QUÆSTIO XXVII.
De oppositione mali ad bonum
Deinde quæritur de oppositione mali ad bonum.
Et circa hoc quæritur duo, scilicet si opponatur? Et,quo genere oppositionis ?
Et primo quæruntur quinque.
Primo enim quæritur, Utrum universaliter omni bono opponatur malum ?
Secundo, Si malum habeat esse in bono universaliter ?
Tertio, Si malum sit corruptio boni universaliter ?
MEMBRI PRIMI
Quarto, Si malum est corruptio boni, quomodo corrumpat illud, et quod sit bonum illud ?
Quinto, Si malum in omnibus corporalibus et spiritualibus sit per unam rationem, vel diversas ?
ARTICULUS I.
Utrum omni bono opponatur malum ?
Quæratur ergo, An omni bono opponatur malum ?
Et videtur, quod sic.
MEMBRUM I.
Utrum universaliter omni bono opponatur malum ?
Primo ergo quæritur, Utrum universaliter omni bono opponatur malum ?
Opposita enim secundum rationem formæ opposita sunt : subjectum enim, ut dicit Aristoteles in primo Physicorum, nulli opponitur. Quæcumque autem ratione formæ opponuntur, universaliter opponuntur. Ergo omni bono ubicumque sit, opponitur malum. Et sic sequitur, quod etiam divino bono opponitur malum.
Adhuc, Universaliter opponuntur,
<--- Page Split --->
quorum rationes universaliter opposita sunt : boni et mali opposita sunt rationes in omnibus : ergo bonum et malum opponuntur in omnibus.
Adhuc, Si aliqua opponuntur gratia forma, inter ea in quibus simplicius et verius est forma illa, major est oppositio : eo quod magis distant illa ab invicem. Bonum et malum opponuntur, hoc constat : ergo ubi simplicius est forma boni et verius, illud magis opponitur malo. Simplicissime autem et verissime forma boni in summo bono est. Ergo in illo maxime opponitur malo.
Hoc etiam videtur velle Augustinus in libro XI de Civitate Dei, ubi didicit, quod « vitium contrarium est Deo. »
Si forte dicat aliquis, quod ista rationes tenerent, si bonum et malum opponerentur contrarie : sed hoc non est verum, sed opponuntur ut privatio et habitus.
OBJICITUR in contrarium, quod multo magis hoc tenet de oppositis ut privatio et habitus : quia privatio non potest definiri nisi per habitum : et ideo ubi habitus simplicior est, magis apparet oppositio privationis.
Præterea , I n V I I I Metaphysicæ vultAristoteles , quodetiamcontrariasecun - dumoppositionis distantiam reducanturadoppositionem privationis e t habitusetiamsecundum s u a s causas essentiales , u t patetinalboetnigro . S i enimalbumcausatur e x diffusione luminis i n clarasuperficie , nigrum e x privatione talisdiffusioniscausabitur . Etsicalidumcau - satur e x m o t u a centro a d circumferen - t i a m , frigidum ( u t dicit Avicenna ) exabcsissione s i v e privatione talismotuscausabitur . Etsic videtur , q u o d magistenet i n privative oppositis , q u a m incontrariis .
- Adhuc, Videtur quod summo bono opponitur malum : quia quod corruptivum est alterius, opponitur ei et est contrarium illi. Malum autem boni
summi est corruptivum. Ergo videtur ei esse oppositum. Habitum enim est in praehabitis, quod summum bonum relucet in omnibus bonis quae participativbona sunt. Et constat, quod illa resplendentia summi boni privatur per malum : est enim malum privatio primaforma boni in qua plantatum est bonum quod est a bono, et per quam bonum creatum convertitur ad bonum primum. Et sic videtur, quod malum privatio sit et corruptio primi boni.
- Adhuc, Constat, quod secundum bonum nec est nec intelligitur sine forma primi boni, ut dicit Augustinus : ergo videtur, quod a forma boni corrumpi non potest nisi corruptione formae primi boni : illa enim manente in ipso, semper et est et intelligitur et dicitur esse bonum, et non malum. Et est simile de forma exemplaris in exemplato, quando exemplatum plantatum est in forma exemplaris : illius enim corruptio non potest esse, nisi corruptione forma exemplaris corrumpatur.
Si autem hoc concedatur, contrarium est quod probatur in philosophia, quod
Si primum bonum, nec habet oppositum, nec simile : et sic bono primo nihil est oppositum.
Adhuc, Si oppositum sibi esset aliquid : tunc ipsum et suum oppositum nata essent fieri circa idem : et sic malum posset cadere in primum bonum : quod omnino absurdum est.
ULTERIUS quæritur , Quale malum o p - ponitur b o n o naturæ ?
Si enim hoc sit malum culpæ : cum illud etiam opponatur bono gratiae, tunc videtur unum opponi duobus uno genere oppositionis : quod est contra Aristotelem in primo Topicorum. Si autem dicatur, quod hoc sit malum pænæ quod opponitur bono naturæ : tunc videtur, quod malum culpæ non corrumpit vel vitiat bonum naturæ : quod est contra omnes sanctos, Dionysium, et Augustinum, et alios : et contra Evangelium
<--- Page Split --->
Lucee', ubi incidens in latrones spoliatus est (ut dicit Glossa) gratuitis, et vulneratus in naturalibus. Et constat, quod utrumque istorum non est factum nisi per peccatum. Ergo per peccatum vulnerantur naturalia. Malum ergo culpae contrarium est bono naturae, vel oppositum : quia nisi esset oppositum, non esset corruptivum ipsius, ut dicit Dionysius.
Solutio . Dicendum , quodsicutinphilosophiaprobatumest , primumbo - numinseconsideratumetabomnibusparticipantibusipsumseparatum , nechabetconsortem , necsimilem , neccom - parem , necoppositum , neccontrarium , necadversarium . Ethocexproprietatibusprimiinphilosophicisirefragabiliterprobatumest , etabAvicennaetabAlgazeleinmetaphysicissuis , etinlibrodeCausisanobis . Siautemprinumconsidereturinparticipantibusipsum , aquibusnonsecundumprimametpurambonitatemparticipatur , utinlibrodeCausisprobatumest : tuncrecipitplusetminus , etsimileetcontrarium .
Unde cum quaeritur, Utrum universaliter omni bono opponatur malum? Dicendum, quod non : quia primo bono in se considerato nullum opponitur malum.
Si autem quaeritur, Utrum bonum participative dictum, universaliter habeat malum oppositum? Dicendum, quod sic. Quod patet ex verbis Dionysii, qui ostendit malum esse privationem boni tam in daemonibus quam in animabus rationalibus et sensibilibus et vegetabilibus, et in corporibus secundum omnes differentias corporum, et etiam in multum vulgata materia malum, et in nullo habere aliquid vel dicere, sed esse privationem boni quod consistit in modo, commensuratione, et harmonia ordinis. Quae probatio nihil valeret, nisi omni bono per participationem dicto malum esset oppositum.
Adobjectaautemprimumetsecun - dumdicendum , quodoppositioquidemestsecundumformametsecundumra - tionesformales . Sedcommunitasformæinparticipantibusformamnonestuna . Sedquædamestcommunitasunivoci : etdehacproceduntobjectiones . Etquædamestcommunitasanalogiæ , inquaidquodveresecundumformamdicitur , estinuno , etnoninaliisnisisecundummodumquemdamhabitudinisadillud : etdetalicommunitatenonproceduntrationes . Illienimquodsicsecundumformamcommunedicitur , multaacciduntinunoquænonacciduntinalio . Etestexemplumdenecessario , quoddiciturdeeoquodestensnecesse , etdeeoquodnonpotestalitersehabe - r e : eteiquodestensnecesse , nullumopponiturcontingensvelpossibile : eitamenquodestimpossibilealitersehabere , peraliquemmodumopponituretcontingensetpossibile : sienimcom - parareturadcausamperquamexivitinesse , etcontingenseritetpossibile . Etsicestdebonoquodpercommunitatemanalogiædiciturdecreatoetincreato : etsimpliciterestinbonoincreato , inaliisautemsecundummodum , quiasci - licetsuntabono , etinbono , etadbonumillud , utdicitDionysius . Etideoacciditeioppositiomalisecundumquodparticipativedicitur , quænonacciditeisecundumquodinseaccipituretutprimumbonum , quodessentialiterbo - numestetcausaboni .
