QUESTIO XXVI.
De bono secundum se.
Deinde quaeritur de bono.
Et quaeruntur duo, scilicet de bono secundum se, et de oppositione boni ad malum.
Primo scilicet de multiplicitate boni : quia non potest determinari intentio boni nisi prius determinetur multiplicitas ejus.
De bono autem secundum se quaeruntur duo, de bono scilicet in communi, et de bono determinato quod dicitur summum bonum.
Secundo, De communi intentione boni.
Tertio, De singulis differentiis bonorum.
De bono in communi quaeruntur tria :
<--- Page Split --->
optimum in quo consistit virtus ejus. Bonum autem quod multiplicatur se, eundum genera praedicamentorum, non accipitur nisi secundum unam differem tiam boni, quae est bonum naturae: ergo alia est multiplicitas boni, et multiplicitas entis.
Adhuc, Unum et verum cum enticonvertuntur, sicut et bonum. Cum ergo alia sit multiplicitas unius, et alia multiplicitas veri, et alia multiplicitas entis, sicut patet in distinctionibus praehabitis, erit etiam alia multiplicitas boni diversa ab entis multiplicitate.
Adhuc, Proclus aliam innuit multiplicitatem. Innuit enim, quod bonum est quod attingit sui ultimum et optimum, quod etiam vocat avraçxec hoc est, per se sufficiens. Dicitur etiam bonum factivum illius, et conservativum et salvativum illius, et indicativum sive significativum. Et haec est alia divisio boni, de qua multipliciter dicitur bonum. Sicut sanum multipliciter dicitur de medicina, dieta, urina, et animali.
Adhuc, Augustinus in libro II de Libero arbitrio 2, distinguit bonum in maxima, media, et minima bona. Maxima dicens esse, quae non utuntur : quibus recte vivitur et nemo male utitur, ut sunt virtutes et gratiae. Media dicens esse quae utuntur, sine quibus non recte vivitur, quibus tamen aliquis male utitur, ut potentiae animae, praecipue intellectus et voluntas. Minima bona dicens esse, quae non utuntur, quibus tamen et bene et male contingit uti, ut sunt bona temporalia sive corporalia ad usum hominis deputata.
Cum ergo tot sint multiplicitates boni, quaeritur, Penes quid accipiuntur?
ULTERIUS etiam quaeritur, An bonum univocce vel æquivocce vel secundum analogiam proportionis dicatur de omnibus illis ?
MEMBRIM I.
MEMBRII PRIMI
ARTICULUS I.
De multiplicitate boni. Et, Penes quid sumatur ?
PRIMO ergo quaeritur de multiplicitate boni.
Videtur autem, quod multiplicetur secundum genera entis. Dicit enim Aristoteles in primo Ethicorum contra Platonem loquens, quod bonum in substantia, substantia est, in quantitate quantitas, in qualitate qualitas, et in relatione relatio, et sic de aliis 1. Ergo multiplicitas boni est multiplicitas entis.
Sed contra. In contrarium hujus est, quod bonum distingui consuevit, et a Proclo distinguitur in bonum quod non est nisi bonum quod est omnium bonorum causa, et in bonum quod per participationem bonum est. Et hoc distinguitur in bonum naturae, quod est idem quod natura bona : et in bonum naturae superadditum, quod est in adjutorium, ut dicit Gregorius, et perfectionem potentiae. Et hoc distinguitur in bonum in genere, in bonum circumstantiae, in bonum virtutis politicae, in bonum gratiae, et in bonum gloriae. His enim per ordinem bonis perficitur potentia ad actum ultimum et
<--- Page Split --->
Si enim dicitur univoce : tunc aliquid univoce prædicatur de bono creato et increato, quod est inconveniens. Sequeretur enim, quod bonum increatum per aliquid additum communi, specificaretur sub bono communi, et sic bonum increatum esset compositum et esset in genere determinatum : quorum neutrum admittit intellectus. Si autem equivoce dicitur : tunc distinctio boni non esset distinctio vocis in significationes, et esset ratio naturae penitus diversa, quod falsum est. Dicit enim Boetius in libro de Hebdomadibus, quod bonum in creatura dicitur, quod est a bono formali transfusione. Et sic magis imitatur univocum quam æquivocum : sic enim album est, quod est ab albo, et homo ab homine, et sic de aliis. Si autem secundum analogiam proportionis dicitur : tunc dicitur per similitudinem habitudinis ad actum aliquem : et sic æquitur, quod bonum in Deo non dicatur per essentiam, quod est inconveniens. Dicit enim Augustinus, quod bonitas Dei est essentia ipsius. » Sequitur etiam, quod nomen boni non imponitur ab aliqua forma, sed ab habitudine consequente formam aliquam : quod est inconveniens : quia dicit Philosophus in commmento libri Causarum, quod « bonum est per informationem dictum, ens autem per creationem. »
SOLUTIO. Dicendum, quod sicut ens, unum, et verum, eo quod prime intentiones sunt, nec uno genere, nec una differentia dicte, de entibus omnibus necesse est multipliciter dici : ita bonum cum de primis intentionibus sit, nec uno genere, nec una differentia dictum, de omnibus necesse est multipliciter dici. Cum autem in omni nomine aliud sit suppositum, et aliud intentio a qua imponitur nomen, potest attendi multiplicitas boni ex parte suppositi materialiter : et sic multiplicatur secundum differentias entis, ut dicit Aristoteles.
Potest etiam attendi secundum communem intentionem qua bonum, quæ secundum Philosophiam et beatum Dionysium conjunctio est uniuscujusque ad sui ultimum et finem, in quo est virtus ejus. Et sic dividitur bonum aliter quam ens : eo quod intentionem talem addit super ens, sicut et unum et verum proprias intentiones addunt super ens.
Et hæc multiplicitas dupliciter consideratur. Potest enim considerari in his quæ gradatim potentiam conjungunt ultimo, et perficiunt in eo quod est virtus ejus. Et sic accipitur illa divisio, quod bonorum aliud est bonum in genere, aliud bonum circumstantiae, aliud bonum virtutis politicæ, aliud bonum gratiae, et aliud bonum gloriæ. Si enim adjuvantia potentiam in facultate naturæ rationalis consistant, tunc primum subjectum sive primum genus formale ad bonum est, quod omnen actum liberi arbitrii debite conjungat materiae, sicut est pascere esurientem, vestire nudum. Hic enim actus qui est pascere vel vestire, nullam debitam materiam potest habere circa quam sit, nisi esurientem, vel nudum. Hoc ergo est in omni actu voluntario primum subjicibile formæ boni : et cum determinatur formis boni, efficitur bonum perfectum : et si deficit ab illis, privatur bono perfecti. Prime autem formæ addibiles sunt circumstantiae actus, ut scilicet faciat hic qui debet, quantum debet, ubi debet, et quando debet, et sic de aliis. Accedens his formis perfectio est, ut faciat hoc ex habitu in modum naturae rationi consentaneo, ut dicit Tullius. Tunc enim facit ex propria et connaturali operatione non impedita, et ita delectabiliter et cum gaudio. Et hoc est bonum virtutis politicæ : et ideo virtutes politicæ a Sanctis connaturales virtutes vocantur. Si autem bonum ad quod est potentia, sit elevatum super facultatem naturae rationalis : tunc est aut ad agere, aut ad esse. Si est ad agere, est ad meritum, et sic est bonum gratiae. Gratia enim sic consuevit defi-
<--- Page Split --->
niri, quod gratia est habitus gratum faciens habentem et opus ejus gratum reddens. Si est ad esse : aut ad esse bene simpliciter in natura, aut ad esse optime in optimo. Et si primo modo est : tunc est bonum naturae. Si secundo modo : tunc est bonum gloriae, cujus particeps esse non potest nisi creatura intellectualis.
Sic ergo accipitur secunda divisio.
Tertia autem Procli divisio, quam licet non ponat, tamen innuit, sumitur secundum diversitatem modorum respiciendi ad ultimum et optimum quod est virtus uniuscujusque. Hæc enim vel sunt ultima et optima per essentiam : et sic est bonum finis. Vel factiva horum, vel salvativa, vel indicativa : et sic diversimode respiciunt ultimum et optimum in quo est virtus uniuscujusque, vel secundum esse; vel secundum agere. Et penes hanc diversitatem multiplicat Proclus bonum.
Divisio autem Augustini in libro de Libero arbitrio, quae maxima, et media, et minima ponit bona, nec accipitur penes suppositum boni, nec penes formalem intentionem boni, sed penes usum instrumentalem boni, relatum ad actum rationalis creaturae. Sic enim maxima bona dicuntur, quorum usus non est nisi bonus, et nullus ad malum abusus. Media sine quibus non potest esse usus, cum quibus tamen non de necessitate est usus bonus. Minima vero, quae ad bonum usum non nisi organice deserviunt, et quae sunt frequenter occasio abusus.
Et per hoc patet solutio totius primae partis hujus articuli.
Ad quest. Ad id quod quaeritur in secunda parte, Qua communitate bonum dicatur de modis bonorum ?
Dicendum, quod triplex est communitas prædicationis qua prædicatur aliquid de pluribus, scilicet univoce, sicut genus et species prædicatur de suis inferioribus. Et hoc modo prædicatur bonum
honestum de partibus honesti, et bonum utile de particularibus utilibus, et delctabile secundum sensum de delectanti bus in sensu. Non tamen simpliciter delectabile de quolibet delectante. Ali qua enim est delectatio vera, quae est naturalis et proprii habitus operatio non impedita. Et aliqua est communis delctatio non propria, quae est habitus communis ex genere naturalis operationis non impedite, et haec est delectatio secundum quid et non simpliciter. Et aliqua est aegritudinalis delectatio, qua est naturae corruptae operatio non impedita, sicut comestio carbonum, et delectari in non sua, quae est fornicationis delectatio. Et haec est delectatio alicui, et non simpliciter. Et bonum quod dicitur delectabile, de his prædicatur simpliciter, et secundum quid, et alicui. Delectabile enim in sensu non est simpliciter bonum, sed quando : et delectabile aegritudinale non est simpliciter bonum, sed alicui. Et cum dividitur bonum ab Aristotele in lib. Ethicorum, in bonum honestum, utile, et delectabile, non prædicatur bonum univoca prædicatione de illis, sed secundum analogiam. In qua communitate id quod prædicatur, simpliciter est in uno, et et non in aliis : nisi secundum modum quemdam. Unde honestum simpliciter est bonum : utile autem non simpliciter est bonum, sed bonum ad hoc. Et delectabile non simpliciter est bonum, sed bonum quando et alicui. Et habent se ad invicem haec, ut dicit Tullius in libro de Amicitia, ut totum virtuale ad partes se habet. Quia bonum honestum quod est bonum per se, si ad actum et usum referatur, multam habet utilitatem adjunctam. Sicut dicitur, Sapient. viii, 7 : Sorbictatem et prudentiam docet, et justitiam, et virtutem, quibus utilius nihil est in vita hominibus. Si autem referatur ad operationem proprii et connaturalis habitus, qui, ut dicit Tullius, in modum naturae rationi consentaneus est, tunc multam habet delectationem
<--- Page Split --->
adjunctam. In tali enim operatione, ut dicunt Aspasius et Michael Ephesius, natura diffunditur et floret et dilatatur ad delectationem : eo quod hoc est ultimum bonitatis ejus. Et ideo dicit Ambrosius super illud epist. ad Galat. v, 22 : Fructus autem spiritus est charitas, gaudium, etc., quod has virtutes Apostolus vocat fructus, quia sincera et sancta delectatione delectant suos possessores. Quia ergo bonum honestum omnem virtutem boni habet, ideo simpliciter bonum. Utile autem et delectabile non habent nisi boni virtutem quamdam : ideo non simpliciter, sed ad quid vel cui bona dicuntur. Et hic est quidam modus analogie.
Est alius modus analogie, quo id quod praedicatur, in uno est excellenter et eminenter, et in aliis non est nisi ab illo. Sicut ens eminenter et excellenter est in substantia : in generibus autem accidentium non est nisi quia sunt in substantia et a substantia. Et hic modus consuevit vocari per prius et posterius. Et hoc modo praedicatur bonum de prima causa boni, et de bonis creatis quae bona sunt per participationem. Prima enim causa a se et secundum ipsam bonum est, et essentia sua est bonitas sua, ut dicit Augustinus. Bonum autem creatum participatione primi boni bonum est, et non a se : et bonitas sua non est essentia sua.
Tertium genus analogie est, in quo commune praedicatum in uno est primo, et in aliis per quemdam respectum ad illud : sicut sanum primo et simpliciter est in animali, in cibo autem, medicina, et urina non est nisi per respectum ad illud : respectum dico significantis, facientis, vel conservantis. Et hac communitate dicitur bonum in divisione Procli, qui dicit, quod bonnm est id quod est bonum et salvativum et indicativum boni.
Et per hoc patet solutio secundae partis hujus articuli.
cendum quod praedicatio boni de creato et increato non est praedicatio univoci, nec simpliciter æquivoci, sed analogiæ, ut dictum est. Et ideo non sequuntur inconvenientia inducta.
Et quod objicitur de similitudine habitudinis ad actum, non sequitur : quia non est tantum unus modus analogie, ut dictum est. Dicit enim Boetius in libro de Hebdomadibus, quod « bonum pertinet ad naturam, justum autem ad actum. » Et ideo quæ a bono sunt, non autem quæ a justo sunt, justa sunt : Unde ea quæ dicuntur de creatore et creatura, tripliciter se habent. Quædam enim dicunt naturam, ut bonum, essentia, et intellectus, et hujusmodi : et hæc dicuntur per prius et posterius de creatore et creatura secundum primum modum analogiæ paulo ante determinatum. Quædam dicunt habitudinem ad actum, et hæc dicuntur de creatore et creatura per similitudinem habitudinis ad actum illum. Quando enim de creatore dicuntur, connotant effectum in creatura, qui est similitudo talis habitudinis. Unde illa etiam significant talem habitudinem ad actum in Deo secundum modum significandi in nomine, et talem connotant effectum in creatura. Quædam autem sunt, quæ hoc quidem in Deo non significant, sed tantum effectum connotant. Exemplum prioris est, ut cum dicitur, Deus justus vel sapiens. Exemplum secundi, cum dicitur, Deus punit vel irascitur : nihil enim punitionis in Deo est, vel iræ : sed per figuram quæ est anthropospathos, hæc dicuntur. Et ideo talia non connotant nisi effectum, quia scilicet in creatura facit quod facit puniens vel iratus. Et ideo si a tali habitudine quæ est ad actum, imponeretur nomen boni, tunc sequeretur inconveniens quod objicitur : tunc enim a posteriori imponeretur nomen boni, et diceretur per essentiam : sed quia a tali non imponitur, non sequitur inconveniens.
Ad hoc autem quod objicitur, quod si
<--- Page Split --->
bonum est quod est a bono, videtur esse univoca prædicatio : dicendum quod hoc non sequitur nisi de causis agentibus univoce, sicut homo generat hominem, et album album. In causis autem agentibus æquivoce non sequitur. Dicit enim Aristoteles in II Physicorum, quod homo generat hominem et sol : homo sicut generans univocum, et sol sicut generans non univocum, influens tamen influentia formali super generans univocum. Et sic est de omnibus causis non essentialibus causato : et ideo id quod diffunditur a tali causa in effectum, non potest prædicari univoce de causa et effectu : quia in talibus causatum numquam perfecte consequitur causam, nec aliquam bonitatem causæ, nisi secundum modum causati, et non secundum modum causæ.
MEMBRU PRIMI
ARTICULUS II.
De communi intentione boni.
Secundo, Quæritur de communi intentione boni.
Et circa hoc quæruntur quatuor.
Primum est, Cum bonum non sit determinabile per communitatem generis unius, utrum sit determinabile per intentionem causæ unius, vel plurium?
Secundum est, Quæ sit determinatio boni secundum intentionem communem?
Tertium, Utrum bonum et pulchrum secundum intentionem communem sint idem, vel diversa?
Quartum, An notitia et amor boni et exstasis ejusdem et zelus, impressa sint
omnibus per naturam, sicut videntur di cere Dionysius et Ierotheus.
ARTICULI SECUNDI
PARTICULA I.
Utrum bonum cum non sit determinabile per communitatem generis unius, sit determinabile per intentionem causæ unius vel plurium 1 ?
Primo ergo quæritur, Utrum bonum cum non sit determinabile per communitatem generis unius, sit determinabile per intentionem causæ unius vel plurium ?
