QUÆSTIO XLII.
De numero qui est in divinis personis.
Deinde quaeritur de numero qui est in divinis personis.
Et quaeruntur tria.
Quorum primum est, An numerus sit in divinis personis ?
Secundum, Quis aut qualis numerus sit in divinis personis ?
Tertium, Quantus numerus sit in divinis personis ?
MEMBRUM I.
Utrum numerus sit in divinis personis'?
PRIMO ergo quaeritur, An numerus sit in divinis personis ? Et videtur, quod non.
1 Cf. Opp. B. Alberti. Comment. in I Sententiarum, Dist. XXIV, Art. 1. Tom. XXV hujusce
novæ editionis nostræ.
<--- Page Split --->
Boetius in libro de Trinitate : « Unum vere, in quo nullus numerus. » Cum ergo Deus verissime sit unum, nullus numerus potest esse in ipso.
Adhuc, Ambrosius, in libro I de Trinitate : « In Deo numquam totalitatem ponimus : quia nec numerus, nec quantitas ibi est 1. »
Adhuc, Cum numerus nutus memeris sit, hoc est, divisionis, ubi divisio non est, ibi numerus non est. In Deo autem nulla potest esse divisio. Ergo nullus numerus.
Adhuc, Unum numero, est unum subjecto et substantia, quamvis multas habeat proprietates et accidentia : talis enim multitudo non præjudicat uni numero, nec facit multa numero. Quod ergo non est divisum per substantiam subjecti, non habet numerum, nec in ipso est numerus. In Deo autem per substantiam nihil divisum est. Videtur ergo, quod ibi nullus numerus sit, licet ibi sint proprietates diversæ.
Adhuc, Numerus (ut dicunt Pythagoras et Boetius) est acervus ex unitatibus profusus. Ubi ergo non est profusus acervus, non est numerus, a destructione consequentis. Sed cum dicimus, Pater est unus, Filius est unus, Spiritus sanctus est unus, intelligentes, unus Deus Pater, unus Deus Filius, unus Deus Spiritus sanctus, nullus profunditur acervus : quia hi tres sunt unus Deus, non tres dii. Ergo ex unitatibus quæ sunt in divinis, nullus profunditur numerus : ergo numerus non est in divinis.
Adhuc, Aristoteles dicit in I Physicorum, quod unum est indivisum in se, et divisum ab aliis, et hoc vere unum est : et intelligitur, quod sic essentialiter divisum sit ab aliis. Tale autem unum nullum est in divinis : quia nec sic unus Pater est, nec Filius unus, nec Spiritus sanctus unus. Et ubicumque non est
vere unum, ibi non est vere acervus « unitatibus profusus, qui est numerus. Ergo in divinis non est vere numerus.
Adhuc, Per se ens cum per se ente facit numerum : Socrates enim et Socratumusicus sunt unum, non duo. Relatioautem in divinis est minus quam in alio ens. Ergo multo minus facit numerum, quam accidens. Cum ergo istud non faciat, nec istud faciet, per locum a majori.
- Adhuc, Licet differentia, ut dicit Damascenus, sit causa numeri : tamen hoc non habet nisi differentia divisiva, et in quantum dividit. Differentia enim communis qua Socrates stans differt a se sedente, non dividit, ideo in numerum non ponit. Cum ergo per relativa nihil differat substantialiter, per relativa nihil simpliciter ponitur in numerum. Dicit autem Boetius in libro de Trinitate, quod sola relatio multiplicat Trinitatem. Cum ergo relatio non dividat simpliciter secundum essentiam, relatio hoc quod distinguit, non ponit in numerum, et sic numerus non est simpliciter in divinis.
In contrarium hujus est :
Dionysius in libro de Divinis nominibus 2, quod Deus est principium et causa et ordo et numerus : propter quod est unitas et supertrinitas.
Adhuc, Ex prædictis constat, quod in divinis est substantia communicabilis, et incommunicabilis substantia. In inferioribus autem ubi sunt duæ substantiæ respondentes istis, verus numerus sequitur substantias incommunicabiles : et istum impedire non potest substantia communicabilis : Socrates enim et Plato et Cicero vere sunt tres : et huic numero non obstat, quod participatione speciei sint unus homo. Cum ergo Pater et Filius et Spiritus sanctus sunt tres personæ, unitas substantiæ communis non potest obstare, quin in eis sit verus numerus.
