QUÆSTIO XXXV.
De nominibus Filii.
Secundo, Quæritur de nominibus Filii, quæ sunt tria, ut dicit Magister in primo Sententiarum, distinctione XXVI, scilicet Filius, imago, et verbum : et ideo tria quæremus.
Primo, de Filio. Secundo, De imagine. Tertio, De verbo.
MEMBRUM I.
Quid sit in divinis esse Filium ?
Primo ergo quæritur, Quid sit in divinis esse Filium ?
- Natura enim non differunt Pater et
Filius, nec substantia, sed sola relatione. Diversitas autem relationis non facit alium et alium. Mutatio enim accidentis est mutatio de subjecto ad subjectum, ut dicit Aristoteles in VI Physicorum, et talis est, quando manente eodem subjecto mutatio est in passionibus : et ita videtur esse hic : et sic Filius non videtur differre nisi per accidens : et hoc veritatem personæ non facit, nec filii veritatem.
- Adhuc, Essentia divina in Filio non est nata, nec proprietate Filii distincta : et cum nihil sit in Filio, nisi essentia divina et proprietas, videtur, quod sola proprietas determinatione sit Filius, et non natura. Talis autem non est filius vere. Et sic videtur, quod Filius Dei non sit vere filius.
<--- Page Split --->
Sed contra. Quod est contra Hilarium et Augustinum.
Unde Hilarius sic dicit, et ponitur a Magistro in primo Sententiarum, distinctione XXVI : « Cum et homines filii Dei dicantur et sint, secundum illud Psalmi LXXXI, , 6 : Filii Excelsi omnes, et secundum illud quod, Exod. iv, 22, ad Moysen Dominus de populo Israel ait : Filius meus primogenitus Israel. Quæritur quomodo proprium sit nato Deo, quod sit Dei Filius ? » Et solvit sic subdens : « Sed magna est distantia. Homines enim filii Dei sunt factura, non nativitatis proprietate : Deus autem Filius originis proprietate Filius est, et veritate nativitatis, non factura, vel adoptione. Et illi quidem ante sunt quam filii Dei sunt : fiunt enim filii Dei, quamvis non nascantur filii. »
Adhuc, Nasci ex aliquo in similitudine formæ et speciei generantis, facit esse verum filium. Cum ergo Filius in divinis et ex alio sit per nativitatem, et simillimus sit forma et specie generanti, ipse maxime est filius, et hoc nomen habet proprium.
Adhuc, Hilarius in libro XII de Trinitate : « Unigenitus Deus nec fuit aliquando non filius, nec fuit aliquid antequam filius, nec quidquam ipse nisi filius. Atque ita qui semper est filius, nascibilitatis proprietate ac veritate filius est. »
Quæst. ULTERIUS quæritur, Utrum æquivoce vel univoce dicatur filius de Filio Dei, et filiis hominum, et filiis Dei per adoptionem ?
Solutio. SOLUTIO. Dicendum, quod Filius Dei vere filius est naturali et substantiali nativitare a Patre, eo modo quo hypostasis substantiali dicitur.
cundum partem, magis vere facit eum esse filium. Non enim vere et perfecte demonstraret Patrem si aliquid minus esset in Filio quam in Patre. Unde, Joan. xiv, 9 et 10, Philippum arguens dicit : Quomodo tu dicis : Ostende nobis Patrem ? Non creditis quia ego in Patre, et Pater in me est ? Et supra, y. 9 : Qui videt me, videt et Patrem meum.
Similiter secundum Richardum de sancto Victore in libro de Trinitate, quod Pater et Filius in eadem numero natura sunt, non officit, sed proficit ad hoc, quod vera persona sit Filius et verus filius : ex hoc enim magis connaturalis et consubstantialis est Patri, et in omnibus substantialibus et naturalibus similis.
Ad hoc autem quod objicitur, dicen- : Ad dum quod nihil in Deo est per accidens, ut dicit Augustinus. Nihil enim in Deo est nisi æternum : et quod æternum est, per accidens esse non potest : et ipsa proprietas in divinis substantia est. Quamvis autem nihil sit ibi per accidens, tamen non omnia quæ sunt in divinis, dicuntur substantiæ modo : quia relatio est in divinis, et non dicitur modo substantiæ, sed modo ejus quod est ad aliquid. Substantia autem dicitur modo ejus quod est absolutum, et ad se dictum, ut dicit Augustinus.
Et quod dicitur, quod Filius differt a Patre sola proprietate, verum est, quod ut distinguente proprietate sola differt, sed ut distinctum differt etiam hypostasi : et ideo verissime Filius est ut alius in hypostasi a Patre genitus. Plura enim non exiguntur ad hoc quod aliquis sit vere filius, nisi quod in hypostasi originis proprietate sit discretus, et in naturalibus omnibus per omnia generanti sit similis.
Ad i et 2. AD PRIMUM ergo dicendum, quod generatione hypostasis quæ res naturae est, filius est filius : et quod ejusdem naturae est Filius cum Patre et ejusdem substantiæ secundum totum, et non se-
Ad 10 quod ulterius quæritur, Si Filius Ad qua univoce vel æquivoce dicatur ?
Dicendum, quod per analogiam. Et primo quidem convenit Filio Dei. Secundo autem filiis hominum, qui in simi-
<--- Page Split --->
litudine formae et speciei et non in ejusdem numero naturae identitate genitores uios demonstrant. Tertio, filiis adoptionis, qui patrem non demonstrant nisi per consensum voluntatis quem facit in eis spiritus adoptionis : facit enim participes filiationis divinae per filiationem haereditatis, sicut dicitur, ad Coloss. 1, 13 : Eripuit nos de potestate tenebrarum, et transtulit nos in regnum Filii dilectionis suae. Haec autem translatio non fit nisi per adoptionem.
quod alius est a Filio sicut a Patre, a Spiritu autem sancto nullus. Videtur esse non causa : quia et in Patre est aliqua notio in qua dissimilis est Filio, sicut innascibilitas : et tamen Filius dicitur imago Patris : ergo et Spiritus sanctus non proptes hoc minus imago est, quod deficit in hoc quod alius non sit ab ipso.
- Adhuc, Imago ab imitando dicitur, ut dicit Philosophus in libro de Reminiscentia. Spiritus autem sanctus qui est a Patre, imitatur eum et coequat eum per indiscretam similitudinem. Ergo est imago ejus, ut dicit definitio secunda.
MEMBRUM II.
Secundum quam rationem hoc nomen, imago, conveniat Filio 1 !
