QUÆSTIO XL.
De nominibus diversificativis inter personas differentias significantibus.
Quarto, Quæritur de nominibus diversificativis inter personas differentias significantibus.
Et quæruntur duo. Primo enim quæritur de nominibus quæ per se distinctionem personarum significant, sicut alius, discretus, distinctus, et hujusmodi.
Secundo, De his quæ secundum intellectum suum talia excludunt, ut solus, tantum : dicimus enim solus, non alius : et dicimus tantum unus, non duo vel tres.
MEMBRUM I.
An nomina diversitatem notantia sicut alius, discretus, distinctus, etc., possint esse in Trinitate, propter distinctionem quam faciunt proprietates personales 3 ?
Primo ergo quæritur, An nomina diversitatem notantia possint esse in Tri-
nitate, propter distinctionem quam faciunt proprietates personales ?
Et videtur, quod sic.
Dicitur enim in symbolo Athanasii : « Alia persona Patris, alia Filii, alia Spiritus sancti. »
Adhuc, In primo Sententiarum, distinctione V, dicitur ex verbis Augustini, quod « Pater non genuit se Deum, sed alium qui est Deus. »
Adhuc, Ibidem, « Pater de se genuit alium se. » Et exponit Magister, hoc est, genuit alium qui est hoc quod ipse.
Adhuc, In primo libro Sententiarum, distinctione IV, saepe ostenditur, quod nulla res seipsam generat ut sit. Si ergo Pater genuit Filium, constat quod alium a se genuit. Et si alium : ergo diversum et differentem a Patre et distinctum. Et quæcumque alia diversitatem notant, videntur ex hoc inferri.
In contrarium hujus est, quod sed contra.
- Cum dicitur, Alius est in persona Pater, alius Filius, alius Spiritus sanctus : ille terminus, alius, qui est relativum diversitatis, novam significationem non
<--- Page Split --->
ccipit (aliter enim æquivocus esset in divinis et in aliis) sed communiter notat diversitatem substantiæ. Cum enim dicimus, Alius est Petrus a Paulo, non diversitatem colorum, vel alterius qualitatis notamus, sed diversitatem substantiæ. Cum ergo dicitur, Alius Pater, alius Filius, diversitas substantiæ videtur notari : et hæc est hæresis Ariana.
Adhuc, Idem et diversum opponuntur, sicut vult Aristoteles in X primæ philosophiæ et in VII Topicorum : ergo sunt circa idem. Est autem idem in substantia. Unde ibidem in X primæ philosophiæ dicitur, quod « unum in substantia facit idem. » Ergo videtur, quod diversum et aliud etiam in substantia sit. Ubicumque ergo ponitur talis terminus, videtur substantiæ referre diversitatem. Nulla autem substantiæ diversitas est in divinis. Ergo videtur, quod talia nomina diversitatem notantia non possint poni in divinis.
Adhuc, Hilarius in libro VII de Trinitate dicit : « Sicut in Patre et Filio credere duos deos impium est, ita Patrem et Filium singularem Deum prædicare sacrilegum est. Nihil in his novum, nihil diversum, nihil alienum, nihil separabile est. » Ex hoc accipitur, quod in Deo relativa talia, alius, diversus, separativus, alienus, poni non possint.
Adhuc, Augustinus in libro Quæstionum veteris ac novæ legis, quest.122 : « Unus est Deus, non singularis. » Constat, quod hoc nomen, unus, formaliter accipitur, ut sit sensus, unus Deus, hoc est, unicus : et sic unus est idem quod idem, et idem et diversum opponuntur, alius autem sequitur ad diversum : si ergo unus Deus est, alius et diversus in Deo poni non possunt.
Adhuc, Ambrosius in libro V de Trinitate dicit : « Quod unius est substantiæ, separari non potest, etsi non sit singularitatis, sed unitatis. Deus unus
cum dicitur, nequaquam Trinitatem duitatis excludit : et ideo non quod singularitatis sed quod unitatis est, prædicatur '. » Videtur ergo, quod quæcumque notant separationem substantiæ, sicut alius, et diversus, in divinis poni non possint.
ULTERIUS quæritur de hoc nomine, 4 differens, utrum in divinis poni possit ?
Et videtur, quod sic.
Dividitur enim differentia a Porphyrio in communem, et propriam, et magis propriam. Ad communem autem diffirentiam sufficit, quod differat propritate. Cum ergo una persona ab alia proprietate differat, videtur quod differentia et differens et hujusmodi, sive substantive, sive adjective sumpta, in divinis admittantur.
In CONTRARIUM est quod dicitur in præ- 1 s fatione : « Quod de tua gloria, revelante « te, credimus, hoc de Filio tuo, hoc de « Spiritu sancto sine differentia discre- « tionis sentimus. »
ULTERIUS quæritur, Quæ differentia 1- sit inter ea quæ dicit Hilarius, solitudo, singularitas, novum, diversum, alienum, separabile ? quæ omnia dicit excludi a Trinitate.
