QUÆSTIO XLI.
De intentione principii et ordine naturae in divinis.
Deinde, quia per distinctionem personarum ex relatione originis causatur ordo naturae in divinis, ideo hic quaerendum est de ordine naturae quo alter est ex altero.
Sed quia ordo talis causatur ex hoc, quod Pater est principium non de principio, Filius autem principium de principio, et Spiritus sanctus principium de principio utroque : ideo quaerenda sunt hic duo.
Primo scilicet, de intentione principii.
Secundo, De ordine naturae.
De intentione principii quaerenda sunt duo : quorum unum est, Utrum univoco de Deo dicatur respectu creaturae quando dicitur principium omnis creaturae, et respectu personae quando dicitur Pater principium Filii, et Filius principium Spiritus sancti ?
Secundum est, Quid significet in divinis ?
MEMBRUM I.
De intentione principii.
ARTICULUS 1.
Utrum principium æquivoce dicatur quando dicitur de Deo respectu creatura et essentialiter, et quando dicitur respectu persona et notionaliter 1 ?
Primo ergo quaeritur, Utrum principium æquivoce dicatur quando dicitur de Deo respectu creaturae et essentialiter, et quando dicitur de personis,et dicit rationem ordinis in ipsis ?
Et videtur, quod non.
Æquivoca enim sunt, ut dicit Aristote-
<--- Page Split --->
l« in Prædicamentis, quorum solum nomiien commune, et ratio substantiæ diversa. Ubi autem ratio substantiæ diversa est, ibi substantia diversa est : sed essentia et persona non sunt diversæ substantiæ : si ergo nomen commune dicatur eis, secundum unam rationem substantiæ convenit eis, et ita univoce.
IN CONTRARIUM hujus est, quod
Principium dictum notionaliter, quod ordinem naturæ dicit in personis, convenit ab æterno. Principium autem dictum essentialiter, quo principium est creaturæ, ut dicit Magister in primo Senteniarum, distinct. XXIX, convenit ex tempore. Nihil autem univocum est sub uno nomine conveniens temporali et æterno. Principium ergo non dicitur univoce, essentialiter dictum et notionaliter.
Adhuc, Principium notionaliter dictum, dicit notionem sive relationem, quæ secundum esse relationis in persona divina est, et in Deo est etiam secundum rationem. Principium autem essentialiter dictum, dicit relationem quæ secundum esse relationis in creatura est, et secundum rationem tantum in Deo. Ergo non dicitur secundum unam rationem substantiæ notionaliter et essentialiter : quia substantia non est una.
Adhuc, Principium dictum notionaliter, relatum ad principiatum est, quod secundum esse est ad aliud. Pater enim est Filii principium, Filius a Patre principium, ita quod uterque alterius. Sic autem non est quando dicitur principium creaturæ. Creatura enim dependet ad creatorem, et secundum esse et secundum dici. Creator autem ad creaturam secundum esse dependere non potest, sed secundum dici tantum. Videtur ergo, quod non univoce dicatur principium.
Si forte aliquis dicere velit, quod dicitur secundum communitatem analogiæ, et ita nec univoce, nec æquivoce principium. Hoc videtur non esse verum : quia tunc de uno diceretur simpliciter, et de alio non nisi secundum quid,
sive secundum aliquem modum sicut ens de substantia dicitur simpliciter, et de accidente secundum aliquem modum : et sanum de animali simpliciter, et de urina secundum aliquem modum. Sed principium quod Pater est principium Filii, simpliciter est principium secundum perfectam rationem principii : similiter cum dicitur, Deus est principium creaturæ, simpliciter est principium secundum perfectam principii rationem. Videtur ergo, quod non dicatur per prius et posterius sive secundum analogiam.
Adhuc, Si conceditur aliquo modo secundum analogiam dici : tunc quæratur, De quo dicitur per prius ?
Et videtur, quod de notionali : quia hoc est ab æterno : essentiale autem dicitur ex tempore : æternum autem est ante temporale.
IN CONTRARIUM autem hujus esse videsed contra. tur, quod secundum rationem intelligendi essentia est ante personam et ante notionem : et sic videtur sequi, quod essentiale est ante personale et ante notionale.
SOLUTIO. Sicut dicit Magister in primo Sententiarum, distinct. XXIX, principium est nomen multiplicem nominans relationem, et sine præjudicio loquendo, est nomen significans essentiam. Et ideo Pater est principium, Filius est principium, Spiritus sanctus est principium, et hi tres unum principium. Sed virtute præpositionis notionalis sibi adjunctæ trahitur ad standum pro persona, et efficitur notionale, notionem consignificans in persona, ut cum dicitur, principium non de principio, stat pro Patre, consignificans notionem paternitatis et innascibilitatis : paternitatis in eo quod dicitur, principium : innascibilitatis, in eo quod dicitur, non de principio. Et cum dicitur, principium de principio, stat pro persona Filii, significando notionem filiationis in eo quod dicitur, de principio : et notionem spirationis in hoc
<--- Page Split --->
quod dicitur, principium. Et cum dicitur, principium de utroque. stat pro persona Spiritus sancti, consignificando notionem a Patre et Filio, et consignificando relationem ad creaturam in hoc quod dicitur, principium, et hoc habet ex unitate essentiae quam habet cum Patre et Filio, sic unum principium est cum Patre et Filio universae creaturae. Et sic. patet quomodo multiplicem notat relationem.