Secundo, Quæritur de imagine, quod nomen Hilarius dicit convenire Filio per hoc quod filius est.
Quæritur ergo primo, Secundum quam rationem convenit Filio ?
Hilarius enim duas dat definitiones imaginis in libro de Synodis. Prima est haec : « Imago est ejus ad quem imaginatur, species indifferens. » Secunda haec : « Imago est rei ad rem coequandae imaginata et indiscreta similitudo. » Secundum utramque istarum diffinitionum videtur Spiritus sanctus imago esse Patris sicut et Filius. Est enim species indifferens ad Patrem. A Patre enim est per spirationem, et specie naturae essentiae per omnia indifferens. Est et similis Patri sicut et Filius, et sola proprietate originis sicut distinguente, et sola hypostasi sicut distincto discretus a Patre sicut et Filius.
Si quis velit dicere, quod Filius in hoc dicitur imago,et non Spiritus sanctus,
IN CONTRARIUM est, quod Sed contra. 1. Ad Coloss. 1, 13, de solo Filio dicitur : Qui est imago Dei invisibilis. Videtur ergo, quod soli Filio conveniat esse imaginem.
Adhuc, Augustinus in libro VII de Trinitate : « Eo est imago, quo Filius 2. » Sed Filium esse, nullo modo convenit Spiritui sancto. Ergo imaginem esse Spiritui sancto convenire non potest.
Adhuc, Omnis generans univoce, ut dicit Aristoteles, generat filium ad imaginem et similitudinem suam. Pater autem in divinis maxime generat univoce. Maxime ergo producit Filium in imaginem et similitudinem suam. Hoc ergo convenit soli Filio, et non Spiritui sancto.
Adhuc, Secundum Philosophum in libro de Animalibus, si per generationem non producatur omnino simile patri : cum omne generans intendit producere sibi simile in specie, figura, et in sexu. In specie, ut ejusdem speciei sit cum generante. In figura : quia dicunt Aristoteles et Boetius, quod figura sequitur speciem : unde ea quae sunt diversarum specierum, sunt diversarum figurarum in animalibus. In sexu : quia si producat feminam, dicit esse generationem occasionatam, hoc est, in materia
<--- Page Split --->
generationis passam : propter quod ad perfectam similitudinem generantis pervenire non potuit. Sed nihil tale potest esse in divina generatione, quae simplex et æterna existens, sine motu est et materia. Filius ergo eo ipso quod genitus est, imago Patris est : et hoc ex genitura habet proprium, et non Spiritus sanctus qui genitus non est.
Quæst. 1. ULTERIUS quæritur, Quæ sit illa imago de qua dicitur, Genes. II, 26 : Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram ?
Si enim illa imago est Filius : tunc non deberet dici, nostram, sed meam : quia Filius imago solius Patris est. Si autem est unitas essentiae in tribus personis, ut dicit Augustinus in libro XV de Trinitate, tunc videtur, quod male dicatur imago. Imago enim dicitur quasi imitago : quia imitando refert ad alterum quod est ante se. Unitas autem essentiae in personis nihil habet ante se quod imitetur.
Quæst. 2. ADHUC quæritur ulterius, Cum imago dicatur multipliciter, de homine, de Filio, et de unitate essentiae in tribus personis, utrum univoce, vel æquivoce dicatur ?
Et videtur, quod æquivoce.
Augustinus in libro de Decem chordis : « Aliter est imago regis in filio, et aliter in solido aureo. » Et intendit, quod aliter sit imago Dei in Filio, et aliter in homine. Sed imago regis in solido et in filio est æquivoce : quia animal homo, et quod pingitur, ut dicit Aristoteles in principio Prædicamentorum, æquivoce sunt. Ergo dicta de homine et de Filio Dei æquivoce dicitur.
est, ut dicit Richardus, quia Pater qui totius divinitatis principium est, in hori configuratur ei, quod principium divinitatis est, totam divinitatem in alium transfundendo sicut Pater : in quo non configuratur ei Spiritus sanctus, qui in nullum transfundit divinitatem, eo quod nullus ab ipso est : nec a Patre naturae transfusione secundum rationem ipsius transfusionis transfunditur, sed potius transfusione voluntatis et amoris, qua transfusio secundum propriam sui rationem et generalem non ponit, quod transfusum sit imago transfundentis : et si contingit, quod est, hoc est in aliquo, et non in omni : nec ex ratione ipsius transfusionis, sed ex natura transfundentis, in qua nihil nisi perfectissimum emanare potest vel transfundi. Perfectissimum autem est, quod hypostasis est ab hypostasi : et ideo necesse est amorem in divinis a voluntate transfusum, esse hypostasim : quod tamen ex ratione emanationis non habet. Et quia in divinis proprium est, quod secundum proprietatem originis personæ convenit, proprium est Filio esse imaginem : quia illi convenit secundum proprietatem originis. Spiritui sancto proprium esse non potest : quia illi secundum proprietatem suæ originis nullo modo convenire potest. Sic enim dicitur imago notionaliter et non essentialiter. Et ideo dicit Augustinus, quod « eo imago est quo Filius : » intelligens eo quo, hoc est, eadem proprietate originis.
AD PRIMUM ergo dicendum, quod cum dicit Hilarius, species indifferens, non intelligitur species tantum natura, sed etiam ratio proprietatis secundum originem : et talem indifferentiam speciei non habet Spiritus sanctus. Filius enim ex hoc quod Filius est per nativitatem, accipit a Patre, quod divinitatem transfundit in alium : quia quæ potest Pater, potest et Filius naturae transfusione : quod non est proprium amoris transfusi in amante.
Similiter ad secundam diffinitionem
<--- Page Split --->
dicendum est. Cum enim dicit Hilarius, quod « imagoest rei ad rem coæquandam et imaginandam indifferens et indiscreta similitudo : » non intelligitur similitudo tantum in naturalibus et substantialibus, sed etiam in proprietate et ratione proprietatis ad originem pertinentis : et hoc cum Spiritui sancto non conveniat, non indistantem neque indiscretam cum Patre habet similitudinem.
AD ALIUD dicendum, quod non est simile : quia ex hoc ipso quod Pater est innascibilis, nullum habet quem imitetur : et sic cum imago, dicatur ab imitando, nomen imaginis ex ipsa proprietate Patris Patri convenire non potest. Filius autem ex eo quod ab alio est, hahet quem imitetur, et ex ipsa nativitate tamquam ex proprietate originis habet quod imitetur et repraesentet Patrem : et sic proprie imago dicitur. Et hoc secundum eamdem rationem Spiritui sancto convenire non potest.