SOLUTIO. Ad hoc ultimum primo reAd 1- spondendum est, et dicendum, quod diversitas significationum horum nominum partim ex significato, et partim ex consignificato accipitur. Si enim significatum attenditur, solitudo sive solitarius dicit exclusionem consortii a loco : et quia Deus ubique est, ita quod quælibet persona est ubique, Deus solitarius esse non potest, nec solitudo cadit in Deum. Singularitas autem et singularis dicit individuationem per accidentia quæ uni soli conveniunt : et ideo ex consequenti dicit exclusionem plurium : singularis enim est, non plures : eo quod dicit Al-
<--- Page Split --->
Inzelinlogicasua : « Singulareperac - edientiaincommunicabileefficitur . » Etquiaindivinisnecindividuatioest , necaliquidprædicaturutaccidens , utdicitAugustinus , etjaminantehabitisdeter - minatumest : n e c ( sicutdicitAnsel - m u s ) unitasconsortiumpluriumexclu - d i t , etideounitasillasingularitatisnonest : ideosingularitasadivinisexcludi - t u r . Alienumautemestidemquodalte - riusgeneris : etgenusnonpotestibiac - cipinisipronatura : etquianullaaliaestnaturaindivinis , ideoalienumexclu - dituraprædicationededivinis . Novumautemmutationemdicit . Inomnienimnutatione , sivesubstantiali , siveacci - dentali , sivelocali , idquodmutatur , continuenovumfit : estenimtalismu - tatiovelrenovatioformæ , velrenovatiositus : etquianihiltaliumindivinisest , ideodicitHilarius , quodnovumaDeoremovetur . Diversumautemdiciturqua - siinduoversum , velnonidemcumeoaquodiversumdicitur : etideodiversumindicatnaturam , etetiamcompositio - n e m : etquianeutrumillorumindivi - nisest , ideoHilariusetiamhocsipro - prieaccipiatur , adivinaexcluditprædi - catione . Discretumautemexmodosi - gnificandipercompositionem , dicitpervisumsingulariteracceptumabaliose - paratum . SicutdicimusnosdiscreteviderePaulum , quandononincommu - n i , inhominescilicet , sedabaliisdis - tinctumsingularitervidemuseum , insuispropriiscognoscentes . Etideoquialocfitvisuinteriorietexteriori : etinteriorivisufideietintellectusinsuispropriisaccipimusPatremsineFilio , etFiliumsinePatre , etSpiritumsanctumsineutroqueistorum , ideohocadivinaprædicationenonremovetur : quiainillamagisproprieconvenit . Discretumenimest , quoddiscernitur : discerniturautemquoddistinctumest , etabaliisinsuispropriiscernitur .
Et quod objicitur de præfatione, dicendum est, quod non intendit dicere, quod personæ sint sine personali discre-
tione inter se, sed quod nulla sit discretio inter personas et gloriam majestatis divinae. Distinctus autem et distinctio ex modo suæ compositionis dicit diversum in tactu : distinctum enim est in tactu ab aliis separatum. Et quia tactus duplex est, scilicet corporalis, secundum quem tangere ea dicimus, quorum ultima sunt simul, ut in VI Physicorum dicit Aristoteles. Et tactus spiritualis, secundum quem tangere dicimur, ut dicit Augustinus, quorum veritatem sine medio accipimus, ita quod accipimus veram personam Patris, veram personam Filii, veram personam Spiritus sancti : et alio tactu contingimus Patrem, alio Filium, alio Spiritum sanctum : ideo distinctum esse et distinctio secundum prædicationem a divinis personis non removetur : quinimo, sicut dicitur, Act. xvii, 26 et seq., ab hominibus omnibus quaeritur tangi. Dicit enim sic Paulus : Definens statuta tempora, et terminos habitationis hominum, quaerere Deum, si forte attractent eum, aut inveniant, quamvis non longe sit ab unoquoque nostrum. In ipso enim vivimus, et movemur, et sumus. Alius autem alietatem substantiae quidem dicit, sed non alietatem substantiae quae semper in prædicamento substantiæ est, sed alietatem etiam accidentium quæ ut substantia significatur. Unde dicimus, alius color est albus, et alius niger : et alia est albedo, et alia nigredo. In divinis tamen substantia quæ est suppositum, Græci substantiam vocant : quia aliud est suppositum sive hypostasis Filii, et alia hypostasis Spiritus sancti. Propter hoc dicitur, alius in persona Pater, et alius Filius, et alius Spiritus sanctus, licet unius sint naturae.
Et sic patet quae istorum et qua ratione ad divinam prædicationem admittantur, vel removeantur ab eadem.
