QUÆSTIO XXXIV.

De nomine patris.

MEMBRUM I. Utrum Pater est Pater, quia genuit : vel genuit, quia est Pater'?

PRIMO ergo quaeritur, Utrum Pater est,

quia generat : vel generat, quia Pater est? Hoc est quaerere, Utrum Patrem esse, ratio sit ejus quod est generare : vel quod est generare, ratio sit ejus quod est Patrem esse ?

Et videtur, quod quia generat, Pater est.

  1. Dicit enim Augustinus in libro de Fide ad Petrum : « Quia generat, Pater est. »

4 Cf. Opp. B. Alberti. Comment. in I Sententiarum, Dist. XXVII, Art. 2. Tom. XXVI hujusce novæ editionis.

2 S. AUGUSTINUS, Lib. de Fide ad Petrum, cap. 10.

<--- Page Split --->

  1. Adhuc, In inferioribus sic est, quod termini generationis sunt primi, et consequentes, et utrique per se. Et sunt termini per accidens. Per se sunt, ut dicit Gilbertus in sex principiis, in quibus natura operatur manifeste, vel occulte. Manifeste, sicut hic generat hunc. Occulte, sicut homo generat hominem : quia enim hic est homo qui generat, ideo generat hunc hominem, ut potentia generandi sit hominis per naturam qua homo est homo : actus autem generationis sit hujus. Per accidens autem termini sunt termini illi, qui denominantur per proprietates advenientes per generationem, sive sint proprietates absoluta, sive respectiva. Accidens enim est accidens, et non de esse existens. Propter quod Philosophus dicit in VII prima philosophia, quod accidens et subjectum unum est ut aggregatum, et non simpliciter unum. Termini tales sunt pater et filius : quia enim generat, accidens, et accidit sibi quod est pater : vel potius quia genuit, accidit sibi patrem esse : et quia genitus est, accidit sibi filium esse. Et sic videtur quod Pater est, quia genuit.

  2. Adhuc, Ponamus, qued non genuisset, constat quod tunc pater non esset. Dicit autem Philosophus 1, quod causa est et ratio qua posita ponitur et res, et qua destructa destruitur. Posita generatione activa, ponitur patrem esse : et destructa eadem, destruitur patrem esse: ergo genuisse causa et ratio est ad patrem esse.

  3. Adhuc, Anselmus in libro de Processione Spiritus sancti : « Non quia Pater est, spirat : nec quia Filius est, spirat 2. » Ergo eadem ratione nec quia Pater est, generat.

  4. Adhuc, Anselmus ibidem dicit, quod « ridiculum est dicere, quod per relationem divina essentia sit in Spiritu sancto. » Ergo a simili ridiculum est dicere, quod per relationem paternitatis

essentia divina sit in Filio. Sed per generationem Pater dat Filio divinam essentiam, et Filius accipit eam per generalionem, hoc modo quo dare et accipere potest esse in divinis. Et ad hoc quod Pater dat, consequitur esse Patrem : ad hoc autem quod Filius accipit, consequitur esse Filium. Ergo quia generat, Pater est : et non quia Pater, generat.

  1. Adhuc, Aristoteles in IX Ethicorum rationem assignat, quare pater magis diligit filium, quam diligatur ab ipso : et dicit, quod causa hujus est, quia pater aliquid sui, quod tamen virtute totum est, habet in filio : filius autem nihil sui habet in patre. Et idem dicit Aspasius in commento. Pater ergo est, qui tale aliquid habet in filio : et nisi tale aliquid habeat in filio, non est pater : sed aliquid in filio non habet nisi generationem activam : ergo a generatione activa habet quod sit pater : et non e converso per esse patrem habet quod genuit.

  2. Si dicas, quod hoc non est in divinis, in quibus substantia generantis non dividitur. CONTRA : Augustinus in epistola ad Maximinum : « Pater ut haberet Filium de seipso, non minuit seipsum : sed ita genuit de se alterum se, ut totus maneret in se, et esset in Filio tantus, quantus et solus. » Ergo in divinis magis est quam in humanis.

Adhuc, VisestinverbisAugstini , quoddicit , « uthaberetFilium , genuit . » Perhocenimsignificataperte , quodgenera - tioetratioetcausaestpaternitatis , etnoneconverso .