<--- Page Split --->
SOLUTIO. Dicendum, quod in Trinitate sive in divinis simpliciter non est numerus sicut in creaturis. Et hujus causa est : quia dicit Aristoteles in IV Physicorum, quod numerum cognoscimus divisione continui, sive divisione communis, quod quasi continuum unit divisa. Omne enim quod in numerum ponit, sub aliquo communi quod secundum se divisum est in numeratis, in numerum ponitur, ut Socrates et Plato duo homines sunt, homo et asinus duo animalia, homo et lapis duae substantiae, substantia et accidens duo entia. Cum enim dicat Damascenus, quod « differentia est causa numeri, » intelligitur hoc de differentia simpliciter, hoc est, de differentia substantiali, quae dividit esse substantiale : differentia enim accidentalis quia non recedit a substantiali uno, non ponit in numerum : Socrates enim et Socrates musicus substantialiter unum est, et non faciunt simpliciter numerum. Unde cum in divinis substantia uniens personas in personis numeratis non dividatur, Pater enim et Filius non sunt duo dii, sed unus, non potest in divinis simpliciter esse numerus, sed numerus quidam, scilicet numerus personarum, quae penes quoddam numerantur, et non simpliciter, penes scilicet incommunicabilem proprietatem, qua quælibet persona totam possidet substantiam, et habet indivisam : talis enim proprietas per hoc quod relatio est, et oppositionem relationis habet, nihil intrinsecorum dividit, quia ad nihil intrinsecorum habet oppositionem. Quod patet : si enim aliquis idem sit pater unius et filius alterius, quamvis habeat oppositas relationes, in seipso non dividitur, sed ipse unus et idem manens est pater et filius, sed dividitur ab extrinsecis duobus, ad quos per duas relationes habet oppositionem, per paternitatem enim dividitur a suo filio, per filiationem autem a suo patre. Per quod patet, quod Pater non distin-
guitur nisi a Filio, et non a substantia divina, et Spiritus sanctus ab utroque. Numerus autem qui simpliciter numerus est, intrinseca dividit et communia substantialiter, ut Socrates et Plato sunt duo homines : et ideo in divinis non potest esse numerus simpliciter, sed numerus quidam : qui eo modo quo distinguit, in numerum ponit : non distinguit autem nisi in oppositione ad alium : non ergo in numerum ponit nisi ad alium. Unde Pater et Filius non sunt duo, nisi in quantum Pater opponitur Filio, et Filius Patri : in omnibus autem aliis unum sunt.
PER HEC QUÆ dicta sunt, patet solutio ad primam partem quæstionis. Illa enim non probat, nisi quod simpliciter numerus sicut est in creaturis, non est in divinis : et non prohibet, quin numerus quidam qui ex oppositione relationis est ad extra, sit in divinis, sicut jam dictum est.
Ad m quod objicitur in contrarium, Ad object.1. dicendum quod Dionysius non loquitur de numero personarum, sed de numero tali qui Deus est, omnia, sicut dicitur, Sapient. xi, 21, disponens in numero, pondere, et mensura 1. Ubi dicit Augustinus, quod disponit in seipso, qui est numerus absque numero et numerus numerans effective. Sicut etiam Boetius in prologo Arithmeticae dicit, quod « Deus omnia in numero creavit. » Et sicut Plato numerum principium entis esse dixit.
Ad ALIUD dicendum, quod in inferioriAd object. 2. bus dividentia sequitur numerus propter hoc, quod commune secundum esse dividitur in ipsis, hoc est, commune quod est substantiale ipsis et uniens ea. Et hoc non est in divinis : dividentia enim in divinis sive distinguentia non dividunt communem substantiam, sed determinant et distinguunt ab alio tantum : et ideo non sequitur ea numerus simpliciter, sed numerus quidam, ut dictum est.
<--- Page Split --->
MEMBRUM II.
Quis vel qualis numerus sit in divinis personis ?
SECUNDO quaeritur, Quis vel qualis numerus sit in divinis personis ?
