specialis, et individualis. Generalis, quæ tantum genus est,qua scilicet Socrates est substantia. Specialis, quae tantum species est, qua Socrates est homo. Individualis, quæ nec genus, nec speciem, sed individuum tantum constituit, ut qua Socrates est Socrates : et hæc ficto nomine dicitur Socracitas. Et pro his dicitur in Græco quatuor esse nomina, scilicet oòsía, quæ generalis substantia est. Et oòsíuosiç, quæ specialis substantia subjecti est. Hpóswov, quæ individualis est substantia. Ypóstxosiç, quæ est substantia subjecta.
Sed quia in divinis nec genus, nec species est, nec individuum proprie : ideo aliis non placuit ista distinctio. Et dixerunt, quod oòsía in Græco sive essentia in Latino, est idem quod prima forma, simpliciter faciens esse, et non esse hoc. Dicit enim Boetius in libro de Hebdomadibus, quod « omne quod est, ab alio habet quod est, et ab alio quod hoc est. » Oòsíuov sive subsistentiam dixerunt esse formam generalem vel specialem, qua id quod est hoc est, ut animalitate animal est, et humanitate homo est. Et hi dixerunt, quod oòsíuosiç sive subsistentia dicitur esse id quod est, sive subjectum, prout sua substantiali vel speciali forma est quid non indigens accidentibus ut sit : et quia subjectum dicit, ideo translatum est quandoque ad significandum personas, sicut Pater et Filius et Spiritus sanctus sunt tres subsistentiæ, id est, tres vere subsistentes personæ, nullo alio indigentes ad hoc quod sint. Usia vero quia subjectum non dicit, nec quod est, non translata est ad significandam personam, sed simpliciter naturam significat. Unde quamvis Pater sit usia sive essentia, Filius usia sive
essentia, Spiritus sanctus usia sive r«- sentia : tamen hi tres non sunt tres, sed una usia et una essentia. Substatiiam v«- ro dicunt, quod subjectum est, quam Græci ónóstzáv vocant, quod interpreta tur suppositum, eo quod ut res natur» sub communi natura posita est, et sicut dicit Avicenna, est ens in se completum, et alteri occasio existendi in eo : substat enim accidentibus. Et ideo hoc etiam dicunt esse translatum ad supponendum pro personis. Quia sicut substantia qua est subjectum, substat naturae communi, ita persona : et sicut substantia quæ est persona, substat accidenti, ita persona proprietati. Hpóswov autem sive persona proprie dictus est homo larvatus, ut dicit Boetius in libro de Duabus naturis in una persona Christi, quod histrionem in comediis et tragediis personas heroum sive heroicas, sive viros sive mulieres, ut Simonem, Cremetem, Hecubam sive Helenam, larvis pictis ad similitudinem facierum illarum personarum et sibi ante faciem circumligatis reprasentabant : et facta earum heroica canebant carmine. Propter quod personam dicebant transumi ad significandum hypostasim discretam proprietate dignitatis alicujus ab aliis hypostasisibus sive individuis. Et ad hoc Boetius inducit rationes duas : unam ex compositione vocabuli, aliam ex accentu. Ex compositione : quia componitur a nóóç quod est ante, et òó quod est facies, quasi ante faciem vel antefacies. Antefacies enim sive anterior laces, larva est. Accentu vero : quia in Græco dicitur nóóswov, in Latino persona, circumflexa penultima : eo quod canentes inter os proprium et os larva brevi vel acuto sono uti non poterant, sed circumflexo.
Contra hanc autem distinctionem mulsed tipliciter objicitur.
- Dicit enim Augustnus in libro VII de Trinitate : « Subsistere vel substare dicitur de rebus in quibus est aliquid vel aliqua quæ sunt in subjecto ut acciden-
<--- Page Split --->
sistentias confitemur. Ex hoc accipitur, quod hypostasis et subsistentia idem sunt. Hypostasis autem est substantia. Ergo subsistentia substantia est, et sic subsistentia nomen essentiale est.
- Adhuc, Boetius in libro de Duabus naturis in una persona Christi : « Deus usia est et essentia : ipse enim maxime est a quo omnium esse proficiscitur. Est etiam usiosis, id est, subsistentia : subsistentia enim nullo indigens est. Unde etiam unam dicimus esse usiam vel usiosim, id est, essentiam vel subsistentiam deitatis, sed tres hypostases, id est, tres substantias. » Ex hoc accipitur, quod subsistentia nomen essentiale est, et quod non bene dicitur, quod tres subsistentiae sint in divinis.
Sed contra. In contrarium hujus est quod dicit Richardus in libro de Trinitate : « Subsistentia est incommunicabilis existentia. » Incommunicabilis autem existentia proprietate incommunicabili determinatur. Proprietate incommunicabili non determinatur nisi persona. Subsistentia ergo persona est, et nomen personale.
Solutio. Solutio. Dicendum, quod distinctio horum nominum quolibet dicto modo satis bene potest fieri. Et ratio istorum quatuor nominum, est acceptio esse divini secundum nostrum intellectum. Natura enim divina, sicut et omnis alia natura communicabilis : aut accipitur in se, hoc est, in sua simplicitate : aut accipitur prout est in habente eam. Et hoc modo intellectus quo rem accipit, significat per dictionem. Regulariter enim verum est, quod hoc quod contingit intelligi, hoc modo quo contingit intelligi, contingit significari. Unde si primo modo intelligatur, Latine significatur nomine essentiae, et Graece nomine ousia. Si autem in habente intelligatur, cum habens determinatum sit, hoc contingit dupliciter : aut enim significatur ut determinatum sub natura communi indifferenti, quam non numerant supposita,
nec numeratur in illis, sed indifferens et indifferenti simplicitate est res in eis una secundum rem : et sic significatur nomine subsistentiae, sive ousia; Graece. Unde Boetius in libro de Duabus naturis in una persona Christi dicit, quod « hoc subsistit quod non indiget alio, hoc est, accedente ut sit. » Et hoc est secundum compositionem vocabuli : sistit enim quod in seipso stat proprio termino, et etiam alia sistit ne fluant ulterius. Quod autem fluit ad aliud ut sit, non sistit, ut accidens. Subsistit vero, quod stans sub aliquo, sistit in illo : et hoc proprie subsistens, et modus existentiae sive subsistentia vocatur proprie. Si autem intelligatur esse divinum in habente prout illud distinguibile est et determinabile ex aptitudine suppositi proprietate communiter accepta : tunc significatur Latine nomine substantiae quae est subjectum. Per hoc enim, ut dicit Avicenna, quod est occasio alteri existendi in ipso, translatum in divinam praedicationem, significat ens completum in se, determinabile proprietate : et hoc vocaur substantia Latine, et Graece ousia : quorum neutrum dicit proprietatem aliquam singulariter designatam. Si vero accipiatur ut actu distinctum incommunicabili proprietate : tunc significatur Latine nomine persona, et Graece nomine prosoipo. Et haec est causa quare persona et distinguitur et numeratur in tribus. Actu enim distinguens facit numerum in divinis, ut in praehabitis de numero personarum dictum est. Hypostasis autem sive substantia determinabilis quidem est proprietate, et sic numerabilis : sed quia non est actu determinata, ideo non numeratur secundum Latinos, praecipue prout dicit substantiam subjecti communi proprietate, prout substantia dicitur ens in seipso. non indigens alio ut sit. Et ideo dicitur Pater substantia, Filius substantia, Spiritus sanctus substantia, et hi tres una substantia.