Ad aliud jam per antedicta patet responsio.Spiritus enim sanctus ex ratione originis non habet, quod sit indiscreta similitudo. Dicit enim Damascenus, quod « Spiritus sanctus est imago Filii. » Sed hoc intelligitur effective : quia scilicet inhabitando in nobis per gratiam, facit nos imaginem Filii per recreationem. Sicut, 1 ad Corinth. xv, 49, dicit Apostolus : Sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem cælestis.
una in tribus personis. Imago autem ut exenplatum est anima rationialis in tribus potentiis : et est imago quae imitatur, et non quam imitatur aliquid : et ideo illam oportet habere aliquid ante se quod imitetur.
AD ULTIMUM dicendum, quod nec uniAd quest. 2. voce, nec æquivocæ dicitur, sed secundum analogiam. Et prima quidem imago Patris, Filius est natura et ratione proprietatis secundum originem. Secundo, quantum ad esse, imago est unitas essentiæ in tribus personis, sicut imago prius est in facie quam in speculo. Tertio, est in homine sicut in eo qui imitatur per aliquid quod est in ipso.
Ad DICTUM Augustini dicendum, quod Augustinus non intendit nisi, quod verius est imago Patris in Filio, eo quod sit ejusdem naturae cum Patre, quam in nobis qui diversæ naturae sumus : cum tamen in nobis sit impressa ex illa quæ est una natura in tribus personis, et non tantum extrinsecus picta, sed in ipsis naturalibus et essentialibus impressa, non potest esse omnino æquivocæ dicta imprimens et impressa, nec omnino univoce, sed (sicut dictum est) per analogiam dicitur de ea quæ imitatur, et de ea ad quam refertur imitans.
1 1 1 1 1 1 1 1 1 1 1
MEMBRUM III.
De hoc nomine, verbum.
1 1 1 1 1 1 1 1 1 1 1
Ad id quod contra hoc objicitur, dicendum quod imago dupliciter dicitur, exemplar scilicet, et exemplatum : sive prototypus, et typus, ut dicit Damascenus. Exemplar quidem et prototypus non oportet, quod aliquid habeat ante se quod imitetur. Et sic imago est essentia
TERTIO, Quæritur de hoc nomine quod est verbum.
Et quæruntur quinque.
Primo enim quæritur de multiplicitate verbi.
Secundo, De ratione verbi secundum quam dicitur in divinis.
Tertio, Utrum sit essentiale vel notionale in divinis ?
<--- Page Split --->
Quarto, Utrum sit unum, vel plura in divinis ?
Quinto, Utrum in divinis referatur ad dicentem tantum, vel etiam ad creaturas ?
MEMBRI TERTII
ARTICULUS I.
De multiplicitate verbi 1.
Primo ergo quaeritur de multiplicitate verbi.
Dicit enim Hieronymus in Proemio galeato, quod λόγος Græce multa significat. Nam et verbum est, et ratio, et supputatio, et causa uniuscujusque rei, per quam sunt singula quae subsistunt, quae universa recte intelligimus in Christo.
Anselmus autem in Monologio 2, triplex dicit esse verbum, scilicet quo loquendo sensibilibus signis utimur, et hoc est verbum vocis. Vel quo loquendo intus cogitando apud nos volvimus quibus sensibilibus signis exprimamus : et hoc est verbum imaginationis. Et quo loquendo intelligibiliter, antequam imagines vocis volvamus intellectu, utimur : et hoc est verbum rei quod concepimus ut de ipso loquamur. Et in hoc concordant verba Augustini in libro XV de Trinitate 3, ubi sic dicit : « Quisquis igitur potest intelligere verbum, non solum antequam sonet, verum etiam antequam sonorum ejus imagines cogitatione volvantur : hoc enim est quod
ad nullam pertinet linguam, earum scilicet quae linguae appellantur gentium, quarum nostra lingua Latina est : jam potest videre per hoc speculum et in illo ænigmate, aliquam verbi illius similitudinem de quo dictum est : In principio erat Verbum 4. » Et ex hoc accipitur, quod triplex est verbum, sonans scilicet, cum imaginibus soni cogitatione volutum, et verbum quod ante imaginem soni est. Unde Augustinus, ibidem : « Formata quippe cogitatio ab ea re quam scimus, verbum est quod in corde dicimus, quod nec Græcum est, nec Latinum, nec linguæ alicujus alterius. »
Basilius autem sic dicit : « Filio Dei attribuitur sensus, sapientia, virtus, lumen. Hæc enim omnia competunt Filio prout verbum. »
Damascenus sic inquit : « Verbum tripliciter dicitur, scilicet secundum quod movetur intellectus, et cogitat quod in corde disponitur, et hoc est endiadentum, hoc est, interius dispositum, et Angelus, hoc est, nuntius intelligentiae 5. » Adhuc dicit Damascenus, quod « verbum Dei non est ἀναπόστατον, sed subsistens intellectivum et operativum. »
Quæritur ergo penes quid omnia hæc in verbo accipiuntur ?
SOLUTIO. Ad hoc dicendum, quod ea quae dicit Hieronymus, multiplicitatem ejus quod est λόγος in Græco, vel verbum in Latino, determinant. Hoc enim dupliciter accipi potest : vel prout loquitur rem indistincte et implicite in primo principio rei, vel prout loquitur rem in se. Si primo modo : tunc est causa per quam subsistunt singula quae sunt. Et illud est sapientia sive ars primi intellectus universaliter agentis omnia, qui a
<--- Page Split --->
Platoniciis dicitur mundus archetypus. Secundum illud enim verbum intellectus universaliter agentis est mundus, et ars in qua sunt ea quae facta sunt, antequam fiant, et causa formalis et effectiva est singulorum quae fiunt per artem illam, sicut ars in mente artificis causa forma- lis et effectiva est omnium quae facit per artem. Et sic dicit Aristoteles in septimo primae philosophiae, quod domus est ex domo, tectum ex tecto, paries ex pa- ricte, fundamentum ex fundamento, et volumna ex columna. Et explanat sub- dens : « Formae quae sunt in lapidibus et lignis, sunt ex his quae sunt in anima artificis. » Sic verbum per appropriatio- nem convenit Filio, secundum quod Fi- lius est sapientia et ars Patris. Psal. cum, 24 : Omnia in sapientia fecisti : impleta est terra possessione tua. Et hoc modo verbum dictum implicite ponit respe- ctum ad creaturas.