AD PRIMUM ergo quaesitum dicendum est, quod nec simpliciter univoce, nec simpliciter æquivoce dicitur, sed secundum modum analogiæ.
Et sic patet solutio ad primam partem quaestionis et ad secundam. Identitas enim rei sive substantiæ significatæ per nomen quæ in divinis est, propter indifferentiam simplicitatis non sufficit ad faciendum simpliciter univocum in divinis, nisi adsit etiam identitas modi significandi per terminum. Et similiter diversitas modi significandi per terminum, non sufficit ad faciendum simpliciter æquivocum, nisi adsit diversitas rei ex cujus diversitate sit ratio substantiæ diversa.
Ad object.4. Ad m quod objicitur ad hoc quod non dicatur secundum analogiam, dicendum est, quod non est tantum unus modus analogiæ, sed plures. Unde argumentum procedit ab insufficienti enumeratione, et peccat secundum fallaciam consequentis. Est enim analogia quando aliquid convenit alicui simpliciter, et aliud convenit ei non nisi ex adjuncto, ut hoc nomen, Deus, simpliciter essentiale est, notionale autem ex adjuncto, et ita sub uno nomine commune est ad essentiale et notionale : sed unum convenit ei ex se, alterum autem ex adjuncto : et sic nec univoce, nec æquivoce, sed per analogiam : et tamen simpliciter est Deus de Deo, et simpliciter Deus essentia divina, et neutrum secundum quid.
Ad quest. Ad id quod quaeritur, De quo dicatur secundum prius ?
Dicendum, quod-est prius quoad nos,
et prius quoad naturam rei. Quoad me turam rei prius dicitur de notionali : qui dicit Anselmus, quod « processio per sonarum est ante processionem creatura rum, sicut causa ante causatum. » Quoad nos autem, hoc est, quoad nostrum intellectum, tunc prius dicitur de cernitiali quod per se principium est, et postrius de notionali pro quo stare habet r adjuncto.
MEMBRI PRIMI
ARTICULUS II.
Quid principium significet in divinis ?
Secundo quaeritur, Quid principium significet in divinis ?
Cum enim dicitur principium, videtur non significare personam Patris : principium enim non dicit relationem secundum intellectum, nisi ad post et ad unum. Pater autem est duorum principium, et illi respectus non importantur in nomine principii : sed in nomine Patris non importatur nisi principium Filii, et non Spiritus sancti : et sic per hanc circumlocutionem, principium non de principio, non sufficienter exprimitur Pater secundum quod ipse est principium. Similiter cum dicitur Filius principium de principio, filiatio non dicit nisi principium esse de Patre, et non importatur communis spiratio : et sic perfecte non circumloquitur Filium hoc quod dico, principium de principio. Similiter cum dicitur Spiritus sanctus principium de utroque principio, videtur non convenire Spiritui sancto : quia Spiritus sanctus nullius est principium, licet sit de utroque principio.
Adhuc, Cum dicitur, de utroque principio, videtur male dicere : quia hoc
<--- Page Split --->
blgnum, utroque, distinguit principium in plura, cum Pater et Filius non sunt nisi unum principium Spiritus sancti.
SOLUTIO. Dicendum est, quod principium in divinis dicit notionem qua proedit persona a persona, et distinguitur in ordine naturae. Sed dupliciter contingit dicere notionem, scilicet determinate et distincte, et indeterminate et confuse. Determinate, ut Pater et paternitas, Filius et filiatio, Spiritus et spiratio. Confuse autem et indeterminate, sicut principium. Unde cum dicitur, principium non de principio, hoc quod dico, principium, in Patre notionem paternitatis et spirationis activae in communi dicit et confuse: notionem autem innascibilitatis dicit per hoc quod est, non de principio, ex consequentii et indeterminate: sequitur enim, si est non de principio, quod innascibilis sit etiam, secundum quod innascibilem esse universaliter negat esse ab alio per generationem et esse ab alio per spirationem, secundum quod in quaestione de innascibilitate in antehabitis determinatum est. Et cum dicitur, principium de principio, circumloquitur personam Filii: et per hoc quod dicitur, principium, communiter et confuse dicit spirationem activam Spiritus sancti. Per hoc autem quod dicitur, de principio, confuse dicit filiationem. Et ideo nec dicit notiones distinctas, sed duas in communi et confuse. Et eodem modo est cum dicitur, principium de utroque principio, principium tunc dicit in communi et confuse et processionem passivam in hoc quod dicitur, de utroque principio, et relationem ad creaturas per hoc quod dicitur principium.
Et per hoc patet solutio ad totum, nisi ad id quod objicitur de hac dictione, utroque, quae est signum distributivum, et distribuit hunc terminum, principium.
Et ad hoc dicendum, quod cum dicitur, Spiritus sanctum est principium de utroque principio, hoc quod dico, utroque, substantive tenetur : et hoc quod dico, principio, adjective : et sic significatum distributivum distribuit pro suppositis contentis in seipso, et non distribuit formam importatam per principium : et est sensus, est de utroque qui sunt unum principium.
Et sic non procedit objectio.
MEMBRUM II.
De ordine naturae in divinis ?