Et videtur, quod per intentionem plurium causarum : quia
- Dicit Aristoteles in primo Ethicorum, quod « omnis ars, et omnis elecrio, et omnis operatio, boni alicujus operatrix esse videtur. » In II autem Physicorum dicit idem, quod cum ars operatur bonum, considerat bonum secundum omnem intentionem causæ, ut in fabrili. Oportet enim, quod operator boni forma boni dispositus sit : quia alias efficiens esset per accidens. Oportet etiam, quod materiam quærat ad hoc utilem : sicut operator terræ non quærit lanam pro materia, sed ferrum : lana enim inutilis esset, ferrum autem propter duritiem utile. Utile autem, sicut præhabitum est, in ratione boni determinatur. Similiter quærit inducere formam ad actum utilem, sicut quod dentata sit et rigida, ad actum enim inutilis esset nisi sic formaretur : et sic formam determinat in ratione boni. Constat autem per se, quod finem in ratione boni considerat, qui est actus. Et sic bonum
<--- Page Split --->
quod omnia exoptant, per intentionem omnium causarum habet determinari : quia quaecumque harum omittatur, statim deficit a ratione boni.
Adhuc, Boetius in commento super Topica Marci Tullii generaliter loquens dicit : « Cujus causa bona, ipsum bonum est. » Ergo videtur, quod generaliter per intentionem omnis causae determinetur.
Adhuc, Hoc idem videtur velle Dionysius in libro de Divinis nominibus 1. Dicit enim, quod « bonum est, ut eloquia dicunt, ex quo omnia subsistunt et sunt sicut ex causa perfecta deducta, et in quo omnia consistunt sicut in potenti plantativo custodita et contenta, et ad quod omnia convertuntur quemadmodum ad proprium singula finem, et quod omnia desiderant, intellectualia quidam et rationalia cognitive, sensibilia autem sensibiliter, experientia vero sensus naturali motu vivifici desiderii, carentia autem vita et tantum existentia aptitudine ad solam substantiae participationem. » Ex hoc accipitur, quod bonum determinatur secundum omnem causam : quia ex quo omnia subsistunt, est determinatio secundum causam efficientem. In quo omnia consistunt sicut in potenti plantativo constituta, est determinatio secundum causam formalem. Et ad quod omnia convertuntur, est determinatio secundum causam finalem. Et quod omnia desiderant, cum desiderium sit materiae prout imperfecta, aliquo modo determinatio est secundum causam materialem.
super caput quartum libri de Divinis nominibus, quod dicit sic : « Hoc quod est bonitas non aliunde originem ducit nisi a verbo Græco quod est βάσω-δ, id est clamo clamas. Βάσω enim et χάλεω sive clamo et voco unum sensum possident : etenim qui vocat, sæpissime in clamorem prorumpit. Deus ergo non inconvenientter dicitur bonus, et bonitas : quia omnia de nihilo in essentiam venire intelligibili clamore vocat et clamat.
- Idem videtur per id quod ibidem dicit Dionysius, quod « bonum est diffusivum esse et sui. » Diffusivum enim esse et sui efficiens causa est.
In contrarium hujus est quod dicit Aristoteles in principio Ethicorum, quod « bonum est quod omnia optant. » Quod enim omnia optant, finis est. Bonum ergo ex ratione finis determinatur.
Hoc idem accipitur a verbo Boetii in Consolatione philosophiae, ubi sic dicit : « Omnium expetendorum summa atque causa est bonum. »
Hoc etiam confirmat Dionysius in libro de Divinis nominibus, ubi sic dicit, quod « bonum est, quod omnia desiderant et propter quod agunt 2. » Quod enim omnia desiderant, non est nisi bonum in ratione finis uniuscujusque.
Sed adhuc contra hoc videtur esse quod communiter dicitur, quod bonum est indivisio actus a potentia. Actus enim forma est : et sic videtur, quod bonum determinetur per intentionem causae formalis.
In contrarium hujus est
Quod dicit Boetius in libro de Hebdomadibus, quod « bonum est quod est a bono. » Videtur ergo, quod determinetur secundum causam efficientem tantum.
Hoc etiam videtur per commentum
Sed adhuc videtur, quod primum uniuscujusque bonum per materiam sit determinandum. Dicit enim Aristoteles in fine primi Physicorum, quod « materia appetit formam sicut turpe bonum : » et quod non appetit bonum in quantum materia est, sed in quantum turpis, quia
<--- Page Split --->
sic est imperfecta. Imperfectum autem aliquid secundum inchoationem habet perfecti et boni. Dicit enim Boetius, quod nihil appetit aliud nisi in quantum est simile illi. Si enim esset diversum vel contrarium omnino,numquam appeteretur. Et sic primum bonum quod in omnibus facit boni appetitum, videtur determinari in materiae imperfectione.
Solutio. Dicendum, quod bonum dupliciter consideratur, scilicet bonum per se et secundum se, et bonum ad aliud. Bonum per se et secundum se, est quod ab omnibus expetitur, ut dicit Dionysius: ab intellectualibus quidem intellectualiter, a sensibilibus vero sensibiliter, et a vitalibus secundum vitalem motum, et ab existentibus secundum suae existentiae aptitudinem et ordinem. Et in quo quiescit appetitus uniuscujusque,et nihil appetit ultra, non potest determinari nisi ex causa finali. In nullo enim quiescit appetitus nisi in ultimo, quo adjecto et incluso stat appetitus. Et ideo hoc est bonum uniuscujusque secundum se et per se : quia non potest intelligi aliquid adjici ultimo. Finis autem est in exsecutione ultimum, licet in intentione sit primum. Bonum autem ad hoc determinatur per alias causas, sicut verbi gratia, quod sit efficiens boni per se et non per accidens : oportet igitur, quod bono disponatur : quia dicit Dionysius quod « boni est bona adducere. » Et Boetius in libro de Consolatione philosophiae :
Forma boni livore carens, tu cuncta superno Ducis ab exemplo.
Et sic determinatur per causam efficientem. Et hoc modo dicit Boetius in libro de Hebdomadibus, quod « bonum est quod est a bono. » Et sic dicitur bonum in efficiente : quia disponitur a fine. Finis enim movet efficientem, et est movens immobile : efficiens autem movens motum.
Similiter forma non habet rationem
boni nisi in quantum induit rationem finis : est enim forma finis motus nu ventis : finis autem est intentionis : et ideo forma quodammodo est finis et nu simpliciter. Propter quod Aristoteles in II de Anima duplicem distinguit actum : actum scilicet ut somnus, et actum ut vigilia : ut figura ensis, et inscinder. Figura enim ensis in acuto superficiei angulo, est actus ut somnus quiescens in ense, in quo quiescit motus efficientis ensem : inscindere autem finis est intentionis ejus qui facit ensem. Et ideo figura ensis non est bonum ensis simpliciter, sed ad hoc.
Similiter materia sive subjectum boni inducit rationem per aptitudinem ad bonum et appetitum. Nihil enim habet aptitudinem ad bonum nisi per boni intentionem quae est in ipso, ut dicit Dionysius. Habens autem intentionem boni, bonum est. Et sic patet, quod bonum in quocumque est, sive simpliciter, sive ad hoc per intentionem finis est : quia ubi unum propter alterum, ut dicit Philosophus in Posterioribus, utrobique tantum unum est : quia in eo quod est propter aliud, non est intentio boni nisi per illud quod est per se bonum. Propter quod dicitur finis causa omnium causarum : quia per intentionem disponit efficientem, per aptitudinem ordinat materiam, et per propriam rationem denominat formam quae est finis, ut somnus.
Per hoc patet solutio ad tria prima. Sic enim determinatur bonum per omnem causam prout causa disponitur a causa finali, et prout ipse finis causa causarum est. Minus tamen est in materia, prout minus habet de ratione et intentione causae, secundum quod movetur tantum, et nihil movet.
Ad TRIA sequentia dicendum, quod ibi determinatur bonum prout est in efficiente, et non bonum simpliciter : est autem in efficiente per hoc quod finis ultimus disponit et movet efficientem : quia aliter causaliter operaretur.
Ad sequentia tria jam patet solutio.
<--- Page Split --->
Illa enim concludunt de bono per se, hoc est, quod per se et non propter aliud expetitur: hoc enim non nisi ratione finis determinatur.
Ad aliud dicendum, quod bonum determinatur per formam non secundum se, sed secundum quod forma est finis et ad finem qui est ut vigilia et non ut somnus. Sic enim inducit bonum. Inductivum autem boni bonum est, ut dicit Proclus. Finis enim ultimus est actus ut vigilia.
fusa. Sic enim turpe dicitur mutilatum, vel privatum pulchritudine debita. Et sic appetit turpe bonum sive pulchrum per aliquid pulchri vel boni quod est in ipso: sicut in omni fœdo sive turpi aliquid est pulchri et boni.
Et per hoc patet solutio ad totum.
ARTICULI SECUNDI
Ad in quod ultimo de materia objicitur, patet solutio per ante dicta. Conceditur enim, quod licet materia secundum seipsam sit materia et essentia quaedam sive natura: tamen in quantum est subjectum motus hujus ad hoc, et in quantum appetit hoc et non aliud, oportet quod sit disposita ad hoc: quia aliter non plus appeteret hoc quam aliud et aliter non educeretur hoc de ipsa sicut de potentia: sed omnia vel darentur ab extrinseco datore, sicut dicit Plato: vel fierent ex nihilo sui generis, quod ab omnibus Philosophis semper negatum est. Hoc tamen bonum determinatum secundum materiam, non est primum substantia, vel ratione, vel tempore: sed in eodem potest esse primum tempore, et non substantia, vel ratione: et ideo ab ipso non potest determinari bonum. Id enim a quo est determinatio boni, primum est substantia, ratione, et tempore. Dicit enim Aristoteles in IX primae philosophiae, quod actus qui simpliciter est actus, potentiam praecedit substantia, ratione, et tempore. Unde bonum in materia determinatum, non est bonum simpliciter, sed ad hoc. Et bene concedendum est, quod materia in quantum materia non appetit formam nec bonum, sed in quantum turpe, secundum quod turpe dicitur, ut in commento Porphyrius dicit, carens ultimae perfectionis decore: sicut facies dicitur turpis, nasum et genas et caetera membra non habens distincta, et ad decorem figurae, coloris, et positionis educta, sed in unum con-
PARTICULA II.
Quæ sit determinatio boni secundum intentionem communem ?
Secundo quaeritur, Quæ sit determinatio boni secundum intentionem communem ?
Inveniuntur enim multæ determinætiones.
Dicit enim Aristoteles, quod « merito enuntiunt bonum quod optant omnia. »
Et in idem consentit Boetius in Consolatione philosophiae dicens, quod « omnium expetendorum summa et causa est bonum. »
Alii ex Avicennae verbis dicunt, quod « bonum est indivisio actus a potentia. »
Anselmus dicere videtur, quod « per se bonum est, quod omnibus melius est esse quam non esse. »
CONTRA PRIMAM determinationem objicitur sic :
Si bonum est quod appetitur ab omnibus: tunc videtur sequi per contrarium, quod malum est quod a nullo penitus appetitur vel appeti potest. Sed ab aliquo appetitur malum: ab interficientibus enim se appetitur non esse, quod malum est. Ergo a destructione consequentis bonum non est quod desideratur ab omnibus.
Si forte aliquis diceret, sicut videtur
<--- Page Split --->
Augustinus in libro de Libero arbitrio dicere, quod non esse non est appetibile, et quod interficiens se ut non sit, potest quidem non esse habere in erronea opinione et intentione, in sensu tamen, hoc est, in appetitu sensibili desiderium habet esse quieti carentis inquietudine, propter quam se interficit. Hic enim est intellectus solutionis Augustini: sic enim redit, quod bonum est quod naturali appetitu desideratur ab omnibus, et quod malum et non esse non appetitur ab aliquo. Sed hoc videtur esse contra Evangelium, Matth. xxvi, 24, ubi dicitur a Domino: Bonum erat ei, si natus non fuisset homo ille 1. Quod enim optabile est, appetibile est: non esse autem dicitur optabile esse.
Adhuc, Contra hoc est quod dicitur, Job, nu, 3: Pereat dies in qua natus sum. Et multa talia : omnes enim maledictiones ille causantur ex detestatione esse et appetitu non esse.
Adhuc, Contra hoc dicitur, Jerem. xx, 14 : Maledicta dies in qua natus sum! dies in qua peperit me mater mea, non sit benedicta! Ex his enim sequitur, quod non esse quod malum est, sit appetibile: et sic videtur falsum esse, quod bonum est quod omnia optant.
Adhuc, In peccatoribus manifesta est instantia, ut videtur. Quidam enim appetit fornicari, quidam furari, quidam occidere, et sic de aliis: quae omnia mala sunt et per se mala, secundum quod per se mala dicuntur ab Aristotele in III Ethicorum, quae mox cum nominata sunt, mala sunt. Et secundum quod dicit Augustinus, quod secundum se mala sunt, quae non possunt fieri bene.
Adhuc, Dictum est in antehabitis, quod bonum quod omnia optant, determinatur per intentionem ultimi finis : eo quod in illo est bene et optime esse uniuscujusque. Videmus autem, quod multi hoc non optant vel appetunt,
vel divitias, vel voluptates, vel corporis sanitatem, vel pulchritudinem.
SIMILITER objicitur contra secundam determinationem quae dicit, quod « bonum est indivisio actus a potentia. »
Hoc enim est esse perfectum ex forma, et non ex fine, et haec est potius determinatio veri quam boni.
Adhuc, Boetius in libro de Hebdomadibus determinans bonum dicit, quod « bonum est quod est a bono : » et sic determinat bonum ex causa efficiente. Hoc autem, ut dicit Philosophus in libro de Causis, determinatio entis est: dicit enim determinans esse quod est creatum primum, et non est ante ipsum creatum aliud: et sic videtur eadem esse determinatio boni et entis: quod est inconveniens: cum alia sit intentio entis, et alia boni: et, sicut dicit Philosophus in libro de Causis, « ens fit per creationem, bonum autem per informationem. »
Adhuc obiicitur de dicto Anselmi.
Si enim ea simpliciter bona sunt quae omnibus melius est esse quam non esse : tunc nihil videtur esse bonum auri, vel lapidis : quia multis melius est non esse aurum quam esse aurum, sicut oculo, vel cordi hominis : non ergo bonum est secundum hoc quod melius est esse quam non esse.
SOLUTO. Dicendum, quod omnes ins. s. ductæ determinationes satis bonæ sunt : sed convenientior inter eas est prima : quia hoc directe secundum ultimum finem sive causam finalem est, ex cujus adjectione bonum est omne quod bonum est, et ex ejusdem subtractione fœdum remanet et turpe et diminutum et per consequens malum : quia (sicut dicit Aristoteles in fine primi Physicorum) privatio prout est altera pars contrarietatis, multoties imaginatur ad maleficium ab aliquo protendente intellectum. Sic enim dicit Aristoteles in primo
<--- Page Split --->
Ethicorum 1, quod virtus uniuscujusque est in ultimo actu boni ipsius : et quod in illo quod est ultimus actus boni ipsius secundum naturalem habitum et proprium non impeditum, est optimum esse ipsius et umbra quaedam beatitudinis et felicitatis. De quo dicit Tullius in Hortensio dialogo, quod « omnia appetunt beatitudinem, et propter eam agunt quidquid agunt. » Ultimum autem, ut diximus, est actus ut vigilia, et est virtus boni uniuscujusque.
Et quon objicitur in contrarium, perfecte solvit Augustinus. Appetens enim non esse, non appetit illud nisi in quantum est terminatum inquieti et turbati esse cui subjacet : et per hoc convincitur, quod in naturali appetitu habet esse non turbatum.
Et similiter respondetur ad id quod objicitur de Job et de Jeremia. Ille enim maledictiones non oriuntur ex detestatione esse vel boni, sed ex detestatione infelicitatis cui subjacebant, quae impedimentum fuit ne essent in operatione boni sui esse secundum virtutem naturalis et proprii habitus non impediti. Hae enim infelicitas est uniuscujusque, et umbra sive imago quaedam infelicitatis aeternae.
Ad in autem quod a Domino dicitur : Bonum erat ei, si natus non fuisset homo ille : dicendum quod hoc dictum est ex comparatione boni ad bonum : et ideo non tollit naturalem appetitum ad esse et ad bonum. Non enim intendit dicere, quod bonum sit non esse, et quod comparatio quae est inter bonum et melius, plus de bono ponat in non esse quam esse : sed quod melius esset illi non esse quam esse : eo quod non esse ad felicitatis actum non ponit impedimentum nisi ex possibilitate naturae, sic autem esse impedimentum ponit ad felicitatis actum ex pessima et infelicissima dispositione, eo modo quo solemus di-
cere meliorem esse ignorantiam purae negationis, quam ignorantiam contrarie dispositionis.
Ad 15. Ad 15. Ad 15. Ad 15. Ad 15. Ad 15.
Ad aliud dicendum, quod talia bona Ad 6. commutabilia non appetuntur nisi in quantum sunt umbra et nutus veri boni : et ideo non appetuntur nisi propter verum bonum quod resultat in ipsis : quia sicut saepius dictum est, ubi unum propter alterum, utrobique tantum unum.
1 Aristoteles, in I Ethicorum, text. et comm. 35.
<--- Page Split --->
Ad 1. Ad aliud quod objicitur de secunda determinatione, « bonum est indivisio actus a potentia, » dicendum quod bona est : sed intelligitur de indivisione actus quae est secundum virtutem ultimam boni uniuscujusque naturalem et propriam non impeditam in operatione perfecta, et sic redit ad primam : et sic intelligendo non determinatur per formam, sed per finem ultimum.