Et si objicitur, quod Graeci dicunt tres substantias sive tres hypostases. Dicen-
<--- Page Split --->
dum, quod Græci accipiunt hypostases pro persona.
Ad id ergo quod objicitur contra distinctionem Præpositivi, dicendum quod Præpositivus noluit, quod genus et species et individuum proprie essent in divinis : scivit enim, quod universale et particulare propter indifferentiam maximæ simplicitatis in divinis esse non posset: Sed quia in universali duo sunt : unum quidem quod est in multis, et hoc quidem nobilitatis est et perfectionis : alterum quod est de multis, et hoc ignobilitatis est, quia per hoc innititur alteri ut subjecto. Et ratione primi dicit generale Præpositivus quod in omnibus est suis suppositis : speciale autem in eo quod specie differt ab alio, sicut Pater specie proprietatis differt a Filio : individuale autem quod est in uno solo : quæ licet re non differant in divinis, differunt tamen modo significandi. Et hæc est intentio Præpositivi.
Ad DISTINCTIONEM secundam dicendum, quod satis conveniens est.
Ad id quod primo objicitur in contrarium, dicendum quod Augustinus accipit proprie subsistere, scilicet quod secundum suppositum sistit aliud ens in seipso ut sit : hoc enim est accidens. Unde accidens potius est esse quam essentia, ut vult Aristoteles in nono primæ philosophiæ. Et hoc modo non est in divinis, sed potius transfertur ad divina, prout determinabile est proprietate cujus esse non sistit : quia proprietas substantia est in divinis, sed habet eam in se sicut determinatum habet determinans : et sic in divinam transfertur prædicationem.
Ad ALIUD dicendum, quod cum dicitur sub, sicut substantia vel suppositum, præpositio sub§non notat inferioritatem ad superius aliquid secundum rem, sed secundum modum significandi tantum, sicut commune rei dicitur supra, et discretum et determinatum dicitur sub : cum tamen re idem sint determinatum et commune. Unde per sub et supra non
notatur nisi diversus modus significandi habens et habitum. Et si objicitur, quod Augustinus dicit quod « Pater et Filius non differunt natura, sed causa et gradu. » Et, libro III contra Maximinum dicit, quod « differunt ordine naturae : nam ubi ordo est, ibi gradus est. » Dicendum, quod nullus gradus est in Trinitate, ut dicit Hieronymus. Dictum autem Augustini intelligitur de gradu secundum scilicet modum intelligendi, et non secundum rem. Inter ea enim quorum unum intelligitur sine alio, et alterum non sine alio, gradus est intelligendi. Et talis gradus in intelligendo est inter Patrem et Filium. Pater enim ut innascibilis sine Filio intelligitur. Filius autem sine Patre intelligi non potest. Causam autem vocat Augustinus auctoritatem Patris ex generatione.
Ad ALIUD dicendum, quod substantia dicitur ut substans in seipsa sive subsistens, nullo indigens ad hoc quod sit. Et hoc modo substantia una est trium personarum. Et hoc modo accipit eam Augustinus, et sic accidens non est substantia, et proprietas non significatur ut substantia. Dicitur etiam a substare proprietati determinanti : et sic trahitur ad standum pro persona : et sic dicuntur tres hypostases, et tres substantiae.
Ad DISTINCTIONEM tertiam dicendum, quod satis subtilis est et bona. Et quod dicunt ens nec distinguibile nec distinctum ex se vel ab alio, significant primum simplex, quod nullo sibi adveniente distinguitur vel determinatur, sicut et ipsum ens non determinatur ab aliquo, ita quod cum ipso in numerum ponatur : sicut et essentia divina nec cum persona, nec cum proprietate numeratur. Persona enim est essentia, et proprietas est essentia, sicut et ens se habet ad ea de quibus prædicatur. Et quod dicunt subsistentiam esse ens ex alio distinguibile, intelligunt substantiam secundam, quæ est in generibus et speciebus, quæ quidem ens distinctum est et determinatum non ex se,
<--- Page Split --->
sed ex alio, quod est differentia constitutiva sive generis sive speciei. Genus enim generalissimum quamvis non habeat differentiam extra se quae sit divisiva superioris alicujus et sui constitutiva, tamen intra se oportet, quod habeat differentiam qua ab aliis generibus determinetur et distinguatur, et ratione hujus dicitur subsistentia, quia non fluit ad aliud ut sit : et per hanc convenientiam quia substat alicui determinanti se, quando transumitur in divinam prædicationem, præpositione notionali [vel actu notionali potest trahi ad standum pro persona, ut cum dicitur, subsistentia de subsistentia, vel subsistentia generans, vel subsistentia genita. Et sic quidem distinguitur, sed in distinctis non numeratur proprie loquendo, sicut Deus de Deo, et Deus generans, et Deus genitus : sic enim dicendo, Deus qui est subsistentia, determinatur quidem præpositione notionali vel actu, non tamen numeratur in distinctis : non enim sunt tres dii, sed solum unus Deus.
Et si invenitur, tres subsistentiae, ab aliquo Sanctorum dictum, resolvenda est locutio, ut abstractum ponatur pro concreto, sicut tres subsistentiae, hoc est, tres subsistentes personae. Tales enim locutiones non sunt extendendae : emphaticæ enim sunt et figurativæ.
