QUÆSTIO XXV.

De vero.

Deinde quaeritur de vero.

Et quaeruntur tria, scilicet de multiplicitate veri : eo quod quid sit determinari non potest, nisi sciatur multiplicitas ejus.

Et circa hoc quaeruntur duo, Quid s cilicet sit verum, 'et de propriis passionibus ejus, quae sunt mutabilitas vel immutabilitas, aeternitas vel temporalitas, unitas vel pluralitas.

Secundo, Quid sit verum secundum unumquodque de quibus multipliciter dicitur ?

Tertio, Quaeritur de oppositione veri et falsi.

<--- Page Split --->

MEMBRUM I.

De modis quibus dicitur verum 1.

PRIMO ergo quæritur de modis quibus dicitur verum.

Et ab Aristotele accipitur tam in libro de Anima, quam in libro Prædicamentorum, quod est verum signi, et est verum rei.

Et verum signi dicitur dupliciter, scilicet complexi, et incomplexi.

Signi incomplexi, ut dicit Anselmus in libro de Veritate, veritas est, quando directe significat hoc quod significare accepit in prima veritate. Et hoc duobus modis, scilicet implicite, et explicite. Implicite, sicut nomen : explicite, sicut definitio.

Et utrumque istorum est duplex, scilicet realiter, et secundum vocem. Realiter, secundum quod res signum est intellectus causae primae : quia sicut se habent artificiata ad intellectum artificis, sic se habent omnes res ad intellectum primae causae. Unde sicut in rebus artificiatis vera domus est, quae illius domus quae est in mente artificis est verum signum, vere exprimens ipsam et designans : ita quælibet res vera est, quando ideae quae est in mente Dei, vere est designativa. Secundum vocem autem est, secundum quod dicit Aristoteles in I Perihermenias, « Voces sunt notae passionum quae sunt in anima. » Unde tunc vera vox est, quando passionis quae est in anima, vere est designativa.

Et hæc est essentialis veritas ejus secundum Anselmum.

Complexi autem sermonis veritas est secundum Isaac in libro de Definitionibus, affirmatio rei de qua vere prædica-

tur, vel negatio rei de qua vere negatur. Et secundum hanc veritatem dicit Aristoteles in Prædicamentis, quod singulum incomplexorum neque verum neque falsum significat. Et in III de Anima, quod intelligentia est indivisibilium, in quibus non est verum : in quibus autem verum et falsum est, jam compositio quaedam intellectuum est. De hac etiam veritate in fine quinti primæ philosophiae dicit Philosophus, quod verum et falsum non sunt in rebus, sed in anima : quia compositio prædicati cum subjecto, vel divisio ejusdem ab eodem, in re sine medio est, et notam compositionis quae media est, facit intellectus, dicens hoc inesse huic, vel hoc dividi ab hoc. Et secundum hoc primo et principaliter veritas signi est adæquatio signi et intellectus vel primae causæ, vel ejus qui utitur signo ad designandum id quod est intellectu. Secundaria autem veritas signi est adæquatio signi ad rem quam intendit designare ille qui utitur signo, sicut quod Petrus sedet, significat Petrum sedere. Propter quod dicit Anselmus, quod « veritas prima in signo est essentialiter, secunda autem per accidens. »

Veritas autem rei dividitur secundum modos de quibus per prius et posterius dicitur, ut dicit Avicenna. Uno enim modo verum opponitur permixto, secundum quod dicimus verum aurum, alienæ naturae impermixtum. Et hoc modo veritas est, ut dicit Isaac in libro de Definitionibus, quod veritas non est nisi quod est, et quod res vere est. Et in hoc consentire videtur Augustino in libro Soliloquiorum, ubi sic dicit : « Verum est id quod est. » Aliquando dicitur verum per oppositionem ad vanum vel apparens, secundum quod dicimus, quod id quod est in re extra, vel in natura, est verum : et id quod est in opinione, non verum, sed apparens,

<--- Page Split --->

vel fictum. Et juxta hoc sumitur modus quo dicit Aristoteles in Prædicamentis, quod est animal homo, est verum animal : et quod pingitur, non verum. Aliquando dicitur verum nihil habens vel potentia vel actu de contrario veri, et hoc verissime verum est. Et secundum hoc dicit Isaac, quod « veritas est sermo quem affirmat demonstratio, vel sensibiliter, vel intellectualiter. » Sermo autem iste sic est ut definitio : quoniam definitio est enuntiativa naturae et essentiae veritatis : quoniam illud secundum quod res est, vere est. Et veritas non est nisi id quod est. Et secundum hoc possibile vel contingens non est verum. Dicitur etiam aliquando verum in oppositione ad umbratile, sicut dicimus figuram hominis in homine esse veram, in umbra autem hominis non veram. Aliquando dicitur verum nihil habens de non vero, nec possibile habere : sicut dicimus Deum verum, eo quod est essentialitas vera, nihil penitus potens habere nisi vera esset essentialitas.

unum sunt secundum quid et plura simpliciter, sicut in his quae habitudine unum sunt, vel conjugaliter unum sunt, vel votive unum sunt, ut amici, minor unitas est : quia secundum quid unum sunt, et simpliciter multa. Et sicut dicit Avicenna, quod major unitas est in simpliciter indivisibilibus, quam in his quae aliquo modo divisibilia sunt. Et in simpliciter indivisibilibus magis unum est quod naturae indivisibili nihil habet adjunctum, ut unitas, quam id quod naturae indivisibili habet aliquid adjunctum, ut punctum, quod per essentiam indivisibile est, et cum hoc est substantia posita in continuo : secundum quod dicit Proclus in propositione quarta, quod « omne unitum alterum est a per se uno. »

Ita est etiam in vero, quod verum dicitur per prius et posterius. Et verum quidem per prius est in principiis, secundo autem in principiatis secundum primam divisionem. Et secundum hoc verum primum est quo judicamus de omni vero. Unde Augustinus in libro de Vera religione : « Veritas prima est, secundum quam de inferioribus judicamus. » Et ibidem, « Veritas est lux intelligibilis. » Sicut enim in antehabitis dictum est, splendor intellectus prima causa, cujus radii sunt communes animi conceptiones intellectui concreatae, illud est verum quod per prius verum dicitur, et quo judicamus de omni vero : primo quidem per lucem prima causa : secundo autem et quasi instrumentalter per lucem principiorum, per qua cognoscimus principiata : omnia enim qua cognoscimus, probamus ad illa. In principiatis autem verum dicitur per prius de complexis : eo quod illa et vera sunt, et modo veritatis enuntiantur. Incomplexa autem licet verum participent, tamen veritatis modo non designantur actualiter, quamvis aptitudinaliter enuntiari possint, ut scilicet quod sunt apta sic ad enuntiandum : quod enim sunt, per se vel per accidens potest de ipsis

Et cum tot modis dicitur verum, quaeritur, Penes quid sumuntur isti modi ?

SOLUTIO. Ad quod dicendum, quod sicut dictum est de uno, quod multipliciter dicatur secundum prius et posterius de multis : et tamen tota illa multiplicitas reducitur ad unum per se, vel per accidens : et unum per se ad unum secundum quid, vel simpliciter. Et differunt haec secundum differentiam eorum in quibus uniuntur, ut diximus, sicut patet in toto et partibus. Forma enim uniens in partibus homogeniis, magis est uniens in partibus heterogeniis. Et in his quae continuatione sunt unum, forma uniens in planis uno modo se habentibus, quam in angulosis magis est uniens. Et in his quae perfectione sunt unum, naturaliter copulata ad unum, magis sunt unum quam quae per artem uniuntur, ut homo magis est unum quam arca. In his autem quae

<--- Page Split --->

enuntiari, et sic aptitudinaliter vera sunt. Et hoc attendens Philosophus dicit, quod in indivisibilibus sive incomplexis non est verum, intendens quod in talibus non est verum actu, et modo veri designatum.

Tale autem verum multipliciter dicitur, sicut dictum est, et sicut patet ex oppositis veri. Verius enim est, quod alienæ naturae impermixtius est : et sic prima causa verissima est, et alia magis et minus vera, secundum quod in tali permixtione magis et minus accedunt ad primam causam : et secundum hoc magis vera sunt necessaria quæ semper sunt, et minus vera quæ frequenter, et minime vera quæ raro. Et sic est etiam in gradibus eorum quæ vera sunt simpliciter, et quæ vera sunt secundum quid. Et universaliter dicit Avicenna, « Sicut se res habet ad esse, sic se habet ad veritatem. » Unde verius est id quod est in natura, quam id quod est in opinione sola : et verius est id quod est in natura, quam id quod est in similitudine tantum, ut figura hominis in homine et in umbra, et in homine vero, et in homine picto. Et verius est quod nec actu nec potentia habet contrarium veri, quam id quod potentia vel actu habet contrarium veri.

Et secundum hoc planum est invenire modos veritatis.

Er st quærarur, Utrum verum vel veritas de omnibus his dicatur univoce, vel æquivoce ?

Dicendum, quod nec univoce, nec æquivoce, sed per analogiam. Et primo quidem et principaliter est in luce divini intellectus, qua de omni vero complexo et incomplexo judicamus. Secundo in his quæ sunt ut instrumenta judicii istius : hoc enim est in principiis. De his enim duobus dicitur in Psalmo iv,

7 : Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine. Tertio vero in principiatis, et in his etiam magis et minus, secundum quod luci primæ causæ et luci principiorum magis et minus propinqua sunt.

MEMBRUM II.

Quid sit verum secundum unumquodque eorum de quibus dicitur multipliciter 1 ?

SECUNDO quæritur, Quid sit verum secundum unumquodque eorum de quibus dicitur multipliciter ?

Accipiantur ergo rationes veritatis.

Dicit enim Isaac, quod « veritas est id quod est res. »

Vel secundum aliquos, « Veritas est sermo quem confirmat demonstratio. »

Videtur, quod neutra istarum definitionum conveniat.

  1. Prima enim potius videtur convenire entitati, quam veritati. Et cum ens esse sit per creationem, verum autem per informationem, ut dicitur in libro de Causis, quod est notificatio entis, non erit notificatio veritatis.

  2. Adhuc, Augustinus in libro II Solitoquiorum : « Verum est, quod ita est ut videtur 1. » Et colligitur ex suo opposito, quod haec sit vera definitio : quia falsum est, quod aliter videtur quam est. Sed secundum hoc si nulli videatur, nec secundum sensum, nec secundum intellectum, non erit verum : et hoc est falsum : quia quod verum est, sive videatur, sive non, semper verum est.

  3. Adhuc, Secundum Isaac et secundum Augustinum, « verum est id quod

<--- Page Split --->

est. » Id autem quod est, sive videatur, sive non, semper est id quod est.

  1. Adhuc, Id quod est secundum id quod est, non est susceptivum prædicati ejus quod non est : verum autem susceptivum est falsi : et sic videtur, quod verum non bene definitur per id quod est. Enuntiatio enim una quæ est id quod est, secundum rei mutationem susceptiva est veri et falsi, ut dicit Aristoteles in Prædicamentis. Videtur ergo, quod hæc definitio non sit conveniens.

  2. Adhuc, Dicitur communiter, quod « veritas est adæquatio rerum et intellectuum. » Et contra hanc objicitur : quia secundum hoc verum non est, quod in intellectu non est.