Ad 2. Ad id quod objicitur de Boetio, dicendum quod bonum non est a bono per causam efficientem solum, sed per causam efficientem in fine secundum intentionem dispositam : sic enim efficiens boat et clamat ad bonum et ad esse. Sicut dicitur, ad Roman, iv, 17 : Qui vocat ea quae non sunt, tamquam ea quae sunt. Quia ea quae non sunt in seipsis, vocat ad esse tamquam ea quae jam sunt in intentione ipsius. Et de omnibus ad esse sic vocatis dicitur, Genes. 1, 31 : Vidi Deus cuncta quae fecerat : et erant valde bona. Sic enim, ut dicit Dionysius, boni est bona adducere. Et, Matth. vii, 18 : Non potest arbor bona fructus malos facere. Ex quo accipitur, quod etiam bonum in efficiente determinatur ex fine. Et patet, quod eadem non est determinatio boni et entis. Ens enim determinatur per causam efficientem simplicem, bonum autem per causam finalem quae movet efficientem.
Ad dictum Anselmi dicendum, quod Anselmus intendit distinguere inter vere bona, et alicui vel secundum quid bona. Vere bona dicit esse, quae omnibus et semper melius est esse quam non esse. Alicui autem et secundum quid bona dicit, quae alicui et aliquando melius est esse quam non esse, sed non omnibus, aut semper. Unde de communi intentione boni nihil loquitur.
ARTICULI SECUNDI
PARTICULA III.
Utrum bonum et pulchrum secundum intentionem communem sint idem vel diversa ?
Tertio quaeritur, Utrum bonum et pulchrum secundum intentionem communem sint idem vel diversa ?
Dionysius enim ubi agit de bono, in libro de Divinis nominibus 4, adjungit pulchrum, sic dicens : « Bonum laudatur a cunctis theologis, et sicut pulchrum, et sicut pulchritudo. » Et infra in eodem : « Pulchritudo quidem dicitur, propter traditam ab ipso omnibus existentibus juxta proprietatem uniuscujusque pulchritudinem : et sicut universorum consonantiae et claritatis causa, ad similitudinem luminis cum fulgore innitens universis pulchrificas fontani radii ipsius traditiones. » Unde et xaXa^c dicitur. K^a^v enim per unum ^ in Graeco dicitur bonum, xaXa^c per duo ^ dicitur pulchrum. Et sicut nomen a nomine formatur, sic videtur res a re formari : et ita videtur, quod bonum et pulchrum sint idem.
Adhuc, Dionysius ibidem : « Pulchrum dicitur bonum sicut ipsum secundum seipsum pulchrum, cum seipso uniforme et semper existens pulchrum : sicut omnis pulchri fontanam pulchritudinem excedenter in seipso praebabens. » Ex quo accipitur, quod secundum idem determinatur pulchrum et bonum.
Adhuc, Propter hoc ut idem ostendat pulchrum et bonum, bonum attribuit luminii. Lumen enim est quod omnibus
<--- Page Split --->
attribuit venustatem et pulchritudinem. Et sic iterum sequitur, quod idem sit pulchrum et bonum.
Adhuc, Dionysius ibidem : « Pulchrum secundum omnem causam cuncta desiderant : et non est aliquid existentium, quod non participet pulchro et bono. Audebit et hoc dicere sermo, quod et non existens participat pulchro et bono. » Ex hoc accipitur, quod secundum idem determinatur pulchrum et bonum, scilicet quod omnia desiderant. Idem ergo est pulchrum et bonum.
Hoc idem accipitur a Boetio. Si enim bonum est quod est a bono, et hoc est determinatio boni, secundum idem videtur determinari pulchrum. Dicit enim sic in libro de Consolatione philosophiae :
Mundum mente gerens pulchrum pulcherrimus ipse, ........ similique imagine formans.
Ex quo accipitur, quod pulchrum est quod est a pulchro, sicut bonum quod est a bono.
Hoc idem videtur dicere Plato in ultima parte Timaei, ubi dicitur, quod mundus xo^mo^ dicitur, Graece, quod Latine sonat decor vel ordinatus : eo quod a pulcherrimo exivit exemplari. Et sic iterum pulchrum est quod est a pulchro, sicut bonum quod est a bono.
Adhuc, Psal. xlix, 11 : Pulchritudo agri mecum est. Non autem secum est, ut dicit Dionysius, nisi quia omnium pulchrorum omnem pulchritudinem praehabens est causa et non est pulchrum nisi per hoc quod est imago bonitatis primae. Et sic iterum videtur, quod eadem sit determinatio pulchri et boni.
Hoc idem videtur per rationem. Turpe enim est quod aliquo ad perfectionem pertinentium est privatum. Hoc enim habet maculam, et quasi mutilatum est. Et per contrarium pulchrum
est, cui nihil deest ad perfectionem pertinentium. Nihil autem deest quando includitur finis ultimus salvatis omnibus quae sunt ad finem. Ultimus ergo finis additus complet rationem pulchri : et idem complet rationem boni, ut praehabitum est : per idem ergo determinatur pulchrum et bonum.
- Adhuc, Quorum est unum et idem privative oppositum, eorum est determinatio per unum : sed habitus pulchri et boni idem est privative 'oppositum : ergo pulchrum et bonum dicunt eumdem habitum. Media probatur per'id quod habetur in fine primi Physicorum, ubi dicit Aristoteles, quod « materia appetit formam sicut turpe bonum. » Ex quo accipitur, quod turpe dicit privationem boni. Constat 'autem, quod etiam dicit privationem pulchri. Eumdem ergo habitum dicunt pulchrum et bonum.
In contrarium est quod dicit AugustiSed contra. nus in libro XII de Civitate Dei sic : « Pulchritudo est quaedam congruentia partium cum suavitate colorum '. » Ex quo accipitur, quod pulchritudo non est nisi in corporibus : bonum autem etiam est in spiritualibus, et plus quam in corporalibus : non ergo idem sunt pulchrum st bonum.
SOLUTIO. Dicendum, quod idem sunt Solutio. pulchrum et bonum secundum supposita, non autem idem secundum nominis rationem : et per idem determinatur pulchrum et bonum, quia per finem, sed non per idem secundum rationem. Et ideo Dionysius bonum assimilat lumini et diligibili : quia sicut lumen expandens se super illuminata, trahit ad se et congregat homogenia sibi sui luminis participia, et trahendo ad se ea imbuit et format et venustat lumine suo et pulchrificat : ita bonum quod per se bonum est, expansum super omnia bona, trahit et congregat ad se omnium appetituum intellectualium, rationalium, sensibilium,
<--- Page Split --->
vivorum, et existentium, et imperfectorum appetitum bono illo participantium, et trahendo ad se immittit se illis, et format et venustat et depellit ab ipsis privationis defectum, qui solus turpitudinis causa est. Et inducit Dionysius id quod dicitur, Genes. 1, 3 : Dixit Deus : Fiat lux, dicens, quod lux illa qua? omnibus superferebatur, antequam quarto die per luminaria distingueretur, lumen significabat bonitatis divina? omnibus superexpansum ad omnium formationem et venustatem.
Differunt tamen secundum rationem pulchrum et bonum : quia pulchrum sive decorum dicit bonum secundum relationem congruentiae eorum quae exiguntur ad perfectionem esse in comparationem ad ordinem sapientiae divinae. Bonum autem eumdem ordinem dicit in comparatione ad bonitatem. Sicut et in corporalibus pulchrum dicitur splendens in visu, bonum autem in ultimo fine perfectum.
Et per hoc patet solutio primae partis objectionum.
Ad object. Ad in quod in contrarium per Augustinum objicitur, dicendum quod Augustinus loquitur ibi de pulchritudine corporali, secundum quod typus quidam est pulchritudinis spiritualis. Sicut enim in corporibus decor sive pulchritudo est (ut dicit Philosophus in Topics) commensuratio partium elegans, sive (ut dicit Augustinus) commensuratio partium cum suavitate coloris : quae commensuratio attenditur in debita quantitate, et debito situ, et debita figura, et debita proportione partis cum parte et partis ad totum : ita in essentialibus commensuratio est constituentium et ad se invicem et ad formam totius, et in spiritualibus commensuratio est virium quae sunt partes potestativae et ad se invicem et ad totum. Et in hac commensuratione consistit pulchritudo spiritualis. Propter quod Augustinus in libro LXXXIII Quæstio-
num dicit, quod « bonum per se quod est honestum, pulchritudo est intelligibilis. »
ARTICULI SECUNDI
PARTICULA IV.
An notitia et amor boni, et exstasis ejusdem, et zelus, impressa sint omnibus per naturam, sicut videntur dicere Dionysius et Ierotheus ?
Quarto quaeritur, An notitia et amor boni, et exstasis ejusdem, et zelus, impressa sint omnibus per naturam, sicut videntur dicere Dionysius et Ierotheus ? Et videtur, quod sic.
Dicit enim sic Dionysius in libro de Divinis nominibus : « Omnibus igitur pulchrum est et bonum et delectabile et amabile et diligibile, et propter ipsum et ipsius gratia, et minora meliora convertendo se ad ea amant : et communicative sive sociative ordinatata amant coordinata, et meliora minora amant provisive, et ipsa singula seipsa contentive amant, et omnia pulchrum et bonum desiderantia faciunt et volunt omnia quaecumque faciunt et volunt 1. » Ergo omnibus amor summi boni impressus est.
Adhuc, Augustinus in libro secundo de Libero arbitrio : « Antequam boni simus, impressa est nobis notio bonitatis, per quam sine ulla dubitatione scimus nos esse velle bonos. » Ergo videtur, quod etiam malis amor boni impressus est.
Adhuc, Boetius in Consolatione philosophiae : « Omnes homines boni et mali indiscreta intentione ad bonum
<--- Page Split --->
pervenire nituntur. » Sed nullus nititur ad hoc indiscreta intentione, nisi quod insertum est per naturam. Notio ergo et amor boni omnibus inserta sunt per naturam.
Similiter, Objicitur de exstasi sive extrapositione. Dicit enim Dionysius : « Est autem et exstasim faciens divinus amor, non dimittens suipsorum amatores esse, sed amatorum. »
Quæritur etiam ulterius de zelo. Secrundum Dionysium enim, « zelus est fortis amor cum indignatione contrarii. » Hoc enim facit bonum et summum bonum maxime. Hoc enim in se trahit desiderium, et sic facit amorem. Hoc non sinit idem remanere in seipso, sed uniuscujusque amantis affectum extra amantem transponi in amatum, et sic facit exstasim. Et inducit illud Apostoli ad cialat. ii, 20, ubi Paulus exstasim passus et in amatum totus transpositus dicit : Vivo autem, jam non ego : vivit vero in me Christus. Zelus etiam qui est fortis amor cum indignatione contrarii, Canticorum, vni, 6, exprimitur : Fortis est ut mors dilectio,dura sicut infernus æmulatio.
hoc, quod fortiter facit pendere ad amatum.
Adhuc, Maximus Episcopus : « Amor est connexio et vinculum quo omnium rerum universalitas ineffabili amicitia insolubilique unitate constat. » Ex quo accipitur, quod amor quo omnia bonum desiderant, naturaliter impressus est omnibus.
Adhuc, Joannes Episcopus : « Amor est naturalis motus omnium rerum quae in motu sunt, finis quietus et statio, ultra quem nullus creaturae progreditur motus. » Cum ergo creatura moveatur in bonum, et propter illud agat quidquid agit, oportet quod amor boni impressus sit omnibus per naturam.
In contraRium hujus esse videtur quod sed contradicitur, I ad Corinth. xv, 34, quod ignorantiam Dei quidam habent. Et si habent ignorantiam Dei, habent ignorantiam summi boni. Et quod ignoratur, amari non potest. Non ergo per naturam amor summi boni impressus est omnibus : quia quod per naturam impressum est, numquam naturam derelinquit nisi corrumpatur.
Ejusdem enim moris est secundum Philosophum in Topicis et Ethicis, fortiter condescendere ad amicum, et fortiter indignari inimico sive contrario.
Idem accipitur ex verbis Ierothei, quae Dionysius ponit sic dicens : « Amorem sive divinum, sive angelicum, sive intellectualem, sive animalem, sive naturalem dicamus, unitivam quamdam et concretivam intelligemus virtutem, superiora quidem moventem ad providentiam minus habentium, coordinata autem rursus ad communicativam alternam habitudinem, in extremis vero subjecta ad meliorum et superpositorum conversionem. » Ex hoc accipitur, quod amor omnibus impressus est et superioribus, et mediis, et inferioribus : et quod ille amor exstasim facit in omnibus et zelum : et exstasim in hoc, quod transponit unum in alterum, zelum autem in
Solutio. Dicendum ad primam partem hujus particulæ, quod sicut in motibus necesse est esse aliquod primum movens immobile, quod per virtutem et formam in omnibus est secundis moventibus et motis, et in ultimis quæ sunt mota tantum : et sicut est in intelligibilibus, quod primum intelligendi principium, quod est intellectus divinus, per lumen suum necesse est esse in secundo, quod est principium intelligendi appropriatum, et in ultimo quod conclusio intellectus est : ita est in motu desiderii, quod necesse est esse bonum unum quod principium omnis boni est, et quod per imaginem summi boni in omni bono movet, et in desiderio et in appetitu est sicut in moto tantum : cujus motus secundum quod motus actus est moventis, est in eo quod movetur ab ipso : secundum autem quod est in moto, et est actus moti,
<--- Page Split --->
actus ille amor est naturalis secundum Dionysium et Ierotheum. Et secundum quod idem amor convertit et transponit amans in amatum, facit exstasim : secundum autem quod actus primi moventis totum obtinet et intra vires suas violenter tenet desiderium amantis, facit zelum. Unde exstasis et zelus effectus amoris sunt. Et ideo conceditur, quod haec per naturam impressa sunt omnibus : intellectualibus quidem et rationalibus secundum appetitum cognitivum, sensibilibus autem secundum sensibilem, vitalibus secundum vitalem, et existentibus secundum naturalem, et non existentibus sive privativis secundum quod habent ad bonum et pulchrum aptitudinem. Et hoc intendunt Dionysius et Ierotheus et Maximus Episcopus. Propter hoc oportet, quod notitia et amor boni omnibus impressa sint per sensum et appetitum naturalem eo modo secundum quod sensum naturalem definit Isaac in libro de Elementis dicens, quod « planta sensus naturales habent non animales, quibus percipiunt, non quibus dijudicant convenientiam alimenti. » Nisi enim perciperent naturali sensu suavitatem et convenientiam summi boni, non moverentur ad ipsum : quia dicit Aristoteles in III de Anima, quod « non fit motus, nisi fiat nuntium ei quod movetur de eo quod movendum est. »
Ad id quod objicitur in contrarium, dicendum quod est ignorantia secundum sensum cognitionis, qui est dijudicativus sensibilium et scibilium, et secundum Damascenum est sensus consiliativus et electivus vel aestimativus. Et secundum hunc modum multi ignorant quid sit summum bonum et quid Deus, propter opiniones erroneas quae sunt in ipsis.
Et est ignorantia secundum sensum naturalem. De quo dicit Augustinus in libro secundo de Libero arbitrio, quod « habens in erronea opinione non esse, habet quietum esse in sensu, qui non est nisi perceptio naturalis ejus ad quod
secundum naturam movetur. » Et hoc sensu nihil est quod ignoret summum bonum, quin percipiat ipsum vel in se, vel in typo ipsius, vel (ut dicit Diony sius) in aliqua ipsius obscura resonantia. Et sic solvitur a Boetio in Consolationi philosophiae, quod multi objiciunt, di centes, quod si omnia ad bonum con tendunt, et propter illud agunt quidquid agunt, et ad bonum naturaliter sunt omnis autem actus et voluntas et appen titus cum contendit ad hoc quod natura liter est, rectus est : tunc voluntas omnis et omnis appetitus et omnis actus recta sunt : quod manifeste falsum est. Omnia enim quae appetunt appetitu et sensu na turali, bona et recta sunt : quae autem sensu et appetitu consiliativo et electi vo, aliquando sunt recta, aliquando non recta. Justi enim consilio recto quaerunt summum bonum officio virtutum : mali autem decepti vanitate cupiditatum, quaerunt summum bonum ubi non est, in divitiis, deliciis, et honoribus dignita tum.
Et per hoc patet solutio ad totum.
MEMBRI PRIMI
ARTICULUS III.
De singulis differentiis bonorum.
Tertio,Quaeritur de singulis differentiis bonorum.
Sed quia de bono in genere, et de bo no nature divisim agitur, et similiter de bono circumstantiae, et divisim de bono virtutis et bono gratiae, et bono gloriae ideo hic quaeremus de bono naturae, et de bono in genere, differentes tractatum de bono circumstantiae, et bono virtutis, et bono gratiae et gloriae usque ad loca specialia, in quibus quaeretur de virtute, gratia, et gloria.