DEINDE, Quæritur de ordine naturae. Et quæruntur tria.
Primo, An scilicet ordo naturae sit in divinis ?
Secundo, An possibile sit esse personam in divinis quae sit sine ordine tali ?
Tertio, An non intellecto ordine in divinis, adhuc possibile sit distinctionem personarum esse in divinis ?
MEMBRII SECUNDI
ARTICULUS I.
Utrum ordo sit in divinis 1 ?
Primo ergo quæritur, Utrum ordo sit in divinis ?
Et videtur, quod non.
- Si enim accipiantur modi omnes quibus attenditur ordo, sive secundum
1 Cf. Opp. B. Alberti. Comment. in I Sententiarum, Dist. XX, Art. 7. Tom: XXV hujusce
<--- Page Split --->
tempus, sive secundum locum, sive secundum numerum, sive secundum intellectum, sive secundum dignitatem, semper ordo ponit inaequalitatem in his quae ordinata sunt in eodem naturae ordine : quod patet per inductionem. In tempore enim ponit successionem eorum quae sunt secundum prius et posterius. In loco ponit separationem. In natura ponit inconvertibilitatem : quoniam natura superior non convertitur cum inferiori, nec est par ei in potestate. In intellectu ponit causam et causatum, quae sunt inaequalia secundum potestatem. In dignitate ponit praepositionem et suppositionem, quae inaequalia sunt. Cum ergo summa aequalitas sit in divinis, videtur quod nullus ordo possit esse in divinis.
Adhuc, Si est ordo in divinis : tunc ordo ille aut dicit essentiam, aut notionem, aut personam. Non essentiam : quia ordo non est nisi distinctorum : essentia autem indistincta est omnino. Nec personam : ordo enim personarum est : persona autem personarum non est : sicut non sunt ordinata ordo, sed ordo est ordinatorum. Nec potest dicere notionem : notio enim dicit proprietaetem distinctam : ordo autem non dicit quid distinctum, sed distinctorum reductionem ad unum.
Adhuc, Si dicatur, quod ibi est ordo naturae secundum principium quo alter est ex altero. CONTRA : Ad principium secundum naturam sequitur prius esse secundum naturam : si ergo Pater est principium Filii in ordine natur, sequitur quod Pater prior sit Filii servandum naturam, quod est harrasi Ariana.
Adhuc, Cum natura in divinis idem sit quod substantia et essentia, si est ibi ordo naturae, videtur quod ibi sit ordo essentiae et substantiae : quod omnino absurdum est.
Adhuc, Ex æquo et indifferenter et coæquæve est natura in tribus personis : ergo non secundum ordinem aliquem : et sic in divinis non est ordo naturae.
Adhuc, Si est ibi ordo naturae : aut est ibi secundum ordinem ordinantem, aut secundum ordinem ordinatum. Non primo modo : quia quo alter est ex altero, secundum quod attenditur ille ordo, ut dicit Augustinus, est secundum notionem, et non secundum naturam. Nec secundo modo : quia natura in divinis nec ordinatur a persona, nec ordinatur ad seipsam : eo quod ordo differentium est, et natura non differt a seipsa, nec differt a persona.
Adhuc, Augustinus in libro XIX de Civitate Dei : « Ordo est parium dispariumque sua cuique tribuens loca dispositio 1. » Si ergo in divinis non est aliqua dispositio quae distribuat loca paribus et imparibus, non erit ibi aliquis ordo, per locum a definitione. Sed non est in divinis talis dispositio. Ergo nullus est ibi ordo.
Si dicatur, quod in divinis est ordo naturae, et non ordo simpliciter. CONTRA : Ubicumque est ordo naturae, intelligitur distinctio naturae : sed in divinis natura omnino indistincta est : ergo nullus est ibi ordo naturae.
ULTERIUS quaeritur, Cum ordo sit personarum, et ordo naturae, in qua ratione differenti sit naturae, et personarum?
Si quis propter haec diceret, quod in divinis non est ordo.
In contrarium erit quod dicit Augustinus in libro III contra Maximinum, quod « in divinis est ordo naturae, quo alter sit ex altero, non quo alter prior altero 2. »
Adhuc, Quæcumque secundum originem sic se habent ad invicem, quod unum est in ratione principii originalis, et alterum in ratione medii originalis, et tertium in ratione termini terminantis
<--- Page Split --->
luxum originis, in illis est ordo originis : Pater, Filius, Spiritus sanctus sic se habent ad invicem : ergo in divinis est ordo originis. PRIMA patet per se : quia subjectum causa est prædicati. SEGRADA probatur ex hoc, quod Pater est principium totius divinitatis, Filius ex Patre principium Spiritus sancti, Spiritus sanctus autem ut terminus communicatae divinitatis, eo quod ab ipse non fuit alter.