Adaluddicendum , quoddeformisunivocedictisbeneproceditobjectio : deformisautemperanalogiamcommunibusnihilvalet . Ethujuscausadictaestinpreahabitisdebono . Ibienimprobatumest , quodmalumnonpotestessenisiabonoetinbono , quodavertipotestaprimobono .
AddictumAugustinidicendum , quodvitiumsivemalumnonestcontrariumDeoinseutprimobono : quiailludnec
<--- Page Split --->
vitiat, nec vitiare potest, illi enim nocere non potest : sed dicitur contrarium large, quia vitiat et corrumpit bonum quod est ab ipso, et in ipso, et ad ipsum.
Ad 5. Ad aliud dicendum, quod si privatio et habitus acciperentur secundum formam univoce dictam, tunc valeret ratio introducta : sed hoc non est, ut jam habitum est.
Ad 6. Ad aliud dicendum, quod forma summi boni non est essentialiter forma boni per participationem dicti : et ideo essentialiter non corrumpitur, sed rependentia vel imitatio vel similitudo ad ipsum, hoc est, per accidens, scilicet corruptione boni in quo respondet, et quod imitatur ipsum, et simile est ei : hoc enim susceptibile est mali, et non primum bonum.
Ad 7. Per hoc patet solutio ad sequens. Concedimus enim, quod licet bonum secundum nec sit, nec intelligitur sine forma primi boni : tamen corrupta forma boni secundi, per accidens corrumpitur resplendentia formæ primi boni, sed ipsa in se manet incorruptibilis.
Ad object. Quod in contrarium objicitur, concedendum est.
Ad quest. Ad in quod ulterius quaeritur, dicendum, quod in omni culpa pœna est, ad minus pœna damni, quæ etiam culpabilis est, quia voluntaria est. Ipsa enim aversio a bono incommutabili, privationem dicit boni incommutabilis, quæ pœna maxima est, et contrarium naturae boni : quod innuit Psalmus vii, 1, secundum Hieronymi translationem : « Conserva me, Domine, quoniam speravi in te : et bene mihi non est sine te 1. » Joan. xiii, 5 : Sine me nihil potestis facere. Et per hanc pœnam malum culpæ opponitur etiam bono naturae. Et hoc modo unum opponi duobus nihil est
inconveniens, propter duo quæ sunt in illo, sicut dicit Aristoteles in II Ethicorum, quod « voluntarium propter diuquæ sunt in ipso, opponitur duobus, scilicet involuntario per ignorantiam, « involuntario per violentiam. »
MEMBRI PRIMI
ARTICULUS II.
Quo genere oppositionis opponitur malum bono ?
Secundo quaeritur, Quo genere oppositionis opponitur malum bono ?
Videtur autem, quod non opponitur contrarie.
Contrarium enim non est in contrario, nec potest esse. Dicunt autem omnes sancti Doctores, Augustinus, et Dionysius, et alii, quod malum est in bono : ergo malum et bonum non possunt esse contraria.
Adhuc, Utrumque contrariorum est in actu : sed quod nihil est existentium, et nihil in existentibus, actu esse non potest : ergo nulli est contrarium. PRIMA patet per inductionem in omnibus contrariis. SEGUNDA probatur a Dionysio in libro de Divinis nominibus, ubi omnia inducendo probat, quod malum nec est aliquid existentium, nec aliquid in existentibus 3. Ergo malum et bonum non possunt esse contraria.
Nec possunt opponi ut privatio et habitus, ut videtur.
- Privatio enim on salvatur in habitu, nec e conv rs. habitus in privatione :
<--- Page Split --->
malum autem substantivatur in bono, ut dicunt Augustinus et Dionysius : ergo malum et bonum non opponuntur ut privatio et habitus.
- Adhuc, De privatione non est regressio in habitum, ut patet in caecitate, et surditate, et aliis : de malo autem regressus est ad bonum : ergo bonum et malum non opponuntur ut privatio et habitus.
. Videtur etiam, quod non opponantur ut relativa.
Relativa enim posita se ponunt, et perempta se perimunt, et secundum eumdem casum ad convertentiam dicuntur. Et sic se non habent ad invicem bonum et malum : non enim si bonum est, malum est, nec bonum mali bonum est, nec malum boni malum est. Bonum ergo et malum non opponuntur ut relativa.
Nec opponuntur ut affirmatio et negatio. Non enim alterum negat quod ponit reliquum. Et sic videtur, quod nulla generis oppositione opponuntur.
w. In contrarium hujus est quod dicit Augustinus in Enchiridion, quod « in his duobus contrariis quae sunt bonum et malum, fallit illa regula dialecticorum, quae dicit contraria simul in eodem esse non posse 1. » Ergo sunt contraria.
1. Et GRATIA hujus ulterius de verbo Augustini.
Dicit enim, quod malum non coalescit nisi in bono : et sic malum in bono est : et sic regula dialecticorum fallere videtur.
Adhuc, Dionysius dicit, quod malum non est nisi mixtum bonum. Mixta autem licet in excellentiis virtutum suarum non habeant miscibilia, tamen actu simul habent ea, ut dicit Avicenna. Si ergo malum est mixtum bonum, in illo mixto actu est et bonum malum, quamvis
nec bonum sit in excellentia virtutum nec malum.
- Adhuc, Dionysius dicit, quod malum non est nisi diminutum bonum. Sed in omni diminuto aliud est diminuens, et aliud diminutum. Illud ergo diminuens aut est bonum, aut malum. Non bonum : quia bonum non diminuit bonum. Ergo malum. Ergo malum est mali : et hoc abibit in infinitum, ut dicit Aristoteles. De illo enim malo iterum quaeritur : si enim est diminutum bonum, aliud erit diminuens, et aliud diminutum : et non eritstare, nisi detur aliquod esse primum malum quod omnis mali malum est, sicut datur primum bonum quod omnis boni bonum est. Et ex hoc sequitur, quod aliquod est principium mali, sicut aliquod principium boni. Et hoc negat Dionysius, dicens, quod « malum nec principium est, nec ab aliquo principio. » Si enim principium est, aliquod existentium est : et si est, in quantum est, bonum est : et non potest intelligi, quod bonum mali sit productivum.
In contrarium dicti Augustini est, sed contra quod
Non potest intelligi, quod contraria simul sint in eodem. Contraria enim sunt, ut dicit Aristoteles in Prædicamentis, et Boetius in Topicis, quae posita sub eodem genere maxime a se distant, et mutuo se expellunt ab eodem susceptibili. Quæ autem talia sunt, simul esse intelligi non possunt.
Adhuc, Augustinus videtur dicere opposita. Dicit enim, quod malum non est nisi corruptio boni : et sic videtur malum esse boni privatio : et si est boni privatio, non potest esse contrarium. Quæritur ergo, Quomodo sit contrarium, et quomodo privatio ?
Adhuc, Contraria videntur esse directe : si enim accipiantur duo opposita, et duo ad hæc sequentia, sic propositum dicitur de proposito, et oppositum de opposito secundum doctrinam Aristo-
<--- Page Split --->
telis. Sunt autem duo contraria, avaritia et largitas : et duo directe contraria, malitia et bonitas. Sequitur ergo, si largitas est bonitas, avaritia est malitia. Dicit autem Aristoteles in Magnis moralibus, quod virtus est bonitas, et quod vitium est malitia : virtus autem et vitium contrarie opponuntur : ergo denominative dicta ab eis, contrarie opponuntur : ergo bonum et malum opponuntur contrarie : simul ergo in eodem esse non possunt : quod est contra Augustinum.
Quæst. 2. ULTERIUS quæritur, Si, sicut dicunt Dionysius et Augustinus, malum est in bono substantivatum, non potest esse in bono nisi sicut in subjecto : quomodo ergo potest esse contrarium vel oppositum, cum dicat Aristoteles in primo Physicorum, quod subjectum neutri contrariorum est contrarium, sed utriusque susceptibile et salvativum ?