Si autem loquitur rem in se : aut implicite, aut explicite. Si implicite : tunc verbum est nomen rei. Et sic vere dicitur verbum quo significatur omne quod significatur. Et attribuitur Filio Dei secundum relationem ipsius tantum ad dicentem, quo scilicet Pater perfecte dicens se (sicut superius dictum est in quaestione de generatione Filii) de sua substantia format similitudinem suam in natura et specie, per quam dicendo se perfectissime manifestat. Et hoc est quod dicit Augustinus in libro XV de Trinitate : « Non enim se perfecte dixisset, si aliquid minus esset in verbo sive in Filio, quam in dicente sive in Patre. » Job, XXXIII, 14 : Semel loquitur Deus, et secundo idipsum non repetit. Glossa Gregorii : « Loqui Dei, est Filium generare : quem dum semel genuit, secundo idipsum non repetit. » Joan. I, 1 : In principio erat Verbum, Glossa : « Hoc est in Patre Filius. » Si autem explicite loquitur rem : vel loquitur eam prout definitionia sunt unum in ultimo, quod est actus respectu omnium precedentium : aut loquitur eam prout sunt
in ordine ad illud. Si primo modo : tunc verbum est ratio rei definitiva.· Et sic verbum convenit Filio, prout ipse est ars, ut dicit Augustinus, plena rationibus idealibus rerum, quae omnes in ipso sunt vita et lux. Joan. I, 3 et 4 : Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil quod factum est. In ipso vita erat, et vita erat lux hominum. Si autem loquitur rem explicite prout sunt definitionia in ordine ad unum : tunc supputatio est, et convenit Filio Dei per appropriationem, prout ideales rationes quae sunt in ipso, non solum ad rem, sed ad singula rei constitutiva referuntur.
Sic ergo accipitur divisio Hieronymi. Divisio autem Anselmi accipitur secundum gradus quibus verbum pronuntiatur a nobis. Ad hoc enim exigitur, quod primo per intellectum concipiatur, et sit quasi conceptus cordis sive scientia. Secundo, ut cogitando quasi coagitando, soni quibus exprimi potest, vel imagines sonorum volvantur et aptentur. Tertio, quod sono sensibili vestiatur et enuntietur, ut ad aures audientium venire possit. Et hoc verbum Filio Dei attribuitur, secundum quod est signum Patris, et quasi conceptus cordis ejus processit in carnem, et sensibilis factus est, et habitavit in nobis. Et hæc sunt verba Augustini : et ponuntur in Glossa super epistolam I Joannis, ii, 1, super illud : Sed et si quis peccaverit, etc. Et ratio similitudinis ponitur ibidem : quia sicut sonus vestiens verbum, non mutat intentionem verbi quod est conceptus cordis, sed defert ab alios, sic caro assumpta nihil mutavit in Filio Dei, sed sensibilem fecit et visibilem inter homines. Unde etiam caro habitus Filii dicitur, ad Philip. ii, 7 : In similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo. Primum horum verborum dicitur verbum rei, et est quod formatur in mente, et a mente fluit sicut scientia ipsius, quando mens novit se, vel dicit se. Quia sicut dicit Anselmus in Monologio, « di-
<--- Page Split --->
cere summo spiritui, nihil aliud est quam per intellectum videndo intueri 1. » Secundum verbum est cogitationis cum imaginibus insensibilibus vocis. Tertium autem verbum vocis, sensibilibus signis vestiens verbum rei. Unde patet, quod sublalato verbo rei, quod est scientia in mente, non remanet verbum secundum, neque tertium : quia nihil esset ad quod aptarentur imagines vocum, et nihil quod ipsa voce pronuntiaretur. Et sublato secundo, non remanet tertium : sublato autem tertio remanet secundum et primum, et sublatis tertio et secundo remanet primum. Unde Augustinus in libro XV de Trinitate : « Formata quippe cogitatio ab ea re quam scimus, verbum est quod in corde dicimus, quod nullius linguæ est. »
Id autem quod dicit Basilius, quod Dei Filio attribuitur sensus, etc., accipitur secundum ordinem verbi ad nos, et secundum effectus verbi. Unde ipse Basilius dicit, quod « sensus est quo cognoscitur, hoc est, quo movet cognoscentem, sapientia qua ordinatur, virtus qua operatur, verbum quo pronuntiatur, lumen quo clarescit. » Verbum enim seipso movet ad sui sensum sive cognitionem, in quantum est intellectus Patris. Sapientia vero est, in quantum (ut dicit Augustinus) genita manat de sapientia ingenita. Virtus autem, in quantum artis primæ virtus operativa in ipso et ipsum est, secundum quod dicitur, Joan. 1, 3 : Omnia per ipsum facta sunt. Verbum vero, secundum quod loquitur Patrem omnis formæ per verbum datorem. Unde dicit Augustinus in primo super Genesim ad litteram : « Filius est forma omnium, hoc est, ad quam fiunt omnia. » Lumen autem est, secundum quod forma omnium lux est : et secundum quod lumen quod est forma prima, ut dicit Dionysius, ad illustrationem per omnia expandit se naturalis rei vultus.
In idem fere coincidit divisio Damusceni. Verbum enim quod movet intellectum ut intelligat, verbum rei est, quod est scientia mentis et conceptus. Verbum autem interius dispositum, est quod cogitando volvitur cum insensibilibus vocis imaginibus. Verbum autem quod est angelus intelligentiae, est quod sensibiliter sonat : et aptatur verbo quod de sinu Patris processit, et caro factum est, et habitavit in nobis 1. Quod vero dicit Damascenus : Verbum Dei non est àvæpósætov, etc., ut supra, attribuitur Verbo Dei per differentiam ad verbum nostrum. Nostrum enim est transiens : Dei autem in quo nihil transit, est hypostasis subsistens. Nostrum obligatum est, non liberum : Dei autem ad electionem liberum. Isa. lv, 11 : Faciet quæcumque volui, et prosperabitur in his ad quæ musi illud. Nostrum non operativum est, sed operatum in nobis : Dei autem operativum est sæculorum. Ad Hebr. xi, 3 : Fide intelligimus aptata esse sæcula verbo Dei, ut ex invisibilibus visibilia fierent. Glossa, « Sicut exemplum ab exemplari. » Boetius in Consolatione philosophiæ :
Tu cuncta superno Ducis ab exemplo, pulchrum pulcherrimus [ipse Mundum mente gerens, similique imagine [formans.