- Adhuc, In quacumque natura plurvs sunt, hos melius est esse ordinatos quam sine ordine. Cum ergo melius in omnibus attribuendum sit Deo, et in divina natura plures sint persona, necesse est, quod sint sub ordine : per consequentiam quam in libro II Perihermenias ponit Aristoteles, secundum quam necesse esse sequitur ad impossibile non esse. Dicit enim Anselmus, quod « quodlibet inconveniens de Deo, impossibile est. » Unde cum sit inconveniens plures esse sine ordine, impossibile est plures non esse sub ordine : et sic necesse est plures esse sub ordine.
vinis : et propter hoc non dicitur ordo simpliciter, sed naturae sive originis, ut per hoc quod dico, naturae, extrahatur ordo extra rationem propriam et primam, ita quod non sit ordo simpliciter, sed naturae sive originis. Sicut extrahitur aliquid extra rationem suam ex adjecto opposito, et relinquitur secundum aliquid et non simpliciter. Unde est ibi ordo aliquis, et non ordo simpliciter.
AD ALIUD dicendum, quod ordo non dicit essentiam, nec personam, sed dicit notionem in communi, qua alter est ex altero, et dicit eam confuse, sicut diximus in præcedenti quaestione de principio, et sub alio modo significandi. Notio enim dicit sub modo significandi distinctionem : ordo autem sub modo significandi reductionem distinctorum ad unum quod est principium communicationis naturae, secundum quod ab uno natura communicatur alteri in quo est, per generationem vel spirationem.
AD ALIUD dicendum est, quod Augustinus definit ordinem prout est dispositio inclinans ad locum. Et bene concedendum est, quod talis ordo non est in divinis : sed ex hoc non sequitur, quod nullus ordo sit in divinis : quia negata parte multipliciter dicti, negatur totum.
AD ALIUD dicendum, quod natura in divinis dicitur duobus modis. Dicitur enim id quod est natura : et dicitur natura unde est natura, hoc est vis ex qua pullulat pallulans, ut dicit Aristoteles in V prime philosophie. Primo modo dicitur natura absolute, et est penitus indistincta in divinis : et hoc modo non est ordo naturae in divinis. Secundo modo natura supponit pro persona, consignificando notionem determinantem modum pullulationis, quo natura communicatur persona pullulanti a persona ex qua fit pullulatio : et sic est in divinis ordo naturae. Talis enim pullulatio nature est, et talis natura distinguitur et distinguit, et est ratio distinctionis. Sicut enim in antehabitis dictum est, cum dicitur potentia generandi, si gerundivum
- ULTERIUS quaeritur, Si in divinis concedatur ordo esse, unde contingit hoc, quod in illo ordine non est prius et posterius, cum hoc videtur proprium ordinis, et generaliter consequens ad ipsum?
Solutio. Dicendum, sicut dicit Augustinus, quod in divinis est ordo naturae, qui dicitur ordo originis, sive secundum relationem originis, quo alter est ex altero, qui cum ordinatis habet distinctionem, sed non habet differentiae gradum, nisi differentia large sumatur pro proprietate distinguente et modum distinctionis importante in auctoritate et sub auctoritate ejus qui procedit, ad eum a quo procedit, sicut probat ultima inducta ratio, quae movit Augustinus ad hoc ut diceret, quod in divinis est ordo naturae.
- AD PRIMUM ergo dicendum, quod nullo istorum modorum est ordo in di-
<--- Page Split --->
sumatur a verbo personali activo, tunc est potentia ut quis generet, et haec notionalis est, et non est nisi Patris. Si autem sumatur a verbo impersonali, tunc potentia generandi est ut generatio sit, et sic potentia generandi est essentialis et communis Patri et Filio, et est Patris ut generet, et Filii ut generetur, sicut dicitur in primo libro Sententiarum, distinctione quinta, et etiam quarta. Ita dicimus de potentia pullulandi, et per consequens de natura. Natura enim pullulandi si est natura ut pullulet, in Patre et Filio est, et dicit personam Patris et Filii, et confuse significat notionem paternitatis et spirationis. Si autem natura pullulandi dicitur ut pullulatio sit a verbo impersonali, tunc dicit personam Patris et Filii et Spiritus sancti, et sub uno communi nomine consignificat notionem paternitatis, filiationis, et spirationis tam activae quam passivae, et dicit eas sub modo significandi secundum reductionem eorum ad unum qui est principium emanationis divinae.
Ad 5. Ad ALIUD dicendum, quod principium secundum naturam, non sequitur prius esse secundum numerum, nisi in his in quibus principium secundum numerum est causa per motum, et principiatum secundum numerum est causatum per mutationem. Sic autem principium secundum naturam non est in divinis, sed tantum secundum esse ab alio, sive a quo alius sine motu et mutatione in eadem re quae non est prior et posterior.
Ad 6. Ad ALIUD dicendum, quod in argumento illo est fallacia accidentis. Licet enim natura et substantia sint idem in re, tamen secundum modum significandi non sunt idem : et ideo natura prout dicit pullulationem sive principium pullulationis, propter notionem quam significat, receptiva est ordinis distinctorum, quod non convenit substantiae sive essentiae.
Ad 7. Ad ALIUD dicendum est, quod hoc argumentum procedit de eo quod est natura, sed non de natura : unde natura
principium est pullulationis. Et si vult dicere, ex æquo, id est, ex eadem proprietate : tunc non est verum. In Patre enim est proprietate illa qua alius est ab eo : in Filio autem proprietate qua ipse est ab alio. Coæquævæ tamen sunt in utroque et ab æterno. Hæc autem corquævitas ordinem naturae non excludit, ut sæpius dictum est.