<--- Page Split --->
De bono igitur natura quaeremus quatuor, quorum primum est, An eadem bonitate omnia sint bona ?
Secundum est, Si non sunt eadem bonitate bona, in quibus consistat bonitas naturae ?
Tertium, An bonitas naturae possit auferri a naturaliter existentibus, vel intendi vel remitti in eis ?
Quartum, Utrum aliquid possit intelligi bonum non intellecta prima bonitate ?
ARTICULI TERTII
PARTICULA 1.
An eadem bonitate omnia sint bona ?
Primo ergo quaeritur, An eadem bonitate omnia sint bona ?
Hoc enim videtur per Augustinum in libro VII de Trinitate, ubi sic dicit : « Bonum est hoc, bonum est illud : tolle hoc, et tolle illud : et vide ipsum si potes. Ita Deum videbis non alio bono bonum, sed bonum omnis boni bonum. » Et multa his similia dicit ibidem Augustinus, sicut est illud : « Cum caetera non amentur nisi quia bona sint, quod pudeat ipsum quod per se bonum est, et non nisi bonum non amare, cum hoc sit ratio amoris in omnibus quae amantur. » Videtur ergo, quod in omnibus bonis non sit nisi una bonitas prima, qua bona dicuntur, et quod haec bonitas sit Deus.
Idem videtur probari per rationem. Sicut enim vult Dionysius, bOum dividitur in participantia, et participationes. Et omne creatum participat bono : participationes autem praebabet et excellenter prima causa habet, ut idem dicit Augustinus. Sed non possumus dicere, quod
alia albedine album sit album, et alia albedo sit albedo, sed eadem. Ergo similiter eadem bonitate bonum est bonum, et bonitas est bonitas. Bonitas autem prima una et simplex est, quae per essentiam et non per participationem bonitas est : et haec una est qua omne bonum bonum est : ergo videtur, quod omnia sint bona una et simplici bonitate.
Hoc idem probatur per deductionem ad impossibile. Detur enim, quod aliquid sit bonum, sicut facies, et terra, ut dicit Augustinus 1. Facies enim bona est congrua dispositione oculorum nasi, genarum, et frontis, cum suavitate coloris debiti. Terra bona planitie camporum, et elevatione montium. Aut ergo eadem et prima bonitate, aut diversa bonitate bona sunt. Si diversa : tunc alia est bonitas qua facies bona est, et qua terra bona est : tunc quaero de illa bonitate : illa enim creata est, et bona est aut prima bonitate, aut diversa. Si diversa : iterum quaero de illa bonitate qua illa bona est, utrum sit prima, vel non prima : et hoc ibit in infinitum, vel dabitur, quod bonum prima bonitate bonum sit. Et sic cum prima bonitas sit una et eadem, videtur quod omnia bona una et eadem bonitate sint bona.
Hoc idem videtur per principium quod dat Aristoteles in II Metaphysicae. Dicit enim, quod « omne quod est in pluribus per unam rationem in illis existens, reducitur in unum primum quod est causa omnium illorum, sicut omne calidum in caliditatem quae per essentiam caliditas est. » Ergo a simili omne bonum sicut in causam formalem reducitur in primam bonitatem, quae per essentiam bonitas est, et illa omne quod bonum est, formaliter bonum est. Nulla autem bonitas essentialiter est bonitas nisi prima, quae est Deus. Ergo videtur, quod nulla bonitate nisi prima unumquodque sit bonum.
<--- Page Split --->
- Adhuc, Proclus distinguit bonum in id quod non est nisi bonum, quod est bonum primum : et in id quod est aliquid aliud quam bonum, quod est bonum factum per participationem illius. Ipsum autem bonum unum est, et non multiplicatum. Et quod unum est non multiplicatum, idem est in omnibus. Ergo videtur, quod una et simplici bonitate omnia bona sint bona.
Sed contra. In contrah um hujus est, quod
Omne bonum eo bonum est quod bonitate informatum est. Constat autem, quod numerato et multiplicato subjecto secundum esse, numeratur et multiplicatur forma quae in ipso est, tam in corporalibus quam in spiritualibus. Cum ergo plura sint subjecta bonorum, plures erunt bonitates quibus informantur.
Adhuc, Bonum non per unam intentionem bonitatis dicitur de omnibus bonis : et quae non per unam intentionem bonitatis sunt bona, non eadem bonitate sunt bona : non ergo omnia bona eadem bonitate bona sunt.
Adhuc, Quod est in omnibus per genera diversa et differentias diversas determinabile in illis, non idem numero est in illis, sed per esse diversum et essentias diversas numero et ratione. Bonum sic est in omnibus. Ergo bonum nec per idem esse, nec per eamdem essentiam est in omnibus. Media probatur per id quod dicit Aristoteles in I Ethicorum, quod e bonum in substantia est, et in qualitate qualitas, et sic de aliis. »
Adhuc, Si omnia bona sunt bonitate prima et increata, cum haec bonitas sit essentia sua, videtur quod omnia sunt essentia prima et increata : quod valde est absurdum et haereticum. Sequeretur enim, quod omnia essentialiter essent Deus : quod fuit haeresis quorumdam Philosophorum, quorum positionem improbat Aristoteles in I Physicorum.
solutio.
Solutio. Fuerunt quidam qui dicerent, quod in omnibus in quibus praedicatur hoc verbum, est, unam habet predica-
tionem non æquivocam : supponenti quod in omnibus prædicat esse divinum Et ratio eorum fuit, quod illud divinum est esse quod non est nisi esse. Omni enim quod ab alio est, non est simpliter, sed est hoc. Constat autem per Botium, quod esse quod est hoc, ab alihabet quod est, et ab alio quod hoc est Unde cum ab hoc quod ab alio est, habeat quod hoc est, esse non habebit ab hoc quod ab alio est, sed habebit ab luquod ab alio non est. Et hoc est esse increatum, quod (ut dicunt) univoce pradicatur per hoc verbum, est, cum dicitur, hoc est, vel illud est. Et hic fuit error Anaximenis et Mellissi, et postea etiam Alexandri, et aliorum quorumdam. Et similiter dicebant de bono, quod ab alio habet quod hoc est, et ab alio quod bonum est. Ab hoc enim quod ab alio est, habet quod hoc est : a bonitate autem prima quae ab alio non est, habet esse boni. Esse enim (ut dicit Boetius in libro de Hebdomadibus) nihil habet admixtum. Ideo dicunt, quod omne bonum esse boni habet a bonitate quae nihil habet admixtum : haec autem non est nisi bonitas prima : et ideo dixerunt, quod sicut omne ens est ens entitate prima, et sicut omne verum est verum veritate prima : ita omne bonum est bonitate prima, et quod bonum univoce prædicatur de bonis, sicut verum de veris, et ens de entibus.
Hic autem error pessimus est, et derivatus est ab antiquis Hesiodistis, qui in secta Epicureorum theologizando philosophantur, ut dicit Aristoteles in primo Physicorum. Tangitur etiam a Gilberto Porretano in commento super librum de Hebdomadibus. Est autem error periculosus non solum contra veritatem philosophiæ, sed etiam contra veritatem fidei.
Unde aliter dicendum est, quod non una bonitate et prima formaliter et essentialiter omnia bona sunt bona, nisi ablativi isti, una bonitate, construantur in habitudine causæ formalis exemplaris :
<--- Page Split --->
tunc enim verum est, quod omnia una bonitate bona sunt exemplariter : quia bonitas in omnibus exemplum est primae bonitatis et imago : et ipsa prima bonitas forma et exemplar omnis bonitatis. Et, sicut dicit Plato, omnis bonitas cujuslibet boni sicut ex quodam ethivagio sive sigillo procedit a bonitate prima, quae est forma exemplaris formans et exemplificans se in bonitatibus omnium bonorum : separata tamen per esse et essentiam ab omnibus, sicut sigillum per esse et essentiam separatur ab omnibus formis sigillatis. Et sicut omne sigillatum per rationem imitationis ducit in sigillum, nec absolutum habet intellectum, sed ad sigillum relatum : ita omnis bonitas cujuslibet boni ducit in bonitatem primam, nec absolutum habet intellectum, sed ducentem in illum, sicut imago vel exemplar ducit in exemplar sive in formam primam. Si autem ablativi isti cum dicitur, una bonitate omnia sunt bona, construantur in habitudine causae formalis simpliciter, falsa est locutio : quia diversa numero specie et genere, sunt bona diversis bonitatibus numero specie et genere.
AD PRIMUM quod objicitur ex Augustinus dicendum, quod cum dicitur : «Tolle hoc, et tolle illud, » intelligit Augustinus ablationem simul quae est per resolutionem particularis in universale, et posteriorum in prius, et causati in causam, et compositi in simplex : haec enim in quatuor simul faciunt hoc et illud : et sicut vult Dionysius, faciunt participatum de participatione. Et si talis fiat resolutio usque ad primum, stabit resolutio in bonitate divina sive in bono divino, quod est prima causa formalis, exemplaris, simplex, et universalis omnis boni in eo quod bonum est. Et hoc vocavit Plato universale et formam quae est ante rem. Et ex hoc non sequitur, quod una sit forma in omnibus bonis, nisi causaliter et exemplariter.
Similiter respondendum est ad auctoritatem secundam.
Ad aliud dicendum, quod si fiat resolutio bonorum particularium sub una specie contentorum, erunt illa bona una bonitate in specie, quae species secundum esse multiplicatur in particularibus. Et si fiat resolutio specierum in genus, erunt bona una bonitate in genere, quae bonitas secundum esse multiplicatur in speciebus. Si autem fiat resolutio causati in causam primam et in exemplar primum, quod exemplar vocavit Plato formam : et omne quod formatur ad eo in secundis et causatis, vocavit imaginem, sicut etiam testatur Boetius in libro de Trinitate : tunc stat resolutio in uno quod non multiplicatur in sequentibus nec secundum esse, nec secundum essentiam, sicut sigillum non multiplicatur in sigillatis. Et hujus causam dicit esse Eustatius in commento Ethicorum, quia talis forma est extra rem, et ante rem, nec esse nec essentiam a re ipsa accipiens. Et hoc solummodo verum est, quod omnia bona sunt una et eadem bonitate.
Ad aliud dicendum, quod si diversa bonitate bona sunt, non procedit hoc in infinitum : quia cum omnis multitudo stat in uno, multitudo bonorum in numero bonorum stat in una bonitate speciali, multitudo specialium bonorum stat in uno generali bono, et multitudo bonorum in genere stat in uno quod ad genera entis se habet sicut principium. Et hoc bonum est quod convertitur cum ente. Et licet hoc bonum non sit nisi bonum et essentia bonitatis, tamen est in eo diversum esse et quod est, et multiplicabile per esse est et essentiam in omnibus bonis bonitate illa participantibus. Et ideo non sunt bona una bonitate simpliciter, nisi unum et idem intelligatur de eodem numero.
SIMILITER dicendum est ad sequens. Absque dubio enim resolutio omnis causati stat in uno primo, quod per essentiam causa est : hoc tamen primum non remanet idem per esse et essentiam in creatis, sed multiplicatur in illis. Sicut calor per esse et essentiam multiplicatur
<--- Page Split --->
in calidis. Et hoc intendit Aristoteles et nihil plus. Sed si secundum Platonem fiat resolutio ad primum quod est ante rem et extra rem : tunc stabit resolutio in uno quod in sequentibus non multiplicatur, ut dictum est. Et hoc solummodo verum est, quod omnia bona sunt una bonitate. Et hoc dicit Augustinus in libro VII de Trinitate, quod est bonum omnis boni bonum, et quo judicamus de omni bono, si illud utcumque videre possumus, sicut etiam supra de prima veritate dictum est.
ARTICULI TERTII
PARTICULA II.
Si non omnia eadem bonitate sunt bonu, in quibus consistat bonitas naturae ?
Secundo quaeritur, Si non omnia eadem bonitate bona sunt, in quibus consistat bonitas naturae ?
Ad aliud quod de Prolo objicitur, dicendum quod et secundum Dionysium et secundum Proclum duplex est participatio. Dicitur enim participatio proprie, quando particulare totum capit universale secundum essentiam, sed non secundum potestatem, sed partem accipit suae potestatis et suae communitatis, sicut homo participat animal. Secundo modo dicitur participatio ad hujus similitudinem dicta, quando imago accipit simile forme prime secundum partem potestatis illius, sicut sigillatum formam accipit sigilli, non secundum totam potestatem sigillandi quae est in sigillo, sed secundum partem, licet totam similitudinem sigilli recipiat. Et hoc modo a Dionysio et Proclo accipitur participatio. Et hoc modo participans non accipit participationem secundum esse et essentiam quam habet in prima causa. Sicut enim probatur in libro de Causis, nulla bonitatum fluentium a prima causa, participari potest a secundis in ea puritate et simplicitate qua est in prima causa. Et ideo bonitas participata multiplicatur in participantibus, licet in prima causa sit una et simplex.
Et dicitur communiter per Augustinum, quod in modo, specie, et ordine : ita quod modus omni rei sit modum praefigens, species omni rei speciem praebens sive formam, ordo omnem rem ordinans et ad quietem deducens, et ut dicit Augustinus, ad stabilitatem trahens. Quae in libro Sapientiae, xi, 21, dicuntur numerus, pondus, et mensura 1.
Dicit enim Augustinus in libro IV super Genesim ad litteram, quod « numerus est omni rei speciem praebens, pondus omnem rem ad quietem et stabilitatem trahens, mensura omni rei modum et quantitatem praefigens, » secundum quod etiam dicit Aristoteles in II de Anima, quod « omnium natura constantium terminus est et ratio magnitudinis et augmenti. »
QUÆRITUR ergo, Si hæc sint in omni re creata et increata ?
Et videtur, quod non.
- Modus enim quaedam res creata est : et si in omni re creata esset, esset modus modi : et hoc abiret in infinitum.
Omnia quae in contrarium objecta sunt, conceduntur.
Eadem est objectio de specie, et ordine.
- Adhuc, Hæc non videntur convenire nisi corporalibus, secundum quod eadem cum illis sint quae Sapientiae, xi, 21, di-
<--- Page Split --->
cuntur : quia mensura non est nisi corporalium. Similiter dicit Aristoteles, quod « quæcumque differunt numero, differunt materia. » Cum igitur sint multa spiritualia, non videntur hæc tria esse in omnibus rebus.
1 ULTERIUS quæritur, Si hæc tria differentiam habeant, quod unum non incidat rationem alterius ?
Et videtur quod non.
Dicit enim Boetius, quod « bonum est quod est a bono : » et sic videtur, quod solum per ordinem determinetur bonum. Oportet ergo, quod alia vel non dicant conditiones boni, vel ordinis accipiant rationem.
Adhuc, In praehabitis determinatum est, quod bonum determinatur per causam finalem, et respectu illius est ordo. Alia ergo duo videntur esse superflua.
Adhuc, Augustinus in libro LXXXIII Quæstionum : « Totum nomen mali de speciei privatione repertum est. » Sed malum et bonum sunt circa idem sicut privatio et habitus. Ergo videtur, quod totum nomen boni circa positionem speciei repertum est. Alia ergo duo videntur superfluere, vel accipiens rationem speciei.
ULTERIUS quæritur, Utrum ista insint omni rei creatae secundum esse substantiale ?
Dicit enim Boetius, quod « omne quod est, in quantum est, bonum est. » Ergo videtur quod nihil existentium sit vel possit esse sine illis : et sic secundum esse substantiale videntur hæc esse in omnibus.
Adhuc, Omne quod vere est, per sua substantialia est : et bonum convertitur cum ente : ergo videtur, quod per sua substantialia sit bonum. Si enim daretur, quod per accidentalia : cum possit intelligi sine accidentalibus, eo quod accidentalia sunt consequentia esse sub-
stantiale, posset intelligi perfectum ens in esse quod intelligetur non esse bonum, et sic esset hæc falsa, quod omne quod est,in quantum est, bonum est.
IN CONTRARIUM hujus est, quod
Quælibet res prius est in se quam sit in ordine ad alterum. Et sic videtur, quod res in quantum est, non continentia habet ordinem. Ex ordine autem habet quod est bonum. Videtur ergo, quod ex hoc quod consequitur esse, rationem boni habet. Quod autem consequitur esse, accidentale est. Ex accidentalibus ergo habet quod bonum est, et non ex essentialibus.
Adhuc, Dionysius in libro de Divinis nominibus : « Non corrumpitur quid existentium, sed circa existens modi, commensurationes, et harmoniae 4. » Modi autem, commensurationes, et harmonie, consequentia sunt esse existentis. Ergo corruptio, quae malum est, est circa id quod consequitur esse existentis. Sed circa idem sunt bonum et malum. Ergo circa id quod consequitur esse existentis, est bonum : non ergo est circa essentialia, sed circa accidentalia.
ULTERIUS quæritur, Si hæc sint circa totum esse rei tantum, vel etiam circa partes tam in spiritualibus quam in corporalibus, ut aliud sit bonum hominis, aliud bonum pedis hominis, et aliud bonum animæ, et aliud voluntatis ?
