QUÆSTIO XXIV.

De uno.

Uti jam supra diximus, quia unum m ultipliciter dicitur, quaeremus,

Primo, De multiplicitate unius.

Secundo, De intentione ejus in comnuni, secundum quam de primis intentionibus esse dicitur.

Tertio, De oppositione unius ad multa.

MEMBRUM I.

De multiplicitate unius 1.

PRIMO ergo quaeritur de multiplicitate unius.

Et accipiatur primo multiplicitas Dionysii quae ponitur in libro de Divinis nominibus, ubi dicit sic : « Ea quae sunt multa partibus, sunt unum toto : et quae sunt multa accidentibus, sunt unum subjecto : et quae sunt multa numero aut virtutibus, sunt unum specie : et quae sunt multa speciebus, sunt unum genere : et quae sunt multa processibus, sunt unum principio : et nihil est existentium quod non participet secundum aliquid unum ». » Ex hoc accipitur, quod unum dicitur toto, subjecto, specie, genere et principio.

Aristoteles autem in V Metaphysicae multiplicitatem unius distinguens, sic dicit : Unum dicitur aliud secundum accidens, aliud secundum se. Secundum accidens quidem tribus modis, scilicet secundum quod subjectum et accidens est unum, ut Coriscus musicus. Alio modo, secundum quod duo accidunt uni, ut album et musicum Socrati. Tertio modo, secundum quod unum accidit duobus, quae sunt unum in illo, ut albedo Socrati et Platoni. Unum secundum se dicitur multis modis, et secundum magis et minus. Dicitur enim continuatione unum, sive artificiali, sive naturali. Artificiali, sicut colligata vel conglutinata. Naturali, sicut membrum dicitur unum, ut manus una, pes unus, quae composita sunt ex multis. Et in talibus magis unum est, quod naturaliter est unum, quam quod artificialiter est unum.

Adhuc, Dicuntur unum genere, quorum genus est unum, differens tamen oppositis differentiis. Et dicuntur unum specie, quae sunt unum secundum formam specificam : secundum quem modum bos dicitur unus, et homo unus, et hujusmodi quae non dividuntur secundum formam. Et haec sunt quorum totale esse formale est unum : secundum quem modum linea circuli magis est unum, quam aliae lineae angulosae. Angulosae enim divi-

1 Cf. Opp. B. Alberti, Comment. in I Sententiarum, Dist.: XXIX, Art. 1. Tom. XXV hujusce nova editionis. Cf. etiam Comment. in III Sententiarum, Dist. VII, Art. 4 et 5. Tom. XXVIII. Et adhuc, Comment. in IV Sententia-

rum, Dist. VIII, Art. 13. Tom. XXIX. Et in eodem libro Sententiarum, Dist. XXIX, Art. 8. Tom XXX nova editionis nostrae. 1 S. DIONYSIUS, Lib. de Divinis nominibus, cap. ultimo.

<--- Page Split --->

duntur in diversas formas, acuti scilicet, et recti, et hebetis. Et hoc modo linea recta magis dicitur una, quam linea curva vel circularis : quia hæc duarum formarum est, scilicet convexi et concavi : recta autem non nisi unius, Et secundum hunc uodum etiam quæ sunt homogenia in toto et partibus, sunt magis unum toto, quam ea quæ sunt heterogenia.

Dicuntur etiam per essentiam unum numero, quorum scilicet subjectum et materia est unum, et (sicut dicit Algazel) quorum accidens proprium est unum.

Redit ergo ad hoc, quod unum per essentiam dicitur multipliciter, scilicet continuatione, subjecto, toto, genere, specie,et numero : et unumquodque istorum multipliciter, secundum quod possunt uniri genere propinquo vel remoto, vel specie propinqua vel remota, vel subjecto proprio vel communi. Sicut Socrates et album unum sunt subjecto proprio : quia Socrates subjectum proprium est albi, per seipsum substans ei. Album autem et musicum unum sunt subjecto communi, quando album et musicum accidunt eidem, quod tamen albo non substat per hoc quod est musicum, nec musico per hoc quod est album, nec secundum idem substat musico et albo. Unde hæc minus unum sunt subjecto. Et sic facile est videre in multis quæ magis et quæ minus unum sunt et toto, et subjecto, et genere, et specie, et numero : quæ enim magis uniuntur, magis unum sunt.