Unde etiam verba Christi Filii in carne existentis, instaurativa fuerunt creaturarum in caecis, claudis, mutis, leprosis, et mortuis, in signum, quod ipse primum verbum esset, quod primo creaturas instauravit, ut dicit Ambrosius.
Et sic patet de omnibus divisionibus superius inductis.
Ad cujus autem verbi similitudinem dicatur Verbum Dei increatum, in praehabitis determinatum est in quaestione de generatione Filii.
<--- Page Split --->
MEMBRI TERTII
ARTICULUS II.
De ratione verbi secundum quod dicitur in divinis1.
Secundo, Quæritur de ratione verbi secundum quod dicitur in divinis.
Et videtur, quod eadem ratione qua dicitur filius.
In I Sententiarum, distinctione XXVII, dicit Magister ex verbis Augustini in libro VII de Trinitate2. « Eo dicitur verbum sive imago quo filius. » Et exponit subdens : « Id est, eadem proprietate sive notione dicitur imago et verbum qua filius : sed non eo modo quo verbum, dicitur sapientia, vel essentia : quia non notione qua dicitur verbum, dicitur sapientia vel essentia. Nam sapientia dicitur secundum essentiam, sed non secundum relationem. » Hic habetur, quod eadem relatione dicitur verbum qua filius.
—mtrn.
Sed contra hoc est, quod
- Verbum dicitur ad creaturas. Ad Hebr. xi, 3 : Fide intelligimus aptata esse saecula verbo Dei. Augustinus : « In verbo tibi coaeterno fecisti omnia3. »
Hoc non potest esse verum, nisi verbum respectum ponat ad creaturas. Filius autem non dicit respectum ad creaturas. Non ergo eo dicitur verbum quo filius.
- Adhuc, Augustinus in libro VII de Trinitate : « Verbum secundum quod
sapientia est et essentia, hoc est quod Pater : secundum quod verbum, non hoc est quod Pater, quia verbum non est Pater, et verbum relative dicitur filius4. » Ex hoc accipitur, quod verbum non dicit respectum nisi ad dicentem. Non ergo potest respectum ponere ad creaturas. Et hoc est contra prædicta.
- Adhuc, Anselmus in Monologio : « Verbum quo creaturam dicit, non est verbum creaturæ, dicit enim creaturam non verbo creaturæ : sed suo verbo quod est ejus similitudo5. » Videtur ergo, quod verbum non dicat respectum ad creaturam, sed ad dicentem tantum. Et hoc est iterum contra prædicta.
ULTERIUS quæritur hic : quia verbum a sapientia procedit sive notitia, sicut dicit Augustinus in libro XV de Trinitate, quod « mens gignit notitiam sui dum cognoscit se . » Et sic videtur, quod Pater noscens se, dicit se.
Quæritur, Utrum illa notitia sit contemplativa, vel operativa ?
Et videtur, quod operativa. Joan. i, 3 : Omnia per ipsum facta, sunt. Et supponitur verbum.
IN CONTRARIUM videtur esse quod dicised contra. tur, Amos, in, 7 : Non facit Dominus Deus verbum, nisi revelaverit secretum suum ad servos suos prophetas. Revelatio autem pertinet ad contemplationem, et non ad opus : et ita videtur verbum esse notitiae contemplativae.
SOLUTIO. Sicut in præhabitis de generatione Filii dictum est, et dicitur in Glossa super Genesim, i, 3, super illud : Dixitque Deus : Fiat lux. Et, Joan. i, 3, super illud : Omnia per ipsum facia sunt, ubi ponit Beda exemplum
<--- Page Split --->
de arca quae in mente artificis vivi . Et Gregorius Nazianzenus dicit, quod « primum excogitavit Deus coelestes essentias : et excogitatio ejus fuit opus ejus. » Et hoc recitat Joannes Damascenus in libro suo secundo de Fide orthodoxa.
Ex quibus omnibus accipi tur, quod aliud est in verbo proprie, et aliud appropriate. Proprie est in ipso, quod ipsum est similitudo dicentis perfectissima. Et cum similitudo deficiat in creatura, eo quod non adaequat et implet eum cujus similitudo est, non ostendit potentiam perfectissimam producentis ex se sibi simile. Et ideo dicit Augustinus, quod « non se perfecte dixisset, si aliquid minus esset in verbo quam in seipso.» Et hoc modo proprie Pater dicit verbum. Et hoc modo verbum non refertur nisi ad dicentem. Et tunc verbum non habet respectum ad creaturas. Et de illo verum est quod eadem ratione, hoc est, eadem proprietate dicitur verbum qua filius, et non habet relationem nisi ad dicentem : et sicut generantis in quantum generans, propria et perfecta similitudo est filius : ita dicentis se hoc modo per intellectum propria et perfecta similitudo est verbum. Et ideo eadem proprietate est verbum qua est filius.
Sed quia Pater dicens dicit in verbo omnia quae sunt in ipso : in ipso autem non est tantum potentia productionis sibi simile in essentia per generationem, sed etiam potentia productionis creaturarum : consequens est, ut in verbo dicat productionem creaturarum, secundum potentiam productionis, quae est efficiens et formalis et finalis. Sic enim verbum per appropriatum, non proprium, est ars Patris, et quasi medium inter operantem et opus, non medium quod secundum aliquid factum sit, et secundum aliquid faciens, sicut dixit Arius : sed medium sicut regulans in opere medium est, sicut ars medium artificis, quae tamen non nisi faciens est in artifice, et nihil ipsius est factum. Et hoc modo
verbum in appropriato sibi intellectu respectum ponit ad creaturas : quod non facit filius. Sic enim alia ratio est nominis filii, et alia ratio nominis verbi : non tamen alia proprietas : quia aliquem respectum habet verbum quem non habet filius : quia verbum respectum ponit ad creaturas, filius autem non.
Cavendum tamen est cum dicitur, quod Deus cogitando se, dicit se, et dicit verbum : quod est verbum Anselmi et Gregorii Nazianzeni. Quia cogitatio duobus modis dicitur, proprie scilicet, et communiter. Proprie cogitatio est cogitatio eorum quae in mente sunt, et revolutio conceptuum mentis. Et hoc modo cogitatio non est in Deo : quia in Deo non sunt cogitationes volubiles : tales enim cogitationes sive motus imperfecti sunt, quae Deo non conveniunt. Cogitatio etiam communiter dicitur intuitio sive visio per intellectum, quando mens vel intellectus conversa ad se intuetur se, et formans ex se suam similitudinem, dicit se, et dicit suum proprium verbum, quod est verbum rei, quae est in ipsa, et in verbo dicit quidquid est in ipsa : sed primo dicit verbum, et oblique et ex consequenti omnia quae in ipsa sunt, dicit in verbo. Et primo modo dicere verbum concomitatur generatio filii : et ideo verbum eadem proprietate dicitur qua filius. Secundo autem modo connotatur respectus ad creaturam per appropriatum, non per proprium.