Ad ALIUD dicendum, quod neutro modo est ibi ordo naturae, secundum quod natura dicit rationem ordinis : principium enim talis pullulationis ratio ordinis est in divinis.
Ad ALIUD quod ulterius quæritur, di- 4 tendum quod ordo in personis est sicut in ordinatis, in natura autem sicut in ratione ordinis : et sic differenter est in natura et in personis.
Et quæ adducuntur in contrarium, procedunt.
Ad ELTIMUM dicendum, quod in divi- 4 nis non potest esse prius et posterius : quia omne quod est in divinis, æternum est : et ideo in uno totum simul et perfecte possessum, et in tali nihil est prius et posterius. Et causa hujus est, quia ex principio et principiato non potest intelligi sequi prius et posterius, nisi motu principium sit principium, et mutatione principiatum sit principiatum : et si motus ab utroque auferatur, et relinquatur principium et principiatum, erit ordo habitudinis principii ad principiatum, et e converso, sine priori et posteriori. Exemplum in sole et radio, ubi sol principium est radii sine sui mutatione, et radius principiatus, et absque exitu de potentia ad actum : et sol et radius sunt simul, non successive.
<--- Page Split --->
MEMBRI SECUNDI
ARTICULUS II.
Au possibile sit personam esse in divinis quae sit sine ordine tali 1?
Secundo quaeritur, An possibile sit personam esse in divinis quae sit sine ordine tali?
Et videtur, quod non.
Dicit enim Hilarius in libro de Symodis : « Si quis innascibilem et sine initio dicat Filium tamquam duo sine principio, et duo innascibilia, et duo innata dicens, duos faciat deos : anathema sit. » Hoc est synodus. Hanc exponit Hilarius sic : « Caput enim quod est principium omnium, Filius : caput autem quod est principium Christi, Deus : sic enim ad unum initiabile omnium initium per Filium universa referimus. Filium innascibilem confiteri, impiissinum est. Si enim duo innascibiles ponerentur; neuter eorum haberet naturam divinam ab altero, nec ab aliquo alio, et sic non haberet ordinem naturae, secundum quod importatur ordo naturae ab hoc quod dicitur, qui ab alio. Per innascibilitatem etiam non ordinatur ad post, ut scilicet a quo alius. Non enim necesse est, quod ab innascibili sit alius : quia per nomen non importatur plus, nisi quod innascibilis non sit ab alio. » Videtur ergo, quod ordo naturae non permittat duos innascibiles esse.
Adhuc, Hilarius, ibidem, « Cum unus Deus sit, duo innascibiles esse non possunt. » Et quaeritur, Quae sit ratio hujus, quod ad duos innascibiles sequitur
duos deos esse secundum Hilarum ? Videtur enim hoc non esse necesse : essentia enim divina est indivisibilis et indistinguibilis : et unitas essentiae, sicut praebabitum est, non excludit pluralitatem personae sive hypostasis. Cum ergo innascibilem esse, dicat existendi modum singularem in divinis, sicut dicit existendi modum in uno, ita potest dicere existendi modum in pluribus : et sic possunt esse duo vel tres innascibiles.
Si quis dicat, quod una proprietas in duobus esse non potest : quia contra rationem proprietatis est, quod duobus sit communis. Hoc nihil est : quia una proprietas distinctiva etiam est in Patre et Filio respectu Spiritus sancti.
Adhuc, Dignitate et virtute personae sunt aequales. Innascibilem autem esse, est idem quod a se esse et non ab alio : et hoc libertatis est, dignitatis, et virtutis : personis ergo convenit aequaliter. Videtur ergo, quod omnes personae sint innascibiles.
Adhuc, Uni essentiae et uni Deo plus competit innascibilem esse in omnibus, quam innascibilem esse in uno, et nascibilem in alio : quia nascibilem esse, ponit distinctionem, et sic videtur dividere unitatem. Cum ergo tres personae sint unus Deus, videtur quod convenientius sit omnes eas dicere esse innascibiles, quam aliquam nascibilem.
ULTERIUS quaeritur, Utrum secundum ordinem naturae duo possint esse in divinis qui ab alio, ita quod neuter eorum sit ab altero ?
Et videtur, quod sic : quia
- Hoc dicunt Graeci de Filio et de Spiritu sancto, quod scilicet uterque procedit a Patre, et neuter ab alio. Et dicit Magister in Sententiis, quod « Graeci integre sapiunt et fidem Catholicam tenent. » Ergo potest dici secundum ordinem naturae.
<--- Page Split --->
- Adhuc, Ea quæ sunt in creaturis, exemplata sunt ab his quæ in divinis sunt. Et hoc probat dictum Anselmi, qui dicit, quod « processio personarum præcedit ut causa et exemplar processionis creaturarum. » In humanis autem sic est, quod ab uno procedunt plures, quorum nullus procedit ab alio, non violato ordine naturae. Ergo videtur, quod in divinis similiter possit esse.
Quæst. 2. Adhuc quæritur, Quare dicat Hilarius, quod destructo ordine ad unum innascibilem, per unum innasciibilem non potest reduci universitas creatorum ad unum omnium principium?
Hoc enim non videtur esse verum: quia
Sicut est reducere per unum, ita est reducere per duos, dummodo illi duo sint ab uno. Omnis enim numerus, ut in II Arithmeticae probatur, ad unitatem reducitur per binarium : et ita potest fieri reductio ad unum per duo.