INCONTRARIUMhujusest , q u o d

  1. Generare actus est distinctae personae. Persona autem Patris non est distincta nisi personali proprietate, quae est paternitas. Distinctam autem esse personam, est ante agere personam. Cum ergo esse Patrem, distinctam sit esse personam, generare autem sit agere personam, videtur, quod esse Patrem sit

<--- Page Split --->

ante generationem secundum intelligentiu rationem.

  1. Adhuc, Cum dicitur, Deus Pater, circumscripta paternitate non remanet nisi Deus : et si Deo attribuitur generare, tunc videtur, quod Deus in quantum Deus generat : et si Deus in quantum Deus generat, tunc etiam Deus Filius generat, et Deus Spiritus sanctus, quod falsum est : ergo circumscripta paternitate Deo non attribuitur generare : paternitas ergo secundum rationem intelligentiae ratio et causa est ejus quod est generare, et non e converso.

  2. Si quis dicat, quod nec quia generat, Pater est : nec quia Pater est, generat, sed quia Deus innascibilis. Hoc videtur irrationabile esse. Innascibilis enim sive innascibilitas proprietas permona est sive notio, qua persona non ordinatur ad generationem, nec antecedenter, nec consequenter. Ergo videtur, quod non generat, quia Deus inascibilis.

  3. Adhuc, Videtur Anselmus dicere in libro de Processione Spiritus sancti, quod non quia Pater, generat, sed quia Deus. Dicit enim, quod Pater et Filius, non unde Pater, et non unde Filius, sed unde unus Deus, spirant Spiritum sanctum. Ergo a simili non unde Pater, generat Filium, sed unde Deus : et ideo generat Filium Deus. Si sic dicatur, quod unde Deus, generat, tunc generare attribuitur Deo : Deus autem dicit divinam naturam in habente : ergo divinae naturae in habente attribuitur generare : sed cuicumque attribuitur generare, hoc per generationem distinguitur a genito, ergo videtur, quod per generationem divina natura distinguatur in Patre, et natura divina in Filio : quod falsum est et etiam haereticum : quia Pater et Filius sunt idem Deus, et eadem natura divina et indistincta.

  4. Si quis velit dicere, quod Pater non unde Pater, nec Filius unde Filius, generat, sed unde potens et volens generare : quod videtur Anselmus ibidem dicere. Sic nullatenus Patris et Filii secundum

ipsas proprietates, ut secundum paternitatem et filiationem, est potestas et voluntas generandi. Potestas autem et voluntas generandi est secundum naturam. Ergo secundum naturam est potestas et voluntas generandi : secundum enim idem attribuitur generare, secundum quod est potestas et voluntas. Hoc iterum videtur mirabile : quia una est potestas trium et una voluntas trium. Unde ratione voluntatis et potestatis nulli personae potest attribui generare. Si enim uni attribueretur, tunc etiam attribueretur et alteri. Si autem ratione ejus quod est generare, cum dicitur potens et volens generare : tunc cum generare et esse Patrem idem sunt, ut dicit Augustinus, idem attribueretur gratia suspius : quod secundum intellectum esse non potest, nisi in his quae propter se volumus et ad aliud non referimus : et sic se non videntur habere ad invicem generare, et esse Patrem : quia dicit Augustinus,quod quia generat, Pater est.

SOLUTIO. Ad hoc quidam alii satis convenienter dederunt solutionem, dicentes quod paternitas dupliciter consideratur, scilicet ut proprietas personae distinctiva et secundum rationem positiva : et sic in divinis non habet comparationem, nec prædicandi modum ad extra, sed intra. Et cum omnis prædicandi modus sit inhærentis, et ut ita dicam, insistentis, ut dicit Boetius, vertitur in prædicandi modum substantiæ, et non vertitur in modum prædicandi substantiæ nisi illius cui intelligitur inesse : cui autem intelligitur inesse, proprietas est : hypostasis vertitur et accipit modum prædicandi substantiæ quæ est hypostasis.Cujus signum est, quod hoc modo accepta paternitas est pater. Sic enim dat paternitas ei in quo est, intellectualis naturae singularem existentiæ modum : et hoc est esse personam. Unde per hunc modum considerando, esse Patrem, vel paternitatem esse, est personam distinctam esse. Et hoc secundum rationem intelligentiæ est