Et videtur, quod sint tantum circa bonum totius : quia si sint circa partes, tunc eadem ratione erunt circa partes partium : et hoc in divisione continui abiret in infinitum : et non mathematico tantum, sed in corpore etiam naturali : quia corpus mobile secundum quod mobile est, dividitur in infinitum, sicut probat Aristoteles in VI Physicorum. Infinitum autem secundum quod hujusmodi, nec habet modum, nec speciem, nec ordinem : nec est dispositum in numero, pondere, et mensura.
<--- Page Split --->
Quæst. 5. ULTERIUS quæritur, Si hæc sunt conditiones boni tantum, vel etiam mali ?
Et videtur, quod etiam mali. Est enim malus modus, et mala species, et malus ordo, ut dicit Augustinus, et per se patet, et ab illis dicitur malum. Et sicut dicit Dionysius, malum dicitur immodificatum, eo quod malum modum habeat. Videtur ergo, quod hæc tria sint conditiones mali sicut boni.
Quæst. 6. ULTERIUS quæritur, Si hæc tria conveniant materiae primæ ?
Et videtur, quod non.
Hæc enim nec modum habet, nec speciem, nec ordinem. Omne enim quod ordinatur, aliquo modo et aliqua specie ordinatum est : eo quod omnis ordo penes modum et speciem attenditur : quia in illis ratio ordinis consistit.
Adhuc, In quibusdam idem videtur esse modus et species, sicut in figuratis, in quibus mensura quantitatis sive modus est ad terminum figurae : et idem videtur esse species eorum.
Quod enim in corporalibus quantitatis vel mensura molis, hoc est in spiritua bus quantitas vel mensura virtutis. modus principiorum constituentium tum in corporalibus, respondet partium potestativarum constituenti totum potestativum in spiritualibus. pondus quod in corporalibus inclin est ad locum, in spiritualibus vel resp det affectui, vel inclinationi in debit finem, in quo stat et quiescit omnis ita quod non inclinat ulterius ad den dum in aliud. Et ordo qui in cor ra libus est positio partium in loco, spiritua respondet ordini potent rum in debito actu ad totum potestati vum perficiendum, sicut vult Boetius libro Divisionum. Et sic hæc tria in on nibus sunt tam spiritualibus, quam cor poralibus, sicut præhabitum est in qua stione de vestigio. Unde id circa quod sunt, unitati divinae essentiae respondet tria autem quae circa quodlibet sunt, trinitati respondent personarum.
Solutio. Solutio. Dicendum, quod si attendantur prædica, ad hæc et hujusmodi non erit difficile solvere.
Ad quæst.1. AD PRIMUM ergo quod quæritur, dicendum, quod hæc tria quae a sanctis diversimode assignantur, in omni re sunt diversimode considerata, sicut supra in antehabitis in quaestione de vestigio determinatum est 4. Ibi enim dictum est, quod hæc tria, modus, species, et ordo, conveniunt rei secundum quod in esse perfecto est. Et ideo nulla objectio est inferens, quod modi modus est. Modus enim non est creatura quae in se sit, sed semper alicujus est. Et similiter est de specie et ordine.
Ad alud dicendum, quod hæc tria proportionaliter sunt in omnibus rebus, tam corporalibus, quam spiritualibus,
Ad 10 quod ulterius quæritur, dicendum 1 quod sicut bonum ipsum determinatur per causam finalem et per alias causas in quan tum intendunt rationem finis, ita conditiones boni per ordinem determinantur qui est pondus locans in fine, et per modum et speciem in quantum respectum habent ad finem. Modus enim rei non præfigi tur, nisi quo ad finem deveniat, nec pon dus nisi quo ad finem inclinetur, nec species nisi quae terminus est et finis ef ficientis, et quae habitus est connaturalis et proprius non impedite perficiens ad ultimum et finalem actum sive operatio nem. Et ideo istorum nihil superfluit : sed (sicut in præhabitis dictum est) ordi nem habent partium totius potestativi, et perfectionem habent in ultimo. Modus enim est in specie, et modus et species in ordine : quamvis differentes habeant rationes secundum differentiam poten
<--- Page Split --->
tiarum ad proprios actus relatarum.
Ad m quod dicit Augustinus, quod totum malum circa 'privationem speciei repertum est, dicendum quod hoc non dicit Augustinus de specie simpliciter considerata, sed. de specie secundum quod praesupponit modum et induit rationem finis : sic enim corrupta specie corrumpitur modus, et ordo corrumpitur.
4.3. Ad m quod ulterius quaeritur, utrum conveniant haec omni rei per essentialia vel accidentalia ?
I Dicendum, quod haec manant de essentialibus. Et in hoc sunt accidentalia vel modum accidentis habent, quod sunt sequentia esse uniuscujusque quod est, sicut dicunt Avicenna et Boetius de propria passione, quae (ut dicit Aristoteles)' per se et secundum ipsum inest subjecto, et est de omni et semper. Et ideo id quod est, secundum quod est et semper et omne, est bonum modo, specie, et ordine. Sicut triangulus rectilineus secundum id quod est omnis et semper, habet tres angulos aequos duobus rectis, per hoc quod constituitur ex lineis oblique tractis inter duas parallelas, quae de necessitate faciunt angulos altrinsecos aequales, et quoslibet duos super alteram parallelogram descriptos aequales duobus rectis. Similiter id quod est in esse constitutum, de ipsis principiis esse in modo qui est mensura principiorum ad finem, et specie dante esse, et ordine in finem ponente, habet boni esse et rationem. Sic enim cum Deus disposuit mundum, vidit cuncta quae fecerat, et erant valde bona '. Et hoc modo bonum consequitur ens, et omne et semper.
Ad m autem quod objicitur, quod secundum hoc esse essentiale potest intelligi sine bono, dicendum, quod intellectus esse duplex est. Potest enim intelligi esse secundum quod est actus essentialium principiorum esse illud constituentium. Et sic numquam potest in-
telligi esse, nisi cointelligatur bonum. Non enim potest intelligi, quod a principiiis esse constituatur, nisi in modo, specie, et ordine : sicut non potest intelligi esse trianguli secundum quod constituitur a principiis esse, nisi cointelligatur habere tres aequales duobus rectis. Potest etiam intelligi esse secundum quod est simplex conceptus et primus et prima rerum creatarum, ut dicit Philosophus in libro de Causis. Et sic esse potest intelligi non intellecto bono. Sic enim dicit Boetius in libro de Hebdomadibus, quod « intellecto paulisper primo ente et non bono, quae sunt ab eo, entia erunt, et non bona. » Et ideo in prehabitis dictum est, quod ista tria, species, modus, et ordo, sunt in re secundum quod in esse est constituta.
Ad hoc quod objicitur, quod res prius Ad object.1. est in esse quam in ordine vel in modo, dicendum quod duplex est ordo : scilicet rei constituta ad alterum : et de hoc verum est quod objicitur. Et est ordo principiorum constituentium esse ad esse constituendum : et de hoc falsum est : quia prius est res in ordine, quam in esse constituta.
Ad ultimum quod objicitur de DionyAd object.2. sio, dicendum quod modi et commensurationes et harmoniae quaedam sunt ante rem, quaedam in ipsa rei constitutione, et quaedam post rem. Ante rem sunt rationes, modi, commensurationes, et harmoniae, quae sunt in ipsa sapientia Dei, sicut dicit Augustinus super Genesim ad litteram, « cum Deus omnia disposuit in pondere, numero, et mensura, quod disposuit in seipso qui est numerus sine numero, et pondus sine pondere, et mensura sine mensura. » In ipsa autem re constituta sunt modi, quibus conveniunt principia ad esse constituendum, et commensurantur potentiiis ut constituere possint, et proportionis habent harmoniam in esse constituto. Et haec sunt quae corrumpuntur. Existentia autem
<--- Page Split --->
principiorum absolute considerata non corrumpitur : quia illa simplex est et incorruptibilis, nisi per accidens. Et sic corruptis modo, commensuratione, et harmonia, corrumpitur bonum quod est in re : quia hoc totum consistit in modo, commensuratione, et harmonia, sicut dictum est. Modi autem, commensurationes, et harmoniae, quae sunt post esse rei, sunt modi, commensurationes, et harmoniae, quibus se habet res ad alterum : et bonum quod est in illis, non sequitur ens in quantum ens in esse constitutum, sed sequitur bene esse rei in esse ad alterum.
Ad 1D quod ulterius quaeritur, dicendum quod haec proprie sunt in toto. Est enim uniuscujusque rei, ut dicitur in primo Ethicorum, aliquod bonum proprium, et virtus, et ultimum in bono illo, ut aliud bonum hominis, aliud bonum asini, et aliud bonum Angeli, et aliud bonum terræ, et aliud aquæ, et sic de aliis. Refertur tamen per posterius hoc bonum ad partes non materiales, sed organicas sive officiales. Sicut dicit Aristoteles, quod aliud est bonum hominis, et aliud bonum civis, et aliud bonum militis, et aliud bonum manus, et aliud pedis, et sic de aliis. In omni enim bono cujuscumque sit, secundum principia illius boni modus est veniendi ad ultimum, et species qua terminatur ad ultimum, et ordo sive pondus quo locatur et tenetur in ultimo. Et sic aliud est bonum voluntatis ut voluntas est, et aliud hominis ut homo est. Et ideo diversa haec bona habent diversos modos et ordines. Et sic non procedit objectio ducens ad infinitum : divisio enim in infinitum non procedit nisi secundum partes materiales tantum.
Ad 1D quod ulterius quaeritur, Utrum haec sint conditiones mali sicut et boni ? Dicendum, quod hoc non est nisi per accidens : quia haec praesentia in re sunt
conditiones boni : absentia autem v. 1 corrupta, conditiones mali. Sic enim d. cit Aristoteles in II .Physicorum, q. 1 « praesentia gubernatoris navis est c. 1 salutis navis, et ejusdem absentia c. 1 causa periculi. » Et ideo dicit Aug. 1 nus in libro de Natura boni, quod « u. 1 haec tria magna sunt, magnum bonum est : et ubi parva, parvum bonum : et u. 1 nulla, nullum bonum 1. »
Ad 1D quod objicitur in contrarium d. malo modo, et mala specie, et malo ur dine, dicendum quod nullus est malumodus per se, sed dicitur malus, ut di cit Augustinus, quia indebite attribuitur ei cui attribuitur, vel tempore indebito. vel loco indebito : et sic per accidenest malus, et non per se. Et similiter dicendum est de specie et ordine. Et sic etiam efficitur modus non proprius ejus cujus dicitur esse modus : et sic efficitur potius corruptio modi, quam modus. Et sic intendit Dionysius, quod « malum immodificatum est, nec habet speciem, nec ordinem. » Et cum dicitur malus modus, oppositio est in adjecto. Et hoc intendit Horatius in Arte poetica dicens :
Est modus in rebus, sunt certi denique fines, Quos ultra citraque nequit consistere rectum.
Ad 1D quod ulterius quaeritur de maAti\A teria, dicendum quod materia non perfecte est bona bonitate naturae : et ideo haec tria in illa perfecte non sunt : habet tamen ordinabilitatem ad bonum per appetitum, et ad speciem per inchoationem speciei in ipsa, et aliquid ponderis sive ordinis per hoc quod intendit ad bonum, licet omnia haec habeat imperfecte. Et ideo modum habet sine modo, et speciem sine specie, et ordinem sine ordine. Aliquid ergo bonum habet, licet non habeat bonum determinatum.
Ad aliud dicendum, quod licet idem sint in quibusdam per subjectum species et modus, sive numerus et mensura :
<--- Page Split --->
numquam tamen idem sunt per essentium et rationem. Licet enim mensura sive modus sint quantitas molis vel virtutis terminata ad ultimum, tamen modus talis terminationis vel talis, non est idem quod quantitas sic vel sit terminata. Et ideo Aristoteles in Prædicamentis figuram ponit in genere qualitatis, quantitatem autem sic vel sic terminatam in genere quantitatis. Et sic etiam ad diversa entis prædicamenta referuntur figura et quantitas : figura enim prout est quantitas terminata, in quantitate est : prout autem est determinatio quantitatis, in qualitate est : et sic differunt modus et species et numerus et incnsura.
ARTICULI TERTII
PARTICULA III.
Utrum bonitas naturae possit auferri a naturaliter existentibus, vel intendi vel remitti in eis ?
Tertio quaeritur, An bonitas naturae possit auferri a naturaliter existentibus, vel intendi vel remitti in eis ?
Et videtur, quod sic.
Dicit enim Augustinus in libro de Natura boni, quod « ubi tria de quibus dictum est, magna sunt, magnum bonum est : et ubi parva, parvum bonum : ubi nulla, nullum bonum 1. » Quod autem magnum et parvum est, augmentabile et diminuibile est : et quod diminuibile est, corruptibile et auferibile est. Haec autem omnia accidunt bono creato secundum Augustinum. Ergo bonum creatum et diminuibile et auferibile est in creatura.
Adhuc, Quidquid capit intensionem
et remissionem per accessum ad terminum vel recessum a contrario, est augmentabile et diminuibile et corruptibile ab eo in quo est : bonum et malum sic capiunt intensionem et remissionem : ergo bonum et malum augmentabilia et diminuibilia sunt in his in quibus sunt.
- Adhuc, Quorum causales conditiones intenduntur et remittuntur et corrumpuntur, illa intenduntur et remittuntur et corrumpuntur. Causales conditiones boni, quæ sunt modus, species, et ordo, intenduntur et remittuntur et corrumpuntur, ut dicit Augustinus. Ergo bonum intenditur et remittitur et corrumpitur in eo in quo est.
IN CONTRARIUM hujus est, quod
Bonum in creatura dicitur, vel quia est bonum summum et primum, vel quia est a summo bono et primo. Sed haec cum sint ratio et causa boni in creatura, nec intensibilia sunt, nec remissibilia, nec corruptibilia in creatura : semper enim creatura æqualiter est a bono primo, et æqualiter est ad bonum primum, et non modo plus, et modo minus. Ergo videtur, quod omnis creatura æqualiter sit semper bona. Bonum igitur quod est in ipsa, nec intendi, nec remitti, nec corrumpi potest.
Adhuc, Si in aliquo remissa esset bonitas naturae vel corrupta, in dæmonibus esset hæc passa : sed in dæmonibus hæc passa non est : quia dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus, cap. 4 de malo dæmonum : « Data illis naturalia dona nequaquam eis mutata esse dicimus, sed sunt integra et splendidissima, quamquam ipsi non videant, claudentes ipsorum boni inspectivas virtutes. » Ita nec in aliis bonitas naturae aliquid passa est remissionis vel corruptionis.
Adhuc, Augustinus in libro LXXXIII Quæstionum : « Similitudo ex nulla parte dissimilis est potest : sequeretur enim, quod similitudo non esset similitudo. » Sed in bono similitudo est
<--- Page Split --->
inter creaturam et creatorem. Ergo dissimilis esse non potest. Si autem intenditur et remittitur et corrumpitur bonum in creatura, similitudo inter creaturam et creatorem potest fieri dissimilis. Ergo cum hoc non potest fieri, bonum in creatura non potest intendi, nec remitti, nec destrui.
missio, quamvis subjectum intendatur et remittatur. Cum enim dicitur, Albedo est color, quamvis albedo intendatur et remittatur, tamen in esse coloris non intenditur et remittitur : remissa enim non est magis vel minus color, quam intensa. Videtur ergo, cum virtus est bona vel bonitas, quod esse boni non intenditur vel remittitur, licet esse virtutis intendatur vel remittatur.
Quest. 1. ULTERIUS quaeritur. Utrum ea quae essentialiter bonitates sunt, ut dicit Aristoteles in Magnis moralibus, dicens, quod temperantia, fortitudo, prudentia, justitia, et caetera virtutes, bonitates sunt : boni autem temperati, fortes, prudentes, et justi. Quaeratur ergo, Utrum in talibus diminuibilis sit bonitas ?
Et videtur, quod sic.
Dicit enim Damascenus, quod « omne quod a versione incipit, versioni subjacet : » bonitates autem illa creatae sunt ex nihilo : ergo versioni subjacent. Omne autem quod versioni subjacet, vel ab imperfecto vertitur in perfectum, vel e converso a perfecto in imperfectum. Omne autem quod continue procedit sic vertendo se, est secundum plus et minus, et intenditur et remittitur vel secundum accessum ad terminum, vel recessum ab eodem. Ergo videtur, quod etiam in bonitatibus ipsis, hoc est, in virtutibus bonum intenditur et remittitur et corrumpitur. Et hoc argumentum generaliter probat, quod omne quod est creatum, in ipso esse intenditur et remittitur.
Sed contra. IN CONTRARIUM hujus est.
Quod dicit Aristoteles in VI Ethicorum, quod « omne necessarium est æternum : » sic enim arguit : est necessarium, æternum ergo : quae consequentia non valeret, nisi omne necessarium esset æternum. Quod autem æternum est, immobile est. Videtur ergo, quod necessaria licet sint creata, nulli subjacent versioni.