PERHOCpatetsolutioadprimaqua - A d 1 , 2 , 3 e t 4 . t u o r . QuiaenimaliaesthypostasisPa - t r i s , aliaFilii , aliaSpiritussahcti . H y - postasisenimdicitsuppositumcum
<--- Page Split --->
proprietate distinctum, secundum quod substantia dicitur a substando, non a communi natura quae substantia est : eo quod vere substat, et res perfecta est in seipsa. Ideo vere est alia persona Patris, alia Filii, alia Spiritus sancti : et tamen non differunt nisi proprietate : quia proprietas ipsa tale suppositum, sive talis hypostasis, sive etiam talis substantia est.
Ad object. 1 Ad in quod objicitur in contrarium, dicendum est, quod novam significationem hoc nomen alius non accipit : significat enim alietatem suppositi vel hypostasis : quia hoc modo substantia dicitur. Nec est haec haeresis Ariana. Arius enim dixit aliam esse substantiam Patris, et aliam Filii, secundum quod substantia communis natura dicitur, et quae absolute prædicatur, et non ad aliud : et non dixit esse substantiam quae ad aliud dicitur, ut Pater quando Pater ut substantivum accipitur. Pater enim ad aliud dicitur : et (sicut dicit Damascenus) Pater non est quid àvàròsàvàvò, hoc est, sine hypostasi existens, sed hypostasis in seipsa perfectum esse habens.
Ad object. 2. Ad aliud dicendum est, quod ex hoc non probatur, quod aliud vel alia notant diversitatem vel alietatem, nisi substantiae quae est hypostasis, et non illius quae natura est communis. Et sic est quando dicimus Petrum alium a Paulo. Non enim notatur, quod aliud sit in natura humana, sed idem : sed notatur, quod alius sit in persona. Et hoc patet, quia quotiescumque alius ab alio dicitur, proprie diversitas sive alietas illorum in aliquo communi designatur. Non enim dicitur homo alius ab asino, nisi in hoc communi quod est animal, in quo communi non ponitur alietas, sed in suppositis illius communis. Nec dicitur Petrus alius a Paulo, nisi per hoc commune quod est homo. Et sic dicitur alia persona Patris, alia Filii in hoc communi quod est Deus, quod commune est re, et non ratione tantum. Similiter diversum non significat diversitatem naturae com-
munis, sed hypostasis tantum : et hoc sufficit. Nisi diversitas valde stricte acciperetur, ut solum illa diversa dicerntur, quae diversam habent substantiam quae ad se et absolute dicitur. Sic enim dicit Augustinus, quod nulla in Deo diversitas est. Et hoc probat Magister in primo Sententiarum, distinct. VIII : « Si enim talis esset in Deo diversitas, vel tale esset diversum, non posset in eo esse summa simplicitas. »
Ad dictum Hilarii jam patet solutio per A explanationem paulo ante dictam. Ne separatio in divinis est. Separata enim proprie sunt loco et subjecto distincta et divisa : et hoc in Deum non cadit. Joan. xiv, 11 : Ego in Patre, et Pater in nu est. Aliquando tamen separatio large sumitur : et tunc quocumque modo distincta, separata dicuntur, sicut dicit Boetius, quod ea quae natura non separantur, intellectu dividuntur et separantur. Ut si intelligam Deum, et non intelligam eum esse bonum. Et in idem concordat Damascenus, qui dicit subtilibus intelligentis dividi quae per naturam unum sunt. Sic discreta et distincta separata esse dicuntur, hoc est, separatim accepta. Et sic posset concedi separatus esse Pater a Filio : sed hoc non est proprium : et ideo non est extendendum, etiamsi in auctoritate inveniatur.
Et per hoc idem patet ad dictum AuAli, gustini quod sequitur solutio. Oppositio enim quae est inter idem et diversum, non requirit nisi diversitatem hypostasis, et non naturae : et quando dicitur unus Deus, intelligitur unus in natura, et unitas in natura non excludit diversitatem hypostasis.
Ad dictum Ambrosii dicendum est, Ali, quod sicut paulo ante dictum est, unitas singularitatis per individuationem est, et excludit pluralitatem hypostasisum : et ideo in divinis non prædicatur. Unum autem unitatis essentiae dicit unitatem unientis personas : et ideo non excludit pluralitatem personarum, nec Trinitattem : et ideo in divinis prædicatur.
<--- Page Split --->
Ad m quod ulterius quaeritur de hoc nomine, differens, dicendum quod procul dubio in divinis differens non proprie admittitur, sicut nec differentia : quia nec per substantialem differentiam, nec per accidentalem differunt personæ. Et si inveniatur in auctoritate, dicendum est, quod per translationem dictum est, ut ostendatur, quod non eædem sunt personæ, sicut dicit Sabellius, secundum quod etiam Aristoteles dicit, quod « idem est, a quo non differt differentia. » Et in VI Topicorum : « Quantulamcumque differentiam assignantes, ostendentes erimus, quoniam non idem. » Ibi enim differentia dicitur quidquid unum ab alio distinguit : et quia proprietates distinguunt personas, translato nomine proprietatis differentiæ dicuntur.