Videtur enim esse mirabile et contra philosophiam, quod malum sit boni corruptivum sicut contrarium contrarii, et quod boni sit salvativum et substantivum, et dans ei virtutem pugnandi contra bonum : quae omnia de malo et bono dicit Dionysius.
litteræ Dionysii) malitia est : quia sic est boni privatio, et sic cadit in malum quod vocatur demens concupiscentia. Ut autem conversio est ad bonum commutabile, obscura resonantia est primi boni, quod omnes appetunt, et propter quod agunt quidquid agunt. Et sic subjectum est malitiae, quæ corruptio est modi, commensurationis, et harmoniae. Et hoc modo est contraria castitati : sic enim aliquid existentium est, et aliquid in existentibus, et actu est, in quantum autem est privatio ordinis ad rationem in modo, commensuratione, et harmonia, neque existentium est aliquid, neque in existentibus, neque actu est, nisi sicut corruptio dicitur esse actu quando corrumpit : cum tamen corrumpi non sit nisi deficere et privari. Et iste est verus intellectus Dionysii et Augustini. Sic ergo opponuntur malum et bonum, et ut privatio et habitus, et ut contraria.
Nec valet argumentum : quia non ut contraria sunt in eodem, nec unum in alio, sed ut privatio est in subjecto, quod retinet aliquid aptitudinis ad habitum et ad actum. Aliter enim cæcitas non esset deformitas in oculo, sicut nec est deformitas in lapide. Et propter hoc cæcitas dicitur malum oculi, et non malum lapidis.
SoLUTIO. Dicendum, quod bonum et malum secundum sua nomina opponuntur ut privatio et habitus, sed secundum suas essentias quas nominant, sive secundum qualitates quas servant, opponuntur ut contraria.
Ad 1 et 2. AD PRIMUM ergo dicendum, quod malum nomen impositum est a privatione : sed id cui impositum est, dispositio est, vel dispositum est dispositione cui annexa est privatio. Et est exemplum Dionysii, fornicatio et castitas. Fornicatio enim dispositio est et qualitas a qua dicitur fornicator, quae dispositio in quantum est privans ordinem concupiscibilis in modo et commensuratione et harmonia ad rationem rectam (ut ibidem dicit Maximus in scholio, quod appositum est
Et sic patet solutio ad ea quae objecta sunt de contrarietate.
Ad 10 quod objicitur de oppositione privationis et habitus, dicendum, quod privatio duplices habet considerationes. Potest enim considerari ut privatio est, et ut deformitas sive malum est. Et primo quidem modo non privatur in habitu : quia sic nihil est. Cæcitas enim, ut dicit Anselmus, non est plus aliquid in oculo quam in lapide. Secundo autem modo considerata fundatur in aliquo quod est habitus : et sic cæcitas oculi est fœditas et malum et turpitudo, et non lapidis.
Ad 10 quod objicitur de regressu, dicendum quod duplex est privatio : perfecta, et imperfecta, ut dicit Aristoteles in
<--- Page Split --->
V Metaphysicae. Perfecta est, quae privat et potentiam et habitudinem ad actum et habitum. Et talis privatio est mors, et cavitas perfecta : et de hac non est regressus ad habitum. Et est privatio imperfecta, quae non privat nisi habitum et habitudinem in parte, et non in toto : et talem privationem dicit malum in moribus. Et ideo a tali privatione potest esse regressus ad habitum.
Ad id quod objicitur de relativis, concredendum est. Bonum enim et malum non sunt relativa nisi secundum genus.
SIMILITER concedendum est, quod non opponuntur ut affirmatio et negatio, sive ut contradictoria.
Ad DICTUM Augustini in Enchiridion, jam patet solutio. Etenim contraria non sunt in eodem, sed ut opposita ut privatio et habitus, eo modo quo dictum est. Habitudo enim potentiae ad actum boni, quae est habitudo inferiorum potentiarum ad rationem sive rationis ordinem, disposita dispositione mali, diminuta et imperfecta et corrupta est ad bonum. Et secrundum hoc potentia cum habitudine substrata est malo, secundum quod refertur et radicatur in substantia animae secundum partem inferiorem. Et sic nec opponitur malo, nec opponitur bono. Est tamen bonum secundum id quod habitudinis habet esse ad bonum : quia quod est ad bonum, bonum est. Et sic opponitur malo, et non est subjectum ejus. Nec in inconveniens oppositum esse in opposito, quod uno modo est subjectum et alio modo oppositum.
Et sic verum est dictum Augustini : et tamen non fallit regula dialecticorum. Regula enim dialecticorum intelligitur sic, quod opposita ut opposita non sunt in eodem. Dictum vero Augustini instat de his quae uno modo sunt opposita, et alio modo subjecta. Sic enim omnis privatio imperfecta est in aliquo sui
habitus, secundum quod malum et fecdum est.
Ad id quod dicit Dionysius, quod malum est mixtum bonum, dicendum quod large sumit mixtum, secundum, scilicet quod in mixto virtus miscibilium remissa est et diminuta et fracta. Et est locutio per similitudinem et translationem. Bonum enim virtute sua destitutum et remissum et privatum in parte, dicitur mixtum, propter similitudinem destitutionis et remissionis virtutum miscibilium in mixto. Unde in argumento illo peccatum est, quod in secundo Topicorum vocat Aristoteles peccatum in problematibus, quod est transferre positam locutionem. Non enim sequitur, si aliqua per translationem similia sunt in uno, quod similia sunt in omnibus.
Ad id quod loquitur de dicto Dionysii, si malum sit diminutum bonum, dicendum quod sic, sicut probatum est.
Ad hoc autem quod objicitur, quod aliud est diminuens et aliud diminutum, dicendum quod si aliud intelligitur in ratione, falsum est : diminutum enim bonum est diminuens bonum per actum suum. Liberum enim arbitrium cum aversione ab incommutabili bono, est diminuens bonum per suum actum quod est bonum naturale. Elongat enim ipsum ab incommutabili bono, et facit ipsum minus habile. Si autem quaeritur de diminuente illud bonum, dicendum quod ipsum per seipsum, hoc est, per aversionem propriam est diminuens : et sic est status in illo, et non procedit ulterius.
Quod in contrarium objicitur, jam solutum est. Malum enim in actu et habitu contrarie opponitur bono in actu et habitu. Malum autem secundum rationem mali, et bonum secundum rationem boni, ut privatio et habitus opponuntur, sicut jam saepius determinatum est. Et sic in eo quod est contrarium, alia est ratio contrarii, et alia oppositi ut privatio et habitus : et hoc non est inconveniens.
<--- Page Split --->
Ad quest. 2. Ad id quod ulterius quaeritur, Quomodo aliquid possit esse subjectum et contrarium ? solutum est in antehabitis. Non enim secundum idem potest esse subjectum et contrarium. Dictum enim est in antehabitis, quod uniuscujusque naturae bonum est, quod ultimatum ad proprii et connaturalis habitus operationem, est virtus ejus et statim in optimo. Hoc autem in homine quantum ad inferiores potentias a ratione suasi biles est habitudo ad rationem. Et si habitudo illa in habentibus se potentiis ad rationem consideretur, subjectum erit boni et mali, utriusque salvativum et substantialitativum. Si autem consideretur ad ultimum actum ad quem est, erit bonum malo oppositum, sicut naturale innaturali, et habitus privationi, et bonum malo, et perfectum imperfecto. Et sic bonum imperfectum virtutem tribuit malo pugnandi contra bonum perfectum, sicut gressus sub claudicatione conceptus, virtutem habet pugnandi contra gressum rectum : quam virtutem claudicatio secundum se totam accepta non habet, quia secundum se nihil esset.
Et per hoc patet solutio ad totum.
MEMBRUM II.
Utrum malum habeat esse in bono universaliter ?
DEINDE quaeritur, Si malum habeat esse in bono universaliter ?