  3. Item, Dicit Avicenna, quod « veritas est indivisio esse et quod est. » Et contra hanc objicitur : quia secundum hanc negationes non sunt veræ, quod est falsum. Hæc enim vera est, homo non est asinus : et tamen notatur ibi indivisio esse et quod est.

  4. Adhuc, Augustinus in libro de Vera religione, dicit, quod « verum est sive veritas qua ostenditur id quod est esse '. » Et Hilarius in libro V de Trinitate : » Verum est manifestativum et declarativum esse. » Et hæc videtur esse contraria illi quæ dicit, quod veritas est id quod est : quia nihil est manifestativum sive declarativum suiipsius.

  5. Adhuc, Augustinus in libro de Vera religione dicit, quod « veritas est summa similitudo principii, quæ sine ulla dissimilitudine est unde falsitas oritur vel oriri potest. » Sed secundum hoc quæ principio carent, ut essentia divina, vel Pater : vel quæ omnino principio similia sunt, ut omnes creaturæ, veritatem nullam habent, quod est falsum.

  6. Adhuc, Ponitur definitio veritatis ab Anselmo in libro de Veritate, quod « veritas est rectitudo sola mente perceptibilis 2. »

Contra quam ipse disputat ibidem, quod

  1. Si rectitudo sumitur proprie, tunc secundum hoc non erit veritas, nisi in quantitate, quod falsum est. Si autem sumitur metaphorice : tunc quæ non habent similitudinem, non habent aliquid veritatis. Cum ergo rectitudo sit in his in quibus medium non exit ab extremis, ut dicit Plato, quæ non habent principium, medium, et finem, ad rectitudinem non habent similitudinem : et sic nullam habent veritatem. Punctum ergo et unitas et hujusmodi nullam habent veritatem. Si vero dicatur accipi rectitudo pro justitia, secundum quod dicitur recte fieri quod juste fit ut debet, secundum hoc in Deo nulla veritas est : quia Deus nulli aliquid debet.

  2. Adhuc, Secundum hoc veritas, justitia, et bonitas,sunt unius definitionis : quia unumquodque istorum est rectitudo sola mente perceptibilis.

  3. Adhuc, Quorumdam rectitudo perceptibilis est et sensu et mente, ut corporalium : secundum hoc illa non habent veritatem, quod falsum est.

SOLUTIO. Ad hæc et similia dicendum, quod parum valent disputationes tales. Multæ enim definitiones assignari possunt veri secundum diversam veri considerationem. Hoc enim potest considerari secundum verum esse rei absolute, vel secundum quod sui declarativum est in intellectu habitu vel actu, secundum quod etiam Aristoteles dicit in primo Physicorum, quod « eadem sunt principia essendi et cognoscendi. » Et si accipitur in re absolute secundum modum vere essendi : tunc est definitio Avicennæ quæ dicit, « Veritas est indivisio esse et quod est. » Et esse accipitur prout est actus essentiae, quod per modum prædicati est et compositionis : quod est autem, accipitur pro eo in quo est illud

<--- Page Split --->

esse sicut in subjecto. Et haec sive sit data definitio de veritate rei, sive de veritate signi, in eamdem reducitur, quae dicit : « Veritas est id quod est : » quia id dicit illud quod est per modum subjecti : quod autem dicit id quod inest per modum essentiae. Est vero nota indivisionis sive compositionis ejus quod inest, cum eo cui inest, secundum quod intellectus dicit hoc esse hoc, et illud esse illud, sive essentialiter, sive accidentaliter : et sive quod est et quo est differant realiter, sive secundum modum intelligendi tantum, ut in divinis.

Si autem definiatur verum prout verum ex principiis esse habitualiter vel actualiter facit cognitionem de seipso : tunc sunt tales definitiones, ut illa, quod « verum est quod ita est ut videtur secundum aptitudinem vel actum. » Et sicut illa Hilarii, quod « verum est declarativum vel manifestativum sui vel esse. » Et in eamdem reducitur illa Philosophi, quod « verum est adæquatio rerum et intellectum, » et per consequens signi et signati : quia intellectus ponit signum ad rei designationem, et tunc est verum, quando adæquat et implet signum.

Consideratur etiam verum per essentiam respectus qui est inter verum et illud de quo est, sive sit signum, sive sit principium constitutivum esse et rei. Et sic veritas definitur, quod « est adæquatio principii et principiati quæ in nulla dissimilitudine est. »

Potest etiam considerari veritas generaliter ad omnia haec. Et sic « est rectitudo sola mente perceptibilis. » Rectitudo enim generalis qua unumquodque est ut debet, sive ad essendum, sive ad cognosecundum, non sensu, sed solo intellectu perceptibilis est, etiamsi sit in sensibus.

Et sic patet quomodo omnes diferentiae definitionum accipiantur.

AD PRIMUM ergo dicendum, quod cum dicitur, « Verum est id quod est, » complexio habitualis notatur in sermone quo idem de se, vel alterum quod essentialiter vel accidentaliter sibi inest, prædica-

tur, sicut patet paulo ante in reductione istius definitionis factæ per eam quæ est. « Indivisio esse et quod est. » Et sic patet, quod intentio entitatis non est intentio veritatis.

Ad in quod ulterius objicitur, quod « verum est, quod ita est ut videtur, » dicendum quod intelligitur, ut videtur habitualiter vel actualiter. Dico autem habitualiter quantum est de habitudine rei visæ, non de habitudine videntis : hoc enim est sive videatur secundum actum, sive non.

Et si quis objiciat, quod Augustinus disputat contra hanc definitionem. Dicendum, quod disputat non quin vera sit et generalis : sed ne male intellecta falsa esse videatur. Si enim intelligeretur de visione secundum actum, falsa esset, ut objectum est.

Ad aliud dicendum, quod cum dicitur, « Verum est id quod est, » definitio data est de veritate rei et essendi absolute : et quoad haec vera et generalis est.

Ad aliud dicendum, quod « id quod est secundum id quod est, non est susceptivum prædicati ejus quod non est : » quia aliter contradictoria verificarentur de eodem. Et cum additur, quod « enuntiatio una quæ est id quod est, secundum rei mutationem susceptiva est veri et falsi, » transit de veritate rei ad veritatem signi : et sic peccat secundum fallaciam figurae dictionis.

Ad aliud cum dicitur, quod « veritas est adæquatio rerum et intellectum, » dicendum quod vera et generalis est, si adæquatio sumatur ab habitudine rei æquabilis intellectui: eo quod intellectui nihil est æquabile nisi verum. Falsum enim dissonat intellectui, sive sit in re, sive in sermone, sive in signo. Objectio autem procedit ac si sumatur ab actu.

Ad in quod dicitur de definitione Avicennæ, dicendum quod vera et generalis est, sicut expositum est.

Ad objectum contra hoc dicendum, quod veritas negationis sicut in causa consistit in veritate affirmationis. Per

<--- Page Split --->

hoc enim quod aliquid prædicatur de aliquo, ex consequenti oppositum vel disparatum ab illo, negatur ab eodem : et ideo omnis veritas sive affirmative sive negative consistit in indivisione esse et quod est. Dico autem in indivisione essentiali, vel causali, sive primo et ex consequenti.

Ad in quod ulterius dicitur de definitione Augustini et Hilarii, dicendum quod ab habitudine sumuntur omnes tales definitiones, et sic generales sunt : quia eadem principia quæ sunt essendi principia, sunt etiam manifestativa rei per definitionem et cognitionem et per causam, cum sint intrinseca sicut id quod est res, eo modo quo paulo ante exposita est hæc definitio, « Verum est id quod est. »

AdsecundamquæestAugustiniinli - brodeVerareligione , dicendumquodsigeneralisestilladefinitio , similitudosu - miturproadæquationeveritatisinessen - dovelsignificandovelintelligendoreiprincipiatæadprincipia , quæinessendovelsignificandovelintelligendotalemveritatemprincipiant , ettalibusprinci - piisnihildestituitur . Etsicveritasessen - tiædivinæetPaterprincipiahabentse - cundummodumintelligendi . SecundumhuncenimmodumPaterestPater , etPaternonestFilius , etessentiadivinaestessentiadivina , etnonestcre - a t a .

Et si obiicitur, quod essentia divina et Pater non habent principium : ergo non habent similitudinem principii cum principiatò. Est ibi processus a simpliciter ad secundum quid : non enim oportet si aliquid negatur ab aliquo simpliciter, quod ab eodem negetur secundum quid.

Et quod obiicitur de creatura, dicendum quod veritas creaturæ principiis suæ veritatis æquatur proximis, et nulla ex parte dissimilis est, quia dissimilitudo causa falsitatis est : quamvis non æquetur principio suæ creationis secundum omnem potestatem et virtutem principii creantis. Et in argumento est proces-

sus ab eo quod est secundum quid ad simpliciter.

Si autem non simpliciter, sed appropriate accipiatur definitio : tunc soli veritati Filii convenit, qui solus essentialiter et notionaliter perfecta similitudine adæquat Patrem. Est enim æqualis in natura, quod etiam convenit Spiritui sancto : et est æqualis in notione, quia est persona de qua alia sicut Pater, quod non convenit Spiritui sancto. Sed tamen Spiritus sanctus non propter hoc minor est Filio, vel dissimilior Patri : quia modus existendi de alio in Spiritu sancto, non dicit minorationem, sed similitudinem vel æqualitatem.

Ad hoc quod obiicitur contra definitionem Anselmi, jam patet solutio in explanatione definitionis ejusdem. Rectitudo enim ibi sumitur generaliter, qua res est ut debet, sive in essendo, sive in significando : et hæc rectitudo sola mente perceptibilis est, et non sensu.

Et per hoc patet solutio ad tria sequentiaargumenta : laæcenimrectitudoet in Deo est, et in creatis.

Ad hoc quod obiicitur, quod Deus nulli aliquid debet, dicendum quod est debitum obligationis, et est debitum ordinis naturae. Et de debito quidem obligationis Deus nulli aliquid debet : debito autem ordinis naturae unumquodque debet esse sicut est : tale enim debitum non dicit obligationem, sed esse, secundum quod dicit Boetius in libro de Consolatione philosophiæ, quod « esse est quod ordinem retinet servatque naturam. »

MEMBRUM III.

De tribus passionibus propriis veritatis.

Circahocquæriturdepassionibusve - ritatis , quæsunttres , scilicetimmutabi -

<--- Page Split --->

litas vel mutabilitas, unitas vel pluralitas, aeternitas vel temporalitas.

nibus. Relinquitur ergo, quod supra mentem sit. Quod autem supra mentem est, non est nisi aeternum vel immobile. Videtur ergo relinqui, quod veritas rerum qua judicamus de ipsis, et aeterna et immobilis sit.

MEMBRI TERTII

ARTICULUS I.

An veritas sit mutabilis vel immutabilis 1 ?

Primo ergo quaeritur, An veritas sit mutabilis, vel immutabilis ?

Et videtur, quod veritas immutabilis sit.

  1. Idem enim quod principium est quo judicamus de omnibus, utrum vera vel non vera sint, necesse est immobile esse : veritate judicamus de omnibus, et similia veritati probamus esse vera, dissimilia vero reprobamus ut falsa : ergo veritatem necesse est immobilem esse.