Et attende, quod in verbo hoc modo intelligitur sapientia contemplativa, secundum quod verbum est manifestativum veritatis : et sic verbum est notitiae contemplativae, et fit per ipsum revelatio, et est speculum in quo viderunt Prophetae : et spiritus ejus revelans est mysteria. I ad Corinth. ii, 10 : Spiritus omnia scrutatur, etiam profunda Dei. Joan. xvi, 13 : Cum venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem :... et quae ventura sunt annuntiabit vobis.
<--- Page Split --->
Secundum autem quod est Patris per appropriationem, non per proprietatem, sic est verbum notitiae practicae : sic enim omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil 1. Eccli. 1, 5 : Fons sapientiae verbum Dei in excelsis, id est, initium omnis operis verbum. Psal. xxxii, 9 : Ipse dixit, et facta sunt. Augustinus : « Hoc est, verbum genuit, in quo erant ut fierent. » Et Glossa super Genesism, dicit, quod omnia erant primo in verbo, deinde in materia, et postea tertio in propria natura distincta per creationem, dispositionem, et ornatum. Et hoc modo verbum est formata notitia mentis, et eorum quae in mente sunt contemplative, vel practice.
Ex quo accipitur, quod notitia, sive contemplativa, sive practica, secundum rationem intelligendi antecedent se habet ad verbum. Et hoc est quod dicit Augustinus in libro XV de Trinitate, quod « formata de mente notitia verbum est. » Eccli. 1, 4 : Prior omnium creata est sapientia, et intellectus prudentiae ab vero. Eccli. xxiv, 5, dicit Sapientia : Ego ex ore Altissimi prodivi, primogenita ante omnem creaturam. In acceptione autem sapientiae a nobis e converso est. Nobis enim fit revelatio sapientiae per verbum. Eccli. 1, 5 : Fons sapientiae verbum Dei in excelsis. Sic enim verbum lux veritatis est, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum 2. Augustinus in Glossa super illud Psalmi xi, 2 : Diminutae sunt veritates a filiis hominum.« Una veritas quae illustrat omnes alias, quae tamen multae sunt in hominibus illustratis : sicut una facies est, quae pluries apparet in reflexione ad multa specula. »
Et ex his soluta sunt omnia quae quaesita sunt de hoc.
MEMBRT TERTII
ARTICULUS III.
Utrum verbum sit essentiale vel notionale in divinis 3 ?
Tertio quaeritur, Utrum verbum sit essentiale, vel notionale in divinis ?
Et videtur, quod notionale tantum.
Primo enim Sententiarum, distincione XXVII, ponitur inter nomina significantia hypostases cum proprietate. Talia autem omnia notionalia sunt. Ergo verbum notionale est, non essentiale.
Adhuc, Augustinus in libro VI de Trinitate : « Verbum quidem solus Filius accipitur, non simul Pater et Filius, tamquam ambo sint unum verbum 4 : » Nomina autem quae uni soli conveniunt, notionalia sive personalia sunt. Verbum igitur notionale est.
Adhuc, Verbum numquam est ipse dicens verbum, etiamsi seipsum dicat : semper enim est alia proprietas verbi, et alia dicentis. Talia autem quae proprietatibus suis distinguunt inter personas, notionalia sunt, vel relativa. Verbum igitur relativum est.
Adhuc, Verbum ipso nomine aliquid dicit quod est a dicente et procedens ab ipso. Habitum autem est ab Anselmo, quod nec natura permittit, nec intellectus admittit, quod is qui ab alio est, sit ipse a quo est. Ergo nomen verbi ipsa proprietate processionis quam dicit, distinguit inter dicentem et verbum. Et talia omnia sunt notionalia, sive persona-
<--- Page Split --->
lia. Verbum igitur notionale est. Ipso enim nomine verbi processionis proprietate quam dicit, nascitur persona procedens ab alia.
Si quis dicat, quod aliud est in processione verbi, et aliud in processione Filii. Filius enim dicit procedentem ab alio in diversitate hypostasis : verbum vero hoc non dicit, sed dicentis manifestationem tantum. Hoc stare non potest : quia supra habitum est ex verbis Damasceni, quod verbum Dei non est àvàvàstàtov sicut verbum nostrum, sed ùpàstàtov, hoc est, in hypostasi subsistens, electivum, et operativum.
Adhuc, Cum verbum intellectuale essentialiter sit inter dicentem et intellectum, si non esset hypostasis, quæ sola perfectissimum esse habet, nec esset usia sive essentia, oporteret quod aliquid esset imperfectum secundum esse, et sic aliquid imperfectum esset in esse divino, quod omnino absurdum est. Verbum igitur cum proprietate dicit hypostasim.
Sed contra. In contrarium hujus est, quod 1. Qualibet personarum dicit se, et quamlibet aliam : quod esse non posset si diceret esse notionale : nihil enim, ut dicit Augustinus in VI de Trinitate 1, refertur ad seipsum : et quod ad seipsum dicitur, essentiale est. Si autem dicere essentiale est, tunc oportet verbum dictum quod sit essentiale : et sic verbum essentiale videtur.
Adhuc, Idem est dicere summo spiritui quod per intellectum intueri, ut praehabitum est : intellectus autem unus est trium personarum : ergo intuitio per intellectum est, una : ergo et dicere unum : ergo et dictum unum : et dictum idem est quod verbum : ergo et verbum unum. Sed dicit Augustinus in libro V de Trinitate, quod « quæcumque nomina de singulis personis singulariter dicuntur, essentialia sunt 2. » Verbum igitur est essentiale.
Adhuc, Omne quod connotat « f fectum in creatura, cum omnis effectus in creatura communis sit tribus persunis, essentiale est. Verbum connotat effectum in creatura, sicut prius habitum est. Ergo verbum essentiale est.