Et videtur, quod sic : quia
- Dicit Augustinus, quod malum non coalescit nisi in bono : et loquitur universaliter : ergo videtur, quod malum non sit nisi in bono.
malum est regio boni, tunc bonum est in malo : ergo et malum in bono.
Adhuc, Malum fundatur in culc. quod constat. Aut ergo fundatur in ipso secundum quod est ens, vel secundum quod est unum, vel secundum quod est verum, vel secundum quod est bonum Non secundum quod est ens : fundatur enim in illo quod corrumpit, et non corrumpit ens. Eadem ratione non fundatur in eo quod est verum, vel in eo quod est unum. Relinquitur ergo, quod fundatur in eo quod est bonum.
Adhuc, Corruptio non est nisi in corrupto : malum autem est corruptio boni: ergo malum est in bono.
IN CONTRARIUM est, quod oppositum non est in opposito, nec potest esse : quia licet nata sint esse circa idem, tamen unum non potest esse in alio.
SOLUTIO. Sicut dictum est in praehabitis, bonum uniuscujusque est secundum actum connaturalem et proprium ad quem terminatur virtus ejus, ut in I Ethicorum vult Aristoteles : et est in modo, commensuratione, et harmonia ad illum. Et haec tria habitudinem potentiae dicunt ad ultimum et optimum, quod propter hoc quod ultimum est potentiae, et extremum in bono, est virtus ejus : et ratione horum trium dicitur unumquodque bonum. Et si quaeritur subjectum mali universaliter, dicimus quod tam in corporalibus quam in spiritualibus, ut dicit Dionysius, potentia determinata modo, commensuratione, et harmonia ad ultimum et optimum, sive secundum esse, sive secundum bene esse, subjectum est mali. Sicut patet in cecitate, quae est malum oculi : hoc enim ut malum non est in oculo, nisi secundum quod potentia oculi modo, commensuratione, et harmonia se habet ad visum : eo quod visus est ultimum et optimum a quo determinatur virtus oculi.
- Adhuc, In XII primae philosophiae dicit Aristoteles, quod Pythagorici dixerunt malum boni regionem esse : et si
UNDE malum est in eo quod est bonum, quamvis non sit in ipso secundum quod stat sub actu et habitu boni : quia aliter
<--- Page Split --->
opposita essent in eodem simul : quod esse non potest. Et iste est verus intellectus Augustini.
PYTHAGORICI autem eadem ratione privationem vocabant malum. Et quia privatio relinquit malum cum modo, commensuratione, et harmonia ad formam secundum quam materia receptibilis est formae quae est bonum materiae, dicebant malum esse boni regionem : non peccantes in alio, ut dicit Aristoteles, nisi quia eamdem receptibilitatem dixerunt esse loci et materiae. Hoc enim non est verum, cum locus contineat id quod recipit, et sic formaliter se habeat ad ipsum : materia autem ab eo quod recipit, contineatur. Et ideo dicebant aequale bonum : eo quod hoc ad aequum terminat modum, commensurationem, et harmoniam. Inaequale autem dicebant malum : eo quod secundum modum, commensurationem, et harmoniam ad aequum non respondet, et ideo indeterminatam relinquit potentiam.
AD ALIUD dicendum, quod malum fundatur in ente secundum habitudinem ad bonum, ut jam dictum est : sed non fundatur in ipso secundum quod stat sub habitu et actu boni.
Ad ALIUD dicendum, quod hoc modo corruptio omnis fundatur in corrupto, ut dicit Dionysius : quia non corrumpitur quid existentium : sed circa existens corrumpuntur modi, commensurationes, et harmoniae, quibus se habet existens ad optimum.
«1. Quod objicitur in contrarium, jam solutum est.
MEMBRUM III.
Utrum malum sit corruptio boni universaliter 1?
TERTIO quaeritur, Si malum sit corruptio boni universaliter ?
Et videtur, quod non.
Non enim corrumpit id quod relinquit : relinquit autem ens : ergo non est corruptivum entis. Relicto autem ente, sequitur quod sit bonum in quantum est ens. Dicit enim Dionysius, quod « omnia existentia et non existentia participant bonum. » Ergo videtur, quod bonum non corrumpit ad minus universaliter.
Adhuc, Si visus sequeretur ad subjecti positionem, caecitas non posset esse corruptio visus : quia aliter opposita essent simul in eodem. Ergo a simili, quia bonum sequitur ad positionem entis, malum non potest esse corruptio boni : sequitur enim, si malum est, est : et si est bonum, est. Ergo si malum corruptio boni est : et quod corruptum est, non est : sequitur, quod idem sit bonum et malum, et quod idem est et non est, quod esse non potest.
Si forte quis dicat, quod malum non est in toto corruptum bonum, sed in parte. Videtur, quod hoc sit derisorium. Est enim bonum simplex habitus : simplex autem si corrumpitur, in toto corrumpitur. Si ergo malum est corruptio boni, videtur et universaliter et in toto corrumpi.
Adhuc, Hoc videtur in demonibus et damnatis, in quibus nihil boni videtur : nec relinquitur ibi potentia ad bonum, nec habilitas, nec habitus et actus
<--- Page Split --->
boni. Et sic videtur, quod non in parte, sed in toto corruptum sit et privatum.
Adhuc, Quod impossibile est ad bonum, nullam habet potentiam vel aptitudinem ad bonum, nec habitum, nec actum boni. Dæmones impossibiles sunt ad bonum. Ergo nullam habent potentiam, nec aptitudinem, nec habitum, nec actum boni. Quod autem sic se habet universaliter est privatum bono. Ergo videtur, quod malum ad minus aliquod universaliter sit privativum boni.
Adhuc, Si malum in parte privaret bonum, et non in toto : tunc malum nihil aliud esset nisi diminutum vel particulatum bonum. Bonum autem diminutum vel particulatum, ut dicit Dionysius, non opponitur malo : et si non opponitur, non corrumpit ipsum : et tunc sequeretur, quod malum non esset corruptio boni : quod est contra Dionysium et contra Augustinum. Non ergo potest dici, quod malum in parte corrumpit bonum, sed universaliter.
Adhuc, Nulla privatio sic opponitur habitui, quod in parte privet, et in parte non privet. Si enim sic opponeretur, privatio intenderetur et remitteretur : et sic unus esset cæcior alio, et unus surdior alio : quæ absurda sunt omnia. Ergo si malum privative, opponitur bono, videtur quod universaliter privet ipsum, et non secundum partem.
Sed contra. In contrarium hujus est, quod secundum comparationem dicitur malum, pejus, pessimum : quod non posset esse si malum in toto privaret bonum : tunc enim positivus diceret rem suam in termino, et sic non haberent locum comparativus et superlativus : ambo enim illi gradus excessum dicunt super positivum.
Solutio. Dicendum secundum Augustinum et Dionysium, quod malum universaliter non potest esse privatio boni in aliquo existentium. Et hujus causa dicta est in objiciendo : quia ex quo relinquitur ens, et ens et bonum convertuntur secundum supposita, sequitur quod sit
bonum : et si est bonum, non universaliter est boni ratione privatum. Et hujus causa est, quod bonum dicit intentionem communem, et est de transcendentibus omne genus sicut et ens : et ideo ab ente separari non potest. Secus autem est in aliis privationibus et habitibus, in quibus habitus non ponit nisi particulare ens et determinatum, ut visus : et illi possunt privare privatione particulari, sicut ens in genere determinatum et specificatum privari potest genere remanente. Bonum enim, ut dicunt Aristoteles et Dionysius, est ex una tota et sola causa, malum vero omnifariam. Unde ex particularibus et diversis causis est malum : et ideo non potest privare bonum universaliter : sed privat quoad hoc, vel quoad illud. Et quoad hoc quod privat, non est : simpliciter tamen est : sicut cæcus vel mancus, quoad hoc quod cæcus est, nihil est, simpliciter tamen est : ita privatum habitu, vel actu boni, vel aliqua conditione boni, in quantum tale, non est, simpliciter tamen est, ut dicit Dionysius. Et hoc modo malum nihil est, et privatio est.