<--- Page Split --->

ante generare, quod est actus proprius ejusdem personæ distinctæ. Et hoc modo considerando, quia Pater est, generat. Si autem paternitas consideretur ut relatio concepta et non ut exercita (in hoc enim differunt paternitas et pater : quia paternitas dicit relationem ut conceptam, pater autem ut exercitam) tunc modus prædicandi est ad extra per comparationem et relationem, hoc est, ad correlativum. Et cum relativa posita se ponant, sic filio posito, ponitur esse patrem. Filius autem poni non potest, nisi per generationem ponatur ut sit, ut dicit Augustinus. Hoc enim modo non est comparatio vel relatio nisi positarum et jam existentium personarum. Ethoc modo procul dubio esse Patrem, consequitur ad generare sive genuisse. Et hoc modo quia generat, Pater est.

Si quis autem subtiliter velit ista intueri, erit idem esse Patrem, quod generare in divinis : et re non differunt, sed ratione tantum : quia scilicet esse Patrem, paternitatem dicit ut proprietatem, et generare dicit eamdem ut actum. Et sic simul sunt generare et esse Patrem, et neutrum antecedit vel consequitur ad reliquum. Et hoc secundum Catholicam fidem securius dicitur.

Et per hoc patet solutio ad primum.

Ad aliud dicendum, quod non est simile in divinis et in inferioribus. In divinis enim nihil est per accidens. Quia cum relatio in inferioribus sit et accidens, et relatio, utrumque modum prædicandi retinet. Propter quod dicit Augustinus in libro I de Trinitate, quod « omne relativum est etiam aliud quam relativum : eo quod omnis relatio est in subjecto aliquo, quod denominatur ab ipsa, sicut a paternitate pater 1. » Unde in talibus pater et quodlibet aliud relativum est adjectivum. In divinis autem modus ille prædicandi, quem habet relatio ex hoc quod accidens est, mutatur in modum

prædicandi substantiæ. Et hoc patet per resolutionem. Paternitas enim est pater, ita quod pater prædicatum de paternitate cum articulo intelligatur præpositivo, loco cujus nos articulari pronomine utimur, dicentes quod paternitas est ille qui est pater : quod esse non posset, nisi proprietas quæ est paternitas, amisso modo prædicandi accidentis, mutaretur in modum prædicandi substantiæ. Unde in divinis uno modo Pater per se terminus est generationis sicut a quo est generatio. Et sic secundum rationem intelligentia Pater est ante generationem, et quia Pater est, generat.

Ad aliud dicendum, quod per hoc non probatur, quod ex generatione pater sit, nisi secundum quod pater est relativum et adjectivum.

Et hoc etiam probatur per dictum Anselmi in sequenti argumento. Cujus ratio est, quia non generat, nisi sit aliquis : aliquis autem non est, nisi singulari existentiæ modo : singulari autem existentiæ modo non est, nisi personali proprietate quæ est paternitas.

Ad aliud dicendum, quod in veritate si quis totum principium generationis in generante determinet : tunc cum, sicut Damascenus dicit, generatio sit opus naturæ existens, et generans sit hic, et non sit hic nisi paternitate, sic dicet, quod Pater generat in quantum est hic Deus Pater. Et hoc intelligit Anselmus dicens, quod si per relationem solam divina natura sit in Filio, ridiculum est dicere, quod paternitas ut relatio est, solum secundum modum intelligendi consequitur actum generationis, et non antecedit ipsum. Et iste terminüs, pater, sic a paternitate denominatus, est adjectivum : dictus autem a paternitate secundum quod est proprietas personalis, substantivum est.

Ad aliud dicendum, quod per dictum Philosophi non probatur, quod quia genuit, est pater, nisi secundum quod pater

<--- Page Split --->

Videtur, quod non substantiam :

  1. Secundum regulam Boetii in libro de Trinitate. Si enim substantiam significaret, et de singulis et de omnibus diceretur singulariter, ut hoc nomen, Deus. Dicitur enim Pater Deus, Filius Deus, Spiritus sanctus Deus : et hi tres unus Deus. Et ita diceretur, Pater est Pater, Filius est Pater, Spiritus sanctus est Pater : et hi tres unus Pater : quod falsum est : ergo ad aliquid dicit.