  2. Adhuc, Hoc idem probatur per deductionem ad impossibile. Detur enim quod mobilis sit veritas qua judicamus de omnibus, sequitur quod mota dissimilis erit sibi. Quod autem dissimile sibi est, vel esse potest, non potest esse regula judicandi de omnibus veris : sequitur ergo, quod veritas non est quo judicamus de omnibus veris, quod falsum est : quia sicut bonitate judicamus de omnibus bonis, ita veritate judicamus de omnibus veris.

  3. Adhuc, Augustinus in libro de Libero arbitrio dicit, quod « veritas nec sub mente est, nec æqualis menti. » Si enim sub mente esset, mente judicaremus de ipsa, quod falsum est. Si autem esset æqualis menti, proficeret et deficeret sicut mens et alteraretur, quod esse non potest, cum sit regula judicii de om-

  4. Adhuc, Anselmus in libro de Veritate 2, arguit sic : Quod eodem modo se habet in rectitudine sola mente perceptibili, re existente in natura et non existente, immobile est in veritate. Et ponit exemplum sicut me sedere, quod accepit significare, quod ego sedeo, æquali reetitudine significat hoc dum sedeo,et dum non sedeo. Et si veritas ejus est rectitudo significationis illius, eo quod sola illa mente perceptibilis est, videtur immobilis esse veritas ejus quod est me sedere, sive sedeam, sive non sedeam. Unde Anselmus dicit sic : « Omnino video ipsam rectitudinem immutabilem permanere. » Et similiter dicit esse in aliis, sicut de omni forma auri, asini, hominis, quæ in lumine prime sapientiæ significare accepit id cujus est forma, semper erit verum signum ipsius, sive res sit, sive non sit. Et sic sequitur, ut videtur, quod veritas immutabilis sit.

  5. Adhuc, Anselmus, ibidem : « Non existente significatione ex parte significati, non perit rectitudo ejus quod est signum qua rectum est, et qua exigitur ut quod significandum est signiflectur: » Ex quo accipitur, quod sive res significata recte applicetur signo, sive non, rectitudo non perit a signo. Similiter ex hoc quod nunc scilicet re existente recte significat, et re non existente non recte significat, non accipit signum rectitudinem significandi, nec etiam amittit, sed mutationes quædam fiunt in re significata. Relinquitur ergo, quod rectitudo significandi sola mente perceptibilis, in signo immutabilis sit. Sed sicut homo in domo et in theatro non est mutatus secundum substantiam, sed quæ-

<--- Page Split --->

dam de circumscriptione loci procedentia mutata sunt circa ipsum : ita circa rectitudinem signi mutationes rerum quaedam factae sunt, ipsa rectitudine, quae est veritas ejus, immobili permanente. Et sic relinquitur, quod veritas ejus immobilis sit et immutabilis.

  1. Adhuc autem idem probat Anselmus in veritate praeteriti, praesentis, et futuri. Praeteritum enim accipitur ad praesens, praesens autem in seipso, futurum autem per successionem a praesenti : et sic omnia ista in uno fundantur quod est praesens, quod secundum substantiam acceptum, idem est in toto tempore, et immutabile secundum substantiam : licet mutatio praeteritionis, praesentialitatis, et futuritionis, fiant circa ipsum. Et sic planum est, quod id quod fuit verum in praeterito, fuit, est, et erit verum : et quod est verum, ante hoc fuit verum fore ipsum et erit verum : licet ipsae enuntiationes veri variantur secundum praeteritum, praesens, et futurum : et sic veritas videtur esse immutabilis.

  2. Hoc idem videtur per id quod dicitur, III Esdræ, iv, 38, ubi dicitur : Veritas manet, et invalescit in æternum, et vivit, et obtinet in sæcula sæculorum.

1. IN CONTRARIUM EST,

  1. Quod dicitur in Psalmo xi, 2 : Diminuta sunt veritates a filiis hominum. Quod enim diminuitur, mutatur : et sic veritas mutatur.

  2. Adhuc, Quod susceptibile est contrariorum, secundum contraria mutabile est : signum quod est omnino significans verum, susceptibile est contrariorum. Dicit enim Aristoteles in Praedicamentis, quod « oratio secundum mutationem rerum susceptibilis est contrariorum veri et falsi. » Ergo rectitudo ejus quae est veritas ejus, mutabilis est secundum verum et falsum : ergo veritas est mutabilis.

SOLUTIO. Est in rebus veris triplex veritas secundum omnem modum diversitatis veri.

Et proxima quidem est adhaerens ipsi rei verae. Et haec est forma et ratio quidditatis ipsius, secundum quam cadit in notitiam, quod est regulatum quidem regula veritatis, sive sit signum, sive sit res : sicut dicimus Petrum verum hominem vera forma et vera ratione hominis, quibus regulatur ad humana. Et dicimus me sedere, verum signum esse ejus quod ego sedeo : eo quod habet formam et rationem hoc significantis : et sic est de quolibet. Et haec est proxima veritas rei vera : et ideo est incorruptibilis in incorruptibilibus et immutabilis, et corruptibilis in corruptibilibus et mutabilis.

Est alia veritas quae separata est a re, applicabilis tamen rei per contractionem et appropriationem, sicut commune appropriabile est particulari, sicut docet Aristoteles in Posterioribus. Et haec est veritas principiorum primorum, quae veritas semper est apud intellectum, quia, sicut dicit Boetius in libro V de Consolatione philosophiae, communia retinet et singula perdit : intendens per communia, principia prima, sicut quod non contingit simul affirmare et negare, et quod totum majus est sua parte, et hujusmodi. Et haec est veritas, qua judicamus habitualiter de omnibus veris, contrahendo communia ad singula : et similia quidem illis dicimus esse vera, dissimilia autem falsa. Et haec veritas quodammodo mutabilis est, et quodammodo immutabilis. Immutabilis quidem per necessitatem, mutabilis autem in quantum creata est, et in quantum determinabilis et indeterminabilis. Et haec est regula habitualis, qua judicamus de omnibus veris.

Tertia est veritas, quae est exemplar et paradigma harum veritatum duarum dictarum in mente divina. Et haec est veritas divina lumine suo resplendens in omnibus veris secundis, quae in hoc formam veritatis habent, quod lumen primae veritatis participant : et quo plus participant, veriora sunt : et quo minus participant, minus vera. Et hac veritate

<--- Page Split --->

non sicut habitu, sed sicut exemplari et paradigmate judicamus de omnibus verris. Et haec veritas simpliciter est incorruptibilis et immutabilis, licet multae variationes fiant in his quae sunt sub ipsa.

Hæc est solutio quaestionis. Ad PRIMUM ergo quod objicitur, dicendum quod veritas qua judicamus de omnibus, tertio modo dicta, simpliciter immutabilis est, et uno modo se habens quantum est de se ad omnia vera : sed non omnia vera uno et eodem modo se habent ad ipsam : et ideo ex dissimilitudine participantium eam dissimile fit judicium. Sed secundo modo dicta veritate judicamus de omnibus : sed quia hoc non omnibus eodem modo appropriabile est, ideo per dissimilitudinem appropriatorum iterum diversum fit judicium. Et hæc mobilitas non est in veritate ipsa, sed in his quibus appropriatur.

Ad aliud dicendum, quod per hoc non probatur, nisi quod veritas secundo et tertio modo dictæ secundum seipsas immutabiles sunt : et hoc concedundum est.

Ad aliud dicendum, quod Augustinus loquitur ibi de veritate prima quæ est primum, qua sicut exemplari et paradigmate judicamus de omnibus. Et hæc quantum est de se, nec proficit, nec deficit, sed est æterna et immutabilis : participatio tamen ejus varia est et mutabilis.

Ad aliud dicendum, quod Anselmus non probat, nisi quod veritas signi quæ est rectitudo significandi ut debet, immutabilis est a signo manente signo : sed si non maneat signum, mutabitur etiam ipsa rectitudo significandi ut debet. Et ulterius nihil potest haberi ex verbis Anselmi. Unde patet, quod veritas et adæquatio rei vere mutabilis est propter mutabilitatem principiorum ejus proximorum.

Ad aliud dicendum, quod rectitudo signi dupliciter potest considerari, scilicet in adæquatione ad causam, a qua ra-

tione significare accipit. Et sic verum dicit Anselmus : sic enim rectitudo ejus manet manente signo. Potest etiam considerari rectitudo signi in adæquatione ad signatum. Et sic proprie accipitur : quia signum dicitur ad signatum, et signi est certificare signatum. Et hoc modo ex mutatione signati mutatur signum : quia hoc modo relativa ad convertentiam dicuntur. Et hoc modo non loquitur Anselmus.

Ad aliud dicendum, quod id quod inducit Anselmus de præterito, præsenti, et futuro, simile est secundum aliquid et non simpliciter. In hoc enim simile est, quod sicut secundum substantiam unum nunc manet in omni præterito, præsenti, et futuro, et non variatur nisi fluxu præteritionis, præsentialitatis, et futuritionis : ita una rectitudo, quæ est adæquatio signi ad causam conferentem sibi significare ut debet, manet una secundum substantiam, et non variatur nisi secundum rectitudines quibus adæquatur rei significatæ vel non adæquatur. In hoc tamen dissimile est : quia nunc quod unum manet, unitatem habet ab eo quod unum manet in toto motu : sed veritas signi non tota causatur ab illa rectitudine quæ est adæquatio 'signi ad causam conferentem sibi significare ut debet : quinimo cum signum sit ad aliquid, ratio signi et veritas simpliciter est ab adæquatione signi ad signatum, et non nisi secundum quid, et quodammodo ab adæquatione ad causam a qua accipit significare ut debet. Et hoc modo verum est ut dicit Anselmus.

Ad ultimum patet solutio per distinctionem primo inductam : dictum enim Zorobabel tenet de secundo et tertio dicta veritate.

Ad id quod objicitur in contrarium, Ad obj dicendum quod dictum Psalmi intelligitur de propria et proxima veritate creatorum, quæ sicut principia ipsius proxima et propria, diminuuntur, augentur, et mutantur.

Ad aliud dicendum, quod illa objectio Ad obj

<--- Page Split --->

procedit de adæquatione signi ad signatum : et de hac non loquitur Anselmus, sed de rectitudine quæ est de adæquatione signi ad causam a qua accepit signifirare ut debet.

MEMBRI TERTII

ARTICULUS II.

Utrum una sit veritas omnium rerum, vel plures 1 ?

Secundo quæritur, Utrum una sit veritas omnium rerum, vel plures ?

  1. Eadem enim sunt principia esse et veri, et sicut se habet res ad esse, sic se habet ad veritatem : quia veritas est indivisio esse et quod est, ut dicit Avicenna. Et hoc generaliter verum est tam in esse incomplexorum, quam in esse complexorum. In incomplexis enim esse est actus formæ in eo quod est, et secundum quod attingit esse, sic attingit veritatem. Cujus exemplum est secundum Avicennam, quod argentum vivum et sulphur sunt id quod est aurum secundum materiam, et secundum quod attingunt actum formæ auri quæ est esse auri, sic attingunt verum esse auri et auri veritatem : et quando nihil divisum est vel dividens inter id quod est aurum secundum subjectum, et esse quod est actus formæ auri, ita quod forma totum terminavit in esse auri : tunc dicitur esse verum aurum, et veritas auri. Similiter est in complexis : in his enim esse compositionis est, et id quod est, subjectum est : ipsum autem esse, actus prædicati in subjecto : propter quod etiam compositio

in prædicato includitur, ut cum dicitur, homo currit, hoc est dicere, homo est currens. Et quando inest omnino indivisum ab ipso secundum esse, propositio tunc simpliciter et essentialiter est vera. Quando autem inest secundum esse accidentale, propositio per accidens est vera. Et quando inest secundum esse secundum quid et non simpliciter, propositio secundum quid est vera.