Ad m quod objicitur in contrarium, jam solutum est, et similiter ad ultimum.
Ideo necesse est duo quaerere circa hoc.
Quorum unum est, Quam exclusionem notet dictio exclusiva circa terminum cui conjungitur, ut cum dicitur solus Pater est, vel solus Deus.
Secundum est, Quid circa idem a quo fit exclusio dicant nomina numeralia circa talia posita, sive talibus adjuncta, ut unus, duo, tres, sive unus, una, unum, sive etiam plures, pauciores, et hujusmodi? Ut cum dicimus, unus solus est, duo soli sunt, tres soli sunt: vel duo sunt pauciores tribus, vel tres sunt plures duobus.
MEMBRII SECUNDI
ARTICULUS I.
Utrum possit dici, Solus Pater est Deus t.
MEMBRUM II.
De dictionibus exclusivis in prædicationibus divinis.
SECUNDO, Quæritur de his quæ secundum intellectum suum talia excludunt, ut tantum, unus, solus. Dicimus enim solus, non alius, et tantum unus dicimus, non duo, vel tres. Et quia talia nomina terminos numerales supponunt et excludunt, secundum quod denominant ea a quibus exclusionem faciunt. Cum enim dicimus, solum unus, vel solum duo, vel soli tres, non solum excludimus alios, sed etiam eos qui sunt in diverso numero, ut soli tres, non quatuor, non quinque, non sex, non plures.
Primo ergo quaeritur, Utrum possit dici, Solus Pater est Deus.
Hoc enim videtur per Augustinum in libro VII de Trinitate non posse dici. Dicit enim sic: « Quoniam ostendimus quomodo posset dici solus Pater, vel solus Filius, consideranda est illa sententia qua dicitur, Non esse solum Patrem Deum verum solum, sed Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum 2. » Ex hoc accipitur, quod Pater vel Filius vel Spiritus sanctus non potest dici solus Deus.
Adhuc, I ad Timoth. 1, 17, super illud: Soli Deo honor et gloria in sexcula saeculorum. Amen. Dicit Glossa, « quod non potest hoc intelligi de solo Patre, nec de solo Filio, nec de solo
<--- Page Split --->
Spiritu sancto, sed de Trinitate. » Et innuit, quod si de solo Patre intelligeretur, excluderetur Filius et Spiritus sanctus.
- Adhuc, I ad Timoth. vi, 15: Beatus et solus potens. Et, ad Roman. xvi, 27: Solisapienti Deo. Et, I ad Timoth. 1, 17: Invisibili, soli Deo. Dicit Augustinus in libro III contra Maximinum 1, quod haec non de solo Patre accipienda sunt, ut dicebant haeretici, sed de Trinitate, sicut illud: Qui solus habet immortalitatem 2.
Adhuc, Deuter. XXXII, 39 : Videte quod ego sim solus. Et intelligitur Deus. Quia Pater ibi loquitur, videtur quod sequitur, quod Pater est solus Deus.
Sed contra. In contrarium hujus est,
Quod dicitur in hymno Angelorum de Filio: « Tu solus sanctus, tu solus Dominus, tu solus Altissimus. » Cum ergo isti termini, sanctus, dominus, altissimus, sint termini essentiales et non notionales de tribus personis dicti singulariter et in communi, eadem ratione potest dici solus Deus.
Adhuc, Augustinus dicit in libro III contra Maximinum 3, quod « etsi de solo Patre diceretur, quod solus Deus esset, non tamen excluderetur Filius vel Spiritus sanctus : quia hi tres unum sunt. »
Adhuc quaeritur, Si haec concedenda sit, Trinitas est solus Deus?
Videtur, quod sic : quia
Jam habitum est ex verbis Augustini, quod solus verus Deus est Deus ipsa Trinitas.
Adhuc, Iste terminus, solus Deus, substantialis est, et non habet modum prædicandi relative. Si autem est essentialis terminus, hoc est, secundum essentiam de omnibus simul in singulari
prædicatur et de quolibet per se, videtur quod debeat concedi, quod Trinitas sit solus Deus, et Pater solus Deus, et Filius solus Deus, et Spiritus sanctus solus Deus.
- Adhuc, Constat, quod ille terminus, Deus, essentialis est : et per hoc quod adjungitur ei dictio exclusiva quæ est solus, non efficitur nisi essentialis : ergo sicut prius poterat dici, Trinitas est Deus, et Pater est Deus : ita post potest dici, Trinitas est solus Deus, et Pater est solus Deus.
In contrarium est quod Hilarius disat - cit 4, quod sacramentum Dei nec in solitudine, nec in diversitate consistit. Et ita videtur, quod nec Trinitas sit solus Deus, nec Pater solus Deus : videtur enim secundum Hilarium excludi pluralitas personarum cum dicitur, solus Deus.