Et quod dicunt, substantiam significare ens ex se distinguibile non distinctum, volunt dicere, quod ex se, hoc est, ex seipso distinguibile sit, secundum quod ex se, hoc est, ex propria ratione significat ens distinguibile. Substantia enim secundum suum nomen, subjectum vel suppositum significat, quod apud Aristotelem vocatur prima substantia : et hoc est quod et substat naturae communi, et subjicibile est accidentibus. Unde substat et essentiae et subsistentiae, et ad hoc habet habitudinem, Quae habitudo si consideratur ex parte suppositorum, est plurium habitudo ad unum : et sic accipitur a Graecis qui dicunt tres substantias. Si autem consideratur ex parte naturae cui
substant supposita, et qua habent esse ipsa supposita, et habent ut sint et substantiae sint, tunc non potest numerari : quia hoc non est nisi unum : et hoc considrant Latini, qui ad vitandum haerem in Arii nolunt dicere tres substantias, ne id quo sunt et quo substant in seipsis et subsistunt personae, numerari credatur in personis, sicut numeratur in personiscreatis secundum esse natura communis. Petrus enim et Paulus et Joannes trehomines sunt, non unus homo. Undpropriissime loquuntur Latini et caule.
Quod autem dicunt de pæpænæp æiæpersona, planum est per antedicta. Illud enim significat ens distinctum discretiva proprietate.
Ad id quod objicitur in contrarium, A i 1 dicendum est, quod in divinis nihil realiter est in potentia : quia totum est actus quod ibi est. Sunt tamen quaedam nomina in divinis, quae secundum proprietates nominum secundum modum significandi quoad nostrum intellectum dicunt distinguibile, non distinctum. Dicunt enim suppositum, non cointellecta proprietate distinguente : et sic hypostasis dicit distinguibile, persona autem distinctum.
Ad aliud dicendum est, quod in creaA i 1 tis propter compositionem est universale et particulare secundum rem. Universale ex parte naturae communis, particulare ex parte rei naturae sive suppositi. Et haec in divinis propter omnimodam simplicitatem esse non possunt. Quod vero modus significandi provenit ex habitudine diversa, et non ex re diversa, qua scilicet aliquid se diversimode habet ad naturam communem, et ad proprietatem, et illa habitudo multipliciter variatur : propter hoc pluribus modis oportebat significari hoc in divinis. Et ad hoc significandum accommodata sunt ista quatuor nomina, sicut in praehabitis dictum est. Significatur enim commune ut simplex, vel ut in habente, et in habente vel per aptitudinem quam habet ad commune, vel per habitudinem quam
<--- Page Split --->
habet ad proprietatem secundum solam habitudinem vel secundum actum, qui modi significandi uno nomine vel duobus exprimi non poterant.
Ad aliud dicendum est, quod licet hæc in canone Biblia non inveniantur expresse, tamen eliciuntur ex his quæ expressa sunt in canone : et necessitas importunæ instantiae hæreticorum cogit illa accommodare ad expressionem veritatis. Propter quod non reputantur profane vocum novitates.
Ad id quod objicitur de Boetio in commento super Prædicamenta, dicendum est, quod Boetius ibi aliter hæc nomina accipit. Vocat enim materiam materiale, hoc est, primum genus subjectum formabile differentiis et distinguibile propriis et accidentibus, et hoc vocat ooiatv. Hoc enim in potentia est ad formationem propriorum et differentiarum. Et vocat ooiatvov differentia formarum. Hæc enim est differentia specifica, prout significatur ut universale, et non ut forma totius. 'Irootxat; autem sive substantia propter hoc dicit esse compositum : quia ambas istas habet compositiones, scilicet et primi formalis, et per differentiam formati, et individuantis et accidentis proprii : quæ quia in divinis non sunt nisi secundum modum significandi, ideo sub tali assignatione non poterant transumi ad divina. Et ideo Boetius sub alio modo significandi determinavit de his nominibus in libro de Duabus naturis sub una persona Christi.
Et per hoc patet solutio ad dictum Hieronymi et ad dictum Boetii.
Ad id quod objicitur in contrarium de Richardo, quod ipse accipit subsistentiam secundum quod praepositio sub dicit habitudinem suppositi ad proprietatem. Et sic verum est quod dicit : hoc tamen dicit subsistentia secundum proprietatem nominis : non enim dicit nisi ens in se subsistens nullo alio indigens ut sit. Unde nomen essentiale est, quod tamen ex adjuncto trahitur ad standum pro persona.
MEMBRUM II.
De hypostasi.
SECUNDO, Quæritur de hypostasi. Et quæruntur duo, quid scilicet sit hypostasis, et qualiter se habeat ad proprietatem distinguentem ?
MEMBRISECUNDI
ARTICULUS I.
Quid sit hypostasis secundum definitionem i ?
Ad id quod ulterius quæritur, dicendum quod nomen subsistentiæ et substantiæ nomina sunt essentialia, quæ tamen propter modum significandi possunt trahi ad hoc quod stent pro persona, sicut in præhabitis tractatu de generatione Filii dictum est, quæstione quid generet, et quid generetur.
Ad primum sumatur definitio quæ consuevit poni, hæc scilicet, « Hypostasis est substantia cum proprietate. »
Et videtur hæc definitio inconveniens esse.
- Cum enim dicitur, substantia cum proprietate, si utrumque illorum est de intellectu hypostasis, aut ex æquo et se-
<--- Page Split --->
cundum unam rationem, aut non. Si ex æquo : tunc ex duobus intellectibus componitur intellectus hypostasis : et hoc impossibile est. Duo enim ex æquo venientia non faciunt unum. Definitio autem vult dicere unum, ut dicit Aristoteteles in VII primæ philosophiæ. Si non ex æquo, sed proprietas accipiatur in substantia ut substantiam determinans.
- Et si hoc : tunc quaeratur, Quid dicat substantia? Aut enim dicit quo est, aut quod est, aut hypostasism, quae est sicut compositum.
Si quo est : tunc sequitur, quod quo esse sive essentia determinatur propritate : et si determinatur, distinguitur : et si distinguitur, ab aliquo distinguitur de quo non prædicatur. Et hoc est valde inconveniens. Ostensum est enim in præhabitis, quod commune quod est essentia, prædicatur tam de personis, quam de proprietatibus essentiali prædicatione.