Adhuc, In libro Fontis vitae dicitur, quod « post monadem est dias sive binarius. » Si ergo quæ in creaturis sunt, exemplata sunt ab his quæ sunt in divinis, videtur quod secundum ordinem naturae post unum primum innasciibilem debeant esse duo, quorum neuter est a reliquo.
Sed contra.
In contrarium hujus est, quod
Si quis ponat duos innasciibles, illi non differunt proprietate : nec possunt differre essentia, quia essentia divina indivisibilis est : ergo nec essentia, nec proprietate differunt. Sed dicit Aristoteles in septimo Topicorum, quod « idem est a quo non differt differentia. » Duo ergo innasciibles unus et idem sunt.
Si quis dicat, quod possunt esse duo innasciibles : unus qui non ab alio a quo nullus, alius qui non ab alio a quo aliquis. Hoc nihil est : personæ enim divinae in omnibus idem sunt, in quibus non distinguit eas oppositionis relatio, ut dicunt Anselmus et Boetius. Duo autem innasciibles non opponuntur ad invicem relative per hoc quod ab uno nullus, et
ab alio aliquis. Ergo per hoc non distinguuntur ab invicem, et sic remanent unus et idem sicut prius.
- Si quis dicat, quod Spiritus sanctus per hoc quod ab ipso nullus est, distinguitur a Patre et Filio, derisorium est : fundatur enim super positionem falsi : non enim per hoc distinguitur Spiritusanctus a Patre et Filio, sed potius per oppositum relationis quo ipse est a Patre et Filio : sed per hoc quod ab ipso nullus, terminus est in ordine naturae : quin stat in ipso divinitatis emanatio.
Objicitur etiam contra alteram partem quaestionis, qua dicitur duos possi esse qui ab alio, quorum neuter sit ab altero.
Illi enim cum essentiam ab uno accipiant, in essentia differre non possunt, eo quod eamdem accipiunt essentiam rei : nec proprietate opponuntur, sed potius conveniunt : ergo et proprietate et essentia unus et idem sunt, et non plures.
Adhuc, Richardus convenientias ponit ad hoc, quia scilicet inter eos quorum neuter ab altero est, non potest esse summa germanitas : summa enim germanitas ex prima et summa est connexione : haec autem est ex hoc, quod unus accipit ex altero, et alter dat divinam naturam : et hoc esse non potest inter eos quorum neuter est ab altero : et inter quos non est summa germanitas, non potest esse summa dilectio, et per consequens summa felicitas. Et tales convenientias plures ponit Richardus in libro de Trinitate. Sed rationes vere probantes propositum, sunt quae inductae sunt, et extrahuntur ex verbis Anselmi et Boctii.
Ulterius posset quæri de ordine naturæ qui est inter generationem Filii, et processionem Spiritus sancti : sed quia satis patet per ea quæ dicta sunt de generatione Filii, et processione Spiritus sancti, ideo dimittitur.
<--- Page Split --->
SOLUTIO. Ad primam partem quaestiobri dicendum est, quod supposito ordine naturae, impossibile est dicere duos vel plures esse innascibiles. Si enim dicatur, requitur duos deos esse, vel plures. Cuju causa est, quod omnis unitas naturae in pluribus nulla potest esse causa, nec intelligi, nisi emanatio naturae ab uno principio emanationis illius. Et si natura in illo divisibilis est, fit una natura in pluribus ratione, et non re. Si autem indivisibilis est omnino, fit una natura in pluribus re et ratione. Si autem duo innascibiles sint, a neutro emanat natura in alterum, nec ab uno aliquo in ambos. Quaecumque autem sic duo sunt, quod neuter eorum refertur ad alterum secundum naturae communicationem, nec ambo ad aliquod tertium, penitus sunt diversa secundum naturam. Si ergo duo innascibiles ponantur, erunt duo dii diversi, sicut dicit Hilarius. Et quod iste sit intellectus Hilarii, accipitur ex verbis suis ibi positis sic : « Duo innascibiles esse non possunt : cum idcirco Deus unus sit, cum Pater Deus sit, et Filius Dei Deus sit, quia innascibilitas sola penes unum sit. Filius autem idcirco Deus, quia ex innascibili essentia natus existat, hoc est, ex innascibili Patre qui est essentia, in eadem essentia per nativitatem existat. »
esse potest, sicut Pater et Filius unum sunt in spirando. Sed innascibilitas non potest esse in duobus secundum aliquam communionem quam duo vel plures possint habere ad invicem : et ideo etiam haec proprietas consistit in negatione : et etiam quando convenit Patri, non convenit ei ut proprietas personalis, quae sola facit modum existendi singularem sub una natura communi, sed convenit ei ut proprietas personae, quae secundum rationem intelligendi consequens est ad hoc esse personale quod est primi patris in quantum primus est : et ideo innascibilitas esse personale non confert, quia non confert modum existendi singularem in esse personali.
Ad aliud dicendum, quod innascibilem esse in una persona dignitatis est, in pluribus confusionis et indignitatis : confusionis, quia aufert naturae ordinem : indignitatis, quia dividit et particulat naturam ut non in quolibet sit secundum totum esse et posse.