Adhuc, Ulterius quaeritur de hoc quod dicitur, Matth. xi, 27: Nemo novit Filium, nisi Pater : neque Patrem quis novit, nisi Filius. Hoc enim quod dicit, nemo nisi tantum valet quantum solus : et sic videtur, quod non nisi solus Filius novit Patrem : sed Pater et Spiritus sanctus se noscunt 5.
SOLUTIO. Ad haec difficile non est respondere : sophismata enim sunt. Cum enim dicitur, Solus Pater est Deus, dictio exclusiva potest sistere circa subjectum, et sic excludit oppositum subjecti, et est sensus, qui non est Pater, non est Deus : et hoc falsum est : quia Filius non est Pater, est tamen Deus. Potest etiam referri ad compositionem quæ est in prædicato, et sic excludit oppositum prædicati : et sic dicunt quidam, quod est vera sub hoc sensu, Pater est Deus, et non est aliud quam Deus. Posset ta-
<--- Page Split --->
men dici, quod adhuc duplex est: eo quod potest excludere oppositum predicati, sicut dictum est, et vera est: vel ipsum prædicatum sive communitatem prædicati a participatione plurium subjectorum, ut sit sensus, Pater est Deus, et non sunt plures dii, sed unicus Pater: et sic est fallacia, sicut distinguitur ista in sophismatibus, iste comedit solus: non enim sensus est, quod non aliud faciat quam comedere, sed quod alius non comedit secum. Antiqui tamen aliter dicebant sic, quod quando dicto exclusiva, ut solus, et tantum, adjungitur nomini substantivo, virtutem suam exercet in genus rei, et non in rem generis, ut cum dicitur, tantum homo currit, vel solus homo currit, hoc nomen, homo, indeterminate supponit pro homine: et licet sequatur, tantum homo currit, vel solus homo currit: ergo non asinus: tamen non sequitur: ergo Socrates vel Plato: esset enim processus ab indeterminata suppositione ad determinatam, qui processus fallit secundum consequens. Et ideo etiam dicunt non concedi has, solus Deus solum Deum genuit, ita quod solus cum articulo intelligatur et substantive: et sic indeterminatam habet suppositionem. Et si dicatur, unus unum genuit, ita quod hoc nomen, unus, formaliter accipiatur et substantive, ut sit sensus, unicus unicum genuit, dicunt non esse concedendum. In Trinitate enim nec solus Deus est, nec unicus: et ideo prædicatum quod est Deus, nec a pluribus potest excludi, nec indeterminate supponens determinatum suppositum generationis potest inferre.
litarius Deus. Si autem excludat oppositum prædicati, locutio vera est, et sensus est, Trinitas est verus Deus, et non est aliud quam verus Deus.
Et per hoc patet solutio ad quatuor prima.
Ad in quod in contrarium objicitur, Adobject.1 dicendum est, quod dictio exclusiva cum dicitur, « Tu solus Dominus, » non excludit ab opposito subjecti, sed ab opposito prædicati.
Ad dictum Augustini dicendum, quod Adobject.2. Augustinus considerat, quod subjectum non participat prædicatum, nisi ratione essentiae : et ideo quod essentialiter unum est cum subjecto, a participatione prædicati non excluditur.
Ad in quod ulterius objicitur, quod Adquest.1. solus et solus Deus sunt termini essentiales,dicendum, quod termini essentiales duplices sunt: quidam enim in intellectu suo claudunt pluralitatem, vel affirmative, vel negative : et hi dicuntur de pluribus, et non de uno divisim, sicut duo, et tres, quando substantive ponuntur : sic enim Pater et Filius non sunt unus, sed duo : et Pater et Filius non sunt tres,sed duo. Solus autem et aliae dictiones exclusivae quando ponuntur circa terminum numeralem vel distinctivum, excludunt pluralitatem : et talis exclusio in divinis esse non potest: quia plures sunt qui sunt unus Deus. Et ideo dicit Hilarius, quod Deus nec singularis est, nec solitarius: et ideo nec Pater est solus Deus, nec Filius solus Deus, nec Spiritus sanctus solus Deus, nec Trinitas hoc modo solus Deus. In hoc enim sensu sequeretur, quod Trinitas esset solitarius Deus: quod falsum est. Et hoc est quod dicit Hilarius.
Et per hoc patet solutio ad sequens etiam, scilicet ad id quo quaeritur, An Trinitas sit solus Deus verus ? Duplex est enim sicut et aliae. Si enim dictio exclusiva excludat communitatem prædicati a pluribus qui supponuntur in subjecto, falsa est : Deus enim Trinitas non est so-
<--- Page Split --->
butivum nemo, vel nullus, si dicatur, nullus novit, supponit communiter pro omni ente creato et increato quod est cognoscitivum Patris vel Filii: et ab hac communitate hæc dictio nisi, excipit Filium propter coessentialitatem cum Patre, per quam plene cognoscit Patrem et plene cognoscitur a Patre: et ideo non excluditur Pater, nec Spiritus sanctus: sed fit exclusio eorum qui in eadem coessentialitate non cognoscunt Patrem et Filium, sicut homo, et Angelus.