Et per hoc patet solutio ad duo prima. Ex quo enim bonum ex universali et tota causa est et sola et perfecta, malum autem ex particulari corruptione, sequitur quod nihil universaliter est malum. Et ex quo bonum intentio communis est ab ente inseparabilis, non erat simile de bono et visu, et de malo et cæcitate.
Er quod dicitur, quod malum non in toto corrumpit bonum, verum est.
Et ad objectum in contrarium, dicendum quod licet bonum sit simplex habitus, non tamen est ex una et simplici causa, et una et simplici conditione : et ideo dicitur esse ex una et tota et universali causa. Tota autem et universalis est, quæ ex omnibus ad boni rationem facientibus est congregata. Et ex illa parte defectus potest esse in parte, et non in toto : et sic incidit malum. Sicut est videre in visu, qui est bonum oculi, et fit ex una et tota et universali causa visus, quæ
<--- Page Split --->
constitut a est ex bona dispositione spiritus visivi clari, non commixti, et ad pupillam directi, et optima dispositione nervi optici, et debita figura et positione et claritate miringarum oculi, et debito ordine humoris crystallini. Ex toto enim illo sic congregato fit bonum oculi. Malum autem oculi omnifariam fit ex quolibet particulari defectu, licet visus sit simplex habitus.
dum quod privat a bono quod est ultimum et optimum potentiae. Bonum enim est indivisio actus a potentia, sicut in antehabitis dictum est.
MEMBRUM IV.
Ad in quod objicitur de damnatis et dæmonibus, dicendum quod non tùniversaliter privati sunt bono, ut dicit Dionysius.
Si malum est corruptio boni, quomodo corrumpat illud, et quod sit bonum illud 1 ?
Et quod objicitur, quod impossibiles sunt ad bonum, dicendum quod impossibilitas illa dupliciter consideratur, scilicet secundum comparationem ad naturam in qua radicatur, et secundum comparationem ad actum, ut scilicet actu boniformes fiant, ut dicit Dionysius. In prima consideratione non est in eis impossibilitas ad bonum : natura enim intellectualis quantum est de se, ordinabilis est ad bonum. In secunda autem consideratione est impossibilitas ex alia causa, scilicet ex ordine justitiae condemnationis finaliter.
PATETetiamperhocsolutioadse - quens : nonenimhabentomnimodamimpossibilitatemadbonum .
ADALIUDdicendum , quodmalumidquodest , estdiminutumetcorruptumbonum : nontamenextrahitrationemoppositionis , sedarationeprivationis : etexhocpugnatcontrabonumquoddeficitabonoperfecto . Inantehabitisenimjamprobatumest , quodbonumsubdefectucausamaliest .
ADALIUDdicendum , quodlicetprivatioinquantumestoppositahabitui , nonintendaturetremittatur : tameninquan - tumprivatcausamhabitus , intendipot - estetremitti . Sicenimnontantumdicitprivationemhabitus , sedelongationemabhabituvelapotentiahabituali , secun -
QUARTOquæritur , Simalumestcor - ruptioboni , quomodocorrumpatillud , etquodsitbonumillud ?
Videtur autem, quod hoc bonum quod corrumpitur a malo,
Non sit bonum gratiae : hoc enim totum tollitur per quodlibet malum mortalis culpae : bonum autem quod corrumpitur a malo, corrumpitur plus et minus per iterationem peccatorum.
Si dicatur, quod hoc sit bonum naturae, quaero quae sit illa natura ? Non enim videtur esse natura intellectus, vel voluntatis, vel liberi arbitrii : haec enim non corrumpuntur in malis : quod patet, quia Dionysius de damnatis et demonibus dicit, quod « data illis naturalia dona nequaquam ea mutata esse dicimus, sed sunt integra et splendidissima. » Ergo videtur, quod malum talium non sit corruptio.
Si forte dicatur, quod tria sunt in anima, ut dicit Aristoteles in II Ethicorum, potentiae, passiones, et habitus. Et potentiarum non est corruptio malum, sed passionum quae sunt affectiones ad bonum, et habituum naturalium virtutum : ita quod naturales virtutes dicantur ex naturalibus acquisitae, secundum quod dicit Glossa super Matth. ix, 1 et seq., quod paralyticus ille naturales habuit
<--- Page Split --->
virtutes, quibus portabatur ad Dominum. Videtur non esse verum. Affectiones enim ad bonum et virtutes naturales sepe sunt in malis in peccato mortali existentibus incorruptæ remanentes : malum ergo non erit corruptio talium affecctionum et talium habituum.
Adhuc, Constat, quod multi Stoicorum fidem non habentes, et in gratia non existentes, qui virtutem ponebant summum bonum, et omnia alia referenda dicebant ad virtutem, affectiones optimas habebant, et virtutes non solum morales, sed etiam heroicas : cum tamen non essent in gratia : videtur ergo, quod malum etiam mortalis peccati, talium affectionum et talium habituum non sit corruptio.
Si forte quis dicat, quod bonum quod dicitur naturae bonum, non est ipsa animae natura, nec potentia, nec affectio, nec passio, nec habitus : sed est habitudo potentiae ad bonum et habilitas, quae magis corrumpitur per peccati iterationem. Haec enim est responsio communis. Videtur hoc non esse verum. Habitudo enim haec comparatio et relatio est, et non est nisi in comparato et relato : nec potest corrumpi, nisi secundum esse quod habet. Non ergo potest corrumpi, nisi in comparato et relato. Comparatum ergo corrumpitur per se, et habitudo illa non nisi per accidens, corruptione scilicet comparati sive relati. Malum autem corruptio est boni per se. Non ergo malum videtur esse corruptio talis habitudinis sive habilitatis.
translatio, non puniet Deus bis in idip sum. Unius ergo mali sive peccati non est nisi unica ademptio boni.
In contrarium autem hujus est,
Quod dicunt Dionysius etAuzustinus, quod malum scilicet est corruptio modi, commensurationis, et harmoniae sive modi, speciei, et ordinis : ergo videtur, quod unum malum plures inferat corruptiones : plurium enim corruptiorum plures sunt corruptiones.
Adhuc, Hoc videtur per Augustinum in libro de Natura boni. Dicit enim, quod homo ex peccato inobedientiae quatuor incidit in pœenas : et hoc idem etiam dicit Beda, scilicet impotentiam sive infirmitatem, ignorantiam, concupiscentiam rerum noxiarum, et malitiam sive malignitatem, hoc est, ad malum pronitatem, secundum quod dicitur, Genes. viii, 21 : Sensus et cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adolescentia sua. Ista enim plures corruptiones sunt : et tamen ex uno oriuntur peccato : corruptio ergo peccati non est una, sed multa.
ULTERIUS quaeritur, Si bonum naturae quod corrumpitur per peccatum, in toto sit auferibile ?
Et videtur, quod sie.
Finitum enim est : si ergo peccatum unum aliquotam tollit illius boni partem, secundum peccatum aequale primo, tantam tollit, et tertium simile, et quartum : tot ergo possunt esse peccata quae totum auferunt bonum.
ULTERIUS quaeritur, Si corruptio haec sit una, vel plures ?
Videtur autem, quod una.
- Unum enim uni opponitur : unum ergo malum unam solam infert corruptionem : est autem una corruptio unius solius corruptio : unum ergo malum corrumpit unum solum.
Nec valet solutio quam quidam ponunt, scilicet quod secundum peccatum non tantam tollit quantam primum, sed tollit aliquotam residui, sicut est in divisione in infinitum in continuo. Dicit enim Aristoteles, quod « nihil per aliquotas dividitur in infinitum, sed stat divisio acceptis aliquotis per divisionem. »
- Hoc etiam videtur per hoc quod dicitur, Nahum, 1, 9 : Non consurget duplex tribulatio : sive, sicut dicit alia
Praeterea, Non est ratio quare secundum minus tollat quam primum : cum bonum naturae magis debile sit ad resi-
<--- Page Split --->
• stendum secundo quam primo,et peccatum secundum tantæ virtutis sit in corrumpendo quantæ primum. Unde dictum istorum figmento est simile.
- ULTERIUS quaeritur, Cum peccatum sit mortale et veniale, utrum quodlibet istorum faciat istam corruptionem?