Si autem dicat quod est, cum in divinis non sit quod est materiale, oportebit quod illud quod est, sit idem quod qui est, et sit absolutum, et sic idem in tribus : et sic quod est cum paternitate acit personam Patris, et cum filiatione facit personam Filii, et cum spiratione personam Spiritus sancti. Idem ergo videtur substare diversis proprietatibus : quod (ut dicit Anselmus) etiam intellectus non admittit : quia sic sequeretur, quod idem masculine qui designatur per qui est, esset Pater, Filius, et Spiritus sanctus.
Si autem dicatur, quod substantia dicat hypostasisn quæ est sicut compositum : tunc sequitur, quod idem ponatur in definitione suiipsius, quod iterum inconveniens est.
Adhuc, Quis est vel qui est Pater, non est qui est Filius, licet quod est Filius. Cum ergo dicitur, Pater est hypostasis, Filius est hypostasis, Spiritus sanctus est hypostasis : si hypostasis dicit qui
est, tunc nomen hypostasis non prædicatur idem in Patre et Filio et Spiritu sancto. Ergo non prædicatur univoce de ipsis hypostatibus. Univoca enim sunt, ut dicit Aristoteles in Prædicamentis, quorum nomen unum, et ratio substantiae diversa.
ULTERIUS quaeritur de alia definitione quam dat Damascenus, sic : « Hypostasis est substantia cum characteristicis idiomatibus, hoc est, cum distinctivis proprietatibus ». Et ex hoc videtur, quod
Hypostasis dicat essentiam aliquo addito : et sic intellectus hypostasis non est simplex.
Adhuc, In humanis substantia commune est : characteristica autem sive distincta sunt particularia, ut cum dicitur, Paulus est homo, Petrus est homo, commune quod est substantia, designatur per homo : distinctum autem per Petrus et Paulus : et quia distinguens particulat distinctum, est particulare : et nisi distinctum aliquid adderet supra commune, remaneret idem omnino Petrus et Paulus. A simili ergo in divinis cum dicat Damascenus, quod in divinis commune est substantia, particulare vero hypostasis, videtur quod hypostasis aliquid addat supra commune quod est substantia : et sic dicit substantiam aliquo addito.
Adhuc, Boetius in libro de Duabus naturis in una persona Christi : « Substantia cum substat in particularibus, hypostasis dicitur. » Videtur ergo, quod hypostasis dicat substantiam cum substare : et sic dicit substantiam cum aliquo addito.
IN CONTRARIUM hujus est, quod
- In divinis sicut essentia est una in tribus personis, ita substantia una non multiplicata. Sed si hypostasis dicit substantiam, tunc sequitur, quod dicat eam in rectitudine, sicut homo dicit animal. Unum enim non dicit alterum, nisi actu
<--- Page Split --->
et intellectu sit in ipso secundum primum modum dicendi per se. Et si hoc conceditur : tunc sequitur, quod multiplicato uno, multiplicabitur reliquum, ut homo est animal, duo homines duo animalia : sed hoc falsum est : quia in divinis tres sunt hypostases, et una substantia non multiplicata.
Adhuc, Boetius in libro de Duabus naturis in una persona Christi : « Persona est rationalis naturae individua substantia. » Rationalis naturae in obliquo venit in definitionem personae : non ergo significatur nec dicitur nomine personae. Si enim diceretur nomine personae sicut animal nomine hominis, sicut non dicitur, homo animalis, sed animal : ita non diceretur, persona rationalis naturae, sed rationalis natura. Cum ergo substantia eodem modo se habeat ad hypostasim, quo rationalis natura ad personam, videtur quod hypostasis non dicat substantiam, sed aliquid substantiae : et sic utraque definitio nulla est : et sic non est substantia cum proprietate, nec est substantia cum characteristicis idiomatibus, nec dicit substantiam aliquo addito.
Adhuc, Si dicatur, iste homo, iste dicit hypostasism, homo autem dicit substantiam quae est hypostasis : et si utrumque istorum resolvatur in sua principia, iste sive hypostasis resolvetur in corpus et animam sicut in materiam et formam, homo autem in genus et differentiam, et sic principia eorum diversa sunt. Quae autem diversa sunt, horum unum non significatur in altero, nec dicitur dicto altero. Essentia ergo non dicitur in nomine hypostasis, per locum a suo superiori.
Adhuc, Si hypostasis dicit essentiam aliquo addito, id additum aut est commune, aut particulare. Si commune, commune communi additum non facit particulare : dicit autem Damascenus, quod « hypostasis particulare est : » ex illis ergo hypostasis non constituitur. Si particulare : aut dicit aliud particulare
ab hypostasi, aut idem. Si aliud ab hypostasi, hoc commune non est factum particulare, sed alio particulari et proprio : et iterum quaeratur de illo, unde factum sit particulare, et ibitur in infinitum. Si eodem : tunc idem diffinitur per seipsum, quod est inconveniens.
- Adhuc, Si hypostasis dicit essentiam aliquo addito : tunc supposita hypostasi supponitur essentia : et hoc videtur esse inconveniens : attribuitur enim hypostasi quod est particulare, essentiae autem quod est commune : et sic attribuitur aliquid uni, quod non attribuitur alteri : et attribuitur hypostasi quod est distinctum et numeratum, et non essentiae. Sed quando supposito uno supponitur alterum, quidquid attribuitur uni, attribuitur et alteri. Videtur ergo, quod hypostasis non dicat essentiam aliquo addito.
In contrarium tamen sunt rationes abbatis Joachim et aliorum quorumdam antiquorum : et sunt præcipue due.
Una est, quod quando aliquid per predicationem attribuitur alteri per substantiam, et non secundum accidens, supposito uno, supponitur alterum. Cum autem dicitur, hypostasis est substantia, substantia attribuitur per prædicationem hypostasi, et non secundum accidens. Ergo supposita hypostasi supponitur substantia.
Secunda est, quod quæcumque duo secundum omnimodam indifferentiam se habent ad invicem, supposito uno supponitur et alterum. Cum autem dicitur, hypostasis est substantia vel essentia, omnimoda indifferentia est inter hypostasim et essentiam sive substantiam. Ergo supposita hypostasi, supponitur essentia sive substantia. Et hac eadem ratione dicit abbas Joachim, quod id quod attribuitur essentiae, attribuitur hypostasi, et e converso. Unde dicit, quod sicut hypostasis generat et generatur, ita essentia generat et generatur.