Et quaeritur, Quis numerus numerans ?
Videtur autem per Augustinum, quod relatio est numerus numerans in divinis. Dicit enim : «In relatione personarum numerus cernitur, in divinitate naturae quid unum sit, apprehenditur. »
Adhuc, Hoc videtur per rationem : Sicut enim in re divisione contiunii numeramus, et quoties unum nutum ad divisionem facimus, tantum numerum esse dicimus : sic videtur secundum analogiam esse in divinis. In his enim distinguens per modum dividentis est. Unde quoties nutum ad distinguens in esse personali facimus, tantum numerum personarum esse dicimus. Oppositione autem relationis nutum facimus ad distinctionem in esse personali. Ergo oppositione relationis numeramus : et sic videtur numerans esse proprietas personalis sive relatio.
Adhuc, In divinis personis, sicut in praehabito membro quaestionis probatum est, non potest esse numerus per distinguens ad intus, sed per id quod ponit oppositionem ad extra. Nihil autem ponit talem oppositionem nisi personalis proprietas, sive relatio. Ergo nihil ponit numerum in divinis, nisi personalis proprietas per oppositionem quam habet ad correlativum.
Sed contra. IN CONTRARIUM hujus est, 1. Quod dicit Boetius in libro de Trinitate, quod « relatio nihil addit ad esse relativi. » In omni autem numero quo numeramus, unum addit alteri. Ergo re-
latio non potest esse numerus quo numeramus in divinis.
- Adhuc, Ex cujus unitatibus a^grrgatio non provenit, non ponit in nuurum : ex unitatibus relationum nulla congesta provenit pluralitas vel a^grrgatio : ergo relationibus non numeranuiin divinis. Prima pars patet per se, et per numeri definitionem. Secunda probatur in exemplo. Punctum enim prhoc quod principium est a quo fluit linea, et per hoc quod est finis ad quem linea terminatur, et per hoc quod est medium in quo copulantur duae lineae, nullam congestam facit aggregationem vel pluralitatem, sed remanet unum et idem. Si autem relatio hoc haberet per se, quod numerum poneret, tunc ubique haberet : et si ubique non habet, nusquam habet : relatione ergo numerus fieri non potest in divinis.
ULTERIUS ex hoc videtur, quod non numerus realis, sed rationis solum sit in divinis.
Dicit enim Joannes Damascenus, quod « in creaturis commune consideratur ratione, hypostases autem re. » In divinis autem e converso est, quod in divinis commune consideratur re, hypostases autem ratione. Sed quo considerantur differre hypostases, eo numerantur et in numerum ponuntur : ratione considerantur differre : ergo ratione in numerum ponuntur.
Adhuc, Punctum per hoc quod est principium, medium, et finis, non differt re, sed ratione tantum : ergo relatio differentiam non facit nisi rationis, et non rei. Et sic a simili, in divinis inter Patrem et Filium et Spiritum sanctum non erit differentia nisi rationis tantum : et per consequens nec numerus nisi rationis : quia differentia est causa numeri, ut dicit Damascenus.
Adhuc, Cum dico, Pater est Deus, Filius est Deus, Spiritus sanctus est Deus, non constituo numerum realem : quia hi tres sunt una res, quae est Deus :
<--- Page Split --->
sicut enim Pater est Deus, ita paternitas est Deus : et sicut Filius Deus, ita filiatio Deus : et sicut Spiritus sanctus Deus, ita spiratio Deus : nihil enim hic est actum in aliquam pluralitatem ex repetitione istorum. Videtur ergo, quod repetitio istorum non faciat nisi pluralitatem rationis, et non rei alicujus.
- Adhuc, Si aliquis dicat, quod propter ordinem naturae in relatione originis est ibi numerus rei, et non rationis tantum. Videtur hoc non esse verum. In imagine enim similitudinis quae est in anima, ordo naturae est secundum relationem originis, qua ex mente est intellectus, et ex mente sive memoria voluntas : et tamen haec non differunt re, nec re numerantur, sed ratione tantum : haec enim, ut dicit Augustinus in libro X de Trinitate1, sunt una anima, una vita, una substantia, et non differunt nisi ratione.