Ad aliud dicendum, quod haec objectio supponit falsum : quia plures innascibiles esse, scindit unitatem : aliquem autem esse nascibilem ab alio, ponit unitatem, dum eamdem et totam naturam secundum esse et posse natus accipit a generante.
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod ratio illa procedit.
Ad aliud dicendum, quod ratio hujus jam patuit per expositionem verborum Hilarii positam.
Et quod dicitur, quod innascibilem esse, modus est existendi singularis. Dicrandum, quod hoc verum est : sed in duobus vel pluribus esse non potest, propter rationem in principio solutionis dictam : quia scilicet una natura re et ratione indivisibilis, in pluribus esse non potest, nisi illi secundum originem referantur ad unum, propter causam quae dicta est.
Ad aliud dicendum, quod una proprietas in duobus in quantum unum sunt,
Ad m quod ulterius quaeritur, Si sciliAdqucst, 1. cet duo possint esse qui ab alio, quorum neuter ab altero ?
Dicendum, quod subtiliter intuendo non possunt esse. Et de hoc de processione Spiritus sancti in quaestione contra Graecos satis dictum est.
Ad id quod objicitur, quod in creaturis sic est, dicendum quod ea quae sunt in creaturis, perfecte imitari non possunt ea quae sunt in divinis. Creaturae enim dividuntur secundum esse, licet procedant ab uno, et dividuntur secundum proprietates et differentias absolutas tam essentiales, quae sunt magis propriae, quam proprias, quam etiam communes. In divinis autem nulla divisio potest esse se-
<--- Page Split --->
cundum esse substantiale, nec secundum differentias magis proprias, proprias, et communes : sed est ibi distinctio tantum secundum oppositionem relationis originis. Et ideo inter quascumque personas non distinguit oppositio talis relationis, illae propter indifferentiam simplicitatis summae remanent una et eadem, unus et idem.
Ad quest. 2. Ad aliud dicendum est, quod causa dicti Hilarii est, quod omne quod reducitur ad unum principium multorum et diversorum, per idem reducitur in ipsum quod exit ab ipso. Omnia autem quae sunt a Deo existentia per creationem, ab ipso exeunt per Verbum genitum ab eo. Joan. 1, 3 : Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil quod factum est. Per illud ergo verbum unum et idem reducuntur. Superius autem probatum est in quaestione de verbo, quod in divinis notionaliter dictum non potest esse nisi unum verbum. Qui ergo duo nota verba ponit, destruit reductionem ad unum. Et quod hic sit sensus verborum Hilarii, patet. Sicut enim dicit ibidem, caput omnium, hoc est, principium per quod facta sunt omnia, Filius est : sed caput Filii Deus est, Pater scilicet : et ad unum, scilicet Patrem, omnia hoc gradu et hac confessione referuntur : cum ab eo, scilicet Filio, sumant universa principium, cujus scilicet Filii, ipse scilicet Pater principium sit.
Ad 1. Ad id quod objicitur de arithmetica, dicendum quod omnis multitudo reducitur ad unum per divisionem multitudinis, sicut Gilbertus ibidem ostendit in commento : et ideo non reducitur ad binarium ut ibi stet, sed ut ulterius per divisionem reducatur ad unum, quod est binarii principium. In divinis autem non potest esse talis multitudinis principium, quod aggregatione suiipsius faciat multitudinem : quia primum principium creaturarum principium est sicut intellectus practicus : et intellectus practicus non est principium, nisi per verbum practi-
cum intra se conceptum et ex se formatum : et illud est impossibile dividi secundum comparationem quam habet ad intellectum, licet plurificetur in ratione ideali secundum comparationem quam habet ad ea quae fiunt per ipsum. Quando autem fit reductio in primum principium per verbum, non fit reductio, nisi secundum hoc quod comparatur ad primum : et ideo non fit reductio per ipsum, nisi secundum quod unum est, et non secundum quod plura.
Ad aliud dicendum, quod post monadem est dias in discretis. In principiis autem primis falsum est. In illis enim est, quod ab uno primo non est nisi unum, ut dicunt Philosophi omnes recte philosophantes, et ab uno et secundo in ordine. principiorum tertium est. Et hujus exemplar est, quod a Patre Filius, et a Patre et Filio Spiritus sanctus.
TRIA QUÆ ADDUCUNTUR IN CONTRARIUM, PROCEDUNT.
Ad id quod objicitur contra alteram partem quaestionis, omnino verum est et concedendum.
MEMBRISECUNDI
ARTICULUS III.
Utrum non intellecto ordine in divinis, adhuc possibile sit distinctionem personarum esse in divinis ?
Tertio quaeritur, An non intellecto ordine in divinis, adhuc possibile sit distinctionem esse in personis divinis ?
Et videtur, quod sic.
- Sicut enim est in imagine, sic videtur in prototypo, sicut dicit Damascenus. In imagine autem est ordo naturae : est enim mens generans notitiam sui,
<--- Page Split --->
nolitia genita, amor ab utroque procedens. Est igitur ibi ordo naturae : et tamen non est ibi personalis distinctio. Videtur ergo, quod similiter sit in prototypo, quod licet ibi sit ordo naturae, non tamen distinctio personarum.