  2. Adhuc, Augustinus dicit, quod « ea quae in divinis substantialiter prædicantur, ad se dicuntur. » Pater autem ad se non dicitur, sed ad aliud : dicitur enim pater alicujus pater : ergo Pater non prædicatur in divinis secundum substantiam.

  3. Adhuc, Damascenus : « Deitas naturam manifestat, Pater autem hypostasim. » Hypostases autem in divinis distinguuntur secundum ad aliquid. Ergo videtur, quod pater non substantiam, sed ad aliquid dicat.

  4. Adhuc, Si secundum substantiam diceretur, oporteret, quod substantiam secundum ipsum diceretur alicujus substantia : quod omnino falsum.

  5. Adhuc, Pater paternitate pater est. Si ergo secundum substantiam diceretur pater, substantia paternitate pater esset. Sed quidquid paternitate pater est, paternitate distinguitur et determinatur ut sit pater. Ergo substantia paternitate distinguitur et determinatur. Si autem determinatur et distinguitur, non distinguitar nisi a substantia Filii : et sic sequeretur, quod Pater et Filius non essent una substantia deitatis : quod est haeresis Arii. Dicitur ergo non secundum substantiam.

Sed conra. In contrarium est, quod

  1. Essentia divina est Pater, et Pater essentia divina : quod negari non potest: quia aliter summa simplicitas non esset in divinis : et constat, quod prædicatio non est per accidens : videtur ergo, quod Pater secundum essentiam de essentia prædicetur.

  2. Adhuc, Pater dicit hypostasim, ut dicit Damascenus : hypostasis autem est substantia : ergo pater in divinis secundum substantiam dicitur.

Contra hoc etiam tamen objicitur : quia si substantia est Pater, vel essentia divina : et Pater est hypostasis generans per se et non per accidens, videtur sequi, quod essentia divina sit hypostasis generans : et sic ulterius, quod essentia divina distinguitur generatione, sicut dixit Arius, et quod non sit una essentia trium personarum.

  1. Si quis ad hoc velit dicere, sicut dicitur in libro de Regulis fidei, quod hoc nomen, pater, etiam in divinis dicitur multipliciter.

Aliquando enim prædicat personam, ut quando dicitur, essentia divina est Pater : tunc enim Pater substantivum est et cum articulo intelligitur, ut sit sensus, divina essentia est ille qui est Pater.

Aliquando prædicat hypostasim cum proprietate, sicut quando dicimus, Pater est Pater, hoc est, persona generans.

Aliquando prædicat relativum, sicut quando dicitur, Pater est Filii pater.

Aliquando prædicat relativum ad creaturas communiter secundum generationem, sicut in symbolo Nicæno : « Credo in Deum Patrem omnipotentem, factorem cœli et terræ. » Et sumitur, Matth. xi, 23 : Confiteor tibi, Pater, Domine cœli et terræ. Et, Sapient. xii, 3 : Sciant quanto his dominator eorum speciosior est : speciei enim generator hæc omnia constituit : ergo pater est. Unde etiam in secunda parte Timæi Platonis dicitur : « Quorum opifex paterque ego. »

Aliquando prædicat relativum ad homines factos ad imaginem Dei per recreationem. Matth. vi, 9 : Pater noster, quis es in cœlis.

Contra hoc esse videtur, quod cum dicitur, essentia divina est Pater, per illam prædicationem non accipit pater aliam significationem quam prius habuit : secundum se autem semper significat hypostasim cum proprietate : in illa

<--- Page Split --->

ergo significatione prædicatur de essentia : et tunc sequitur idem quod prius, quod scilicet si essentia est pater, est alicujus pater : et si pater est generans, quod essentia est generans.

  1. Idem est si dicatur, quod cum dicitur, essentia est pater, quod pater prædicat hypostasism et non proprietatem sive relationem. Hoc enim prædicat quod significat : significat autem hypostasism cum proprietate : videtur ergo, quod proprietas referatur ad essentiam.