Adhuc, Si hypostasis dicit essentiam aliquo addito, videtur essentia ma-
<--- Page Split --->
joris esse simplicitatis, quam hypostasis: quod enim cadit in intellectu alterius, simplicius est illo : unde si hypostasis dicit essentiam aliquo addito, essentia cadit in intellectu ejus, et ita simplicior est.
In contrarium hujus est, quod secundum Philosophos major est unitas particularis, quam universalis : quia unitas universalis est in multis et de multis, unitas vero particularis est in uno et de nullo : quia dicit Aristoteles in libro de Prædicamentis, quod de prima substantia nulla erit prædicatio. Videtur ergo, quod major sit unitas hypostasis quam essentiae : essentia enim in multis est et de multis, hypostasis autem cum sit individua, ut dicit Boetius, in uno est, et de nullo. Et sic major est unitas, et per consequens major videtur esse simplicitas.
Solutio. Dicendum, quod hypostasis dicitur ab oio quod est sub, et xaix: positio : et ideo hypostasis est idem quod suppositum secundum nominis rationem, et sicut dictum est in praehabitis, cum dicitur suppositum, praepositio sub notat habitudinem inferioris ad superius sive particularis ad commune, sive determinati et distincti ad commune indeterminatum et indistinctum : et cum nihil faciat determinatum in divinis nisi proprietas, et hypostasis dicat determinatum commune, oportet quod in intellectu hypostasis sit proprietas determinans. Iterum cum intellectus non quiescat in proprietate, cum secundum modum suae significationis non dicat ens ut subsistens per se, sed ens indigens alio ut sit, hypostasis autem dicat ens in se per se subsistens, oportet quod in intellectu hypostasis sit ens per se subsistens, nullo indigens, et hoc est substantia. Dicit enim Boetius, quod « substantia est ens per se subsistens et nullo indigens : » et propter hoc hypostasis est substantia cum proprietate, et non substantia et proprietas, ut ex proprietate habeat de-
terminationem, ex substantia autem per se subsistere et nullo indigere.
Ad in ergo quod primo quaeritur, Quid dicat substantia in descriptione hypostasis posita ?
Dicendum, quod unumquodque definitur et describitur per proximum suum superius, quod substantialiter prædicatur de ipso, et quo supposito omnia substantilia prædicata consequentia ad ipsum supponuntur. Et hoc patet in definitione hominis, qui definitur per animal : quia animali supposito omnia consequentia supponuntur, ut vivum, corporea substantia, animatum, corpus, et substantia. Et similiter in definitione hypostasis cum ponitur substantia, ponitur pro prædicato substantiali, quod secundum modum intelligendi proximum est ad hypostasim : et hoc, ut dicit Hilarius, est res naturae actu naturae ad hoc quod sit, determinata, in seipsa subsistens, et naturali perfectione perfeeta : sicut enim in præhabitis in tractatu de generatione Filii determinatum est, hic producit hunc, et primi termini talis productionis designantur per hic et hunc : et quia hic et hunc dicunt ens ratum et perfectum apud naturam, ideo designantur per hunc terminum, res naturae. Unde res naturae dicit primum ens ratum constitutum opere naturae : et id quod sequitur ad illud, est proprietas determinans illud. Dico autem, proprietas incommunicabilis alii, quae licet in creatis vocetur accidens individuans, quod sic est in uno, quod impossibile est in alio inveniri : tamen quia in divinis non est individuatio, loco individuationis ponitur proprietas incommunicabilis, quae rei naturae secundum modum intelligendi confert singularem existentiae modum, quo una res naturae separatur ab alia. Et ita duo sunt in intellectu hypostasis, quae quia non sunt duo secundum rem, sed secundum modum intelligendi tantum, ideo intellectus hypostasis non simpliciter est compositus : quia non est compositi, sed simplicis se-
<--- Page Split --->
cundum rem : secundum modum autem intelligendi plura, non re sunt in intellectu nominis ejus : unde non ex æquo veniunt in definitionem ejus, sed unum ut ens subsistens ratum in natura quod est substantia, alterum ut determinans et incommunicabilis existentiae modum conferens : et ideo apta est definitio et propria.
Ad in quod quaeritur de substantia, Utrum dicat quo est, vel quod est, vel compositum ?
Dicendum est, quod non dicit quo est, nec quod est, sed dicit rem naturae prout primus et proprius terminus est actus naturae : et hoc est primum secundum modum intelligendi distinguibile proprietate incommunicabili.
Ad in quod objicitur, quod secundum idem est qui substat paternitati, filiationi, et spirationi, dicendum est, quod non sequitur : non enim idem est nisi in communi.
Si quis objiciat, quod universale et particulare non sunt in divinis : quia dicit Damascenus, quod in divinis commune re cernitur, et non ratione tantum.
Dicendum, quod hoc verum est : quia ubi universale et particulare, ibi sunt duae naturae re, quarum una est universalis, et altera particularis, et una non est alia : et hoc non potest esse nisi in compositis. Compositio autem in divinis non est. Est tamen ibi commune habitudinis, sive respectus, sive proportionis ad unum : quia sicut res naturae quae est Pater, determinabilis est incommunicabili proprietate, ita res naturae quae est Filius, incommunicabili proprietate determinabilis est, et similiter res naturae quae est Spiritus sanctus. Et tale commune ad suppositum sibi substans, sive ad suum particulare, non habet diversitatem rei, sed rationis tantum : quae ratio tamen non est vana, quia ad rem refertur secundum modum significandi, quo aliter designatur substans, et id cui substat : et hac ratione communi unum
est similitudine proportionis quod substat paternitati, filiationi, et spirationi: sed ex hoc non sequitur, quod sit unum et idem masculine quod substat : hoc enim esset idem numero et re : et hoc dicere est haeresis Sabellii. Pater enim et Filius et Spiritus sanctus, ut dicit Augustinus in libro de Doctrina Christiana, hoc modo sunt tres res, hoc est, subsistentes tres, et ens ratum apud naturam.
Ad aliud dicendum, quod hypostasis dicit subsistens singulare, et bene concedo, quod non prædicatur idem per idem, si idem masculini sit generis : sed prædicatur idem ut unum similitudine habitudinis, sive proportionis : quod quamvis non sit univocum vere, eo quod non est natura una, sicut nomen unum est in his de quibus prædicatur, tamen imitatur modum univoci, eo quod talis communitas ab univoco causatur. Ex hoc enim quod Pater est Deus, Filius est Deus, Spiritus sanctus est Deus, secundum consequentiam necessariam causatur, quod res naturae quae est Pater, et res naturae quae est Filius, et res naturae quae est Spiritus sanctus, uno et simili respectu secundum proportionem se habet ad naturam divinam, quae designatur per hoc nomen, Deus : et tali una ratione respectus prædicatur hoc nomen hypostasis de tribus. Et ideo imitatur univocum, et causatur a prædicato univoco.