Adhuc, Hæc est per se, Virtus est bona, et virtus est bonitas, et prædicatum est de essentia subjecti. In essentialibus autem non est intensio neque re-
ULTERIUS quaeritur de eo quod dicit Dionysius, quod « bonum in causa prima dicitur per essentiam, in causatis autem per participationem. »
Hoc enim videtur falsum esse : quia si in causatis dicitur per participationem : cum (sicut idem dicit Dionysius) participationes et participantes differunt, non potest dici bonum per participationem nisi quod partem capit divinae bonitatis. Sed divina bonitas non habet partem, cum simplicissima sit. Ergo nihil erit bonum per participationem.
SOLUTIO. Ad primum quaesitum dicendum, quod procul dubio bonum naturae quod formaliter inest omni ei quod creatum est, et augetur et minuitur, sicut dicit Augustinus. Sed numquam in toto destruitur manente re creata. Et hoc ideo est, quia posita re creata, de necessitate cointelligitur poni habitudo rei creatae ad primum bonum a quo est et ad quod est, et hoc est bonum ipsius. Unde licet per elongationem a primo bono et appropinquationem intendatur vel remittatur, tamen numquam destructibile est, nisi ad nihilum redigatur hoc quod creatum est. Et hoc modo intelligitur quod dicit Augustinus, « Ubi nulla sunt, nullum bonum est. » Quamdiu enim manet res creata, habet modum sive mensuram habitudinis ad summum bonum, et speciem sive numerum quo determinatur ad ipsum, et pondus sive ordinem quo naturaliter tendit in ipsum : et sic in quantum est, est bona bonitate modi, speciei, et ordinis. Et sic
<--- Page Split --->
procedunt tres primae rationes quantum ad intensionem et remissionem, sed non quantum ad destructionem sive corruptionem propter causam quae dicta est.
Ad 1D quod objicitur in contrarium, dicendum quod in relatione ad primum bonum creatum non recipit intensionem et remissionem, in quantum relatio in genere est : sed in modo relationis est, in quantum scilicet per majorem imitationem summi boni vel minorem refertur ad ipsum. Nihil enim intenditur vel remittitur per formam generis, sed per formam speciei. Quamvis enim grammatice dicatur, albus, albior, albissimus : tamen grammatice non dicitur, qualis, qualior, qualissimus.
Ad aliud dicendum, quod Dionysius loquens de daemonibus, intendit de mutatione in contrarium. Sic enim naturalia data non sunt mutata, ut mala sint per essentiam in quantum sunt mala : sed non negat quin sint depravata et minus bona per peccatum.
Ad aliud dicendum, quod Augustinus ibi loquitur de similitudine quae inter Patrem et Filium est, quae quia identitutis essentiae est, ex nulla parte potest esse dissimilis. Nihilominus tamen etiam ipsa similitudo formaliter loquendo, non potest esse dissimilis ex aliqua parte vel dissimilitudo. Et hoc solo modo procedit objectio. Sed id in quo est similitudo, potest participari secundum plus et minus.
ejus quod vere est, retineatur. Et hoc est idem, quod probatum est in philosophia in libro de Causis, quod causatum secundum id quod est, ex nihilo et nihil est, et quod habet esse ex habitudine ad ens primum et ex influentia illius. Prima ergo mutatio in necessariis non est : sed secunda in omnibus est causatis, sive necessariis, sive contingentibus : et secundum illam coaccidit illis esse propinquiora et longinquiora : quia quo longinquiora sunt, minus habent de modo, specie, et ordine : et quo propinquiora primo, plus habent.
Et per hoc patet solutio fere ad totum quod de illo quaesitum est.
Quod enim objicit, quod secundum hoc esse in omnibus intenditur et remittitur. Dicendum, quod non est simile : quia ens et esse absolutum habent intellectum : et ideo ens et esse non intenduntur, nisi causae proxime intenderentur et remitterentur : quod non contingit in essentialibus causis. Bonum autem non dicitur absolute, sed quia a bono, vel quia ad bonum : et ideo per elongationem et propinquitatem ad illud potest intendi vel remitti. Sic etiam dicit Augustinus in libro XII Confessionum : « Duo fecisti, Domine : unum prope te, quod est angelica natura, per naturale bonum divino bono simillima : alterum prope nihil, quod est materia prima, sive informitas a perfectione divina remotissima 4. »
Ad 1D quod ulterius quaeritur, non est difficile respondere, si advertantur ea quae in antehabitis de immutabilitate et aternitate dicta sunt. Est enim duplex mutabilitas, essentiae scilicet secundum materiam, sive secundum id quod est, et originis. Prima est, qua res mutatur secundum essentiam, sive secundum id quod est. Secunda est qua res vertitur : 10 quod versio ejus origo est, et continue tendit in non esse, nisi influentia
Ad 1D quod ulterius quaeritur, dicenAd uest. 2. dum quod sicut praebabitum est, participatio dicitur multis modis. Per se tamen est in substantialibus, ut vult Aristoteles in intrinsecis, et Plato etiam in extrinsecis et separatis. Per accidens autem dicitur in accidentalibus, secundum quod subjectum accidentis capit secundum partem potestatem accidentis. Potestas enim accidentis communiter dicti est, huic et alii inesse posse, et nunc et
<--- Page Split --->
alio tempore inesse posse. Quod ergo capit ipsum ut nunc et huic inhaerens, accipit ipsum secundum partem potestatis, et sic participat ipsum. Sicut ergo prius dictum est, licet divina bonitas simplex sit et impartibilis, tamen potestas ejus est ad multos effectus, et a creatura participatur in simili, prout est ad non tot ad quot est in creatore, sicut cera participat formam sigilli. Et hoc modo participans sive bonum dictum per participationem, non excludit quin bonum dicatur essentialiter bonum, eo modo quo essentiale dicitur, quod de essentialibus causatur, ut passio causatur de essentialibus subjecti. Sed excludit bonum per essentiam dictum, cujus essentia nihil est nisi bonitas : et cui est idem esse bonum et id quod est. Et ita intelligit Dionysius, quando dividit bonum in bonum per participationem, et bonum per essentiam.
telligi bonum creatum non intellirel bonov divino.
- Adhuc, Non potest intelligi lumni sine luce : quia lumen est reflexio luci et diffusio, ut dicit Avicenna. Talit autem se habent, ut dicit Dionysius, divinum bonum et creatum, ut lux et lumen. Ergo videtur, quod bonum crea tum non possit intelligi sine bono in creato : cum bonum creatum non sit nisi diffusio quaedam et reflexio boni in creati.
In CONTABRUM est, quod
Unumquodque absolutum potest intelligi sine altero : eo quod absolutum habet intellectum. Bonum autem creatum absolute dicitur de creatura. Ergo videtur, quod possit intelligi non intellecta prima bonitate.
Adhuc, Ens creatum potest intelligi sine ente increato, et verum creatum sine vero increato, et unum creatum sine uno increato : ergo et bonum creatum sine bono increato.
ARTICULI TERTII
PARTICULA IV.
Utrum aliquid possit intelligi bonum, non intellecta prima bonitate 1 ?
Quarto quaeritur, Utrum aliquid possit intelligi bonum non intellecta prima bonitate ?
Et videtur, quod non.
- Determinatum enim sive definitum sine distinctione non intelligitur, nec effectus sine causa. Bonum autem determinatur, quia est a bono et ad bonum et in bono plantatum, ut dicit Dionysius. Ergo cum hoc sit divinum bonum a quo est et ad quod et in quo, non potest in-
ULTERIUS quaeritur de hac propositione quam ponit Boetius in libro de Hebdomadibus, quod « unumquodque in quantum est, bonum est, » utrum vera sit vel non ?
Videtur enim non vera esse.
- Si enim unumquodque in quantum est, bonum est : tunc unumquodque per essentiam bonum est : et sic nulla est divisio quam dant Boetius et Dionysius, quod bonum aliud est per essentiam, aliud est per participationem : et quod per essentiam bonum non est nisi primum bonum quod est Deus, per participationem autem creatum bonum bonum est.
Si quis dicere velit, ut Porretanus in commento super Boetium dicit, quod sicut humanum dicitur dupliciter : per essentialia, et per habitudinem causæ ad effectum, vel e converso : sicut dicitur
<--- Page Split --->
animal humanum rationali differentia formatum, eo quod hoc per essentialia hominis et esse humanum est : et sicut dicitur opus humanum domus vel palatium, eo quod hoc non indicat nisi hominis opus, per hoc quod artis opus est : nullum autem animal particeps artis est nisi homo. In contrarium est, quod secundum hoc bonitas creata nullam formam poneret in creatura, sed tantum poneret aliquid quod indicium esset divine bonitatis. Et si hoc esset verum, male assimilaret Dionysius bonum increatum lumini sive luci. Lumen enim sive lux formam suam ponit in illumiinato. Igitur taliter dici non potest.
Si forte adhuc aliquis dicat, quod causa prima increata magis essentialis est suo causato, quam causa creata : et ideo sui aliquid relinquit in effectu, quod non facit causa creata. Hoc penitus contra rationem est. Cum enim conjuncta magis est essentialis, quam causa separata : et causa univoca magis essentialis est, quam æquivoca : et causa convertibilis magis essentialis, quam causa non convertibilis : causa vero increata et separata et æquivoca et non convertibilis est cum effectu, conjuncta vero et univoca et convertibilis : et ideo plus ponit conjuncta in effectu, quam separata. Et ideo dicit Aristoteles in primo Metaphysicae, quod cum artifex facit domum, domus est ex domo, et dolatio ex dolatione, et contignatio ex contignatione, et sic de aliis. Cum autem Deus facit aliquid, non possumus dicere, quod Deus sit ex Deo sicut homo ex homine : quamvis dicamus, quod Deus facit omne quod facit per naturalem et essentialem potentiam, et non per accidentalem.
- Adhuc, Si unumquoque in quantum est, bonum est : et omne quod in quantum est, per speciem est : tunc illud quod nulla specie determinatur, videtur non esse bonum in quantum est. Hyle autem sive materia prima (quam Augustinus vocat primam informitatem in libro super Genesim ad litteram :) nulla
specie determinatur, ut dicit Augustinus in libro de Natura boni. Ergo videtur, quod hyle in quantum est, non bonum sit. Quia, ut dicit Augustinus in libro LXXXIII Quæstionum : « Malum ex speciei privatione determinatur, sicut et bonum ex speciei adeptione. » Hyle autem nullam habet speciem.
- Adhuc, Sunt antiquorum objectiones. Si enim unumquodque in quantum est, bonum est: sed fornicatio in fornicante est, et homicidium in occidente, et sic de aliis peccatis, peccatum enim in peccante est: ergo videtur, quod peccatum in peccante bonum est: quod falsum est: quia in peccante malum est et culpa est.
Solutio. Ad primum quaesitum disolutio. cendum, quod bonum creatum dupliciter potest intelligi, scilicet ut creatum, vel simpliciter ut bonum. Si intelligitur ut creatum: tunc intelligitur ut bonum per participationem. Sic enim voluit Plato et Aristoteles, et probatur in libro de Causis, quod nihil habet nisi participationem bonitatis quae fluit a primo. Et in hoc sensu dicit Aristoteles, quod domus est a domo, et sanitas a sanitate, et quælibet forma quæ est in materia, a forma quæ est extra materiam, quas Plato vocavit separatas et vere formas : eas autem quæ sunt in materia, vocavit imagines. Unde sicut non contingit intelligi imaginem sine eo cujus est imago, et exemplum sine exemplari: ita non contingit intelligi bonum per participationem dictum secundum quod est per participationem bonum, non intellecta prima bonitate : eo quod omnis talis causa sicut est prima causa, causatum suum efficit et plantat in imagine suæ forme, et convertit ad seipsam. Et propter hoc ex triplici causa Dionysius determinat bonum. Sicut enim artificiata sunt in intellectu artificis, sic omnia secunda causata sunt in prima causa. Et ideo sicut in artificialis domus est ex domo plantata in forma domus quæ est
<--- Page Split --->
in mente artificis, et relata ad ipsum sive conversa per imitationem, et perfecte bona, quando perfecte imitatur: sic in omnibus secundis bonum est ex bono plantatum in forma ipsius, et relatum et conversum ad imitationem ipsius, et perfecte bonum, quando perfecte imitatur. Et hæc est vera causa propter quam vera determinatio boni est, quando per participationem dicitur, quod bonum est quod est a bono et in bono et ad bonum.
Quando autem per essentiam dicitur bonum, a βάζω-ῶ derivatum, tunc recta determinatio ipsius est, quod est diffusivum esse et boni. Sic enim, ut dicit Dionysius, bonum exstasim facit etiam in prima causa, et non sinit ipsam solam sine germine permanere, et facit ipsam diffusivam esse et boni.
Si vero accipiatur intellectus boni ex principiis proximis, quæ sunt modus, species, et ordo in ipsa re accepta : tunc nihil prohibet intellectum boni esse absolutum,et intelligi bonum non intellecta prima bonitate.
Et per hæc patet solutio ad duo prima. Hæc enim procedunt de bono secundo, ut dictum est, et ut per participationem dictum est.
Similiter patet solutio ad duo sequentia in contrarium adducta. Hæc enim procedunt secundum quod intellectus boni est ex principiis proprie acceptis : sic enim intellectus boni absolutus est.
Ad id quod ulterius quaeritur, Utrum hoc sit verum, quod unumquodque in quantum est, bonum est?
Dicendum, quod duplex est propositio illa, in eo quod hæc dictio, in quantum, syncategorematice sumpta, potest notare conditionem entis : et sic propositio falsa est. Alia est enim conditio entis, et alia boni: sicut alia est intentio entis, et alia intentio boni. Vel potest notare conditionem suppositi entis: et sic est vera: quia per idem quod est suppositum entis, est etiam bonum. Suppositum enim entis est per hoc, quod
primum ens participat secundum hoc quod est ex ipso et in ipso et ad ipsum, et secundum idem est bonum. Nec sequitur, si in quantum sic est ens, est bonum, quod essentia sua est bonitas sua, et nihil aliud: et ita non sequitur, quod sit bonum primum per essentiam dictum.
Responsiones autem Porretani et aliorum meo judicio non sunt convenientes, sicut probatum est.
Si autem quaeratur, Si hoc modo bonum ex bono est, quare non justum quod est ex justo (et est quaestio Boetii) et rectum quod est ex recto?
Egregie respondet Boetius dicens, quod « bonum ad naturam pertinet, justum vero ad actum. » Sicut enim dictum est, diffusio esse et boni proprius est actus boni prout exstasim facit in prima causa. Justum autem ad determinatae potentiae pertinet actum. Pertinet enim ad actum rationis mensurantis opera sua ad circumstantias et finem, et non ad naturae alicujus diffusionem. Unde sicut omnis potentia determinata per habitum naturae, formam illius habitus diffundit in opus, ut statuarius in statuas, domificator in domos, medicus in medicantes : ita bonum quod est propria forma diffundentis esse et naturas, formam sui facit in diffusis et naturis. Sic enim ea quae diffunduntur, plantat in bono, et est bonum ex bono, in bono, et ad bonum: et forma bonitatis primae est in bono secundo, sicut forma domificatoris est in domo facta: eo quod forma domificatoris diffusiva est domorum, quia propria causa domus domificator est in quantum dominificator, ut dicit Aristoteles in II Physicorum.
Ad id quod objicitur de hyle, in antehabitis responsum est. Hyle enim sicut se habet ad formam, ita se habet ad bonum. In hyle enim, sicut dicit Augustinus in libro de Natura boni, ipsa capacitas formarum nonnulla forma est, et modus se habendi ad formas nonnullus
<--- Page Split --->
modus et ordo, et ita nonnullum bonum. Sed in quantum sic est, non est bonum determinati modi, nec determinatae speciei, nec perfecti ordinis : tamen in quantum est sic, aliquod bonum est, quod est participatio primae bonitatis.
MEMBRUM II.
Ad in quod ulterius objicitur de pecetis, responderi consuevit, quod quaedam nomina dicunt ens completum, vel ad minus in ipso nomine non important privationem entitatis, sicut materia secundum quod est altera pars compositi, nihil privationis ad suam entitatem importat : et haec omnia in quantum sunt, bona sunt. Sunt etiam quaedam, quae mox nominata, conjuncta sunt malo, ut dicit Aristoteles in III Ethicorum : eo quod in ipso nomine sui proprii esse et perfectionis important privationem, sicut fornicatio, homicidium, et furtum, quae dicunt actum voluntatis cum privatione speciei et finis debiti, et in ipso nomine important malum. Et ideo illa in quantum sunt, mala sunt et non bona : quia illorum esse non simpliciter est esse, sed esse privationis quod simpliciter est non esse : et secundum quid est esse, scilicet secundum quod ponit subjectum. Et talia secundum hujusmodi esse non sunt a causa efficiente aliqua quae perfecta sit ad efficiendum, sed sunt a causa deficiente, ut dicit Augustinus in libro II de Libero arbitrio. Sunt enim a libero arbitrio avertente se et deficiente a regula recti habitus regulantis liberum arbitrium in actibus suis : sicut etiam pecratum in arte contingit intellectu practico deficiente et avertente se a regula artis. Et haec solutio satis bona est. Sic etiam peccata contingunt in natura, quando formativa deficit propter aliquam causam a regimine concepti ad formam qua formandum est.