Et, videtur quod non.
Veniale enim compatitur secum bonum gratiae et non corrumpit ipsum : ergo multo magis compatitur secum bonum naturae, ita quod non corrumpit ipsum.
- SOLUTIO. Sicut in antehabitis dictum est, unumquodque existentium, ut dicit Aristoteles in I Ethicorum, habet connaturale et proprium naturae suæ bonum, quod ad ultimum per dispositiones et habitus et organice deservientia et condecorantia ipsum deductum est in naturae suæ optimo: et actus non impeditus secundum illud quasi felicitas ejus. Propter quod etiam felicitatem hominis in optimo et non impedito actu rationis ponimus secundum felicitatem activam : secundum felicitatem autem contemplativam in optimo et simplicissimo actu intellectus. Ex hoc autem relinquitur, quod uniuscujusque habitudo sit ad sui optimum, quæ quidem habitudo per dispositiones, habitus, organice deserventia et condecorantia perficitur ad optimum : et quaecumque corrumpunt dispositiones, habitus, et organa condecorantia, sunt malum illius : corrumpunt enim habitudinem ad bonum, quæ est bonum uniuscujusque. Et hoc modo peccatum est corruptio boni naturae : quia adimit et corrumpit habitudinem naturae et potentiae ad optimum. Et per hoc patet quid est illud bonum, et qua corruptione corrumpitur.
4 1. AD PRIMUM ergo dicendum, quod bonum gratiae non est illud bonum : bonum enim gratiae in toto auferibile est: bonum autem quod corrumpitur malo, ut dicit Augustinus, non in toto est auferibile.
4 2. AD ALIUD dicendum, quod natura in-
tellectus vel voluntatis dupliciter consideratur, simpliciter scilicet, et secundum quod substrata est habitudini ad optimum. Et primo quidem modo non corrumpitur, sicut dicit Dionysius. Secundo autem modo corrumpitur per peccatum per corruptionem talis habitudinis in ipsa : quia illa est bonum ejus.
Ad aliud dicendum, quod potentiae, affectiones, et habitus ex naturalibus acquisita simpliciter considerata non sunt bonum naturae quod corrumpitur per peccatum : sed potentiae sub habitudine ad optimum acceptae, et affectiones et dispositiones ad optimum, et habitus ut rationi in modum naturae consentanei ad optimum, secundum quod etiam dicit Philosophus, quod virtus est dispositio perfeeti ad optimum, ut coadjuvantia habitudinem ad bonum, sunt aliquid boni naturae : et contraria istorum sunt mala. Et hoc modo quo sunt aliquid boni naturae, adimuntur et corrumpuntur per peccatum, et non sunt in malis nisi diminuta et corrupta. Et quod dicit Glossa, quod paralyticus habuit virtutes naturales, dicendum quod cum dicitur, virtus naturalis, adjectivum naturalis diminuit rationem boni in virtute. Dicit enim Aristoteles, quod virtus in bono est extremum, licet in passionibus et operationibus in quibus est, sit medium.
E T PER HOC etiam patet solutio ad sequens. Et ideo dicit Augustinus in libro de Doctrina Christiana, quod « si virtutes nobis persuadent, ut eas propter se amemus, etiam ipsas virtutes amare desistimus : quia cum sint ad aliud in eo quod virtutes sunt, illo non amato ad quod sunt, etiam ipsae amari non possunt: tamen tota ratio amoris ejus quod propter aliud diligitur, fit in eo propter quod diligitur. » Unde patet, quod Stoicorum et aliorum virtutes sunt imperfectae, et diminutum et ademptum est in eis bonum habitudinis ad optimum.
Ad aliud dicendum, quod in veritate habitudo illa per se accepta non corrumpitur, sed in comparato : sed compara-
<--- Page Split --->
tum secundum se non est oppositum malo peccati : et ideo non corrumpitur hoc modo a peccato : sed vere loquendo et proprie potentia naturalis secundum quod substat habitudini ad optimum, per corruptionem habitudinis corrumpitur, sicut oppositum corrumpitur ab opposito. Dicit enim Aristoteles in V Physicorum, quod id quod in motu corrumpitur, duplex est, scilicet quod corruptioni subjicitur, et quod in motu abjicitur ut contrarium. Potentia ergo corrumpitur ut subjectum : habitudo autem ut contrarium.
Adquest. 1. Ad id quod ulterius quaeritur, Si corruptio haec sit una, vel plures ?
Dicendum, quod in veritate una est, eo quod unius est. Est autem plurium ad constitutionem unius convenientium, sicut modi, speciei, et ordinis, quæ sunt unius, et ad unum conditiones. Et sic dicitur in libro de Causis, quod intelligentia plures per influentiam a prima causa accipiens bonitates, non multiplicatur, sed unitur : quia per omnes illas magis ordinatur ad unum et simplificatur in illo. Ita habitudo ad unum multis ad unum juvantibus eam non multiplicatur, sed potius unificatur. Et sic intelligitur quod dicitur Nahum, 1, 9, quod non consurget duplex tribulatio. Una enim ab uno et unius tribulatio est, licet secundum plura fieri possit.
Ad object. 2. Ad id quod objicitur de Augustino et Beda de quatuor pœnis, dicendum, quod illæ quatuor ex uno sunt et unius in communi, licet secundum plura ordinabilia secundum aliud in quatuor dividantur. Bonum enim animæ est, ut dicit Dionysius, secundum rationem esse, et malum ejus est esse contra rationem. Corruptio enim potest esse in obedibili ad rationem secundum facultatem obediendi : et sic corruptio ejus est infirmitas, quæ est difficultas ad bonum agendum. Potest esse in participando æqualiter ratione, sive ordine rationis : et sic corruptio ejus erit ignorantia. Potest esse ex movente
contra rationem : et sic corruptio erit concupiscentia. Potest esse ex privatione ordinis ad finem rationis : et sic erit malitia. Et quia hæc quatuor in omni peccato sunt secundum aversionem ab incommutabili bono, et conversionem ad commutabile bonum, propter hoc hæc quatuor pœnæ sunt omnis peccati, et sunt pœnæ unius et ab uno : sed secundum diversa quæ sunt in uno, multiplicantur in quatuor. Et quod quidam dicunt, quod ista accipiuntur secundum aversionem ab incommutabili bono in quo sunt potentia, scientia, bonitas : et quod per aversionem a potentia incidimus in infirmitatem, per aversionem vero a scientia vel sapientia in ignorantiam, per aversionem vero a bonitate in malitiam, et per perversitatem appetitus abstracti a bono incommutabili incidimus in concupiscentiam : secundum aptationem quidem satis bene dictum est, sed non dicit veram causam. Vera enim causa est, quia ordinabile ad bonum rationis dictis quatuor modis a quolibet peccato vitiatur.
Ad id quod ulterius quaeritur, Utrum Ad qu. bonum naturae in toto sit auferibile ?
Dicendum, quod non. Et causa quam assignat Augustinus, bona est, scilicet quod remanente subjecto semper remanet ordinabilitas ad bonum, sine qua nec esse nec intelligi potest subjectum, et infinite se habet ad ipsum secundum virtutem. Malum autem quantumcumque multiplicetur, relinquit subjectum, et per consequens relinquit ordinabilitatem ad bonum, quæ est bonum naturae : et ita non universaliter tollit bonum. Et ideo dicit Aristoteles in III Ethicorum, quod malum si universaliter malum sit, etiam seipsum destruit. Ratio tamen inducta de secundo et tertio malo, de necessitate procedit. Et solutio quam dixerunt antiqui, figmentum est : et causa vera est quæ dicta est, scilicet quod malum subjectum relinquit, et ad bonum ordinabilitatem. Unde sicut in continuo
<--- Page Split --->
vera causa divisionis in infinitum est, quod omnis divisio quantumcumque multiplicetur, relinquit formam continui in divisis : ita vera causa est, quod numquam adimi potest universaliter bonum per malum, quia omnis ademptio boni per malum quantumcumque multiplicetur, semper formam boni relinquit in adempto. Iste est intellectus Augustini.