Et si quis objiciat, quod inter hypostasim et naturam nihil sit medium, et sic non est respectus medius. Patet per antedicta, quod non valet : quia licet non sit respectus medius secundum rem, tamen est secundum modum intelligendi : et hic modus distinguitur per nomen hypostasis.
Ad in quod ulterius objicitur de definitione Damasceni, dicendum quod bona est, et redit ad idem cum prima. Characteristica enim idiomata sunt distinctive proprietates : et substantia dicit ens ra-
<--- Page Split --->
tum apud naturam in se perfecte subsistens, nullo indigens ad hoc ut sit : et hoc est res naturae, ut dictum est. Hoc autem quod objicitur de compositione intellectus, jam solutum est.
Ad aliud dicendum, quod hypostasis non dicit substantiam aliquo addito : quia cum nihil sibi additur vel addi possit, oportet quod ubi est additio, ibi sit diversarum conjunctio : nihil autem diversum est in divinis, propter indifferentiam simplicitatis : tamen est ibi diversus modus significandi : et sic unam et eamdem rem sub diverso modo significandi dicit hypostasis : et hoc non facit additionem. Nec est simile in humanis et divinis. In humanis enim compositio est : et ideo potest ibi esse additio. In divinis autem est omnimoda simplicitas, quae non permittit ibi esse additionem. Unde cum dicitur, hypostasis est Deus, idem est in praedicato et subjecto sub alio modo significandi. In subjecto enim est proprietas in communi designata ut suppositum, in praedicato autem natura ut in habente designata : et haec idem sunt in modo significandi differentia, et non in re. Hic autem non est sic quando dicitur, Petrus est homo, vel Paulus est homo : proprium enim non est commune, et natura proprii non est natura communis.
Ad 3. Ad aliud dicendum est, quod cum dicit Boetius, substantia cum substat in particularibus, hypostasis dicitur, intelligit de prima substantia, quae proprie et principaliter et maxime dicitur. Haec enim non nisi in particularibus accipitur : et illa sola subsistit ut ens perfectum et ratum apud naturam. Et ab illa confertur etiam secundae substantiae substare, secundum quod est secunda substantia in prima per esse, sicut dicimus, quod homo est albus, quia Socrates est albus. Et ideo illa principaliter hypostasis, hoc est, suppositum notatur. In divinis autem tamen nulla diversitas est inter suppositum, et id cui substat sive supponitur, nisi in modo significandi.
Ad m quod objicitur in contrarium, dicendum quod unum dicit alterum tripliciter, proprie scilicet et communitcr. Proprie dupliciter, scilicet quando unum est in intellectu alterius, et actu in ipsu ut ens de esse ejus, sicut homo dicit animal, quia animal est de intellectu hominis et de esse ipsius. Secundo, quando quidquid attribuitur uni, attribuitur alteri. Et istis duobus modis verum est, quod multiplicatio uno, multiplicetur et reliquum. Unde tres homines sunt tria animalia. Tertio modo dicitur unum dicere alterum large, sive communiter, quando scilicet proprium dicit significatum ut alterius aliquid : et tunc non dicit in recto, sed in obliquo : et sic hypostasis dicit naturam : dicit enim suppositum naturae communis, non quod est natura communis : et tunc si natura communis una et eadem est in suppositis, non sequitur, quod si numeratur suppositum, numeretur et natura communis. Et cum substantia dicat naturam communem, et hypostasis dicat formam in obliquo, non sequitur si tres sunt hypostases, quod tres sunt substantiae, sed sequitur, tres sunt unius substantiae.
Et si objicitur, quod in divinis hypostasis est substantia secundum rectum. Dicendum, quod hoc est ex modo dicendi vel significandi, scilicet quia in divinis, ubi est omnimoda simplicitas. In humanis autem non est sic : quia ibi suppositum non est natura communis per identitatem : aliter enim esset idem communicabile et incommunicabile, et verificarentur contradictoria de eodem et secundum idem.
Per hoc patet solutio ad sequens, scilicet ad dictum Boetii : quia hoc conceditur.
Ad m quod sequitur, similiter conceAd olydendum est, quia procedit : hypostasis enim non dicit essentiam, nec supposita hypostasi supponitur essentia ex communi modo significandi et dicendi per terminum.
Ad aliud dicendum, quod hypostasis Ad ebi
<--- Page Split --->
non dicit essentiam aliquo addito vel communi vel particulari: nec dicit essentiam in recto, sed dicit aliquid essentia, ut dictum est.
MEMBRI SECUNDI
PER HOC iterum patet solutio ad sequens : hoc enim procedit, sed fundatur super falsi suppositionem.
ARTICULUS II.
1 AD RATIONES abbatis Joachim dicendum est, quod non valent : oporteret enim, quod unum de altero prædicaretur non solum realiter, sed etiam quod esset idem modus significandi, et etiam quod esset omnimoda identitas, non rei tantum, sed etiam modi significandi. In divinis enim plus attenditur modus significandi, quam rei identitas, sicut in antehabitis dictum est. Unde argumentatur ab insufficienti : et incidit in utroque argumento fallacia consequentis. E converso enim valet sic : quidquid attribuitur uni, attribuitur alteri : sequitur, quod supposito uno, supponitur alterum, et inter ea est omnimoda identitas.
Qualiter hypostasis se habeat ad proprietatem distinguentem 1 ?
Secundo quæritur, Qualiter hypostasis se habeat ad proprietatem distinguentem ?
Et hoc est quærere, Utrum una et eadem hypostasis sit substans omnibus proprietatibus personalibus diversis et oppositis, vel diversæ substent diversis ?
Et videtur, quod una omnibus :
- Ytóçtacic enim in Græco idem est quod substantia in Latino : substantia autem una et eadem est omnibus tribus : si ergo hypostasis determinatur proprietate, videtur quod una et eadem hypostasis omni proprietate personali determinatur : et sic non sunt diversæ hypostases diversarum personarum, sicut non sunt diversæ substantiæ.
oblique cadit in intellectum hypostasis, nec cadit in diversum re, sed ut idem sub alio modo significandi : et ideo non sequitur, quod majoris simplicitatis sit essentia quam hypostasis.