Ex omnibus enim his patet, quod veritas est indivisio esse et quod est, et quod unumquodque sicut se habet ad esse, sic se habet ad veritatem.

Ex hoc proceditur ulterius, quod si esse secundum principia ipsius esse multicipatur in entibus, verum multiplicatur in eis et veritas. Multorum ergo verorum multæ sunt veritates.

  1. Adhuc, Nihil cognoscitur in rebus nisi verum : verum autem, ut dicit Aristoteles in primo Physicorum, non cognoscitur nisi ex principiis et causis et elementis uniuscujusque rei : cum ergo diversorum diversæ sunt causæ, principia, et elementa, diversa erunt vera, et diversæ veritates.

  2. Adhuc, Hoc idem videtur dicere Anselmus in libro de Veritate 2. Dicit enim, quod « sicut color est in corpore, sic veritas est in veris. » Constat autem, quod color multiplicatur secundum multiplicationem corporum. Ergo veritas multiplicatur secundum multiplicationem verorum.

  3. Si forte aliquis dicat, quod hoc sequeretur si veritas esset in eo quod est verum ut in subjecto, sicut color est in corpore : sed hoc non est verum : quia dicit Augustinus in libro Soliloquiorum, quod « quidquid est in alio, non potest manere si non maneat id in quo est. » Rebus autem veris intereuntibus manet veritas. Non est igitur veritas in rebus mortalibus sic. Et cum non sit in ipso vero ut in subjecto, non oportet quod

<--- Page Split --->

multiplicetur ad multiplicationem verorum.

Adhuc, Hoc idem probare videtur Augustinus in libro de Vera religione. Dicit enim, quod inter mentem nostram qua Deum intelligimus Patrem, et veritatem, lucem illam scilicet interiorem per quam Deum intelligimus, nulla interposita creatura est : propter quod ipsam veritatem nulla ex parte dissimilem in ipso et cum ipso Deo veneramur. Ex hoc accipitur, quod veritas qua intelligimus Deum esse Deum, et unumquodque verum esse verum, veritas increata est : aliter enim non deberetur ei veneratio divina. Constat autem, quod haec veritas non multiplicatur ad multiplicationem verorum.

5.Adhuc,Hoc idem confirmatur perhoc quod dicit Glossa super primam canonicam Joannis, n, 4, ubi dicitur, quod « veritas est lux intelligibilis. » Ex quo elicitur, quod sicut lux sensibilis non est nisi in sensibilibus, ita lux intelligibilis non nisi in intelligibilibus : et sic non est in subjecto, nisi in intelligibilibus quae non intereunt. Non ergo multiplicatur ad multiplicationem verorum. Si, inquam, sic dicatur, in contrarium est, quod veritas est rectitudo sola mente perceptibilis : rectitudo autem illa multiplicatur secundum multiplicationem rectorum. Alia enim est rectitudo intellectus, et alia rectitudo voluntatis, et alia significationis, et alia naturae, et haec multiplicatur secundum multiplicationem naturailum.

Videtur ergo, quod non omnium verorum una sit veritas, sed multae veritates.

in Psalmo ci, 28 : Tu autem idem ipsa es, et anni tui non deficient. Et hoc non multiplicatur ad rerum multiplicationem. Ergo nulla veritas multiplicabitur ad vera.

  1. Adhuc, Anselmus in libro de Veritate 4 dicit, quod « sicut est unum tempus omnium temporalium, ita una veritas omnium verorum. » Sed tempus non multiplicatur ad temporalia. Ergo veritas non multiplicabitur ad vera.

SOLUTIO. Dicendum, quod sicut praehabitum est, triplex est mensura esse, tempus scilicet, aeviternitas, et aeternitas : et quorumcumque tempus mensura est adaequata, horum est mensura aeviternitas ut concomitans, et aeternitas [ut excellens. Ita triplex est veritas : proxima scilicet, quae sumitur ex principiis esse proximis : eadem enim secundum Aristotelem sunt principia esse et cognitionis veri in omnibus. Et est veritas quasi media, quae est lux principiorum concreata intellectui habitualiter existens in ipso, quae quasi instrumentum est quo intellectus accipit scientiam, et ad quam examinat omne scitum an sit verum, an non verum. Et est veritas prima, quae est lumen causae prime, extendens se per omnia, ut dicit Dionysius : et secundum Augustinum et Anselmum est lumen et rectitudo intelligibilis, attribuens uniciuque ut sit secundum quod vere et recte debet esse : et ad quam unumquodque mensuratur, et secundum quod plus participat veritatis et rectitudinis ejus, sic verius et rectius est : et secundum quod minus participat per declinationem ab illo, sic est minus vere et minus recte.

Sed contra. In contrarium hujus videtur disputare Augustinus in libro de Vera religione, et Anselmus in libro de Veritate.

  1. Dicit enim Augustinus, quod « veritas radicatur in permanente, et non in non permanente. » Solum unum autem permanens in'est omni re, de quo dicitur

Dicendum ergo, quod veritas primo modo dicta, multiplicatur secundum multificationem verorum et genere et specie et numero. Veritas autem secundo modo dicta, quodammodo multiplicatur, quodammodo non. In primis enim principiis non multiplicatur, sicut quod nomina

<--- Page Split --->

rerum sint signa, et quod signa non significent infinita, sed finita et determinatu, et quod non significent contradictoria, et de quolibet quod sit affirmatio vel negatio, de nullo vero simul. Hæc enim prima principia sunt invariabilia ad omnia. Quæ quia negavit Heraclitus, inductus est ad hoc, quod dixit, quod nihil contingit scire, et quod non contingit dicere verum de aliqua re. In mediis autem principiis multiplicatur veritas genere et specie, secundum quod trahuntur ad genera et species rerum. Sed tertio modo dicta veritas, quæ prototypus est et exemplar omnis veritatis, una et indivisa manet in omnibus. Et hoc est quod dicit Anselmus in libro de Veritate, sic : « Si rectitudo non est in rebus illis, quæ debent habere rectitudinem, nisi cum sunt secrundum quod debent : debent autem esse secundum quod exigit prima rectitudo, quæ est prima veritas : ergo hoc illis est veras et rectas esse, quod est secundum primam rectitudinem et veritatem esse 1. » Est ergo una rectitudo et veritas qua omnia vera recta et vera sunt. Et intellicitur, qua scilicet exemplari et prototypu, et non sicut forma adhærente rebus. Omne enim verum creatum sic se habet ad primam veritatem ut diminutum quod non implet et adæquat eam in totum, sed excellitur ab ipsa, sicut esse temporale se habet ad æternum, et sicut esse circumscriptum se habet ad incircunscriptum.

His itaque suppositis, respondendum est objectis.

DICENDUM ergo ad primum, quod hoc non probat, nisi quod veritas primo modo dicta multiplicatur in veris : et hoc concedendum est.

Ad aliud dicendum est, quod Aristotelus non loquitur nisi de vero quod est ex propriis, et de veritate quæ ipsi vero adquata est et causata ex propriis princiis esse et causis et elementis : hoc enim est considerare naturalis Philosophi.

In prima autem philosophia, ubi loquitur de primo principio quod est lumen causae primae, dicit, quod domus est ex domo, et plaga ex plaga, et sanitas ex sanitate : et sequitur ex hoc, quod etiam verum sit ex vero, et quod una veritas sit ad quam mensuratur omne verum, et quod haec non radicetur in veris causatis, sed in lumine causae primae, quod dat esse veri omnibus veris, et conservat omnia in esse veri, et reducit ad seipsum, et mensurat ut in tantum vera sint et veritatis esse habeant, in quantum suae rectitudinis et veritatis participant.

Ad aliud dicendum, quod dictum Anselmi intelligitur de veritate primo modo dicta. Posset tamen dici, quod sicut in pluribus coloratis una lux est quæ diffenditur, quæ est coloris hypostasis, ut dicit Aristoteles, sed sunt multi modi diffusionis, qui modi non causantur ab ipsa luce quæ diffunditur, sed ex diversa dispositione superficierum in quibus diffunditur lux : ita est unum lumen primae veritatis, in quo sicut in hypostasi radicatur omne verum : sed diffusio ipsius in his quæ vera sunt, multiplex est, et variatur secundum varietatem principiorum esse uniuscujusque veri : quæ tamen varietas nullam inducit varietatem in ipsa prima veritate, sed tantum in veris secundis a prima veritate constitutis. Et hoc dictum est secundum Dionysii determinationem, qui hoc expresse dicit, et tales modos vocat diversos gradus entium et verorum.

Ad to quod objicitur contra responsionem quorumdam, dicendum quod Augustinus et Anselmus loquuntur de veritate qua de veris judicamus : et haec non est nisi duplex, scilicet prima et lumen principiorum : et haec non radicatur in veris corruptibilibus quæ secundum primam intentionem veritatis vera dicuntur, et ideo non interit ipsis intereuntibus.

Hæc etiam veritas secundum Augustinum in libro de Vera religione, lumen

<--- Page Split --->

divinum est, quo judicamus Deum esse Deum,et omne verum esse verum, et essentialiter extendit se per omnia, et (sicut dicit Dionysius) maxime per omnes intellectuales vultus. Et quia hoc essentialiter est Deus, ideo venerationem habet divinam.

Per hoc etiam patet solutio ad sequens: hoc enim dicitur lumen intellectuale vel intelligibile : quia quamvis se extendat per omnia sensibilia et intellectualia, tamen in simplicitate et veritate sui non percipitur nisi ab intellectualibus. Et hoc est quod dicit Anselmus, quod est rectitudo sola mente perceptibilis : quae recitudo triplex est sicut et ipsa veritas. Rectum enim est, ut dicit Plato, quod recto applicato undique tangit rectum. Unde rectum est secundum primum modum veritatis, quod applicatum propriis principiis et causis et elementis esse, undique per adæquationem tangit ea. Rectum etiam est, quod adæquatum principiis primis attingit ea, nusquam descendens ab ipsis : sic enim conclusio adæquatur præmissis. Rectum est etiam tertio modo, quod comparatum ad exemplar primæ recitudinis, formam suæ rectitudinis undique contingit in quantum potest. Unde rectitudo licet numeretur et multiplicetur ex parte rectorum, ita quod alia est intellectus, alia voluntatis, et alia naturae : tamen rectitudo ipsa prima, cui quodlibet rectorum applicatur, manet indivisa. Et hanc vocavit Plato formam separatam, ex qua sicut ex uno etivagio sive sigillo omnia secunda formantur.

artificiata sunt in lumine intellectus artificialis. Unde, Sapient. vni, 1, de ipsa dicitur : Attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter.