Ad 19 quod quaeritur de veniali, dicendum quod non corrumpit bonum. Et hoc est ideo, quia non proprie est malum, sed dispositio ad malum : et ideo disponit ad hoc, ut facilius per mortale sequens, bonum corrumpatur, et sic aliquid facit ad corruptionem.
uniuscujusque bono,quo, secundum quod ante habitum est, promovetur et disponitur ad ultimum in quo est virtus ejus. Et extremum in bono malum esse non potest, nisi infirmitas ad illud per corruptionem modi, commensurationis, et harmoniae ad ipsum. Videtur ergo, quod una ratione malum sit in omnibus.
- Adhuc, Una est ratio boni in omnibus : videtur ergo, quod per oppositum una ratio sit mali in omnibus. Dicitur enim bonum generaliter indivisio actus a potentia. Malum ergo in commun rationem habebit, quod est corruptio modi, commensurationis, et harmoniae potentiae ad actum : et per hanc communem rationem videtur esse in omnibus malum : ergo per unam rationem est in omnibus.
INCONTRARIUMhujusest , quodSedcontra .
MEMBRUM V.
Utrum malum in omnibus corporalibus et spiritualibus sit per unam rationem, vel diversas ?
QUINTO quaeritur, Utrum malum in omnibus corporalibus et spiritualibus sit per unam rationem, vel diversas ?
Et videtur, quod per unam.
Dicit enim Dionysius, quod malum Angeli est contra deiformem intellectum esse secundum corruptionem modi, commensurationis, et harmoniae. Malum animae contra rationem rectam esse : et iterum secundum corruptionem modi, commensurationis, et harmoniae ad rectam rationem. Dicit adhuc, quod bonum corporis terminatio partium est ad formam corporis : cujus malum est turpitudo, vel infirmitas, vel defectus : et hoc iterum non est nisi corruptio modi, commensurationis, et harmoniae ad formam. Et generaliter considerato
Sicut dicit Augustinus, malum in universitate est ad decorem universi, et ut eminentius commendentur bona. Quod autem est ad decorem, et ut eminentius commendentur bona, non potest esse corruptio modi, commensurationis, et harmoniae ad optimum : sed potius perfectissime habet modum, speciem, et ordinem : non ergo per unam rationem malum dicitur in omnibus.
Adhuc, Objiciunt quidam per Dionysium dicentem in libro de Divinis nominibus : « Erit malum ad omnis completionem conferens, et toti non imperfectum esse per seipsum largiens 1. » Quod autem per seipsum perfectum esse largitur, non potest esse corruptio modi, commensurationis, et harmoniae. Per unam ergo rationem non dicitur de universo et de unoquoque.
ADHUC quaeritur, Si bonnm possit esse Quest. 1. sine malo ?
Et videtur, quod non.
- Virtus enim sive monastica sive politica, sive etiam heroica, media semper est duarum malitiarum : medium autem
<--- Page Split --->
sine extremis esse non potest : ergo bonum virtutis sine malo esse non potest.
Adhuc, Si bonum est indivisio actus a potentia, bonum est terminativum potentiae exeuntis de privatione ad actum, et sine tali potentia esse non potest. Privatio autem, ut dicit Aristoteles in fine primi Physicorum, semper imaginatur ad maleficium ab aliquo protendente intellectum. Dicit enim privationem actus qui est bonum potentiae. Quod autem dicit privationem boni, malum est : et sic bonum universaliter sine malo esse non potest, ut videtur.
Adhuc, Aristoteles in XII primae philosophiae ex Pythagora inducit, quod boni regio malum est, sicut et locus mali bonum. Ergo non est receptio boni nisi malum sit : bonum ergo ad minus secundum participationem dictum, non potest esse sine malo.
Quest. 2.
ULTERIUS quaeritur, Si universitas sive mundus esset melior, si nullum esset malum, sed omnia essent bona et æqualiter bona ?
Et videtur, quod non.
Si enim careret mundus eo quod eminentius commendat bona, sive commendabilia facit, pejor esset quam habens illud : malum autem, ut dicit Augustinus in libro de Natura boni, eminentius commendat bona : ergo mundus carens malo pejor esset, quam habens malum. Et hoc dicit Glossa super illud Psalmi vii, 2 : Domine Deus meus, in te speravi, quod de singulis, Genes. 1, 10, 12, 18, 23, dicitur : Vidit Deus quod esset bonum. De omnibus autem simul, ibidem, y. 31 : Vidit Deus cuncta quae fecerat : et erant valde bona. Non enim simpliciter bona, sed valde bona sunt, ut dicit Glossa, in quibus etiam malum positum eminentius commendat bonum.
IN CONTRARIUM hujus est.
Quod dicit Dionysius de malo, quod est incausale, non habens causam, involuntarium, non intentum, infecundum, et pigrum. Tale autem ad nullius completionem conferre potest, vel decorem, vel commendationem. Malum ergo nihil confert ad commendationem universi.
Adhuc, Superius habitum est ex Aristotele et Dionysio, quod bonum est, quod omnia desiderant. Ergo per oppositum malum est, quod omnia fugiunt et abhorrent. Quod autem omnia fugiunt et abhorrent, ad nullius valet perfectionem, vel pulchritudinem. Malum ergo ad universi perfectionem et pulchritudinem nihil valet.
Adhuc, Dionysius dicit, quod « omnia ad bonum respicientia volunt quidquid volunt, et agunt quidquid agunt, et appetunt quidquid appetunt : et nihil est quod respiciens ad malum aliquid velit, vel appetat. » Et hoc probat ex eo quod nihil vult corruptivum sui, cum esse appetatur ab omnibus. Quod autem tale est, ad nullius facit pulchritudinem et commendationem : quod enim facit ad pulchritudinem, pulchrum est : et quod facit ad commendationem, bonum est. Habitum autem est a Dionysio, quod omnia pulchrum et bonum desiderant : et sic malum esset desideratum, quod valde inconveniens est.
ULTERIUS quaerit Dionysius, Quomodo Quest providentia existente in Deo, permittitur malum fieri, ex quo ipsum corruptio boni et pulchri est 1 ?
Artifex enim homo provisiva virtute artis sua non permittit malum fieri, quod corrumpit pulchrum et bonum in his qua fiunt ab arte sua. Cum ergo Deus sit omnipotens, cui nihil est impossibile, videtur quod non deberet permittere malum, quod est corruptio pulchri et boni qua sunt in operibus suis.
<--- Page Split --->
solutio. Ad primum quaesitum dicendum, quod in veritate una ratione communi communitate analogiae dicitur malum de omnibus malis, sive sit malum culpae, sive malum poene. Et haec est illa ratio, quod malum est corruptio modi, speciei, et ordinis, ut dicit Augustinus : sive corruptio modi, commensurationis, et harmoniae, ut dicit Dionysius. Sicut et bonum, secundum quod est perfectum modo, specie, et ordine ad actum optimum, sive modo, commensuratione, et harmonia, communi ratione dicitur de omnibus bonis. Speciales tamen rationes diversae sunt, sicut in omni analogo rationes speciales diversae sunt, sicut patet. Ens enim communiter dictum de substantia, quantitate, et qualitate, speciales habet rationes : dicitur enim substantia ens vere et per se ens. De quantitate dicitur ens, quia mensura entis. De qualitate dicitur ens, quia dispositio entis, et sic de aliis. Sic etiam in malis differt ratio specialis secundum quod est illius, vel illius boni corruptio secundum esse, vel secundum bene esse uniuscujusque. Et haec est intentio Dionysii, quam probat per inductionem in omnibus, et ex qua sicut ex corollario concluditur, quod malum nihil existentium est, nec aliquid in existentibus.
seipsum dat generato formam et esse, ita corruptio boni erit generatio mali, et secundum seipsum dabit formam et esse unicuique malo, et erit malum secundum se existens, sicut nigrum, et sicut frigidum, et toti generato largiens esse non imperfectum, sed perfectum et plenum : quod impossibile est, cum malum sit corruptio esse, secundum quod esse definitur a Boetio in Consolatione philosophiae : « Esse est quod ordinem retinet servatque naturam. » Sic enim esse est uniuscujusque essentiae proprius actus in eo quod est, et est bonum ejus quod est.