MEMBRI SECUNDI
ARTICULUS II.
De significationibus nominum numeralium cum dictionibus exclusivis1.
Secundo quaeritur juxta idem, Quid circa id a quo fit exclusio, dicant nomina numeralia circa talia posita sive talibus adjuncta, ut unus, duo, tres, sive unus, una, unum, sive etiam plures, pauciores, et hujusmodi? Ut cum dicimus, unus solus est, duo soli sunt, tres soli sunt, vel duo sunt pauciores tribus, vel tres plures duobus.
Videtur, quod talia substantiam significant, et non personam, vel notionem.
Omne enim quod est in divinis, ut dicit Boetius, prædicatur secundum substantiam, vel secundum ad aliquid : constat autem, quod hæc non prædicantur secundum ad aliquid : ergo secundum substantiam.
Adhuc, Hæc prædicantur de qualibet persona : Pater enim est unus, Filius unus, Spiritus sanctus unus : et, sicut dicit Athanasius, « non sunt tres dii, sed unus Deus. » Similiter Pater et
Filius duo sunt, et Pater et Spiritu sanctus duo, et Pater et Filius et Spiritus sanctus tres : quod autem prædicatur de omnibus, secundum substantiam dicitur : ista ergo nomina secundum substantiam dicuntur.
Si forte dicat aliquis, sicut dicit Magister in Sententiis, quod isti termini negative, et non positive habent exponi, ut cum dicitur unus, intelligatur non plures : et cum dicitur duo, intelligatur non tres : et tres, hoc est, non quatuor. Videtur hoc non esse verum : quia non est ratio quare tales termini in inferioribus dicant proprietatem qua una res est una, et duæ duæ, et tres tres, et in divinis non dicant.
Adhuc, Si numerus non dicitur nisi privatione unitatis, et minor numerus privatione majoris, videbitur circulatio esse, et utrumque cadere in intellectu alterius, ut unum non plura, et plura non unum.
Adhuc, Aliqui dixerunt, quod isti termini, unus, duo, tres, unus, una, unum, officiales sunt, et nihil in re significant nisi nutum ad aggregationem divisorum : unde dicunt, quod numerus dicitur quasi nutus memeris, hoc est, divisionis. Sed hoc videtur non posse stare : quia sicut vanus est intellectus, qui ad rem referri non potest, eo quod intellectus est similitudo rei : ita nutus animæ vanus est, qui ad nihil rei innuit : et sic vanus esset intellectus istorum in divinis.
ULTERIUS quaeritur de omnibus hujusmodi nominibus, unus, duo, tres, unus, una, unum, utrum significant rem de aliquo prædicamento ?
Et videtur, quod
- Si dicunt rem de prædicamento quantitatis, quod tunc prædicatione mutatur in prædicationem substantiæ, ut dicit Boetius in libro de Trinitate.
<--- Page Split --->
- Adhuc, Isti termini non habent modum, nec rationem ejus quod est ad aliquid. Cum ergo praedicentur in divinis, relinquitur, quod praedicentur secrundum substantiam, et dicant rem in genere substantiae.
te, quod « Deus a nullo differt Deo : » et sic conjungit hoc signum, 'nullum, quod distributivum et partitivum est, cum Deo, quod est substantivum essentiale.
Ulterius quaeritur, Cum adjectiva alia, omnipotens, aeternus, immensus, quando substantivantur per intellectum articuli, dicantur de tribus in singulari, ut Pater et Filius et Spiritus sanctus non tres omnipotentes, sed unus omnipotens : non tres aeterni, sed unus aeternus : non tres immensi, sed unus immensus : utrum similiter hoc nomen, unus, substantivatum possit dici de duabus vel tribus personis, ut dicatur sic, Pater est unus, Filius est unus, et Pater et Filius sunt unus, non duo uni, ut ita liceat dicere?
Si enim essentiam significat : tunc non excluditur, cum dicitur unus, nisi pluritas personarum : et sic Pater et Filius sunt unus.
In contrarium hujus est, quod unus est indivisus in se, et divisus ab aliis : dividi autem ab aliis non convenit essentiae, sed personae : et sic cum dicitur, Pater et Filius sunt unus, intelligitur unitas personae : hoc autem modo falsum est, quod Pater et Filius sunt unus.