Ad ALIUD dicendum, quod dictum Anselmi secundum aliquid est verum. In hoc enim verum est, quod sicut tempus mensura est temporalium non multiplicata in illis, eo quod adjacet eis per extrinsecum temporis, quod est motus carli : ita prima veritas mensura est omnium verorum ,non multiplicata in ipsis, eo quod adjacet eis per lumen divinum essentialiter per omnia extensum et nulli commixtum. In hoc autem non est verum, quod tempus per partes motus divisum adæquata mensura est temporalium : lumen autem divinum in quo radicatur prima veritas, indivisum in se manens, mensura est non adæquata, sed excellens omnium verorum.

MEMBRI TERTII

ARTICULUS III.

De æternitate vel temporalitate veritatis.

Tertio, Quæritur de æternitate vel temporalitate veritatis. Hoc autem est, utrum veritas sit temporalis vel æterna?

Et circa hoc quæruntur duo.

Primo, An omnis veritas sit æterna ? Et secundo, An omnia sint vera prima et æterna veritate ?

Ad id quod per beatum Augustinum in contrarium objicitur, dicendum quod Augustinus loquitur de veritate qua sicut primo judicamus de omnibus veris. Ad hanc enim sicut ad primum mensurans mensurantur et æstimantur omnia vera. Et de hac verum est, quod non radicatur nisi in permanente : radicatur enim in lumine divino, quod extendit se per omnia : hoc enim est lumen divinæ sapientiae operatricis omnium, in quo sunt omnia naturalia, ut dicit Avicenna, sicut

<--- Page Split --->

quod continue ante hoc non essent verae, quod falsum est. Similiter non est assignare tempus in quo non erunt verae. Et sic videtur, quod sint sine principio et sine fine. Quod autem caret principio, æternum est. Veritates ergo talium æternae sunt.

ARTICULI TERTII

PARTICULA I.

An omnis veritas sit æterna 1 ?

CIRCA PRIMUM objicitur sic :

  1. Quidquid abstractum est a motu et a materia, æternum est : rationes mathematicorum et eorum de quibus considerat prima philosophia, abstracta sunt a motu et a materia : ergo æterna sunt, ut ratio circuli, et ratio paris vel imparis numeri, et ratio substantiae in eo quod substantia est, et talia multa sunt.

Videtur ergo cum veritas in talibus sit præcipue, quod æterna sit veritas in illis. PRIMUM probatur per Dionysium in libro de Divinis nominibus, qui dicit, quod « tempus est, quod in generatione et corruptione metitur 2. » Unde cum hæc abstracta sunt a motu et a materia, videtur quod tempus non est mensura eorum, sed æternitas : et ideo omnium talium veritates æterna e sunt.

  1. Adhuc, Idem videtur dicere Augustinus in libro Soliloquiorum, qui dicit, quod « nihil est magis æternum quam ipsa veritas, ut ratio circuli. » Non enim est assignare aliquod tempus in quo hæc inceperit esse vera, circulus est figura plana, una linea contenta, in cujus medio est punctum, a quo omnes lineæ ductæ ad circumferentiam, sunt æquales. Nec est assignare tempus in quo hæc inceperit esse vera, duo et tria sunt quinque, vel quod substantia sit ens per se. Si enim aliquod tale tempus esset, in quo tales inciperent esse veræ, sequeretur,

  2. Adhuc, Hoc idem videtur sequi in generabilibus et corruptibilibus, ut patet. Mundum enim fore, aut fuit verum ab æterno, aut non. Constat, quod sic : cum enim factus sit mundus, constat quod ante hoc verum fuit mundum fore : nec est assignare aliquod instans vel nunc in ante sumendo, in quo inceperit esse verum, ita quod ante hoc non fuisset verum, Similiter etiam si fiat enuntiatio de præsenti, ut si dicatur, mundus est. Si enim mundus est, ante hoc præsens verum fuit mundum fore : et numquam est assignare in ante sumendo instans in quo non fuit verum. Similiter si accipiatur enuntiabile de futuro, ut hoc, Antichristus erit, non est accipere in ante sumendo instans in quo incipiat hoc esse verum, Antichristus erit. Si enim Antichristus erit, Deus præscivit Antichristum fore : et cum scientia non sit nisi verorum, si ab æterno præscivit, ab æterno verum fuit, quod Antichristus erit. Similiter est de hac, Petrus erit, vel Paulus erit, et sic de aliis. Et sic videtur, quod omnis veritas talium enuntialbium ab æterno sit. Sic enim sumendo, præteritorum non erit finis, et futurorum non erit principium. In post enim sumendo numquam erit accipere tempus vel instans in quo hoc non sit verum, mundus fuit. In ante autem sumendo non erit accipere tempus vel instans in quo hæc non fuit vera, mundus erit. Et sic videtur veritas enuntialbium esse æterna et ab æterno.

  3. Eodem modo videntur probare Augustinus ibidem 8, et Anselmus in libro

<--- Page Split --->

de Veritate', quod impossibile est veritatem incipere, vel interire, et quod necesse sit semper esse, fuisse, et fore, sic : Si enim veritas aliquando non fuit et incepit esse, verum est veritatem non fuisse : et si verum est veritatem non fuisse, aliquid est verum : et si aliquid est verum, veritas est: ergo si verum est veritatem non fuisse, veritas est. Idem sequitur si detur oppositum. Si enim veritas aliquando non fuit : tunc haec est falsa, veritas fuit ab initio sive ab aeterno. Et si haec est falsa, ejus contradictoria est vera, haec scilicet, veritas non fuit ab initio. Et si haec est vera, aliquid est verum : et si aliquid est verum, veritas est: ergo si non est veritas, veritas est. Et ideo dicit Augustinus, quod veritatem esse, resurgit ex suo opposito.

Idem erit si dicatur veritas interire sive deficere in futurum. Si enim veritas interit, tunc postquam interiit, veritatem interiisse est verum. Et si hoc est verum, aliquid est verum. Et si aliquid est verum, veritas est. Ergo postquam interiit veritas, veritas est. Propter quod dicitur, III Esdræ, iv, 38, quod veritas manet, et invalescit, et vivit, et obtinet in secula sæculorum.

Sedcontra . Incontrariumhujusest : q u i a

  1. Si hoc concedatur, plura erunt ab aeterno, sicut mundum fore, Petrum fore, Antichristum fore, et hujusmodi quae multa sunt : et unum eorum non est alterum. Quod autem multa sint ab aeterno, non recipit Catholica fides, ita scilicet quod per essentiam multa sint.

  2. Adhuc, Contra disputationem Augustini et Anselmi videtur esse, quod est veritas contingentium, et veritas necessariorum. Et veritas contingentium et incipit et desinit : et ideo non generaliter debuit dici veritatem esse aeternam.

Sed hoc eliditur per hoc, quod etiam veritas contingentium de præterito necessitatem accipit. Licet enim contingens fuerit me fuisse Parisiis, tamen postquam

fui, necesse est me fuisse, et numquam erit tempus vel instans in quo hoc non sit necessarium. Similiter licet quaedam de futuro sint contingentia, sicut te fori Episcopum : tamen si ponantur esse futura, necessitatem accipiunt suppositionis, et numquam erit accipere tempus vel instans in quo non sint lutura, etiamsi extendantur in omne præteritum ab aeterno.

Si forte aliquis velit dicere, quod in talibus argumentis est fallacia figurae dictionis. Si veritas non fuit ab aeterno,verum est veritatem non fuisse ab aeterno : et si hoc est verum, aliquid est verum : et si aliquid est verum, veritas est, etc. : eo quod ibi fit processus a veritate rei simpliciter, ad veritatem dicti : et sic mutatur modus prædicandi. Hoc non solvit, nec impedit processum Augustini et Anselmi. Augustinus enim et Anselmus opponunt de veritate enuntiationis vel enuntiabilis : talis autem veritatis subjectiva partes sunt et species,et affirmatio vera quæ dicit esse quod est, et negatio vera quæ dicit non esse quod non est. Unde tamquam ex subjecta parte concludit Augustinus, quod si affirmatio vel negatio vera est, quod veritas est : et hoc sequitur de necessitate.

Solutio . SecundumCatholicamfidemdicendum , quodveritasestabaeterno : sedhæcestveritasluminisdivinideter - minantisunumquodqueidealiteretra - tionabiliteradessequodest , etadnonessequodnonest , etsimiliteradfuisseetnonfuisse , adforeetnonfore . Sedinhoclumineantequammundusessetettempus , nonerantveraquædistinctasuntinmundoperveritatemsignificatio - nisetrei , etperveritatemcontigentisetnecessarii , etperveritatemcomplexietincomplexi , etperveritatemsensibi - lisetintelligibilis , nisipermodumillumquoeffectusestinsuacausaprimaan - tequamsitineffectu . Hocautemmodo ,

<--- Page Split --->

ut dicit Anselmus, creatura in creatore existens non est creatura, sed creatrix essentia. Et hoc modo idem dicit Philosophus in libro de Causis, quod scilicet causatum est in causa per modum causae, et non per modum causati. Et hoc etiam vult Dionysius, dicens quod « temporalia in Deo sunt intemporaliter, et mobilia immobiliter, et materialia immaterialiter, et composita simpliciter, et differentia indifferenter, et opposita sine oppositione. »

Ad PRIMUM ergo dicendum, quod rationes mathematicorum aeternae non sunt secundum veram rationem aeternitatis et definitionem: sed a Philosophis dicuntur aeternae, sicut immobilia perpetua dicuntur aeterna, quia participant conditionem aeternitatis quae est immobilitas.

Per PREDICTA jam patet solutio ad sequens, scilicet ad dictum Augustini.

Ad rationem autem quae videtur hoc confirmare, dicendum quod licet non sit accipere tempus in quo tales rationes non sint verae, tamen ante tempus (ita quod ante dicat ordinem aeternitatis ad tempus, quando non erant rationes, neque res quarum sunt rationes) nec erant vera, nec erant veritates earum secundum rem. Et si dicitur, quod erant in prima causa. Jam solutum est: quia tunc non erant ut rerum rationes, sed ut creatrix essentia.

Ad ALIUD dicendum, quod per illud argumentum non probatur, nisi quod propositione et enuntiabili sub aliqua differentia temporis positis, veritas in communi, nec incipit, nec deficit ab ipsis: quia si deficit in uno, resurgit in opposito. Si autem propositio et enuntiabile ponantur non esse, tunc nihil valet talis processus. Si enim nullum sit enuntiable et nulla propositio : tunc non erit hoc enuntia bile, mundum fore : nec haec propositio, mundus erit : nec erit opposita sua : et si non erit opposita sua, non erit contradictoria : nec erit una falsa, et altera vera : quia ante mundum non

fuit, nec enuntia bile, nec propositio in actu.

Et si dicatur, quod fuit in aptitudine sive in potentia. Constat, quod haec aptitudo non fuit enuntiati nec propositi : cum nihil esset subjectum de quo enuntiat retur aliquid, et nihil enuntia bile sive praedicabile quod enuntiat retur de ipso. Aptitudo autem enunt iabili s radicatur in enuntiat o et in eo de quo enuntiatur. Nec poterat esse in enuntiat e illa aptitudo : quia nec homo nec Angelus erant qui enuntiationem facere possent, vel aliquis componens, vel dividens intellectus, vel communis sensus, vel aestimatio.