  2. Si dicatur, ut quidam dicunt, quod in divinis est res naturae, et suppositum sive hypostasis sive substans, et individuum, et persona, et haec non re, sed ratione sint differentia, ut scilicet res naturae dicatur, in quo sicut in naturato natura consistit. Hypostasis autem sive suppositum est tamquam inferius. Individuum autem, quod ex individuantibus existens per se solum secundum singularem existentiae modum constituitur. Persona autem dicit individuum distinctum proprietate ad dignitatem pertinente. Et si hoc, demonstrato generante vel genito, res naturae est, suppositum ex additione se habet ad illud: addit enim respectum inferioris ad superius: est enim suppositum res naturae stans, sive posita sub natura communi. Individuum autem addit ad hoc individuantia. Est enim individuum quod ex accidentalibus et substantialibus constitutum, singularem accipit existentiae modum. Persona autem adhuc addit ad hoc, quod distinguatur in singulari sub natura dignitatem habente, et proprietatem ad dignitatem pertinente. Unde Boetius in libro de Duabus naturis in una persona Christi, in definitione personæ ponit individuum et substans sive suppositum, dicens, quod « persona est rationalis creaturae individua substantia. » Si, inquam, sic dicatur, ut dicatur, quod cum dicitur, essentia est pater, quod pater stat pro supposito sive hypostasi : hoc stare non potest. Hoc enim vocabulum quod est pater, secundum re-

ctam et totam suam significationem significat hypostasism cum proprietate et singularitate : et non potest assignari ratio quare secundum partem suæ significationis prædicetur de essentia, et secundum partem non.

SOLUTIO. Dicendum, quod hoc nomen, Solutio. pater, a generatione activa impositum, quantum ad ipsum vocabulum significat existens per se solum secundum singularis existentiae modum, paternitate ad eumdem modum determinatum : et ideo hypostasis sine proprietate non significat : quamvis quidam dicunt, quod appellare possit hypostasism. Terminus enim aliud significat, et aliud appellat. Appellat enim eum qui est pater : significat autem singulare paternitate ad singularitatem determinatum. Sicut et Socrates appellat Socratem, hoc est, eum qui est Socrates : significat autem singulare accidentalibus et substantialibus individuatis et individuantibus in esse singularis determinatum. Pater autem potest accipi dupliciter, substantive scilicet, et adjective, sicut in præcedenti quaestione determinatum est. Si substantive accipitur : tunc formam qua ad esse singularis determinatur, ponit circa proprium suppositum, et non refert eam ad aliud. Si autem adjective sumitur : tunc formam quam significat, circa aliud ponit, quod est suum substantivum, cui subjicitur, vel de quo prædicatur, et ponit eam ut illi inhaerentem et illud determinantem. Unde cum dicitur, essentia est pater, vel pater est essentia : si substantivum est pater, vera est locutio : et paternitas quæ proprietas distinguens est, non refertur ad essentiam, sed ad patris hypostasism sub hoc sensu, essentia est hypostasis paternitate determinata : et hoc est verum. Si autem sit adjectivum, formam suam ponit circa essentiam et determinat eam, et est sensus, essentia est pater, hoc est, essentia est generans, et ideo paternitate determinata : et hoc falsum est, et est error abbatis Joachim.

<--- Page Split --->

Et his visis, facile est, respondere ad objecta.

Ad 1. AD PRIMUM ergo dicendum, quod pater ad aliquid significat : supponit tamen secundum quod substantivum est, hypostasim, cui significat proprietatem relationis inesse : et ideo de tribus non dicitur, sed de uno.

Ad 2. PER HOC etiam patet solutio ad secundum.

Ad 3. AD ALIUD dicendum, quod iste est intellectus Damasceni. Hypostases enim quae sunt supposita divinae naturae ad hoc ut tres sint, relationibus quae in ipsis sunt ad oppositionem pertinentibus distinguuntur : et propter identitatem hypostasis ad naturam divinam, in qua propter sui simplicitatem nihil diversum ab ea potest esse, de essentia praedicantur.

Ad 4. AD ALIUD dicendum, quod hoc argumentum procedit ac si pater adjective dictatur : tunc enim proprietas poneretur inesse vel inhaerere essentiae : et tunc sequeretur, quod essentia pater esset alicujus pater : sed sicut dictum est, pater praedicatum de essentia, non sumitur adjective : quia nunc intelligitur cum articulo, sicut dictum est superius. Articulus enim praepositivus non preponitur nisi substantivo.