Ulterius adhuc quaeritur, Cum omnis partitio et distinctio fiat sub aliquo communi habente partes plures actu vel potestate vel natura, sicut dicimus, aliquis homo, quidam homo, unus homo, solus homo : aliquis phœnix, quidam phœnix, unus phœnix, solus phœnix : aliquis sol, unus sol, quidam sol, etc. : cum in divinis sub communi quod est Deus, nec actu, nec potentia, nec intellectu, nec natura sint plura, utrum ibi possint poni plura talia, ut dicamus, aliquis Deus, quidam Deus, unus Deus, solus Deus ?
Et videtur, quod sic.
Boetius enim dicit in libro de Trinitat-
SOLUTIO. Sicut in praehabitis dictum solutio. est, tria sunt praedicamenta in divinis, scilicet quis, quae, quod : et quis quaerit personam, quae proprietatem, quid vel quod essentiam sive naturam. Masculnum enim et femininum genus formatum et particulatum quid significant : neutrum autem quod dicitur per abnegationem utriusque, significat essentiam inarticulatam et informatam. Unde adjectivum quando in neutro genere substantivatur, substantivatio significatur per hoc nomen, res, quod informe est, ut album, alba res. Si substantivatur in masculino vel feminino, substantivari non potest, nisi per articulum appositum, vel dictionem articularem nominis vel pronominis, cujus virtute stat pro supposito, ut hic albus, hujus albi. Et propter hoc trahitur tunc ad personam. Articulus enim distinctivus est : quod non nisi personae convenit.
Unde cum quaeritur, Quid significent ista nomina, unus, duo, tres, per tria genera variata ? dicimus, quod in neutro genere significant substantiam : et ideo Pater et Filius et Spiritus sanctus sunt unum, et non duo, vel tria. In masculino autem genere etiam si substantivantur per articulum subintellectum, quia trahuntur ad personam, Pater et Filius et Spiritus sanctus sunt tres, non duo, nec unus. In feminino vero si articulata et substantivala intelligantur, determinatas dicunt proprietates, sicut una persona una proprietate distincta, duae personae duabus proprietatibus distinctae, tres proprietatibus distinctae. Et sic in inferioribus quodlibet quod est unum, suis terminis intra se contentum est, et ab aliis determinatum et divisum : et hoc significat haec dictio, unum, et duo significat aggregationem
<--- Page Split --->
talium duorum unorum, et similiter tres ad summam determinatam. Et ideo unitas rei forma rei est, sub alia et alia ratione. Forma enim est, secundum quod dat esse, unitas autem secundum quod esse terminat et distinguit. Unde in divinis hæc nomina adjuncta essentialibus, significant essentiam : adjuncta personalibus, personam : et adjuncta notion alibus, notionem.
Et per hoc patet solutio partis articuli primæ.
Ad 1D autem quod primo objicitur, dicendum est, quod prædicari secundum substantiam, vel secundum ad aliquid, dupliciter dicitur, scilicet materialiter, et formaliter, ut scilicet prædicet id quod est substantia, vel id quod est persona, vel id quod est notio, vel prædicet substantiam modo substantiæ, et personam modo personæ, et notionem modo notionis. Licet enim Deus prædicet substantiam, hoc est, id quod est substantia : tamen cum dicitur Deus de Deo, prædicat modo personali, et non substantiali, propter notionalem præpositionem adjunctam.
Item, Licet paternitas dicat relationem, tamen modo relationis non dicit : quia dicit eam ut conceptam, et non exercitam, sicut dicit eam Pater.
Item, Aliquando dicit notionem vel personam : dicit tamen eam confuse et indeterminate in quodam communi, sicut aliquis, et unus, et duo, et tres, et hujusmodi. Et tunc illud dicit personam non personaliter, et notionem non notionaliter. Et quando dicit Boetius, quod in divinis non sunt nisi duo prædicamenta, substantia scilicet, et ad aliquid, et quæ non prædicantur secundum ad aliquid, quod prædicantur secundum substantiam : intelligit de his quæ prædicant ad aliquid ut ad aliquid, et ad aliquid non ut ad aliquid, sed ut conceptum et confusum : quæ enim non prædicant sic ad aliquid, pro certo prædicant substantiam.
Ad 2. AD ALIUD dicendum, quod ea quæ
prædicantur de omnibus in singulat. et dicunt substantiam ut substantiam, ut non notionem, vel personam ut concep tam vel confusam, illa dicuntur de om nibus simul in singulari. Ista autem non sunt talia, nisi in neutro genere sub stantivata : sic enim tres personæ sunt unum, non tria.