Solutio . Dicendum , quodverbumpropriesumptumnotionaleest , sicutprobantauctoritatesetrationesprimoinductae . Sedperhocquodverbumestnoscentisse , etexprimentissuamnoti - tiamperverbum , sicverbumnotitiaali - cujusest , etsicverboappropriatursa - pientia . UndeabAugustinodicitursa - pientiagenita 3 . Etquiainitiumsiveprincipiumoperisest : eoquodestver - bumnotitiaepracticaesiveoperativae : sicverbuminitiumoperisest , utdicitEc - clesiasticus : etoperativumest , utdicitDamascenus . Etsicappropriaturei , quodsitarsPatris . Ethujusratioest , quiadicensverbumdupliciterdicerepotest . Unomodo , quodsimpliciterdicatverbum , itaquodnihilaliuddicatnisiformatamnotitiamsuamquaever - bumest : etsicverbumnonreferturnisiaddicentem . Aliomodo , quodnondicatverbumsimpliciter , seddicatali - quidinverbo , sicutartifexinverbosuodicitdomum , velaliquidaliudartificia - t u m , quandoverbummentissuaemen - teproceditinimaginationemetsensum , etabimaginationeinmanum , quandomovetmanumadopusartis , etamanuindolabramutrectesecet , etadolabrainlignaetlapidesutrecteaptenturetcomponanturadfiguramdomus . Sicenimprimumetsimplexverbummentisprocedensetassumensquædam , efficiturprincipiumoperis : etsicinipsoprimusintellectusuniversaliteragensdicitcrea - turas , quastameninipsosecundumquodsimplexmanifestatioestdicentis , nondicit .
ADPRIMUM e r g o q u o d i n contrarium Adoby
<--- Page Split --->
objicitur, dicendum quod dicere illud quo quilibet trium dicit se et quemlibet alium, procul dubio essentiale est, et dictum ab eo una et eadem essentia est : sed dictum illud non est verbum : et ideo non sequitur quod ulterius infertur. Ut enim dicit Augustinus, formata notitia in similitudinem dicentis verbum perfectum est. Unde in libro XV de Trinitate dicit, quod « sic mens de se gignit notitiam suam, et diligit eam tamquam placitam prolem 1. » Et taliter formata notitia hypostasis est. Et talem formationem non dicit dictum, sed dictum dicit qualemcumque intellectualem manifestationem. Unde dicere dictum tribus convenit, dicere verbum soli Patri.
AD ALIUD dicendum, quod unus est intellectus trium : sed dupliciter contingit intueri per intellectum. Aut enim intuendo format id quod intelligit, in imaginem et similitudinem et speciem intuentis : et sic solus Pater intuetur se per intellectum. Aut intueri per intellectum, est id quod intelligitur lumine intellectus declarare et simpliciter perlustrare : et sic intueri se et quemlibet alium per intellectum, essentiale est, et convenit tribus.
AD ULTIMUM dicendum, quod sicut jam patet, verbum de sua proprietate qua verbum est, non dicit respectum nisi ad dicentem : sed ex appropriato sibi, ex modo suae processionis, quia scilicet verlum notitia alicujus est : et sic sapientia et ars est, et potest dicere respectum ad creaturas : et tunc effectus communis est : attribuitur tamen verbo specialiter, quia per proprium verbi magis approximat ad appropriatum quam alia persona.
MEMBRI TERTII
ARTICULUS IV.
Utrum verbum sit unum vel plura in divinis ?
Quarto quaeritur, Utrum verbum sit unum vel plura in divinis ?
Et videtur, quod unum solum.
Augustinus in libro VI de Trinitate : « Verbum quidem solus Filius accipitur, non simul Pater et Filius, tamquam ambo sint unum verbum 2. »
Adhuc, Augustinus in libro XV de Trinitate : « In hac trinitate nihil dicitur verbum nisi Filius, nec donum nisi Spiritus sanctus . »
Adhuc, Anselmus in Monologio : - Mirum video, unumquemque trium pariter dicere se et alios, et unum solum ibi esse verbum : nullatenus tamen ipsum verbum potest dici verbum omnium trium, sed tantum unius eorum cujus est filius et imago 4. »
In CONTRARIUM est, quod
Pater et Filius et Spiritus sanctus non sunt unus dicens, sed tres dicentes : et ad numerum dicentium multiplicantur verba eorum : ergo plura sunt verba in Trinitate.
Adhuc, Natura formans loquelam in inferioribus, exemplata est a natura divina primo loquente. Sed in inferioribus unus dicens multa dicit verba. Ergo et in natura divina ab uno dicente multa debent fluere verba.
Adhuc, Verbum divinum, ut habitum est, verbum notitiae est tam contemplativae quam practicae : sed notitia
<--- Page Split --->
contemplativa et practica uno verbo dici non possunt, nec in unam formam verbi redigi possunt. Cum ergo, sicut dicit Augustinus, verbum sit notitia formata, videtur quod necesse est in divinis esse pl ra verba.
Solutio , Solutio , Solutio , S o l u - r o . Dicendum , quodindivinispersonisnonestnisiunumverbum , etunusloquensveldicenshocverbum : etLocnotionaliter , etnonessentialiterdi - citur . Ethujusratioest : quiaverbum , utdicitAugustinus , deearequamsci - m u s , formatanotitiaest : etiterumno - titiaDeiDeusest : q u i a , utdicitAugu - stinus 1 , Deoidemestnossequodesse . EtiteruminDeonihilformatumestnisihypostasissivepersona . Hæcenimdistinctaestproprietate , etsicformata . Ethocessentiænonconvenit , utpræha - bitumest . NecSpirituisanctoconvenirepotest : quiailleaduobusest . Necindivinisautem , necinhumanisintelligipotest , quodaduobusutduosunt , unumverbumsit . U n d e , J o a n . x v i , 1 3 , abEvangelistadeSpiritusanctodicitur : Quæcumqueaudiet , loquetur . Audireenimquispotestaduobus . Etcum , sicutdicitAugustinus , audireillisitesse , potestesseunusaduobusinquantumunumsuntspirando . Verbumautemaduobusessenonpotest , cumunicanoti - tiaformatasit . NecPatriconvenirepotest , quodsitverbum : omneenimverbumabalioest : Paterautemabaliononest . Etsicrelinquitur , quodsoliFilioconveniatverbumesse , etsoliPatridicerehocverbum . Q u i a , sicutha - bitumestinquæstionedegenerationeFilii , sicdicereseperintellectumfor - matanotitia , velestgenerare , velconco - mitaturgenerare .
lectumintueri , oportetquodhocdierrisitessentiale , etnonnotionale : etidicidictumabeisestessentia : quæquiaproprietateformarinonpotestetdistin - g u i , verbumessenonpotest , etsihocmododicipossit : etsicdictumcumverboinnumerumnonponit , quiaver - bumestessentiadivina . U n d e , J o a n . 1 , 1 , dicitur : InprincipioeratVerbum . significansinPatreesseFiliumperuni - tatemessentiæ . Etaddit : EtVerbumeratapudDeum , significansdistinctio - nempersonæ . Etaddit : EtDeuserutVerbum , notans , quodverbumabes - sentiadivinainnullodistinguitur .