Si dicatur, quod fuit in aptitudine causa prime. Tunc non fuit nisi idealiter in aptitudine causa prime. Sic autem in Deo sunt multa unite et plura singulariter : et sic non sequitur, quod plura sint ab aeterno. Ideae enim non dicuntur plures secundum essentiam, nec differentes : sed significantur, cum dicitur, ideae, quia sunt plurium. Et alia ratione refertur ad ipsas unum, et alia ratione alterum.

Et sic patet, quod illa disputatione non probatur plura esse ab aeterno.

Ad DISPUTATIONES Augustini et Anselmi eodem modo dicendum est. Haec enim, Veritas fuit ab initio, si in communi accipiatur ad veritatem prout est in causa prima, et ad veritatem rei, et ad veritatem signi, vera est pro veritate causae : sed non fuit ab initio propositio nisi per habitudinem causae prime. Et secundum hunc modum nec compositionem habuit, nec oppositum, nec contradictorium. Nec Augustinus nec Anselmus probant per hoc quod dicunt, nisi quod propositione vel enunt iabili posito sub aliqua differentia temporis, veritas in communi nec incipit nec interit : quamvis veritas haec quae est hujus enunt iabili s, vel illius, incipiat vel intereat.

Ad ID quod objicitur in contrarium, Adobjest.1, dicendum quod non sunt plura ab aeterno : enunt iabilia enim non sunt ab aeter-

<--- Page Split --->

no ut plura, sed ut unum et idem, ut dictum est.

Adobject . 2 . AninquodquidamobjiciuntcontradictumAugustinietAnselmidicendumquodnonvalet , sicutprobatumest .

Nec videtur multum valere quod dicitur de fallacia figuræ dictionis. Argumentantur enim a specie ad genus : qui processus semper necessarius est.

Sunt autem qui adhuc fortius objiciunt, dicentes, quod

  1. Patrem generare Filium, enuntiabile verum est ab aeterno : et Filium generari a Patre, aliud est enuntiabile verum ab aeterno : et Spiritum sanctum procedere ab utroque, tertium enuntiabile verum ab aeterno. Et similiter Patrem esse innascibilem, et Filium esse nascibilem, et Spiritum sanctum ab utroque procedentem : et Patrem esse principium non de principio, Filium esse principium de principio, Spiritum sanctum esse principium de utroque principio : et multa alia enuntiabilia hujusmodi possunt formari, quæ omnia vera sunt ab aeterno. Et si vera sunt ab aterno, sunt ab aeterno : quia verum quod apponitur, non est determinatio diminuens rationem essendi, sed potius complens : et sic videtur, quod plura sint ab aeterno.

  2. Adhuc, Augustinus in libro I de Doctrina Christiana, dicit, quod « res quibus fruendum est, sunt tres res, Pater et Filius et Spiritus sanctus 1. » Tres autem illæ res sunt ab aeterno : et tres sunt plura : ergo plura sunt ab aeterno.

Undehocenuntiabile , PatremgenuraFilium , resolutumadrem , idemestqui - PatremessePatrem . Etcumdicitur , I ' - terestDeusvelessentiadivina , idemu - inprædicatoetinsubjecto , etnondill - runtnisisecundummodumquemTlu - logivocantsupponendivelattribuendi - quiascilicetaliquidattribuituruniqual - nonalteri : ettalismodusnonfacitplu - ralitatemnisisecundumquid , q u i - timodussignificandivelenuntiandi . S i m - literdicendumestdeista , nasciFilium - aPatre , etSpiritumsanctumabutroque - procedere , etdealiisenuntiabilibusdi - c t i s . Undeexhocnonsequitur , quodplu - rasintabaeterno , sedquodunumsital - aeternopluribusmodissignificable - enuntiabile .

Ad id quod objicitur de Augustino, antiqui Theologi satis bene responderunt, dicentes, quod cum dicit Augustinus. Pater et Filius et Spiritus sanctus sunt tres res, dictio numeralis quae ponitur, scilicet tres, non ponitur adjective, sed substantive. Si enim adjective poneretur, formam numeralem et discretionis ponuret circa suum substantivum quod est res: et sic numeraretur res essentiae in tribus personis, quod falsum est. Unde ponitur substantive: et res conjungitur ut prædicatum commune consequens sub hoc sensu, Pater et Filius et Spiritus sanctus sunt tres quidem qui sunt res. Et cum ipsi tres sint una res, non sequitur quod plures res sint ab aeterno. Et in processu est fallacia figurae dictionis: quia fit mutatio substantivi in adjectivum.

Sed ad hæc hujusmodi non est difficile solvere.

Solutio . Constatenim , quodhujusmodienun - A d 1 . tiabiliainactuenuntiandinonsuntabaeterno , necetiaminhabitudineenun - tiantis , sedinhabitudinereienuntiatætantum : inreautemessentiænullamhabentdistinctionemvelpluralitatem .

<--- Page Split --->

ARTICU I TERT I

PARTICULA II.

  1. Adhuc, Verum convertitur cum ente : et si istum fornicari est verum a veritate prima : tunc quod iste fornicatur et est fornicator in actu, est a prima veritate : quod valde absurdum est : quia dicit Glossa Gennadii super epist. ad Roman. i, 18, quod « Deus illius rei non est auctor, cujus est ultor. »

An omnia vera sint vera, prima et a terna veritate i ?

Secundo quaeritur, An omnia vera sint vera, prima et æterna veritate ?

Et videtur, quod sic.

  1. Dicit enim Anselmus in libro de Veritate, quod « prima rectitudo causa est omnium veritatum et rectitudinum, et nihil est causa illius. » Sed veritas est rectitudo sola mente perceptibilis. Ergo prima veritas causa est omnium vertatum et rectitudinum.

  2. Adhuc, Sicut omne ens est a primo ente, et temeritas est dicere, ut dicit Anselmus, aliquod ens esse quod non sit a primo ente : ita omne verum necesse est esse a prima veritate : vel oporteret ponere, quod duo essent principia eorum quae sunt in uno genere, quod non potest esse, nec etiam intelligi.

  3. Adhuc, Philosophus vult in secundo primae philosophiae, quod quaecumque sunt in multis et per unam rationem existentia in illis, reducuntur ad aliquod unum quod est causa omnium illorum : verum est in multis per unam rationem existens in illis, et reducibile ad unam sicut analoga reducuntur ad unum : ergo est in uno primo quod est causa omnium illorum.

In contrarium est quod

  1. Obijcit Anselmus, quod istum fornicari est verum, posito quod iste fornicetur : ergo est verum a veritate prima : veritas ergo prima causa est, quod iste fornicetur, quod falsum est.

SOLUTIO. Dicendum, quod sicut bonum primum causa est omnis boni exemplar, efficiens, et finalis : ita verum primum sive veritas causa est omnis veri et efficiens et formalis et finalis.

Unde rationes concedenda sunt.

Ad hoc quod objicitur de hac, Istum Ad object. fornicari est verum : solvunt Augustinus in libro de Libero arbitrio, et Anselmus in libro Praescientiae et liberi arbitrii, quod cum dicitur, Istum fornicari est verum, potest esse de re, vel de dicto. Si de dicto est : tunc quia absoluta veritas est in dicto, veritas dicti simpliciter est a veritate prima. Sensus enim est, quod veritas prima facit hanc veritatem, et est forma ipsius et finis. Tunc enim istum fornicari subjectum est, et dictum est istius propositionis, Istum fornicari est verum : quia res hujus infinitivi, fornicari, simpliciter inest huic accusativo, istum : et hoc facit prima veritas quando res infinitivi inest accusativo, quod dictum sit verum. Et hoc modo omne verum causaliter et exemplariter et finaliter est verum veritate prima. Cum ergo infertur : ergo quod iste fornicatur, est a Deo, proceditur a veritate dicti ad veritatem rei. Et cum res non sit vera simpliciter, eo quod actus debita careat rectitudine, mutatur praedicatum, et fit fallacia figurae dictionis. Sicut enim claudicatio non est verus actus in genere gressus : et ideo ad veram causam efficientem reduci non potest, sed reducitur in causam deficientem, quae est vis gressibilis in curva tibia : ita formatio actus deficiens in ge-

<--- Page Split --->

nere voluntariorum, et ideo in causam quae est efficiens solum et formalis et finalis, secundum defectum qui est in ipso, reduci non potest: sed quidquid est de esse in ipso, reducitur in primam causam, esse autem sub defectu, in causam proximam deficientem. Exemplum hujus est secundum Augustinum, quod claudicatio gressus est cum defectu rectitudinis: et quidquid est in ea de gressu, reducitur ad virtutem gressibilem quae est in musculo movente tibiam: gressus autem sub claudicatione non reducitur in hanc virtutem, sed in tibiam sub curvitate existentem, quae est causa instrumentalis deficiens a virtute gressibili quae est in musculo tibiam movente: deficit enim curva tibia a rectitudine motus moventis virtutis primi quae est in musculo. Et similiter est in libero arbitrio et voluntate quando deficit a rectitudine prime veritatis, quod efficitur causa actus perversi: et tamen quidquid est de esse actus, est a prima causa: sicut quidquid est de gressu in claudicatione, totum est a virtute gressibili: et quidquid est de fornicatione, non est a causa prima, sed a libero arbitrio deficiente: sicut quidquid est de claudicatione, non est a virtute gressibili prima, sed a curvitate.

MEMBRUM IV.

De oppositione veri et falsi.

Hic communiter quaerendum est secundum primo inductam divisionem de oppositione veri et falsi.

Et quaerenda sunt quatuor.

Primo enim quaerendum est de modis quibus falsum multipliciter dicitur.

Secundo, In quo sit falsum sicut in causa?

Tertio, De oppositione quae est inter verum et falsum.

Quarto, An prime veritati sive primo vero opponatur aliquod falsum?

MEMBRI QUARTI

ARTICULUS I.

De modis quibus falsum multipliciter dicitur.

Ad PRIMUM sumendum est dictum Aristotelis ante finem quinti primae philosophiae, ubi sic dicit, « Falsum dicitur uno modo ut res falsa. » Et hoc subdividit subdens : « Et hujus hoc quidem per non componi, secundum actum scilicet, aut per impossibile componi. » Et dat exemplum, sicut dicitur diametrum commensurabilem esse, aut sicut dicitur te sedere cum non sedes. Hoc est dicere, quod quaedam sunt falsa sicut impossibilia, et quaedam sunt falsa sicut contingentia : haec enim non sunt eadem nec eadem falsitate falsa. Secundo modo dicuntur falsa apta nata videri (aliquid, supple) sed non sunt qualia nata sunt videri, aut quae nata sunt videri, ut sciagraphia, et somnia, hoc est, ea quae videntur in somniis. Sciagraphia autem sunt picturae vel umbrae descriptione figurae alicujus, facientes similitudinem cujus non exhibent veritatem. Et ideo dicit Philosophus : « Ea namque sunt aliquid : quaedam enim sunt simulacra, sed non sunt ea quorum faciunt phantasiam sive apparitionem. » Et epilogans subdit : « Res ergo falsa dicuntur, aut quia non sunt (supple, composita vel componibles) aut quia ab eis phantasia non entis est, » id est, quia apparitionem faciunt alicujus quod non est secundum veritatem. Dicit enim Augustinus, quod « qui non vivit, non loquitur, non tenetur, falsus homo est, sed vera pictura et verum simulacrum. » Istos

<--- Page Split --->

duos modos dicit esse modos falsi in rebus.