Ad 5. AD ALIUD dicendum, quod essentia est pater, et pater est paternitate pater, et tamen essentia paternitate non est pater, sed potius identitate simplicissimae naturae. Cum enim dicitur, pater paternitate est pater, paternitas ut determinans refertur ad hypostasisn patris, et non ad naturam. Sicut in logicis dicitur, quod determinatio explicite vel implicite circa praedicatum posita, sive circa rem praedicari, ad subjectum non habet referri. Explicite, sicut cum dicitur, iste est novus miles, novitas refertur ad militiam quae est res praedicati, et non ad subjectum : et ideo non sequitur, quod iste sit novus. Idem est si dicatur, iste est bonus clericus, vel est bonus civis. Implicite autem, si dicatur, iste est tyro :

tyro enim est novus miles. Et similiter est hic cum dicitur, essentia est pater paternitate, ablativus qui determinatio praedicati est, rem praedicati determinat, et ad subjectum quod est essentia, non refertur : et ideo essentia paternitate non distinguitur.

AD ALIUD quod objicitur in contrarium, AD dicendum est, quod licet nihil per accidens sit in divinis, nihilominus tamen quae eadem sunt re (sicut dixerunt antiqui) non semper eadem sunt suppositione, ita quod supposito uno, supponatur alterum : nec eadem sunt attributione, ita quod quidquid attribuitur uni, attribuatur alteri. Et hoc est propter diversum modum significandi. Unde licet essentia sit idem quod pater, tamen significatur ut communis re, pater autem ut singularis : et ideo distingui attribuitur patri, et non essentiae : et pater praedicat substantiam quae est hypostasis, et non substantiam quae est usia sive essentia.

AD DICTUM Damasceni patet solutio.

AD ALIUD dicendum, quod hoc argumentum non procedit, impediente fallacia figurae dictionis. Essentia enim quid, hypostasis autem quis : et praedicatur quis de quid ratione identitatis et simplicitatis naturae. Cum autem dicitur, hypostasis est generans, ergo essentia est generans : procedit ac si in supponendo et attribuendo idem sint quis et quid.

Ad 10 quod objicitur de libro de ReAlde gulis fidei, dicendum quod distinctio bona est.

Et ad objectum in contrarium, dicendum, quod pater non accipit novam significationem : hypostasis enim cum proprietate praedicatur de essentia : sed (sicut dictum est) proprietas non determinat essentiam, sed hypostasism.

'AD ALIUD dicendum, quod pater praeAdo dicat quod significat, sed non eodem modo : significat enim proprietatem ut determinantem hypostasism propriam, et non ut determinantem essentiam de qua

<--- Page Split --->

predicatur, sicut patet per antedicta. 1. AD ALIUD dicendum, quod res naturae bene est in divinis, et suppositum sive hypostasis, et etiam persona, licet non eodem modo quo in humanis. In humanis enim res naturae a re naturae distinqui tur naturae divisione : in divinis autem non, sed relatione ad originem pertinente. Similiter suppositum in humanis est stans sub natura communi, ita quod sit ibi natura universalis et natura particularis : in divinis autem non : quinimo natura communis est re, non ratione tantum, et suppositum non est particularem naturam sed totam habens. Individuum autem nullo modo est in divinis secundum propriam individui rationem : quia individuum non est nisi ubi dividuum, hoc est, ubi natura communis per esse dividitur : in divinis autem na-

tura communis non dividitur per esse substantiale in personis : unum enim est esse substantiale trium personarum.

Similiter persona est in divinis: sed (ut dicit Richardus) non proprie est substantia individua sicut in humanis: quia substantia individua non est nisi naturae dividuae sive divisibilis : in divinis autem persona est existens per se solum secundum singularem existentiae modum in natura intellectuali, quae non dividitur, sed a singulis tota possidetur. Unde pater personam dicit cum proprietate et personalitate: et proprietas et personalitas ad essentiam non refertur, sicut saepius antedictum est. Ex hoc autem patet quid significet nomen genitoris: hoc enim significat idem quod pater adjective sumptum, et a generatione imponitur.