Videtur etiam e converso, quod scilicet distinctio personarum possit esse abque ordine naturae. Distinctio enim personarum de intellectu suo non dicit nisi singularis existentiae modum, ut dicit Richardus. Singularis autem existentiae modus in multis est in quibus non est ordo naturae. In omnibus enim est quae singulariter existunt in rationali natura, sive habeant ordinem ad unum, sive non. In divinis ergo similiter potest esse, vel ad minus intelligi.
Ulterius, Videtur confusus esse ordo, sicut patet in imagine. Dicit enim Augustinus in libro IX de Trinitate, quod « amorem rei cognitae praecedit voluntas rei cognoscendae 1. » Amor autem rei cognitae respondet Spiritui sancto : voluntas autem cognoscendi etiam est amor ad cognoscendum, quod attenditur quis ad inquirendum, ut dicit Augustinus.
Quæratur ergo, Cui respondeat ille amor? Videtur, quod non Spiritui sancto : ille enim præcedit generationem cognitionis. Amor autem rei cognitae, qui appropriatur Spiritui sancto, est amor procedens ex cognitione jam genita sive nata, sicut et Spiritus sanctus procedit a Filio. Videtur ergo, quod ante generationem Filii secundum ordinem naturae processus sit cujusdam amoris, qui non procedit nisi a Patre generante sive a mente, cujus processus tamen non sit secundum rationem intelligendi in similitudine speciei et natura cum generante, nec sit secundum naturae communicationem, sed secundum voluntatis communicationem, non potest referri ad generationem Filii, quia ante generationem Filii est : nec potest referri ad Pa-
trem, quia Pater non procedit ab aliquo : amor autem procedit a mente sive generante : nec potest referri ad Spiritum sanctum, ut jam habitum est : oportet ergo, quod vel quaternitas sit in Trinitate, vel sit consensus ordo naturae, ut scilicet processio Spiritus sancti secundum ordinem naturae et præcedat generationem Filii, et sequatur.
ULTERIUS quæritur, Utrum secundum Ordem naturae possit dici Pater prima in Trinitate persona, et Filius secunda, et Spiritus sanctus tertia ?
Et videtur, quod non.
- Dicit enim Priscianus, quod ista nomina, primum, secundum, tertium, nomina ordinalia sunt. Ordo autem in divinis, ut dicit Augustinus, non est quo alter sit prior altero, sed quo alter sit tantum ex altero propter ordinem : ergo ordine naturae non potest dici una persona prima, vel secunda, vel tertia.
IN CONTRARIUM hujus est, quod
Primum et simpliciter principium convertuntur in omnibus: et principiatum esse ab uno, præcedit et antecedit ad secundum esse : et secundum esse, infertur ex principiatum esse ab uno : et similiter ex principiatum esse ab uno et uno, sequitur de necessitate tertium esse, ut probant Avicena et Algazel in metaphysicis suis. Et Aristoteles etiam hoc dicit in epistola quadam de principio universi esse. Cum ergo Pater sit principium non de principio secundum ordinem naturae, Filius principium de uno principio, Spiritus sanctus de utroque principio, uno scilicet et alio, videtur de necessitate sequi, quod Pater in ordine naturae sit prima persona, Filius perona secunda, Spiritus sanctus persona tertia.
Adhuc, Hunc ordinem in glorificando personas tota tenet Ecclesia. Beatus enim Hieronymus qui fecit, « Gloria Patri et Filio et Spiritui sancto, » et Damasus Papa qui confirmavit, et Psal-
<--- Page Split --->
Ad 10 quod ulterius quaeritur, Utrum Pater dicatur prima persona, Filius secunda, et Spiritus sanctus tertia ?
Dicendum, quod absolute et sine determinatione non debet dici, sed cum hac determinatione, prima secundum ordinem naturae, secunda secundum ordinem naturae, tertia secundum ordinem naturae : quia tunc hoc ipsum quod dico, naturae, tollit et privat prius et posterius, quod poneret ordo si non apponeretur naturae. Natura enim ponit aequalitatem : quae enim unam habent naturam, in natura illa, et in omnibus consequentibus illam naturam, aequalia sunt, et secundum aeque et coaequaeve habent eam : et non unum primo, et alterum secundo : quia hoc dicit gradum potestatis : ista autem secundum eamdem potestatem habent eam. Dicit enim Priscianus in majori volumine, in tractatu de conjunctione, quod « ordo pars potestatis est. »
Unde quae gradum differentem habent in ordine, habent etiam differentem gradum in potestate : quod in Trinitate esse non potest.
Ad 10 quod dicitur de Algazele, AviAdobject.1. cenna et Aristotele, dicendum quod loquuntur de his quae procedunt ab uno in diversitate essentiae : inter quae est ordo simpliciter, et non ordo naturae tantum.
Ad RATIONEM autem quae inducitur, diAdobject.2. cendum, quod ex illa ratione non probatur, quod aliqua persona sit prima in ordine simpliciter, vel secunda, vel tertia, sed quod aliqua sit prima in ordine naturae. Et hoc attendentes Sancti, hoc modo docuerunt nos glorificare Trinitattem.
Ad ALIUD dicendum, quod ex illa raAdobject.3. tione non probatur amplius, quam quod dictum est, scilicet quod Pater primus sit ordine naturae, et Filius secundus, et Spiritus sanctus tertius, sive terminus.