Alium modum ponit in definitione direns sic : « Oratio vero (supple, definitiva) dicitur falsa quae non est entium in quantum falsa. » Hoc est dicere, quod oratio definitiva quae datur ex his quae non sunt essentialia rei definita in quantum hujusmodi, sicut si circuli ratio datur de trigono, falsa est. Falsa enim oratio nullius definitiva est definitio cui attribuitur.

Tertium modum ponit, sicut dicitur homo falsus, qui secundum prohaeresim sive eligentiam et voluntatem amator est falsitatis, et fietor orationum falsarum sive mendaciorum : quos nos usu nostro consuevimus dicere libidinosc mentientcs. Hos enim falsos vocamus, quia amatores sunt falsi : sicut turpes vocamus, qui amatores sunt turpium. Ab his excipiuntur poeta, qui non libidine falsitatis, sed tegmentis mirorum et prodigiorum multa, ut dicit Aristoteles, mentiuntur cantantes, ut persuadeant quae utilia sunt secundum mores, vel vera secundum philosophiam.

Cum igitur his modis dicatur falsum, quaeritur, Penes quid sumunturisti modi, et si sunt plures quam isti ?

tur quod secundum actum est compositum. Et isti sunt duo modi primi. Si autem est in re secundum apparentiam, tunc est tertius modus, scilicet quando videtur componi quod dividitur, vel dividi quod componitur, propter similitudinem aliquam a veritate deficientem : eo quod non implet, ut dicit Augustinus, totum illud ad quod ponit similitudinem : sicut pictura quamvis sit similitudo figurea hominis, tamen non implet totum quod est in homine per repraesentationem : homo enim verus non tantum habet figuram hominis, sed vivit, loquitur, et tenetur : quorum nihil repraesentat pictura vel umbra. Si est in oratione definitiva, non potest esse nisi uno modo, scilicet quod definitio detur per extranea, non essentialia. Hoc enim nullo modo est in re : omnis enim res ex suis essentialibus consistit. Unde definitio quae per extranea est, non nisi in sermone est, non a re causata, sed ficta ab aliquo male definiente : et ideo hoc falsum Philosophus non dicit esse nisi in oratione, secundum quod oratio est orantis ratio. Si autem est in homine, sicut dictum est, non potest esse secundum intellectum, sed secundum affectum, cujus homo dominus est et causa : et tunc est falsum, sicut amator falsi falsus dicitur.

SOLUTIO. Ad hoc autem dicendum, quod secundum philosophum isti modi falsi accipiuntur secundum causam falsi. Causa enim falsi, vel est in re, vel in oratione, vel in homine. Et si est in homine, non potest esse nisi secundum affectum : quia affectus solius dominus et causa est homo : intellectus enim in actu qui est in homine, causatur a rebus. Si autem est in re, non potest esse nisi duobus modis, scilicet secundum existentiam, et secundum apparentiam. Secundum existentiam dupliciter, scilicet per impossibile componi quod componitur, vel dividi quod dividitur. Vel secundum actum, scilicet quod componitur quod divisum est secundum actum, vel dividi-

Ad aliud quod quaeritur, scilicet si Ad quest. plures sint modi falsitatis ?

Dicendum quod in particulari plures sunt, omnes tamen reducibiles sunt ad istos. In particulari enim secundum Anselmum, est verum rei, quo dicimus verum hominem esse verum hominem, et verum aurum esse verum aurum, et sic de aliis, sicut dicit Philosophus in quinto primae philosophiae, quod esse significat veritatem rei : quia cum dicimus aliquid esse, monstramus ipsum esse verum : et quando non est, monstramus hoc non esse verum, sed falsum. Et similiter est in affirmatione et negatione. Et est verum sermonis, ut in enuntiabili vel propositione : sed hoc verum sermonis re-

<--- Page Split --->

ducitur ad verum rei : quia causa sermonis in oratione res est : « quia, sicut dicit Hilarius in libro IV de Trinitate, non sermoni res,sed rei est sermo subjectus.»

Similiter falsum quod dicunt Augustinus et Anselmus, quod est quando apparet res quod non est, sicut stannum quod apparet esse argentum, et non est argentum verum, sed falsum, reducitur ad id quod vocat Aristoteles apta nata quidem videri non qualia sunt, aut quae non sunt : quia non est dictum nisi secundum modos communes, utrum falsum videatur esse verum per apparentiam artis, vel per apparentiam nature, dummodo phantasiam ponat in sensu vel in æstimatione alicujus quod cum sensibili percipitur.

Et sic omnes alios modos quos ponunt Augustinus et Anselmus, facile est reducere.

MEMBRI QUARTI

ARTICULUS II.

In quo sit falsum sicut in causa, scilicet an sit in re, vel in rei similitudine?

Secundo quaeritur, In quo sit falsum sicut in causa, scilicet an sit in re, vel in rei similitudine?

Et videtur, quod in rei similitudine.

Dicit enim Augustinus in libro II Solioquiorum : « Apparet in omnibus sensibus similitudine lenocinante nos falli. Et eas res nos falsas nominamus quas (verisimiles) deprehendimus 1. » Ergo videtur, quod in similitudine sit falsitas.

Adhuc, Augustinus in libro de Vera

religione: « Prima veritas summa similitudo primi principii est, in qua nulla dissimilitudo ex qua falsitas oriri possit ». » Ex his ergo videtur, quod et similitudo sit causa falsitatis et dissimilitudo : quod esse non potest : quia opposita non possunt esse per se causa ejusdem.

Adhuc, Augustinus in libro II de Solioquiorum 3 disputando probat, quod similitudo non est causa falsitatis, sed dissimilitudo. Imago enim quæ est in speculo, vel etiam in somniis, ex hoc non est falsa, quod imitatur eum cujus est imago, sed ex hoc, quod deficit ab ipso, scilicet quod nec vivit, nec loquitur, nec tenetur, et in omnibus his dissimilis. Ergo dissimilitudo non est causa falsitatis.

De hoc autem non est dignum diu disputare : quia res facilis est.

DICENDUM enim, quod similitudo causa deceptionis est, dissimilitudo autem causa falsitatis. Nec similitudo in quantum similitudo causa deceptionis est, sed similitudo deficiens in quantum deficiens est, sicut de omnibus fallaciis secundum causam apparentiæ et secundum causam non existentiæ in primo Elenchorum determinat Aristoteles. Sic enim auricalcha videntur aurea, et litargyria argentea : et quidam mel putant esse fel, eo quod similitudinem habent hæc ad illa deficientem, hoc est, quæ convenit in uno, et in multis deficit.

Et per hoc solvitur omne quod objectum est et quod quaeritur.

Solvitur etiam ulterius quod quidam secundum Augustinum et Anselmum quaerunt, utrum falsum sit in sensu, sive etiam in intellectu, vel in re ipsa ?

Et ponitur exemplum in sensu quod Anselmus ponit in libro de Veritate 4,

<--- Page Split --->

quod ramus vel palus in aqua videtur ad sensum, nec sensus in proprio objecto errat: et tamen denuntiat ramum fratrum qui integer est, et palum fractum qui non est fractus. Et multa hujusmodi ponuntur ab Euclide in libro de Fallacia visus. Omnium enim talium causa falsitatis est in re quae proxime sensui objicitur, quamvis non sit in re quae primo sensui est objecta. Falsitas autem est in sensu communi componente et dividente ea sensata quae proxime sensui proprio objiciuntur.

Quod ut melius intelligatur, notandum quod ramus cujus pars sub aqua est, et pars super aquam, est primum sensatum et unum : tamen pars super aquam exitens, a visu accipitur in proprio colore et propria figura et propria continuitate. Pars autem sub aqua existens, non accipitur per se, sed in idolo quod generat in aquae superficie tamquam in corpore pervio et terso et polito : et ideo accipitur ut extensum super aquam. Et in neutro decipitur sensus proprius : quia utrumque videt sicut est. Sed sensus communis qui componit extensum cum erecto quod componi cum ipson non potest, nisi in angulo est qui accipit ramum fratum esse cum non sit fractus. Et sic patet, quod in sensu particulari falsum non est, sed in sensu communi.

Eodem modo patet, quod in intellectu non est falsum secundum quod intellectus est simplex et simplicium. Ille enim intellectus quidditatis rerum vel implicite vel explicite, et ut generaliter dicatur, intellectus principiorum rei est, quae principia non ducunt nisi in ipsam rem vel rei essentiam : et ideo in tali intellectu falsum esse non potest. Unde dicit Aristo, teles in III de Anima, quod « intelligentia est indivisibilium in quibus non est falsum. » Sed in intellectu componente et dividente falsum est sicut in efficiente et subjecto. Quando enim componit quae non componenda sunt, falsus est componendo : et quando dividit quae divisa non sunt, falsus est dividendo. Et haec

falsitas non potest esse in re sicut in causa, nisi apparenter et non vere.

Et si objicitur, quod idem causa efficiens et subjectum simul non potest esse, eo quod in II Physicorum dicit Aristoteles, quod « materia non coincidit in idem cum efficiente. » Dicendum, quod haec objectio provenit ex pravo intellectu Philosophi. Hoc enim dicit Aristoteles de materia ex qua, quae subjicitur motui vel mutationi, et non de materia circa quam, sicut sunt intelligibilia circa quae est intellectus, et volita circa quae est voluntas. Illa enim et materia sunt et species et finis et intellectuum et voluntatum.

Ex hoc iterum patet, quomodo omne falsum imitatur verum, sicut dicit Augustinus. Si enim falsum sit in re secundum apparentiam, per ipsam similitudinem ponit imitationem. Si falsum sit in oratione complexa, per hoc ipsum quod in oratione quiddam subjicitur ut cui componibile est aliquid, et aliud praedicatur ut quod componibile alii, veram imitatur compositionem, et in hoc imitatur verum. Et similiter dicendum est de divisione quae falsa est. Exemplum primi est, homo est asinus. Exemplum secundi, homo non est animal.

Ex hoc ulterius patet, quod verum compositionis et divisionis in anima est sicut in subjecto et efficiente, et similiter falsum, et non est in rebus nisi sicut in causa circa quam est verum et falsum, quae est causa ut objectum. Et hoc expresse vult Philosophus in VI prima philosophiae.

<--- Page Split --->

MEMBRI QUARTI

ARTICULUS III.

De oppositione quæ est inter verum et falsum.

Tertio, Quæritur de oppositione quæ est inter verum et falsum.

Videtur autem, quod non opponantur ut contraria.

  1. In contrariis enim utrumque est forma in actu existens. De vero autem et falso dicit Augustinus, quod si verum est id quod est, falsum convincitur esse quod non est: et sic falsum nulla forma est: contraria autem ambo sunt formæ in actu existentes: ergo videtur, quod falsum contraria forma non potest esse.

  2. Adhuc, Unum contrarium non est in alio: sed falsum est in vero, ut dicit Augustinus in libro II Soliloquiorum 1, quod tragedus non esset falsus Hector, nisi esset verus tragedus. Et similiter pictura non esset falsus homo, nisi esset vera pictura: et sic videtur falsum semper esse in vero.