Ad id quod in contrarium objicitur, dicendum quod esse in uno vel in pluribus nihil facit ad unitatem vel simplicitatem, quando id quod est in uno et quod est in pluribus, idem sunt re : tunc enim quod est in pluribus, non multiplicatur in illis, nec accipit compositionem. Dictum autem Philosophorum intelligitur in his in quibus quod est in uno, et quod est in pluribus, non sunt idem re sicut sunt universale et particulare : quinimo, ut dicit Richardus, in talibus unitas quæ est in pluribus, non multiplicata in illis, sed unum faciens plures, majoris virtutis est quam unitas quæ est in uno.
Et per hoc patet solutio ad totum.
Adhuc, Hypostasis cum sit communis tribus, nomen substantiale est : est enim Pater hypostasis, Filius hypostasis, Spiritus sanctus hypostasis : ergo de tribus in summa diceretur singulariter, et non pluraliter : videtur ergo, quod tres sunt una et eadem hypostasis.
Adhuc, Logice objicitur, quod inter quælibet duo extrema per affirmationem et negationem determinata, sunt duo media : sunt autem in divinis essentia nec distinguibilis, nec distincta : et est in divinis persona distinguibilis, et distincta : ergo duo media : unum quidem tenens se ex parte unius, et alterum ex parte alterius : et hæc non possunt esse
<--- Page Split --->
nisi hypostasis et substantia, et substantia magis tenet se ex parte essentiae : de se enim nec distinguibilis est, nec distin - cta : per adjunctam tamen praepositionem trahitur ad standum pro distincto, sicut dictum est in quaestione de generatione Filii, in capitulo ubi quaeritur, quid sit generans et quid genitum. Hypostasis autem magis tenet se ex parte personae : est enim distinguibile, sed nomine suo non importat distinctum. Si ergo hypostasis est medium, sequitur quod non sit extremum, et quod non conveniant ei determinationes extremi : non ergo convenit ei esse distinctum : et quod in divinis non est distinctum, manet unum : ergo hypostasis una in Patre manet, in Filio, et Spiritu sancto.
Adhuc, Eadem ratio confirmatur sic : In divinis duo sunt extrema, unum quo est omne quod est in divinis, alterum qui est post quod nihil in divinis est : unum sicut commune, alterum sicut determinatum. Ergo duo media, scilicet quod est, et qui est, sicut in humanis est natura communis qua homo est homo, et est individuum particulare quod est aliquis homo, sive quis homo. Et sunt duo media, quod est, et qui est. Quod est, quod designatur cum dicitur, homo est id quod est. Qui est, quod designatur cum dicitur, qui est generans, non est qui est genitus. Hypostasis autem dicit qui est, substantia autem quod est. Videtur ergo, quod hypostasis non dicit quis est. In divinis autem non multiplicatur nisi quis est. Hypostasis ergo non est multiplicata : et sic relinquitur, quod una hypostasis sit trium personarum.
Adhuc, Videtur hoc per exemplum quod multi Sanctorum inducunt : dicunt enim, quod sicut radius sive splendor est ex luce, ita Filius est ex Patre : et sicut calor ex luce et radio, ita Spiritus sanctus ab utroque. Sed nec in igne, nec in aliquo luminoso corpore splendor et calor quaerunt pluralitatem suppositi,
sed in uno et eodem supposito sunt. Ergo nec in divinis proprietates personanarum diversitatem quaerunt suppositi, sed uno et eodem sunt supposito.
In contrarium hujus est, quod
Hoc directe videtur esse haeresis Sabellii, qui dixit : « Idem masculin quando voluit, fuit Pater : quando volluit, fuit Filius : quando voluit, fuit Spiritus sanctus. »
Adhuc, Dicit Damascenus, quod « hypostases proprietatibus differunt : » ergo per intellectum relinquitur, quod plures sint hypostases, et per consequens plures proprietates quibus differunt. Intellectus enim suppositi est ante intellectum proprietatis : eo quod proprietas fluit a supposito.
Adhuc, Quaecumque sunt in creaturis ad esse et ad dignitatem pertinentia, principalius sunt in creatore. In creaturis autem sic est, quod hic et hic, scilicet generans et genitus, prima distinctione distinguuntur ut res naturae per actum qui est naturae emanatio, quo hic est ab hoc, et per consequens distinguuntur proprietate : quia enim hic est a quo alius, ideo ille est pater : et quia hic est qui ab alio, ideo ille est filius. Ergo similiter est in divinis : et sic videtur, quod non proprietate primo hic distinguitar ab hoc, sed secundum se etiam non intellecta proprietate distincti sunt.
Adhuc, Augustinus in libro I de Doctrina Christiana : « Res quae nos beatos faciunt, sunt tres res, scilicet Pater et Filius et Spiritus sanctus 1. » Quod autem dicit tres res, non potest referri nisi ad hypostases. Ergo in divinis tres hypostases sunt, non una.
SOLUTIO. Dicendum, quod diversae sunt hypostases trium personarum determinatae proprietatibus, quae proprietaetes aliter sunt in divinis, quam in humanis, in duobus. Unum est, quod in divinis proprietas est hypostasis sub-
<--- Page Split --->
stanti aliter et essentialiter, quod non est in humanis : et hoc est propter omnimodam simplicitatem. Secundum est, quod in divinis proprietas vim habet constitutiva differentia : in humanis autem est esse constitutum consequens. Constituit enim proprietas hypostasim in determinata specie esse personalis, ut Patrem in esse Patris, et Filium in esse Filii : et ideo necesse est, quod diversa et opposita proprietates diversas determinent hypostases.
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod licet hypostasis et substantia sint idem, secundum quod substantia a substare dicitur, tamen modum significandi non habent eumdem secundum usum nominum. Substantia enim et nomen est praedicamenti, et nomen est substantiae prima. Secundum quod est nomen praedicamenti, dicitur substantia per se ens ad aliud non fluens, nec alio indigens ut sit, ut dicit Boetius. Et a sic dicta substantia omne quod est in genere substantiae, sive ut genus, sive ut species, sive ut individuum, habet quod per se est nullo indigens ut sit : et hoc non dicit hypostasis. Secundum autem quod dicit primam substantiam, non dicit nisi substare principaliter et maxime : et cum substare non possit nisi quod per se est alio non indigens, tunc oportet, quod substantia primo modo dicta sit in intellectu substantiae secundo modo dicta : et hoc non est in intellectu hypostasis. Et ideo licet Graeci dicerent tres δποστάσεις, Latini nullo modo volunt dicere tres substantias : eo quod videbant, quod sequebatur de necessitate tres esse essentias, et secundum primum intellectum nominis, et secundum secundum. Hypostasis autem non dicit nisi suppositum in ratione suppositi : et hoc est qui est, sive res naturae.