Ad id quod ulterius quaeritur, Si boAd quest, 1. num possit esse sine malo? Dicendum, quod esse et essentia boni penitus separata sunt a bono.
Et ad id quod objicitur de virtute Ad 1. morali quae media est duarum malitiarum, dicendum quod medium duplex est, scilicet in ratione medii tantum existens, et hoc medium est vel per aeque distantiam, vel per participationem extremorum potentia vel actu existentium in medio, sicut in fusco et pallido aliquid est albi et nigri. Et tale medium non potest esse sine extremis. Et est medium quod secundum quid medium est, secundum esse tamen et essentiam extremum est. Et tale medium est virtus, quae non est medium, nisi secundum quod est ordinatrix passionum et operationum : secundum esse tamen et essentiam extremum est, nihil de esse vel essentia habens de extremis : et tale potest esse sine extremis, sicut aequale sine inaequali.
Ad aliud dicendum, quod cum diciAd 3. tur, « Bonum est indivisio actus a potentia, » potest esse indivisio tribus modis. Vel sic, quod idem sit esse et quod est, sicut in Deo. Vel quod simul sint semper, et potentia non antecedat actum, sicut in generalibus, et in corruptibilibus, et in mobilibus. Vel sic, quod per conjunctionem actus ad poten-
<--- Page Split --->
tiam perficiatur potentia secundum esse et bonum. Et quocumque modo dicatur, esse boni semper est secundum intellectum et actum sine privatione, et nihil accipit ab ipsa : et sic bonum semper est sine malo. Sed malum nec est, nec intelligitur sine bono. Et hoc est dictum Aristotelis de protensione intellectus : quia privationem non imaginamur, nisi per boni maleficium : et ideo etiam privatio proprium principium entis non est, licet per potentiam in qua est, principium quoddam motus sit. Omnis enim motus maxime ad esse et formam, maleficio privationis permixtus est.
Ad aliud dicendum, quod malum non est regio boni, nisi cujusdam, scilicet quod in materiam recipitur : et tamen ab illa receptione receptum nec trahit esse, nec essentiam, nec rationem, sed secundum haec omnia separatum est ab illo.
Sicut etiam dicit Aristoteles in II primæ philosophiæ, quod non solum debemus gratias his quorum opinionibus communicavimus de veritate, sed etiam his qui superficialiter aliquid enuntiaverunt de ea : eo quod habitum nostrum præinstruxerunt, et ad quærendum præexercitaverunt.
Quarta est ratio ordinis, quæ maxima est, et est justitiæ. Si enim non esset malum, non esset pœna comprimens et ordinans malum : quod est maximum bonum ordinis justitiæ politicæ. De quo dicit Ambrosius, quod fur in patibulo, et Judas in inferno pulchri sunt ordine justitiæ, sicut gemmula carbunculi in auro. Et ideo dicit Augustinus, quod « sicut melodia ornatur antithetis, hoc est, contrapositionibus silentii et toni : ita mundi diversitas ornatur contrapositionibus boni et mali ».
Ad quest. 2. Ad in quod ulterius quaeritur, Si mundus esset melior si non esset malum ?
Omnes tamen iste rationes non probant, quod per se malum operetur ad bonum, sed per accidens tantum.
Dicendum quod melius dicitur duobus modis. Dicitur enim melius, quod pluribus rationibus est bonum, quam quod paucioribus. Et dicitur melius, quod intensiorem et summo bono similiorem habet bonitatem. Et hoc secundo modo procul dubio mundus melior esset si non esset aliquod malum in ipso : tunc enim similior esset summo bono, in quo nihil mali est. Primo autem modo melior est mundus cum malo, quam sine malo. Et de hoc a Sanctis assignantur quatuor rationes :
Prima est, quod eminentius elucescit bonum et commendabilius efficitur.
Secunda est probatio boni : hoc enim non probatur nisi in impugnatione mali, sicut patientia Laurentii probata est malo persecutionis Decii.
Tertia est exercitium boni, sicut malo hæreticorum exercitatum est studium sanctorum Doctorum et provectum ad magnam subtilitatem indagatae veritatis.
Et per hoc patet solutio ad omnia quæ quaesita sunt de hoc.
Ad dictum Dionysii quod in contraAd obje-1 rium adducitur, dicendum quod malum dicitur incausale : quia non potest causam efficientem habere, sed potius deficientem : nec finalem, quia a privatione finis dicitur : nec formalem, quia forma est finis : et si habet materialem ut subjectum, talis materia causa non est : ex hoc enim quod subjectum est, potius deficit a virtute causandi, quam causet. Involuntarium autem dicitur : quia cum bonum sit quod desideratur ab omnibus, et voluntas desiderium quoddam sit, nihil respiciens ad malum potest aliquid velle. Non intentum autem dicitur : quia cum intentio præstituat finem, et malum sit corruptio modi, et speciei, et ordinis ad finem, non potest esse intentio de malo in quantum malum est. Infæcundum autem dicitur : quia nullius esse generativum est, sed potius corruptivum. Pro-
<--- Page Split --->
prium enim boni est, quod sit diffusivum esse, mali autem quod sit esse privativum. Pigrum vero dicitur: quia a motu est retractivum, sicut frigus dicitur pigrum, quia ligat membra motiva.
Et si objicitur, quod Aristoteles dicit in III Ethicorum, quod ridiculum est dicere, quod nos bonorum nostrorum simus causa, et malorum non simus causa : et sic malum causam habet.
Dicendum, quod Aristoteles dicit ibi malum id quod est malum sicut malus actus et mala delectatio, in quibus movet efficientem, ut dicit Dionysius, obscura resonantia boni, quæ est in bono commutabili cum aversione ab incommutabili bono. Malum autem in quantum malum, nihil movere potest nisi deficientem, ut in præhabitis dictum est.
Per hoc jam patet solutio ad duo sequentia. Malum enim non confert ad pulchritudinem universi, nisi per accidens, et per se quidem horribile est et fugiendum. Et si desideratur aliquando, hoc est valde per accidens, scilicet quod alicui resonantiae boni conjunctum est, quæ conjuncta mala vocat Aristoteles in II Ethicorum, sicut in adulterio, in quo movet delectari in aliena : cui conjunctum est quod fit cum injuria proximi, et cum corruptione legis et ordinis : et ideo talia dicuntur mox nominata mala: quia in ipso nomine suo concipiunt corruptionem.
dum quod malum secundum influentiam potentiae quae a Deo est in creatum, ab ipso non fit. Sicut nec claudicatio in quantum est claudicatio, non fit a vi gressibili, ut præhabitum est : sed si potius a tibiae curvitate vel dislocatione divertente se a rectitudine motus virtutis gressibilis.Et prohibere hoc vel impedire, esset auferre commutabilitatem a creato : et hoc esset auferre naturam vel naturalem defectum ab eo quod creatum est : et hoc esset creatum facere increatum : quod esset contra ordinem universi. Et hoc non est summi boni proprium. Nec artifex pulchrum et bonum faciens in arte, aufert a ligno in quo operatur quod scissibile est vel frangibile : cum tamen per hoc artificiatum saepe divertat a bono et pulchro artis : sed cavet, ne ex arte fedum et malum in artificiato proveniat. Sic etiam Creatora nullo aufert naturam propriam, sed omnibus largitur pulchrum et bonum secundum propriam uniuscujusque analogiam, ut dicit Dionysius. Et si incidit malum, ordinat illud modis qui præhabiti sunt, ne fedum omnino remaneat, sed ad pulchritudinem conferat universi.Et hoc est quod dicitur, Eccli. xlii, 23 et seq: Quam desiderabilia omnia opera ejus ! et tamquam scintilla quae est considerare. Omnia hæc vivunt, et manent in sæculum, et in omni necessitate omnia obediunt ei. Omnia duplicia, unum contra unum, et non fecit quidquam deesse.
...«.i. Ad in quod quaerit Dionysius, dicen-