Videtur etiam, quod non opponantur ut privatio et habitus. Privatio enim semper ponit aptitudinem ad habitum, et relinquit subjectum sicut cæcum ponit aptum natum videre, quod secundum naturam est subjectum visus. Falsum autem non ponit de necessitate aptitudinem ad verum, nec semper relinquit subjectum veri.

Similiter, Videtur quod non opponantur ut contradictoria, sive ut affirmatio et negatio : eo quod utrumque, verum scilicet et falsum, dicitur per affirmationem.

Similiter, Non opponuntur ut relativinec enim verum refertur ad falsum, infalsum ad verum : nec dicuntur ad convertentiam.

Si forte aliquis velit dicere, quod uj ponuntur ut contraria : eo quod Aristote les dicit in primo Perihermenias, quom opinio vera contraria est opinioni falsa sicut opinio, quod Socrates est homu, contraria est opinioni, quod Socrat non est homo. Hoc stare non potest. Iste enim opiniones non sunt contrari in quantum opiniones sunt: quia in ho conveniunt. Si ergo sunt contraria, in hoc contraria sunt, quod contraria sun circa qua sunt, sive de quibus sunt. scilicet quod Socrates sit homo, et quod Socrates sit non homo. Sed hoc non stat: quia haec opponuntur ut affirmatio et negatio, non ut contraria. Nec pos sunt haec duo objecta oppositioni dar oppositionem quam non habent.

Adhuc, Per dictum Aristotelis nihil probatur. Sciunt enim omnes qui inspexerunt in libris logicis, quod Aristoteles saepe in illo libro et in aliis contrarietatem ponit pro oppositione, speciem ponens pro genere.

SOLUTIO. Dicendum, quod sicut dicit Aristoteles in V primæ philosophiæ, verum et falsum opponuntur sicut esse et non esse. Et hoc confirmat Augustinus in libro de Vera religione, dicens quod « verum est id quod est, falsum autem id quod non est. »

Si autem aliquis objiciat, quod si aliquid omnino nihil est, hoc falsum esse non potest : quia falsum aliquid est : falsum enim radicatur in aliquo ente, sicut malum radicatur in bono. Dicendum, quod duplex est oppositio contradictionis, in genere scilicet, et extra genus. In genere oppositio in parte negativa aliquid relinquit. Extra genus oppositio in parte negativa nihil relinquit. Exemplum hujus est homo et non homo, ita quod non homo

<--- Page Split --->

sit terminus infinitus, et negatio sit in ipso per compositionem : propter quod minoris est potentiae quam si non sic per compositionem esset posita, sed per se poneretur in oratione ut explicita. Unde cum dicitur, non homo termino infinito, relinquitur ens non homo. Cum autem dicitur, non est homo, nihil relinquitur vel ponitur. Et talem oppositionem habet falsum et verum. Unde falsum est ens non verum secundum Augustinum : licet enim longe sit a similitudine veri, tamen aliquam habet ad verum imitationem, sicut prius dictum est.

MEMBRI QUARTI

ARTICULUS IV.

An primæ veritati sive primo vero opponatur aliquid falsum?

nullo habet consortem nec comparem nec contrarium : prima veritas sicut non habet consortem nec comparem, sic non habet contrarium nec oppositum.

  1. Adhuc, Summo bono non est contrarium, vel oppositum : ergo a summo vero non est oppositum falsum.

  2. Adhuc, Summum verum nihil est habens de falso : si ergo habet oppositum falsum, illud nihil habebit de vero : et cum verum convertatur cum ente, sequitur quod nihil habebit de ente : et sic nihil est : et sic non erit summe falsum : omne enim falsum radicatur in ente.

  3. Adhuc, Cum summe falsum habeat se ad summe verum, sicut falsum simpliciter ad verum simpliciter, sequitur quod sicut falsum simpliciter destruit verum simpliciter, ita summe falsum destruit summe verum, et per consequens aliquid esset destructivum summae veritatis: quod est impossibile, cum etiam cogitari non possit primam veritatem non esse, qua secundum Augustinum judicamus de omnibus, et sine qua de nullo potest fieri judicium.

Quarto quaeritur, An primæ veritati sive primo vero opponatur aliquid falsum ?

Et videtur, quod sic.

Jerem. viii, 5 : Apprehenderunt menducium, et noluerunt reverti. Similiter, in Psalmo iv, 3 : Ut quid diligitis vanitutem, et quaeritis mendacium? Isa. xxvii, 13 : Posuimus mendacium spem nostram, et mendacio protecti sumus. Et, Isa. xliv, 20 : Neque dicet : Forte menducium est in dextera mea.

In omnibus his dicunt Glossæ, quod mendacium vocatur idolum quod est falsus Deus : et ita videtur primæ veritati quæ est Deus, aliquid esse contrarium : falsus enim Deus opponitur vero Deo, sicut non homo opponitur ad id quod homo.

«. In contrarium est quod 1. Determinatum est in metaphysica Avicennæ et Algazelis, quod primum in

Juxta hoc ulterius quaeritur, Utrum creaturæ sint falsæ ?

  1. Superius enim habitum est, quod umbræ et simulacra dicuntur falsa : umbræ autem et nutus primæ veritatis dicuntur creaturæ : et sic videtur, quod falsitates sint a prima veritate deficientes: sicut etiam, Sapientiæ, xii, 5, dicitur, quod a magnitudine speciei creaturarum in hanc falsitatem deducti sunt, quod creaturas dixerunt esse deos. Et hoc idem dicitur, ad Roman. i, 23 : Mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, et volucrum, et quadrupedum, et serpentium. Videtur ergo, quod creatura. falsum quoddam sit.

  2. Adhuc, Objicit Manichæus in epistola fundamenti, quod sicut est principium lucis, ita necesse est esse principium tenebrarum : quia contrariorum contraria sunt principia. Cum ergo prin-

<--- Page Split --->

cipium omnis lucis, ut dicit Augustinus super Jqannem, sit lux intelligibilis, quae est veritas prima qua de omnibus veris judicamus, oportet quod aliquid sit principium tenebrarum, quo de omnibus tenebris judicamus. Et fundat intentionem super propositionem Empedoclis, quae ponitur in primo de Anima, quod scilicet simile simili cognoscimus, non oppositum opposito.

Solutio. Solutio. Dicendum, quod prime veritati secundum seipsam accepte, nihil est oppositum vel contrarium. Si enim esset aliquid contrarium, cum unum simplex contrarium nihil sui habeat in alio simplici suo contrario permixtum, oporteret quod falsissimum nihil haberet de vero: et hoc esse non potest, cum omne falsum ad verum aliquam habeat unitionem. Si autem esset oppositum ut privatio et habitus: tunc oporteret, quod circa idem esset: et sic habitus summae veritatis, habitus esset diminuibilis et etiam privabilis per summe falsum: quod non admittit fides, nec prima philosophia: quia hoc est contra omnem rectum intellectum. Unde prime veritati et summae nihil potest esse contrarium, vel privative oppositum in se considerate. Considerata tamen in participatione secundum quod a secundis participatur, potest habere oppositum: sicut veritati quae est lux principiorum primorum existentium in intellectu, exemplata a prima veritate, contrariatur ignorantia male dispositionis sive tenebra, qua aliquis disponitur ex oppositis principiorum. Et hoc modo errores multi inciderunt contra primam veritatem, ut creatura sit credita esse Deus: et sic inventum est idolum.

Ad primas ergo auctoritates Jeremiae, Psalmiste et Isaie dicendum, quod mendacium dicitur idolum : quia sicut mendacium figmentum veritatis est, cum tamen a veritate deficiat, sic idolum figmentum est numinis, cum tamen nihil de veritate numinis habeat : propter quod

etiam fictus deus dicitur, qui nec natura, nec participatione Deus est : quia licet in idolo materiam Deus creaverit et aliquid sit, tamen numen quod dicitur ei presidere, nihil est nisi in figmento hominis, et nihil est in rebus mundi quas Deus creavit : a praesidentia tamen illius numinis sic ficti vocatur idolum Deus. Unde, I ad Corinth. vni, 4: Scimus quia nihil est idolum in mundo. Ponit tamen Hermes Trismegistus in libro quem de causis fecit, super omnem scientiam, scientiam esse idololatriae, qua docetur, qua arte animae daemonum de inferno evocentur et praesideant imaginibus et dent responsa in illis. Quod si verum est secundum quosdam, et docetur in illa parte astronomiae quae est de imaginibus, ut est de capite Saturni, et de aliis : tamen non est verum, quod daemon praesidens aliquid numinis habeat. Nec dicuntur animae daemonium, nisi intransitive, hoc est, daemones qui dicuntur animae. Sicut etiam in vitis Sanctorum legitur, quod idola dabant responsa per daemones. Unde idolum falsus Deus dicitur. Sic etiam figmentum falsum quoddam dicitur, ut in prehabitis dictum est. Sicut pictura dicitur falsus homo : quia fictus homo, qui licet nomen hominis habeat, nihil tamen habet de hominis ratione : propter quod aequivocc dicitur homo, ut dicit Aristoteles in Praedicamentis.

Ad alia quatuor quae objiciuntur in A contrario, concedendum est : illa enim procedunt de necessitate.

Ad id quod ulterius quaeritur de creaturis, dicendum quod creaeturae falsa non sunt secundum aliquod genus falsi : sed habent similitudinem imitationis ad creatorem, non totam veritatem aequantem, sed deficientem ab ipsa, ex qua, ut dicit Augustinus, potest incidere falsum in aliquo per consensum vel intellectum componentem et dividentem judicantem de ipsis : nihilominus tamen ipsa similitudo imitationis non est fal-

<--- Page Split --->

sitas, ut in pahabitis ratione hujus similitudinis dicuntur umhre et nutus divina veritatis.

Er quod dicit Philosophus, quod umbra est falsum, dicendum quod non est in hoc falsum quin umbra sit umbra, et nutus nutus : sed in hoc falsum, est, quod umbra sit homo verus. Unde patet, quod imitatio similitudinis in creatura ad Deum, non falsum est, neque falsitas, nisi per occasionem : quia male disposita, qui imbutus est oppositis principiorum veritatis potest inducere ad judicium falsum : et haec falsitas non est in creatura, sed in judicante.

Ad m quod objicit Manichaeus, dicendum quod ratio Manichaei haeretica est, et simpliciter contra philosophiam. Non enim per opposita judicamus de oppositis, ut dicit Aristoteles. Rectum enim est judex sui et obliqui formaliter. Eadem

enim ratione recti et rectum cognoscimus et obliquum : rectum, quia recto conformatur : obliquum, in quantum discordat a recto et deficit : qui defectus non est aliqua forma, nec potest habere principium formale et essentiale : et ideo cognoscitur per defectum a principio primo. Sicut una et eadem arte de operatis secundum artem recte judicamus, et de vitiis sive vitiosis ab arte deficientibus.

Empedoclis autem propositio intelligitur de oppositive cognitis. Haec enim non cognoscuntur nec sensibiliter nec intelligibiliter, nisi per suas formas secundum esse animale generatas in sensu vel intellectu, quibus sensus et intellectus efficiuntur similes rei cognite. Privationes autem et defectus cognoscuntur per hoc quod a tali forma deficiunt.