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . Sthocconcedatur , videbiturhaeresisSabellianaincidere : quiasecundumhocpersonaenondifferuntnisiratione , etnonre , sedsolumsecundumintellectumnostrum : ethocdixitSabellius .
ctum numeratur in Trinitate : .ergo relinquitur, quod sola relatio numeratur.
Incontrariumhujusest , quodnonSedcontra . intellectis relationibus, adhuc sunt tres hypostases habentes divinitatem : et si tres sunt, cadunt in numerum : et sic hypostases numerantur. Hoc probatur per Augustinum in libro VII de Trinitate, ubi dicit, quod « omne relativum est etiam aliud quam relativum : est enim hypostasis in qua est relatio. »
Solutto . Adquæstionemdicendumest , quodprocertosicutprobatumest , hocmodoquoindivinisestnumerusaliquis , itaestibinumerusnumerans , etnumerusnumeratus . Etnumerusnumerans , estproprietaspersonalisperoppo - sitionemrelationisdistinguensinessepersonali , etnoninessesimpliciter , secundumquodAugustinusinlibroVdeTrinitate , dicit , q u o d « aliudestessePatrem , etaliudestesseFilium : quamvisidemneutraliter , nonmasculinedictum , sitPatremesse , etFiliumesse 2 . » Undesicutinrebuscrea - t i s , inquibussimpliciternumerusest , numerusnumeransrelatusadremestidquoddistinguitinessecommuni , etfacitunumesseindivisuminse , etdivisumabalio , perhocquodterminatipsuminse , etdeterminatabaliis : ettaleunumadditumunifacitnumeruminesseinquoponitdistinctionem , etnoninesseinquonullamponitdistinctionem , utunumquodestSocrates , etunumquodestPlato , suntduoinessehominis : quiahocdistinguiturinSocrateetPlatone : etideosuntduohomines , nonunusho - m o : itaindivinispermodumquoestibinumerus , numerusnumeransestidquoddistinguitinessepersonali , etfacitunumterminatuminse , etabaliode - terminatuminessepersonaliinquantumpersonaleest : etunumetunumfacitduaspersonas , etunumetunumet
Ulteriusquæritur , Quissitnumerusnumeratus , utrumrelatio , velhyposta - s i s ?
Et videtur, quod relatio : quia
Dicit Boetius in libro de Trinitate, quod « sola relatio multiplicat Trinitattem : » non autem multiplicat, nisi per hoc quod multiplex est : multiplex autem est, quod numeratur in omni numero, cum omnis numerus multitudo quadam sit aggregata per unum.
Adhuc, Quidquid absolutum est in Trinitate, ut dicit Augustinus, de qualibet persona dicitur sigillatim et in singulari, et de omnibus simul in singulari. Ergo nihil absolute dictum agitur in pluralitatem, ex hoc quod sigillatim dicitur de singulis : nihil ergo absolute di-
<--- Page Split --->
Ad aliud dicendum, quod ex ordine naturae numerus est in divinis, in quantum natura principium pullulationis est et emanationis substantialis unius ab alio : eo quod in divinis nihil est per accidens, ut dicit Augustinus, et nihil àvàpóstàtov, ut dicit Damascenus, sed unusquisque est secundum incommunicabilis existentiae modum in hypostasi perfectus. In anima autem non est sic. Substantiali enim emanatione non emanat mens de anima, nec intelligentia de mente, nec voluntas de utroque, sed ut potentiae naturales : et in talibus est ordo naturae secundum quid, et non simpliciter : propter quod personas efficere non potest, sed differentiam potentiarum in una persona quae est homo, et in una substantia quae est anima et vita vel essentia. In divinis autem ordo naturae est secundum perfectissimam rationem naturae, quae perfectissime principium est pullulandi et emanandi, quo alter procedit ex altero : et ideo in divinis constituit perfectissime rem naturae et hypostasisim, quae cum incommunicabili proprietate naturam possideat, perfectissime habet nomen persona et veritatem.
Ad 10 quod in contrarium objicitur, jam solutum est. Sabellius enim dixit personas differre ratione quae est actus ratiocinantis tantum, et non quae est res de qua est ratio.