De bono determinato sive de summo bono.
Deinde quaeritur de summo bono.
Et quaeruntur tria, scilicet quid sit summum bonum, et unde dicatur summum ?
Secundo, Quis sit proprius actus summi boni ?
Tertio, Si malum potest esse a summo bono per aliquem modum ?
MEMBRU SECUNDU
ARTICULUS I.
Quid sit summum bonum? et, An summum dicatur per intensionem bonitatis, vel per differentiam hoc commune quod est bonum contrahentem 1 ?
Primo ergo quaeritur, An summum bonum, summum dicatur per intensionem, vel per differentiam contrahentem hoc commune quod est bonum ?
Et videtur, quod primo modo.
Summum enim bonum optimum bonorum est : optimum autem bonorum respectu melioris et boni dicitur : ergo videtur, quod summum per intensionem bonitatis in ipso dicatur.
Adhuc, In gradibus comparationis sic est, quod a positivo ad superlativum non est devenire nisi per comparati-
<--- Page Split --->
vum : sicut in motu non est devenire a primo ad ultimum nisi per medium. Videtur ergo, quod summum bonum non est summum nisi ex bono et meliori.
- Adhuc, Constat, quod summum respectum dicit relativi : qui respectus comparationis est, et determinari non potest nisi per sua relativa opposita : opposita autem sunt melius et bonum : videtur ergo, quod sine meliori et bono non potest esse summum.
Sed contra. In contrarium hujus est, quod
Omne quod summum est secundum gradum superlativum, bonitatem habet receptivam intensionis et remissionis : quod a grammaticis mobile et non fixum vocatur, eo quod habet bonitatem fluentem et mobilem. Talis autem bonitas non competit summo bono : quia dicitur, Jacobi, i, 17 : Apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio. Ergo per intensionem non dicitur primum bonum summum bonum.
Adhuc, Comparatio non est nisi inter univoca : bonum autem in summo bono et in aliis bonis non est univocum : ergo summum bonum non potest dici summum per comparationem aliorum bonorum.
Adhuc, Proclus in octava propositione sic dicit : « Omnia qualitercumque participantia bono, praecedit quod primo bonum est, et quod nihil aliud est quam bonum. » Sed quod primo bonum est, et nihil aliud quam bonum est, est bonitas pura, ut dicitur in libro de Causis. Bonitas autem pura in termino est, et intensionis et remissionis nullo modo potest esse particeps. Ergo non dicitur summum bonum per intensionem.
Adhuc, Nihil comparatur ad aliud nisi per id quod est idem in utroque. Si ergo summum bonum diceretur summum et melius per comparationem ad bona creata, oporteret quod bonum ejusdem rationis et speciei esset in utrisque : quod aperte falsum est : quia nihil ejusdem speciei est in creatore et creatura, sive in causa prima et causatis.
St PROPTER hoc dicatur, quod per com parationem non dicitur summum b o num, sed hoc quod dico summum, qui differentia est determinans et specii cans primum bonum sub hoc commi n quod est bonum : sicut dicitur summi causa prima causa, quae est cardo causa rum in quo volvuntur omnes causae ali quid causalitatis habentes : quia sicut dicitur in libro de Causis, causa secund habet a causa prima quod est, et quod causa est. In contrarium est, quod tum bonum dicitur summum per additionum alicujus ad bonum, sicut animal rati nele dicitur homo per additionem alicu jus ad animal.
Et si sic dicitur : tunc quaeratur. Utrum summum quod additur bono, ad dit idem bono, aut diversum ab eo ? Non idem : quia nihil idem additur sibi : ne hoc etiam potest intelligi. Si diversum : tunc summum bonum compositum est ex diversis : quod inconveniens est : quia secundum Dionysium et Boetium et Pro clum et librum de Causis, summum bo num est, quod non nisi bonum est, et purissimum et simplicissimum est et in fine simplicitatis.
Adhuc, Secundum hoc bonum genus est commune ad summum bonum, et ad alia bona quae per participationem bona sunt. Ex hoc sequeretur, quod summum bonum esset diffinibile, et esset determinatum in genere univoco cum aliis bonis : quae omnia valde inconvenientia sunt.
Ulterius quaeritur : quia, sicut dicunt Dionysius et Boetius, summum bonum est, quod per essentiam bonum est, et quod non est nisi ipsum bonum et bonitas sua. Et videtur, quod ipsa bonitas cujus participatione omnia formaliter bona sunt, sit summum bonum. Haec enim per essentiam bona est, et nihil aliud est nisi bonitas, et bonitatis esse est suum esse. Quod si concedatur, sequitur inconveniens, scilicet quod summa bonitas communicabilis est, et quod summa
<--- Page Split --->
bonitate formaliter sit bonum omne quod per participationem est bonum. Quod est contra Proclum propositione quarta quae sic dicit : « Omne àvtaçyçs simpliciter bono deterius est. » 'Avtaçyçs autem idem est quod per se sufficiens in bono participato. Simpliciter autem bonum est, quod non nisi bonum est et summum bonum. Secundum hoc bonum et summum multiplicabile esset secundum subjecta bonorum, et non haberet esse separatum, sed esset in bonis tantum.
Solutio. Dicendum, quod summum bonum per rationem causalitatis dicitur summum : et sic dicitur summum, quia est summa et universalis causa omnis boni, praebabens in se virtualiter et eminenter et simpliciter omne bonum, sicut in antehabitis dictum est de forma boni per similitudinem sigilli. Et hoc vocavit Plato formam, caetera vero imagines. Et hoc est quod dicit Boetius in libro de Consolatione philosophiae :
Quem non externæ pepulerunt fingere causæ Materiæ fluitantis opus : verum insita summi Forma boni livore carens : tu cuncta superno Ducis ab exemplo.
Talis enim causa per se existens bonum, virtute boni bonum summum est, quia summae virtutis. Et si intelligatur hoc modo de intensione virtutis, prout intensissimum dicitur eminentissimum et in fine sive in termino bonum, nihil prohibet per intensionem dici summum bonum, sicut probant primae rationes.
ad. 1. Ad n quod objicitur in contrarium, dicendum quod duplex est comparatio, scilicet in forma accidentis, et in forma substantiali. In forma accidentis, sicut dicitur album, albius, albissimum. Et haec duplex est : est enim accidens commune, et accidens proprium. Accidens autem proprium licet in hoc sit accidens, quod est consequens esse substantiale, tamen fluit ex essentialibus quae
uno modo se habent. In forma autem substantiali non est comparatio, nisi forma comparetur ad actus, secundum quod aliquis dicitur rationalis, rationalior, rationalissimus. Nec tunc fit comparatio, eo quod forma ipsa intendatur vel remittatur, sed quod virtus forma efficacior est ad actum in uno quam in alio. In his ergo solis intensio est et remissio qua« motus sunt, qua« comparantur per accidens commune quod est in eis : quia in illis esse et forma« intenduntur et remittuntur. In his autem qua« comparantur secundum accidens proprium,non est comparatio nisi ad actum, sicut dictum est de forma substantiali. Passio enim fluit a substantialibus, et radicatur in illis : et quia illa non possunt intendi nec remitti, nec potest intendi nec remitti passio, nisi eo modo quo dictum est, per comparationem ad actus, et non eo modo quo alteratio fiat in ipsa essentia passionis.
Ad n quod objicitur, quod non est Adobject. 2. comparatio nisi inter univoca, dicendum quod verum est de comparatione qua« est cum intensione et remissione forma« in qua fit comparatio : haec enim non est nisi inter denominativa. Sed potest fieri inter alia per comparationem forma« ad actum : sicut prima causa dicitur magis influens quam causa secunda : quia etiam per formam substantialem prima« causa«, qua« nec intenditur, -nec remittitur, efficacior est ad influendum.
Ad dictum Procli patet solutio per hoc Ad object. 3 quod jam dictum est.
Ad n quod objicitur, quod nihil comAdobject. 4. paratur nisi per id quod idem est in utroque, dicendum quod hoc verum est : sed non oportet quod idem univoce sit in utroque, sed sufficit quod sit idem per analogiam. Intellectualis enim natura in homine est et in Angelo : et intellectualior Angelus, quam homo : sive (ut dicunt Philosophi) intellectualior est intellectus per essentiam, quam intellectus adeptus.
<--- Page Split --->
Ad quest. 1. Ad in quod ulterius quæritur, Utrum per additionem determinationis ad determinatum dicatur summum bonum ?
Dicendum, quod duplex est additio, scilicet rei ad rem, et modi significandi ad modum prædicandi. In summo bono non est additio rei ad rem : sed cum bonum dicatur communiter per analogiam de summo bono et aliis, per modum significandi determinatur ad primum bonum quando additur summum bonum. Et per hoc quod dico summum, nihil additur ad bonum primum, sed aliter significatur, et per talem modum contrahitur ad significandum primum bonum.
Et per hoc patet solutio ad totum illud quod quæsitum est de illo. Ex hoc enim nihil sequitur inconveniens : secundum hoc enim bonum non est genus ad summum bonum et ad alia, nec univocum, nec diffinibile.
Ad quest. 2. Ad ultimum dicendum, quod bonum
essentialiter dicitur dupliciter, scilicet de bono quod essentia bonitatis formaliter bonum est : et hoc non est primum bonum efficienter et formaliter et finaliter. Et est bonum quod essentialiter bonum est, et cujus esse et quod est, bonum est, et nihil aliud, et hoc est summum bonum, et hoc non est multiplicabile per subjecta, et est bonum in seipso et separatum a participantibus bonum, et est prima et summa causa omnis boni, in seipso existens, et per se existens : et ideo dicitur summum bonum.
Et de hoc non tenent objectiones inductæ.
Et per hoc patet solutio.
MEMBRI SECUNDI
ARTICULUS II
Quis sit actus proprius summi boni ?
Secundo quæritur, Quis sit proprius actus summi boni ?
Et videtur, quod producere bona. 1. Dicit enim Dionysius, quod summum bonum per rationem causæ determinatur : eo quod omnis boni causa est, a qua omne bonum est in bono plantatum, et ad bonum conversum. Si autem ab ipso est, effectus ejus est. Si in ipso plantatum est : tunc omne quod est a bono, bonum est : quia aliter non esset plantatum in ipso. Et si conversum est ad ipsum : tunc omne quod ab ipso factum est, desiderat ipsum : et quod desiderat bonum, bonum est, ut dicit Boetius : et sic omne quod a summo bono est, in quantum ab ipso est, bonum est, et formam boni desiderat, et habet bonum.
- Adhuc, Maximus Episcopus dicit, quod bonum dicitur a βάσω-δώ : quia vocat ea quæ non sunt tamquam ea quæ sunt. Non autem vocat, nisi quibus imprimit formam suam tamquam per naturalem quæmdam auditum : et sic videtur, quod proprius actus boni est, bona ad esse deducere, et quod nihil causatorum sit nisi habeat causam boni.
Et ex hoc ulterius sequitur, quod omne quod est, in quantum est, bonum est : eo quod ad esse nihil vocat nisi bonum. Hoc idem videtur dicere Dionysius. Dicit enim, quod « boni est bona adducere, et optimi optima. »
<--- Page Split --->
Adhuc, In praehabitis ostensum est, quod boni sicut moventis primi proprius actus est amor, et quod effectus amoris est exstasis, et quod haec etiam in Deo est non siniens ipsum sine germine esse. Amor autem est velle bonum, ut dicit Augustinus. Ergo summum bonum non producit creando nisi quibus vult bonum. Et, ad Roman. ix, 19, dicitur : Voluntati ejus quis resistit? Ergo omne quod creat, format boni forma. Omne ergo creatum in quantum a summo bono creatum est, bonum est. Sed omne quod est post primum et summum bonum, creatum est. Ergo omne quod est post primum, in quantum est, bonum est.
Hoc etiam probatur, Sapient. xi, 25, ubi sic dicitur : Diligis enim omnia quae sunt, et nihil odisti eorum quae feristi. Si enim diligit, vult eis bonum : et si vult, fit. Psal. cxiii, 3 : Omnia quaerumque voluit, scilicet Dominus, fecit. Sic ergo omne quod est a bono, bonum est. Et hoc expresse dicit Boetius in libro de Hebdomadibus : « Nec potest intelligi, quod factum a prima causa non sit bonum, nisi paulisper intelligatur prima causa esse ens et non bonum in creando. Tunc enim erunt alba et rubea et calida et frigida, quae non necessario intelliguntur bona. Sed tunc non erit creans : quia sicut habitum est, non movet ipsum ad creandum nisi exstasis,
Adhuc, Plato causam generationis mundi ponit primum bonum, a quo invidia longe relegata est. Videtur ergo, quod non sit communicativus esse vel boni nisi per bonum. Ens enim vel esse secundum quod hujusmodi, exstasim non facit, et per consequens non facit germinare : sed quantum est de se, in solo est, non diffundens se in aliud, nec multiplicans se in participativa sui.
In contraRium hujus est, quod 1. Patens est, quod multa a bono pri-
mo sunt, quae mala sunt, ut daemones, et mali homines.
Adhuc, Si bona sunt, quae a bono sunt, eo quod boni est proprius actus bona facere : tunc videtur, quod sapientia sunt quae a sapiente sunt, et potentia quae a potente, et justa quae a justo : quia sapientis est sapienter facere, et potentis potenter facere, et justi juste.
Si dicatur, ut dicit Boetius, quod bonum pertinet ad naturam, justum autem ad actum, et quod bonum est generale, justum autem speciale. Videtur non valere responsio : quia sicut in Deo bonum prædicat naturam, ita et justum. Dicit enim Boetius in libro de Trinitate, quod « cum genera accidentium in divinam assumuntur prædicationem, omnia mutantur, et modum prædicandi accidentalem mutant in modum prædicandi substantialem. » Justum ergo in divina prædicatione prædicat substantiam, sicut et bonum : non ergo bonum pertinet ad naturam, et justum ad actum.
Solutio . Quamvisdicatur , quoduni - versæviæDominisintmisericordiaetveritas 1 , etquodmisericordiaejussuperomniaoperaejus : etveritatemillamquidamexponantprojustitia , etjusti - tiamillamdicantessedecentiamdivinæbonitatis , quamnondecetessesolam : eoquoddicitPlato , q u o d « invidialon - gerelegataestaDeo : » amorautemcommunicationissuibonietexstasispropriasibisuntetdecentiabonitatemejus . EtsicjustusestDominusinomni - busviissuis 2 : misericorsautemconser - vandoidquodexnihiloest , neinnihi - lumdecidat . Tamennihilestinomnibusattributisdivinisquodpersemoveatadcommunicandumseetadbonumsuum , nisibonum , sicutprobantprimoindu - ctæauctoritatesetrationes . Etideoso - liusboniformaest , inquaplantaturomnequodabipsoestinquantumab
<--- Page Split --->
ipso. Unde Boetius dicit, quod bonum est quod a bono est.
Unde quæcumque primo objecta sunt, concedenda sunt.
A1 object.1. Ad id quod objicitur in contrarium, dicendum quod dæmones et mali homines non sunt a summo bono in quantum mali sunt : sed boni creati mali facti sunt per aversionem electionis a summo bono : et ideo in quantum sunt, boni sunt : per electionem autem mali.
MEMBRI SECUNDI
ARTICULUS III.
Utrum malum possit esse a summo bono per aliquem modum 1 2
Ad object.2. Ad aliud dicendum, quod potentia et sapientia modum agentis bene determinant in opere et demonstrant : sed non dicunt id quod movet et vocat ad esse et communicationem sui, quod est in creante : et ideo denominant bene agentem, quod potenter fecit et sapienter, sed non dicunt formam quæ communicatur operi ab opifice : bonum autem dicit illam. Et ideo non sequitur, quod potens sit vel sapiens quod factum est a potente vel sapiente : et tamen sequitur, quod bonum est quod factum est a bono : quia non est simile quod inductum est pro simili.
Ad object.3. Ad id quod objicitur de justo, dicendum quod Boetius bene solvit : nec intendit dicere Boetius, quod justum in divina praedicatione praedicet aliud quam substantiam : sed vult dicere, quod justum in Deo aliud connotat quam bonum : significat enim divinam essentiam, et connotat in creatura redditionem qua redditur unicuique quod suum est. Et hæc est quaedam specialis bonitas ad actum justitiæ determinata. Et sic justum pertinet ad actum et speciale est. Bonum autem in Deo etiam significat divinam essentiam, et in creatura connotat diffusionem esse et boni, non hujus, sed totius generaliter : et sic bonum pertinet ad naturam quæ diffunditur, et generale est. Et iste est intellectus Boetii.