Ad 1D quod quæritur in expositione Magistri in Sententiis, dicendum quod prima intentione non dicuntur negativæ, sed ex consequenti : quia scilicet minor numerus excludit majorem, licet major non excludat minorem, si materialiter sumatur numerus, prout est summa ex unitatibus aggregata. Si enim formaliter accipiatur, eo modo quo dicit Aristoteles in prima philosophia, quod decem non sunt bis quinque, nec septem et tria, et nec sex et quatuor : tunc et major excludit minorem, et minor majorem. Septenarius enim non est senarius, nec octonarius, sicut animal non est lapis, et homo non est asinus. Prima intentione enim et propria isti termini dicunt nutum memeris, vel divisionis ad aggregationem ad id quod vere est unum in se terminatum et indivisum, et ab aliis divisum vel re vel modo significandi. In terminatis enim a se invicem et distinctis, vel seipsis, ut proprietates distinguuntur, vel proprietatibus, ut distinguuntur personæ, numerus est in divinis, quo non re sed modo differunt significandi : qui tamen modus significandi vanus non est, sicut in antehabitis de notionibus dictum est.
Ad ALIUD dicendum, quod hoc procedit.
Ad ALIUD dicendum, quod illi qui hoc dicebant, ponebant numerum non esse nisi in numerante : et hoc modo verum dicebant : sic enim numerus non est nisi in anima numerantis. Sed quia nulla res numerata cadit in numerum quo numeramus, nisi per proprietatem, quæ indivisa est in se, et ab aliis divisa prout aggregabile est unum cum alio, oportet quod numerus aliquid ponat in
<--- Page Split --->
numerato per quod in numerum cadat : et ideo insufficienter dixerunt.
I Ad nq quod ulterius quaeritur, dicendum, quod in divinis et in aliis unitas est qua quaelibet res est una, ut dicit Euclides : et cum una sit sic terminata in se, et ab aliis determinata, et hoc sit essentialibus propriis, quae vel terminus ejus sunt determinatus ab altero vel seipso determinatus, eo quod simplicia prima seipsis differunt, oportet quod unum et talis terminus esse secundum suppositum unum et idem sint, differentia tantum in modo significandi. Et ideo vult Aristoteles, quod unum substantiae substantia est, et unum qualitatis qualitas, et sic de aliis. Et ita dicimus in divinis, quod unum cum substantiali dicione positum, substantiam significat, cum notionali notionem, et cum personali personam. Et similiter est de hoc quod numerum dicit, ut duo, et tres : non enim addit super unum nisi aggregationem, quae secundum potissimum sui esse in anima numerantis est.
Ad ALIUD dicendum, quod quando isti termini ponuntur cum notionibns vel personis, supponunt notionem vel personam unam vel plures : sed quia supponunt confuse, et non determinate, dicunt notionem non notionaliter, et personam non personaliter : et ideo modum ejus quod est ad aliquid, non habent. Et hoc patet ex paulo ante dictis.
nomina discretionem notantia, ut hic, iste, ille. Et quia in divinis non distinguitar nisi persona, haec ad personam referri necesse est : et talia etiam si substantiventur, singulariter de pluribus dici non possunt in genere masculino vel feminino. Et ideo Pater et Filius non sunt unus, sed duo : et Pater et Filius et Spiritus sanctus non sunt duo, sed tres : nec sunt quis, sed qui : nec sunt hic, sed hi, secundum quod demonstratione ad intellectum demonstrantur in lumine fidei.
In quo in contrarium objicitur, proAd object. cedit.
Ad nq quod ulterius quaeritur, dicenAd quest. 3. dum, quod procul dubio in divinis loquendo ut in divinis, improprie ponuntur nomina partitiva, particularia vagum vel signatum designantia, et improprie ponuntur discretiva. Et hujus causa est, quia omne particulare sub aliquo communi accipitur, quod plura potentia vel actu habet appropriata : et hoc nullo modo in divinis est : sequeretur enim, quod in divinis esset universale et particulare et compositio ex naturis diversis, quod nullo modo esse potest. Similiter etiam quod discernitur per pronomen demonstrativum, sub discreto esse et singulari ponitur, et ab aliis realiter determinatur : et illud etiam non potest esse in divinis propter eamdem causam. Discretio enim talis non potest esse nisi sub aliquo communi, sicut ostendit ipsa locutio quando dicitur, hic homo, vel iste homo. Propter quod non conceditur, quidam Deus genuit quemdam Deum, vel aliquis Deus genuit aliquem Deum, vel hic hunc, vel iste istum.
Et si objicitur quod, Exodi, xv,2, dicitur : Iste Deus meus, et glorificabo eum. Vel secundum aliam translationem : « Hic Deus meus. »
Dicendum, quod hoc pronomen, hic, vel iste, non ponit discretionem sub hoc communi quod est Deus, tamquam sub communi univoco, sed tamquam sub
<--- Page Split --->
communi æquivoco ad unum significatum discreto. Vult enim dicere, quod tali actu miraculi discernitur verus Deus ab aliis qui dii non sunt nisi nuncupative. Sicut enim terminus æquivocus potest distribui, sic per pronomen demonstrati-
vum potest determinari, sicut cum dico, omnis canis est mordax : iste, demonstrato cœelesti, est mordax per influentiam effectus : iste, demonstrato latrabili, per dentium latrationem.