4 pwr.t. 2. Ad 10 quod ulterius quaeritur, Quid numeretur in divinis ?
Dicendum, quod hypostasis in esse personali in quantum personale est et incommunicabile est : hoc enim est esse Patri per hoc quod Pater est, et esse Filii per hoc quod Filius est, et esse Spiritus Sancti per hoc quod Spiritus sanctus est.
Ad dictum Boetii dicendum, quod hoc non ostendit, nisi quod illa relatio effective multiplicet Trinitatem ut numerus numerans, et non ut numerus numeratus. Et quod dicitur, quod non multiplicat nisi in quantum est multiplex, fal-
sum est : nullum enim multiplex multiplici numeratur, sed numeratur uno, quod congregatione agitur in multitudinem. Et sic est in divinis, quod relatio in diversitate oppositorum, quae fundatur super diversum modum originis, multiplicat Trinitatem. Sic enim Pater est una persona, et Pater cum suo opposito correlativo duae persona, et Pater et Filius per hoc quod sunt unum principium spirationis, cum suo opposito correlativo sunt tres persona.
Ad dictum Augustini dicendum est, quod esse personale et persona non est simpliciter absolutum, sicut patebit in sequentibus : sed intelligitur distinctum incommunicabili proprietate, quae rationem incommunicabilitatis non habet nisi ex oppositione relationis originis. Quia, sicut dicit Richardus in libro de Trinitate, nec natura permittit, nec intellectus admittit, ut idem sit masculine ille qui est ab alio, cum eo a quo est.
Ad 10 quod in contrarium objicitur, dicendum est, quod licet verum sit quod concluditur, tamen id quod proponitur, caute intelligendum est. Non enim aliud est hypostasis et relatio re, sed modo significandi, ut saepius dictum est : et si relationes non essent in divinis quae sunt incommunicabiles proprietates, non esset ponere diversas emanationes et singulares modos existendi, ad quos secundum modum intelligendi de necessitate concomitantur incommunicabiles proprietates, determinantes eos qui procedunt ab his in quibus procedunt : et si intelligerentur sine his, impossibile esset, quod differrent ab invicem, cum hoc solo differant per incommunicabilem proprietatem.
<--- Page Split --->
MEMBRUM III.
Quantus sit numerus in divinis, utrum scilicet finitus, vel infinitus ? Et, si finitus, in quo numero stat ut in termino 1 ?
Tertio quaeritur, Quantus sit numerus in divinis personis, utrum scilicet finitus ? Et si finitus, in quo numero stat ut in termino ?
Videtur autem, quod infinitus.
Si enim perfectio bonitatis et perfectio charitatis et perfectio virtutis, ut dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus 2, Deum non sinit esse sine germine, sed facit ex ipso pullulare ut divinos flores et ut divina lumina Filium et Spiritum sanctum : tunc quanto plures pullulant, tanto perfectior est virtus, bonitas, et charitas communior. Charitatis autem perfectio est in communitate, ut dicit Augustinus. Privatus enim amor vituperabilis est : communis autem laudabilis. Perfectissima autem charitas et incomparabilis omni charitati, est charitas divina, et est infinita. Ergo non stat nisi ad infinitos quos diligit ut seipsum. Videtur ergo, quod numerus personarum sit infinitus.
Adhuc, Ad hoc videntur facere convenientiae superius adductae de Richardo in tractatu de bono, et tractatu de uno.
Adhuc, Principii primi non est deficere in principiando sive producendo. Pater principium est totius divinitatis. Ergo non deficit in hoc, quin semper producat. Sempiterna autem productio est ad infinitos. Videtur ergo, quod et
Pater producat infinitos filios, et Pater et Filius infinitos spiritus.
Adhuc, Hoc modo in secundo de Generatione et Corruptione probat Aristoteles generationem infinitam et inquietam esse : quia scilicet accessus solis et recessus in circulo declivi sive obliqui inquietus est et infinitus. Videtur ergo a simili cum potentia principiandi in Patre sit infinita, et similiter in Patre et Filio sit infinita, quod productio infinita sit et infinitorum.