Et per hoc patet solutio ad totum.
Tertio quaeritur, Si malum possit esse a summo bono per aliquem modum ?
Et videtur, quod sic.
- In ordine enim causarum sic est, quod quidquid est a secunda causa, est etiam a prima. Constat autem, quod malum est a voluntate hominis et Angeli. Videtur ergo, quod sit a prima causa : quia secunda causa a prima causa habet et quod est, et quod causa est.
Quod autem malum etiam culpæ ab Angeli et hominis sit voluntate, dicit Augustinus in Enchiridion : « Nequaquam dubitare debes rerum quæ ad nos pertinent bonarum causam non esse nisi bonitatem Dei : malarum vero ab immutabili bono deficientem boni mutabilis voluntatem, Angeli primo, hominis postea. » Ergo malum etiam culpæ videtur esse a prima causa, licet non immediate.
Adhuc, In libro de Causis super primam propositionem dicitur, quod « prima causa subtrahente causalitatem, deficit causalitas in secunda. » Si ergo a prima causa non esset operatio mali, videtur quod a secunda esse non possit.
Si forte dicatur, quod operatio mali vel malum a causa deficiente est : et causa deficiens non ordinatur ad causam non deficientem : quia dicit Augustinus in libro LXXXIII Questionum : « Omne quod deficit, ab eo quod est, deficit in non esse. » Causa autem ad quam non
<--- Page Split --->
pertinet non esse, non potest esse causa deficienti : et sic malum non est a prima causa. CONTRA est, quod etiam exemplum Augustini est, 1 quia claudicatio malus gressus est : et tamen cum ibi sint duae causae ordinatae ad claudicationem, et una per aliam, scilicet vis motiva sita in femore vel genu, et tibia curva, nihil est de claudicatione in tibia curva, quod non sit a vi gressibili quae est in femore et quae est in genu. Videtur ergo a simili, quod nihil influente prima causa, non possit esse malum ab Angeli et hominis voluntate.
- Adhuc, Si non sit voluntas, non erit in actu voluntatis. Ergo a destructione consequentis, si est in actu voluntatis, voluntas-est : et si voluntas est, oportet quod prima causa influat esse. Ergo si est actu voluntas, oportet quod prima causa influat esse, et quo voluntas est, et quo in actu est : sed quo in actu est, causa mali est. Ergo quo causa mali est, a prima causa est : et sic videtur, quod malum quod ab ipsa fit, ad primam causam referatur.
3. contra. In contrarium est
Quod dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus, quod « bonum causa mali esse non potest, sicut ignis sive caloris non est infrigidare ' ». Deus autem bonum est. Ergo non potest esse causa mali.
Adhuc, Contrarii non est contraria adducere, sed destruere, sicut patet in albo, quod non adducit nigrum, et in omnibus aliis. Ergo cum, sicut dicit Dionysius, boni sit bona adducere, non erit boni adducere malum, sed destruere. Deus autem per se bonum est, et non nisi bonum, et nihil aliud nisi bonum.
Adhuc, Matth. vii, 18: Non potest arber bona malos fructus facere, neque arbor mala bonos fructus facere. Et, ibidem, xii, 33: Aut facite arborem bonam, et fructum ejus bonum: aut facite
arborem malam, et fructum ejus malum. Ex his omnibus accipitur, quod a bono non potest esse malum, nec e converso a malo bonum.
Si hoc conceditur, ulterius quaeritur, Utrum malum penea possit esse a summo bono ?
Et videtur, quod non.
Malum enim penea defectus est, ut dicit Dionysius. Dicit enim, quod nec in corpore, nec in anima malum est, hoc est, habet esse. Et jam habitum est per Augustinum in libro LXXXIII Quastionum, quod « causa quae non novit non esse, sive cujus non est non esse, non potest esse causa deficienti 2. » Cum ergo omnis penea defectus sit, nulla penea potest esse causala a primo bono.
In contrariumhujus est,
Quod dicitur, Amos, iii, 6: Si erit malum in civitate, quod Dominus non fecerit? Isa. xlv, 6 et 7: Ego Dominus, et non est alter: formans lucem et creans tenebras, faciens pacem et creans malum. Ergo malum penea ad minus a summo bono est.
Adhuc, Augustinus dicit, quod « omne quod justum est, bonum est. » Et arguit ulterius a nomine ad casum, quod « omne quod juste fit, bene fit. » Et quod justum est, et bene fit, a summo bono est. Ergo cum penea juste fiat peccatoribus, penea a summo bono est.
ULTERIUS quaeritur, Si haec penea quae est corruptio boni naturalis, sive pronitas ad malum, a summo bono est?
Et videtur, quod non.
- Dicit enim Augustinus in libro de Nuptiis et concupiscentia contra Julianum Pelagianum, quod « ex hac penea tamquam ex filia peccati, peccatum originale innascitur in nobis parvulis. » Quod autem ex malo est, et ex quo malum est, a summo bono esse non potest :
<--- Page Split --->
et sic poena a summo bono esse non potest.
- Adhuc, Generaliter dicitur, Sapient. 1, 13 et 14, quod Deus mortem non fecit,... sed sanabiles fecit nationes orbis terrarum. Et, ibidem, 11, 24 quod invidia diaboli mors introivit in orbem terrarum. Et, ibidem, 1, 16 quod impii manibus et verbis accersierunt illam, scilicet mortem. Ergo videtur, quod Deus nullum malum fecerit, et quod nullum malum possit esse a summo bono. Ergo nec hoc malum quod maxime causa mali est, quod est pronitas ad malum.
Sed contra. In contrarium hujus est,
Quod dicit Gregorius, quod per justitiam Dei fit, quod peccatum quod per pœnitentiam citius non deletur, suo pondere ad aliud trahit. Non autem habet pondus nisi pronitatem. Videtur ergo, quod pronitas illa per justitiam Dei fiat : et sic fit a summo bono.
Adhuc, Augustinus in libro Confessionum : « Jussisti, Domine, et sic est : ut poena sit sibi omnis inordinatus actus. » Non autem poena est nisi pondere trahente ad malum et diminuente bonum. Cum ergo hoc jussu Dei fiat, sequitur quod a summo bono fiat.
Adhuc, Isa. vi, 10 : Excæca cor populi hujus, et aures ejus aggrava, et oculos ejus claude : ne forte videat oculis suis, et auribus suis audiat, et corde suo intelligat, et convertatur, et sanem eum. Ex hoc expresse accipitur, quod pronitas ad malum et difficultas ad bonum infligitur a Deo : et sic malum hoc a summo bono est.
Solutio. Dicendum est, quod a summo bono effective nullo modo potest esse malum. Cujus causa est, quia summum bonum non est nisi bonum : et licet operatio sua quae est creatio, voluntaria sit, ut dicit Damascenus, quod creatio est opus voluntaris existens : tamen voluntas ab essentia non separatur. Et ideo una est voluntas trium, si una est es-
sentia trium : et tres sunt unum summum bonum. Et ideo bonum non potest esse nisi boni diffusivum et vocati vum : et omne quod vocatur ab ipso ad esse, in bono plantatum est, et ad bonum conversum, sicut in antehabitis probatum est. Aliter sequeretur, quod essentiali operatione bonum esset a malo : quod nullus accipit intellectus. Quia, sicut dicit Dionysius, sicut ignis sive caloris non est infrigidare, ita boni non est malum facere. Et licet calidum accidentali operatione aliquando faciat ad citius infrigidandum, vel fortius infrigidandum, sicut de nube grandinis in libro Meteororum dicit Aristoteles, tamen operatione essentiali non facit hoc. Et ideo a primo et summo bono, quod non nisi bonum est, nullo modo malum esse potest. Sed, sicut dicit Proclus, ab eo quod aliud quam bonum est, quod bonum participat, et non est per essentiam bonum, potest fieri malum. Hoc enim vel naturali perversione corruptum, vel electiva aversione depravatum, potest averti a bono ad quod naturaliter est, et in quo naturaliter plantatum est, et sic egredi in opus et esse causa mali : eo quod sic summo bono privatum est, et malum, ut dicit Augustinus, non nisi privatio boni est.
Ad primum ergo dicendum, quod in causis ordo est. Et verum est, quod si tertium est a secundo eo ordine quo secundum est a primo, sequitur quod tertium sit a primo : si autem tertium est a secundo eo defectu quo secundum deficit a primo, tunc non sequitur : quia secundum deficit a primo in eo quod non habet a primo. Et ita est de Angeli et hominis voluntate. Aversionem enim ab incommutabili bono, et etiam potentiam aversionis non habent a primo, sed ex seipsis in quantum sunt ex nihilo. Malum autem est quod fit per aversionem ab incommutabili bono. Et ideo non procedit argumentum.
Ad aliud dicendum, quod si prima causa omnino subtraheret causalitatem,
<--- Page Split --->
secunda non esset, nec operaretur. Sed quando prima causa influit causalitatem quoad aliquid, scilicet quoad esse, et quoad potentiam operandi: et secunda causa vertibilitate propria avertitur ab influentia prime causae, quae est bonitas quam influit causa prima: tunc incidit corruptio boni, quae est malum: et tunc illud malum est a secunda causa, et non a prima. Et est simile, quod ars architectonica manui secantis influit secare ad lineam rectam. Si autem manus tremat, vel contracta sit, vel lignum nodosum, secatio non fiet ad lineam rectam. Et tunc sectio non recta, quae malum est, a manu vel ligno nodoso fit, et non ab arte: eo quod tunc non secat secundum quod ei influitur ab arte, sed secundum id quod manus vel lignum deficit ab arte.
Ad aliud dicendum, quod sicut jam habitum est, si nihil influeret prima causa in secundam, secunda nihil penitus esset. Sed hoc non est verum. Et est bonum simile quod ponit Augustinus de claudicatione. Sed sicut in claudicatione claudicatio quae malum gressus est, non potest referri ut ad causam ad virtutem gressibilem quae in genu vel femore sita est, sed ad solam tibiae curvitatem. Item, sicut gressus sub curvitae acceptus, non potest referri nisi ad curvitatem, et non ad virtutem gressibilem ut ad causam. Sic malum in opere non potest referri nisi ad aversionem, et opus sub forma mali acceptum, referri non potest nisi ad voluntatem aversionis, et non ad summum bonum ut ad causam. Sicut tamen in claudicatione quidquid gressus est, et existentiam habet sive substantiam, non refertur ad causam nisi ad virtutem gressibilem primo, et secundo ad tibiam ut tibia est: ita quidquid in opere sive in motu voluntatis essentiae vel substantiae est, ad primum bonum refertur ut ad causam primam, et ad voluntatem ut voluntas est, ut ad secundam causam. Et ideo malum dicitur nulla esse substantia vel essentia in Glossa super illud Psalmi lxvni, 3: Infi-
xus sum in limo profundi, et non est substantia. Et dicitur esse nihil in Glossa super illud Joannis, 1, 3: Sine ipso factum est nihil quod factum est. Sicut enim Boetius in Consolatione philosophiae dicit : « Esse verum uniuscujusque est, quod ordinem retinet servatque naturam. » Malum autem est, quod ab esse recedit, et corruptio est ordinis naturae : et quod hoc modo ut corruptio ab esse recedit, nihil est. Et si dicatur, corrupti o est: ergo aliquid est : est fallacia secundum quid simpliciter.
Ad aliud dicendum, quod consequentiae ista bona sunt usque ad illam, secundum quod in actu voluntatis est, causa mali est: haec est enim falsa simpliciter proposita: non enim causa mali est secundum quod in actu voluntatis est, sed secundum quod in actu tali est aversio ab incommutabili bono.
In quod in contrarium est, concedenAd object. dum est.
Tamen hoc quod de Matthaeo induciAd object.3. tur, quod generaliter probare videtur, quod a nullo bono possit esse malum : cum Augustinus dicat, quod malum non sit nisi a bono, hoc est, a bona Angeli vel hominis natura. Dicendum, quod arbor bona dicitur ibi per similitudinem ad liberum arbitrium, vel voluntas cum conversione habituali et actuali ad summum bonum. Illa enim ut talis egrediens in actum, non facit nisi fructum bonum. Sicut arbor quae actualiter concepit succum bonum et plene digestum in organis arboris, sole movente et impragnante arborem, non potest facere nisi fructum suavem. Et sicut arbor mala quae concepit sucuum malum ad plenum non digestum calore solis, sed (sicut dicit Philosophus in IV Meteororum) molinsim sive indigestionem passum, non potest facere fructus bonos. Ita voluntas sive liberum arbitrium conversa ad commutabile bonum, et nullo calore amoris ordinata ad primum bonum, tentatur a concupiscenia sua, illecta dulcedine boni commutabilis, et abstracta ab amore boni
<--- Page Split --->
incommutabilis : ideo fructum bonum non potest facere in quantum talis. Et ideo. dicitur, Jacobi, i, 13 et 14 : Nemo cum tentatur, dicat quoniam a Deo tentatur... Unusquisque vero tentatur a concupiscentia sua, abstractus et illectus. Et sicut dicit Augustinus, hoc est totum rationalis naturae malum : quia tunc fruitur utendis, et utitur fruendis. Sicut tamen innuit in Littera, cum dicit : Aut facite arborem bonam, etc. 1, una voluntas quae per naturam bona est, per aversionem vel conversionem potest esse causa boni et mali : et sic ab eo quod est bonum, est malum.
Et si dicas, quod talis natura potest esse bona et mala. Dicendum, quod falsum est. Natura enim in eo quod natura, non potest esse nisi bona : quia a bono est. Unde Dionysius dicit, quod « data naturalia etiam in demonibus bona sunt. » Et quamvis possit esse mali causa, non propter hoc tamen mala est. Quia probat Aristoteles in IX Metaphysicae, quod propter potentiam mali nihil malum est : quia potentia mali nihil ponit de actu sive forma mali. Et natura bona se habet ad voluntatem bonam et ad voluntatem malam, sicut bona terra se habet ad arborem bonam et ad arborem malam : radicantur enim bona e et mala e voluntates in una natura bona, sicut arbores bona e et mala e in una bona terra.
Adquest.
Ad id quod ulterius quaeritur de malo pene, dicendum quod hoc est malum : quia est contrarium naturae bona, ut dicit Augustinus ; et in quantum contrarium, peneale est in dissensu naturae. Et hoc est ideo, ut dicit Dionysius, quia destitutio et corruptio est modi, commensurationis, et harmoniae, in quibus natura consistit. Et hoc quidem malum in inferente sive agente aliquid est, sed in sufferente non nisi corruptio est. Sicut decollatio in decollante percussio est, in
decollato autem tantum interitus. Et hoc modo quo est sic, a summo bono est : quia sic justum est, et juste fit. Justum enim est, quod fiat retributio pro meritis. Hoc autem modo quo corruptio et dissolutio est penea, est contraria naturae bona, et in natura bona est, et sic causam efficientem non habet, sed deficientem potius, ut dicit Augustinus : causatur enim a perversitate malae voluntatis, et non est a Deo, nisi sicut dicitur tenebra esse a sole quando lumen non influit. Et sic penea inferni ordinando et infligendo est a Deo et a bonitate Dei, instrumentaliter autem ab igne : sed sicut in subjecto est, in bona natura est dissolutio ipsius.Et subtiliter loquendo non habet esse vel essentiam veram, sed est dissolutio et corruptio modi, commensurationis, et harmoniae, qua conservant bonam naturam in vero esse. Hoc tamen fit ordine justitiae divinae, quae ordinat culpa malum per peneam, et redigit ad bonum ordinis quod in seipso bonum esse noluit.
Et sic intelliguntur dicta Amos et Isaie.
Ad dictum Augustini patet solutio per haec quae dicta sunt.
Ad id quod ulterius quaeritur de penea Ad qua pronitatis ad malum, leve est solvere. Est autem talis penea triplex consideratio, scilicet secundum comparationem ad naturam cujus penea est. Et secundum comparationem ad causam meritoriam, quae est culpa, cujus ordinatio est. Et secundum comparationem ad justitiam, cujus inflictio est Et primo quidem modo inobedientia est inferiorum virium ad rationem, quae inobedientia non est ex aliquo existente vel substante secundum quod hujusmodi est : sed fundatur in corruptione boni naturalis secundum dissolutionem modi, commensurationis, et harmoniae, quibus se deberent habere inferiores vires ad
<--- Page Split --->
obediendum rationi. Et sic non est à Deo, nisi sicut tenebra a sole retrahente lumen, et defectum influxionis modi, commensurationis, et harmoniae, pro causa habet. Secundum autem compararationem ad causam demeritoriam, causam efficientem non habet, sed deficientem, ut superius dictum est. Sed in comparatione vero ad justitiam divinam, quae bonitas Dei est, quae infligendo
eam ordinat culpam, a summa bonitate est, secundum quod summa justitia summa bonitas est. Sic justum est, ut dicit Gregorius in Dialogis, ut qui non vult cum potuerit, infligatur ei non posse cum voluerit.
Et sic intelliguntur auctoritates Gregorii, Augustini, et Isaïæ super his inducæ.