Adaliuddicendum , quodininferio - ribusabunodicentemultasuntverbaproptersuiverbiimperfectionem : quiascilicetunumverbumnonestquosectomniaaliadicerepossit . Etpropteropositamcausamindivinisnonestnisiunumverbum : hocenimsufficiensest , quoPatersufficientersedicerepossitctomniaalia . UtenimdicitAugustinusinepist . 6 6 adMaximum , « gignendofliumdese , gignitaliumse , » hocest , aliumquiesthocquodipse , utinpræhabitisdictumest , etdeterminatuminprimoSententiarum , distinctionequarta . EtinhoceodemverboutvirtusetsapientiaestPatris , utdicitur , IadCorinth . 1 , 2 4 2 , Paterdixitomniaquæsuntgenerata . U n d e , Genes . 1 , 3 : DixitDeus : Fiatlux . Glossa , « hocest , verbumgenuit , inquoeratutiferent . »
Adaliuddicendum , quodinhumanisAd . . . aliaestformacontemplativænotitiæ , etaliapracticæ : eoquodintellectushuma - nuspotentialisest , etformaipsiussci - bilisperficituradactum , etexseipsononestactus , quisitcausascibilisetnotitiæ : divinusautemintellectusper - fectissimusestactus , etsecundumse , etlucepropriaomnisnoscibilisetnotitiæcausatamcontemplativæquampracticæ : etideoinipsonondiffertcontemplati -
<--- Page Split --->
vum et practicum : et dum dicit se, de se non procedit nisi unum verbum, quod est lux operabilium et contemplabililum.
MEMBRI TERTII
ARTICULUS V.
Utrum verbum in divinis referatur ad dicentem tantum, vel etiam ad creaturas 1 ?
Quinto autem quaeritur, Utrum verhum in divinis referatur ad dicentem tantum, vel etiam ad creaturas ?
Videtur enim, quod ad dicentem tantum : quia dicit Augustinus in libro VII de Trinitate 2 et ponitur in primo Sententiarum, distinctione XXVII, quod eadem proprietate est verbum qua filius. Sed proprietate qua filius est, non refertur nisi ad Patrem. Ergo proprietate qua verbum est, non refertur nisi ad dicentem Patrem.
In contrarium hujus est, quia
Verbum notitiae verbum est, quia verbum notitia formata est. Filius autem secundum hoc nomen non notitia filius est. Et ita videtur, quod non eadem proprietate dicatur verbum qua filius.
Adhuc, Cum filius referatur ad solum patrem, non oportet quod verbum ad solum patrem referatur : quia, sicut dicunt Sancti et Philosophi, notitia sive scientia Dei causa creaturarum est : et ita necesse est, quod ad creaturas referatur : quia verbum notitia formata est. Unde, Psal. xxxii, 9 : Ipse dixit, et facta sunt.
Quamvis iterum contra hoc objiciatur per deductionem ad impossibile. Si enim dixit, et facta sunt, id est, verbum genuit, in quo erat ut fierent : et p osito antecedente, de necessitate ponitur consequens : et ab aeterno dixit, hoc est, verbum genuit : ergo ab aeterno fa eta sunt.
SOLUTIO. Sicut in praecedentibus dictum est,si verbum accipiatur in proprietate illius, qua Pater dicit se, verbum suum producendo ex seipso, Psal. xliv, 2 : Erructavit cor meum verbum bonum : procul dubio non refertur nisi ad dicentem tantum, sicut filius ad patrem. Si autem accipitur ut notitia verbum, sic Pater non dicit verbum tantum, sed omnia quae sunt in notitia, dicit in verbo : et sic verbum refertur ad creaturas sicut et notitia.
Ad m quod objicitur, quod Filius non est notitia, sed verbum : dicendum, quod cum dicit Augustinus, quod eadem ratione dicitur verbum qua filius, non intelligitur de eadem ratione nominis, sed de eadem ratione quae est relatio et proprietas personalis, quae alio modo significandi significatur per nomen filii, et per nomen verbi : et ideo non potest dici filius notitia sicut verbum notitia : quia filius dicit exitum a patre per emanationem naturae, verbum autem eumdem exitum dicit a patre per emanationem intellectus : et ideo aliud attribuitur verbo, et aliud filio.
Ad m quod objicitur de scientia, dicendum est, quod hoc non convenit verbo in quantum dicentis verbum est : sed convenit ei in quantum notitia verbum, hoc est, non convenit ei in quantum pater dicit verbum, sed in quantum alia dicit in verbo.
Ad m quod objicitur, quod ab aeterno dixit : ergo ab aeterno facta sunt : dicen-
<--- Page Split --->
dum est, quod antiqui facili responsione solverunt hoc, dicentes quod ab aeterno dixit, sed non dixit ut ab aeterno facta essent, sed ab aeterno dixit ut tunc fierent, vel tunc facta essent, quando scilicet in initio temporis mundum creavit. Et hoc dicunt significari in sequenti verbo : Mandavit, et creata sunt 1. Mandatum enim dirigitur ad distans.
Si quis tamen subtiliter inspiciat hoc : tunc activum non infert passivum, nisi ubi activum et passivum secundum virtutes agendi et patiendi proportionata sunt. In illis enim sequitur, quod quando iste faciat hoc, tunc istud fit ab illo.
Agens autem divinum et factum creatum non sunt proportionata. Agens enim divinum incommutabiliter agit : et cum vera incommutabilitas sit vera aeternitas, sequitur quod aeteme agit : Deus enim est solus vel maxime cujus substantia et actio in momento aeternitatis est, ut dicit Philosophus. Non tamen sequitur hoc de eo quod fit. Omne enim factum, ut dicit Joannes Damascenus, mutabile est : omne mutabile est in tempore. Unde non sequitur, si Deus ab aeterno agit, quod actum ab ipso sit ab aeterno : sed eo ipso quod actum vel factum est, sequitur quod sit in tempore.