Adhuc, Unumquodque potentius est in sibi coessentialibus, quam in his qua sunt diversae essentiae ab ipso. Deus infinitus est in creando quae creata sunt in diversitate essentiae ab ipso. Ergo multo magis infinitus debet esse in producendo personas quae sunt ejusdem essentiae cum ipso.
Si quis ad hoc dicat, sicut dicunt quidam, quod infinitum esse confusionis est, et non ordinis naturae : et ideo personae non possunt esse infinitae : quia confusio in divina non cadit. CONTRA hoc est : quia id quod est de demonstratione potentiae, non est confusionis, sed potius exigentiae naturalis. Dicit autem Aristoteles in primo Cæli et mundi, quod potentia activa non demonstratur perfecte nisi in ultimo et maximo in quo est virtus ejus, et ultra quod nihil potest : sicut et potentia passiva non demonstratur, nisi in ultimo et minimo in quo est virtus passionis ejus, et ex quo ut ex principio infertur omnis passibilitas ejus. Et dat exemplum : quia si aliquid patitur ab uno quod minimum est, statim infertur, quod patitur a duobus, et sic in infinitum. Et si aliquid potentia activa potest in centum quod maximum est, statim infertur, quod potest in nonaginta et in octoginta, et sic in infinitum. Cum ergo potentia principiandi in Deo sit infinita et activa, videtur, quod virtus ejus
<--- Page Split --->
non demonstratur nisi producat infinitos.
In contrariumhujusestquoddisputa - tumestsupraintractatudegenerationePilii , etintractatudeordinenaturæ , ubiostensumest , quodproductioperso - sonarumstatintribus , quorumunusestprincipium , etaltermedium , etter - tiusinrationetermini , inquostatpro - ductiononeximpotentiaquæsitinipso , sedexhocquodinordinenaturæinra - tioneterminiest , exrationeproprietatisquadistinguituraPatreetFilio .
Soluttio . Dicendumest , quodnecsunt , necessepossuntindivinisnisitresper - s o n æ . Inillisenimsufficientiaperfectio - nisest , bonitatis , virtutis , etcharitatis , delectationis , jucunditatis , etamicitiæ . Ethæcomniainpræhabitisostensasunt . Sienimattenditurordonaturæ , perfectiointribusest , inprincipio , medio , etfine . Nonenimsuntnisiduoprincipiacom - municationis , naturascilicet , etvolun - t a s . Sinaturaattenditur , multiplicarinonpotestnisiintres , scilicetineumquipullulatexseipso , etineumquipullulatenalio , etineumquipullulaintantumexaliopassive : siveineumquiproducitnonproductus , etineumquiproducitproductus , etineumquaipro - duciturnonproducens : sivesecundumverbaAugustini , « aquoaliusquinonabalio , aquoaliusquiabalio , etquiabalioaquonullus . »
Si enim dicatur, quod est quartus, qui nec est ab alio, nec ab ipso alius, ille non potest esse in communicatione naturae : in eadem enim natura non est secundum communionem, nisi qui vel dat naturam, vel accipit : non enim habet communionem in natura, nisi accipiens eam ab alio, vel dans eam alii, vel utroque modo. Si autem diceretur, quod essent duo dantes, et non accipientes, illi proprietate non differrent, sive specie : nec materia differrent, quia materia non potest esse in divinis : nec essentia differrent, quia essentia in divinis nec dividi-
tur, nec distinguitur : et sic sequeretur, quod penitus idem essent et una persona. Idem enim est, ut dicit Aristoteles in VII Topicorum, a quo non differt differentia. Penitus eodem modo probatur, quod si essent duo vel plures qui ab alio a quibus alii, quod essent una et eadem persona et proprietate et essentia. Et eodem modo probatur, quod si duo vel plures essent qui ab alio a quibus nulli, quod essent una et eadem persona.
Si autem diceretur, quod essent plures dii in diversitate essentiae, sequeretur, quod non essent in uno et eodem ordine naturae. Et ideo dixit synodus Nicaena, quod si quis dicat duos innascibiles, duos faciens deos, anathema sit. Sic enim dicens, ut dicit Hilarius, destruit ordinem naturae ad unum, et per consequens diversos esse deos ponit.