Ad ALIUD dicendum, quod licet hypostasis nomen substantiale sit, tamen non dicit substantiam in ratione prima nominis substantiae, sed in ratione secunda, prout res naturae substantia est : et hoc est suppositum in ratione suppositi
prout designatur hoc nomine, qui est. Sic autem designatum multiplicatur in personis : et ideo non est una hypostasis trium personarum. Sicut et persona substantiale nomen est, ut dicit Augustinus : tamen de omnibus in summa non dicitur singulariter, sed pluraliter. Quod enim dicitur, quod substantiale nomen de omnibus in summa dicitur singulariter, et non pluraliter, intelligitur de his quae significant substantiam ut quo est, vel quod est : et non de his quae significant substantiam ut quis est, vel qui est. Qui est enim dicit rem naturae non in specie personali determinatam. Quis est autem eamdem rem naturae dicit determinatam in specie secundum esse personale. Propter quod substantiam dicunt in obliquo, et non in recto.
Ad ALIUD dicitur, quod in Trinitate secundum rationem intelligentiae extrema et media sunt : sed non sunt vere media per æquidistantiam, vel per æqualem participationem extremorum. Et ideo distinguibile non distinctum, non ideo dicitur, quod non sit distinctum, sed quia nomine suo non importat proprietatem quæ demonstret distinctionem. Actio enim naturae res naturae distincta est : actus enim generantis non stat nisi in distincto. Et sic hypostasis etiam distincta est ante secundum rationem intelligendi quam conveniat ei proprietas demonstrans distinctionem : est enim per intellectum qui est, sive hic, ante hunc esse Patrem.
Ad ALIUD patet solutio per idem : quia illa ratio eadem est cum priori aliis verbis confirmata.
Ad ALIUD dicendum, quod imperfectum est simile, et demonstrat processionem personarum, nisi quantum ad duo, scilicet quod incorruptibiliter procedunt persona, sicut sine corruptione ignis procedit calor et procedit splendor, et quantum ad hoc, quod plura sunt ab uno, sed non quoad hoc, quod calor et splendor sint proprietates quæ exigant diversitatem suppositorum, sicut paternitas et
<--- Page Split --->
filiatio diversitatem exigunt hypostasum sive suppositorum.
Adobject . 1 . ADALIUDdicendum , quodilludquodobjiciturincontrarium , estconceden - d u m . Sienimnonessentdiversaehy - postases , Sabelliusverumdixisset .
Adobject . 2 . ADIDquodobjiciturdeDamasceno , dicendumquodindivinisPatremessePatrem , etPatremgenerareFilium , etPatremdeterminaripaternitate , idemestre , seddifferuntsecundumrationemintelligendi : quiaPatremessePatrem , dicitproprietatemproutestdistinguensetdeterminansinessepersonalisecun - dumspeciem : Patremautemgenerare , diciteamproprietatemutactumpro - priumPatris : PatremverodistinguiaFiliopaternitate , eamdemproprietatemdicitproutestrelatiooppositionemha - bensadFilium . EtsecundumhosmodosintelligendiexprimomodoPaterestquis , exsecundoPateresthic , extertioPaternonestFilius . Etverumest , quodpropriusterminusgenerationisestresnaturæ : etsicdistinctusperactumna - turæestanteproprietatemdeterminan - temeumineoquodestquisinpersona , nonre , sedrationeintelligendi . EthocmodoloquiturDamascenus , etverumdicit : quiasicaliusmodusestdistin - guendihypostases , etaliusmodusdiffe - rendiproprietatibussuis : differuntenimhypostasesutresnaturæ , etdifferuntproprietatibussuis .
Adobject . 3 . ADALIUDdicendum , quodhocverumconcludit : sedinhocsolocavendumest : quiaquodestincreaturispriusetposteriustemporeetcausaeteffectu , hocestindivinissecundummodumin - telligenditantum : ethicmodusintelli - gendicausaturexdefectunostriintelle - c t u s , q u i ( sicutdicitDionysius ) divinanonpercipitnisiexsimilitudinehumano - r u m .
Adobjest . 4 . ADDICTUMAugustinidicendum , q u o d
hocnomen , r e s , indivinisduplicitersumitur , scilicetessentialiter , secundumquoddicitAugustinusibidem , q u o d « hitressuntunaetsummares . » Secundupersonaliter , secundumquoddicit , q u o d « PateretFiliusetSpiritussanctussunttresres , » hocest , quisuntentessivexistentesentitateratainessepersonali .
Notandumtamen , quoddehocnomine , bostasic , dicitsicHieronymusadDamasumPapam , utdicitMagisterinprimoSententiarum , distinct . X X V I : « AbArianorumpraesule , hypostasin » novellumnomenamehomineRoma - « noexigitur . Interrogamus , quidtres « hypostasesarbitrenturiintelligi ? T r e s « personassubsistentesaiunt . Respon - « demusnositacredere . Nonsufficiteis « sensus : ipsumnomenefflagitant : « quianescioquidveneniinsyllabis « latet . Clamamus , Siquistreshypo - « stases , idest , tressubsistentespersonas « nonconfitetur , anathemasit . Siautem « quishypostasimostavintelligens , n o n « tribuspersonisunamhypostasimin - « dicit , alienusaChristoest : quiscilicet « treshypostasesdicens , subnominc « pietatistresnaturasconaturasserere . » I t e m , Hieronymusadeumdem : « S u f - « ficiatnobisdicereunamsubstantiame « trespersonasperfectasæquales : t a - « ceamustreshypostases , siplacet . N o - « menhocnonbonaesupsicionisest , » cumineodemverbosensusdissen - « tiunt . » SedadhocrespondetMagi - sterinprimoSententiarum , distinct . XXVIquodinhisverbisnonnegatHieronymusutendumessenominehy - postasisinsignificationequadetermina - tumestdeipso , sedhæreticoseopraveusosostendit : contraquoscauteladistinctioneopuserat , sicutpatetinprædictadeterminatione 1 .
<--- Page Split --->