Similiter perfectio communicationis voluntatis in tribus est, et non in pluribus, scilicet in uno qui diligit eum qui ab ipso est, et in uno qui diligit eum a quo est, et in uno qui est nexus amborum : et si ponantur duo vel plures diligentes eos qui ab ipsis sunt, vel diligentes a quibus sunt, vel qui sunt nexus amborum, probabitur, quod omnes illi idem sunt, sicut prius probatum est, cum nec formalem nec materialem nec essentialem habeant differentiam. Et sic patet, quod utriusque communicationis perfectio in tribus est. Hoc enim patet per verba Augustini : « Omnis enim multitudo quae procedit ab uno principio, per eadem principia reducitur per quae exit ab ipso. Exit autem omne quod exit ab intellectu agente per principium efficiens, per formam qua fit, et per spiritum qui formam invehit ei quod fit. Si autem reducitur, oportet quod spiritu apprehendatur, et spiritu ordinetur. Dico autem spiritu, quem concepit ex primo faciente. Et oportet ut formam qua exivit, sequatur, et sic in principium unde exivit, reducatur. » Sic ergo in tribus omnis factionis et omnis reductionis est sufficientia. Communicationis er-
<--- Page Split --->
go naturae, et communicationis voluntatis, et perfectio factionis, et perfectio reductionis est in tribus. Et superfluum abjicitur a natura et ab arte et ab omnibus. Non ergo possunt esse plures vel pauciores personae quam tres, Pater scilicet formans omnia quae sunt, Filius forma omnium eorum quae formantur, et Spiritus sanctus invehens virtutes et dona formantis et forma, et reductione spiritus reducens forma, quae est Filius quam sequatur, et Pater in quem reducitur.
Ad 1. Ad PRIMUM ergo dicendum, quod infinitus numerus confusionis est et superfluitatis : et ideo esse non potest. Licet enim infinitum potentia sit in quibusdam causatis, tamen actu numquam est, et in ordine causatum nec est, nec esse potest. Quidquid autem in Deo ponitur, sicut in ordine causae ponitur, et non sicut in ordine causati,
Ad 2. Ad ALIUD dicendum, quod convenientiae supra adductae non probant, nisi quod solitudo non potest esse in divinis, et quod sufficientia communicationis est in tribus.
Ad 3. Ad ALIUD dicendum, quod illa ratio procedit ac si Pater principium sit motu et sui divisioue et per vices temporum : et hoc falsum est. Unde ratio illa nihil probat in divinis.
Ad 4. Ad ALIUD patet solutio per idem. Sol enim non est principium generationis et corruptionis, nisi per motus accessus et recessus : quod in sphæra circuli recti fieri non potuit, qui secundum angulos rectos sphærales secaret horizontem : et
ideo oportuit, quod fieret secundum unigulos circuli obliqui, qui horizontem sucat secundum angulos acutos et obtusos. Nihil autem talium est in divinis : sed idem eodem modo se habens, semper facit idem, et ab æterno.
Ad ALIUD dicendum est, quod in hoc infinitas notatur producentis : quia de se producit alium qui infinitus est essentia et potentia sicut ipse, et non in hoc quod infinitos numero producat. Talis enim productio non sine divisione fit : divisio autem non convenit nisi materia et continuo : unde Aristoteles in IV Physicorum dicit, quod infinitum in numero causatur ex infinito et continuo. Talia autem in divinis esse non possunt : quia talis infinitas materialis est et infirmi.
Ad ALIUD dicendum, quod dictum illorum bene dictum est.
Et ad objectionem dicendum, quod multiplicatio in infinitum, non demonstrat aliquam?potentiam activam vel virtutem ejus : sed cum multitudo in infinitum causetur ex divisione in infinitum, demonstrat infirmitatem et defectum materialis principii : sed actus infinitus in essentia et potentia, sicut Filius et Spiritus sanctus, qui sunt actus nihil potentiae habentes sive imperfectionis, demonstrant infinitam potentiam producentis eos. Et ideo Philosophus dicit in libro de Causis, quod « omnis virtus unita magis est infinita, quam multiplicata. »
In quod adducitur in contrarium, conA d d ceditur.
<--- Page Split --->