His etiam a beato Bernardo in libro V de Consideratione ad Eugenium 1, adduntur quatuor, scilicet unum uniformitatis quo homo dicitur unus semper in una habitudine se habens. Et unum conjugale, sicut dicitur conjugale unum quo vir et mulier dicuntur esse individue vitæ. Et unum sacramentale, sicut aqua et verbum unum sacramentum dicuntur : quod tamen reducitur ad unitatem compositi ex materia et forma : quia in sanctificatione sacramenti verbum formale est, elementum autem materiale. Et unitas dignitiva, qua limus noster in unam personam unitur in Filio Dei. Et ut generaliter dicatur, quotiescumque diversa in unum conveniunt, quo formaliter uniuntur in unum actum, vel in unum finem, vel in unam bonitatem, vel in unum intellectum, vel in unum uniendi modum, vel in unam similem habitudinem ad diversa, toties unum dicitur, quod videre et diversificare nihil est difficile.

Unde omnibus his rationalius distinguit unum Algazel, dicens quod unum est simpliciter, et unum secundum quid. Simpliciter unum tribus modis, scilicet in quo non est multitudo nec actu nec potentia, ut unitas una, punctum unum, Deus unus. Secundo, in quo est multitudo potentia, sed non actu, ut aqua una, aer unus, caro una, continuum unum. Tertio, in quo est multitudo actu et potentia, ut homo unus, manus una, caput vnum.

His additur ab Avicenna et Algazele unum proportione, qua scilicet una similitudine habitudinis rector civitatis se habet ad civitatem, ut rector navis ad navem. Et dicuntur hæc unum habitudine unum.

Additur etiam unum aggregatine a Boetio in libro de Unitate et uno, quæ non sunt unum simpliciter, sed per accidens : quia scilicet aggregantur in locum unum.

In omnibus his considerandum quod dicit Proclus, quod aliud est unum, et aliud est unitum. Unum enim vere est, quod essentialiter est unum : hoc enim ita unum est, quod non participat aliquid quo aliud sit a se quo unum fiat, sicut est unitas. Dicit enim Euclides, quod « unitas est, qua quælibet res est una. » Unde alia participatione unitatis unum sunt. Si qua vero res est, cujus unitas est ipsa sua essentia, hoc partici-

<--- Page Split --->

pative non est unum, sed essentialiter, et hoc verissime unum est : et alia minus unum et magis unum, secundum quod magis et minus participant formam unientis. Unde quae participatione formae totius unum sunt, magis unum sunt si participant formam totius nomine et ratione et partium terminatione sub forma, quam si participant eam terminatione tantum. Et quae unum sunt subjecto, magis unum sunt si subjectum uniens per se et proprium est, quam si per accidens est et per aliud. Et quae unum sunt genere vel specie, magis unum sunt si participant formam generis vel speciei propinquam, quam si remotam. Et quae unum sunt numero, magis unum sunt si nec intellectu nec esse nec essentia invenitur in eis numerus : et hoc magis est unum, quam ea in quibus invenitur numerus et intellectu et esse et essentia. Et primo quidem modo unum numero est definitio et definitum. Secundo modo proprium, et id cujus est proprium, hoc est, species. Tertio modo individuum cum accidentibus suis. Et haec omnia sunt unum participatione unientis quod est intra ipsa, et ideo vere unum sunt. Et hoc modo unum dictum maxime consideraverunt Philosophi. Hoc enim accipitur secundum differentias rerum, secundum quod res considerantur ut in scipsis, et per ea quae essentialiter in scipsis sunt.

Si autem uniens participatum, non sit uniens ad aliquid intra, tunc talis participatio unionis non facit unum per. se. Et tunc accipitur secundum unitatem, vel secundum metaphoram.

Si secundum unitatem, et est uniens diversa : tunc est unitas proportionis diversorum ad unum, vel ad diversa similia, quae in quantum similia, sunt unum : sicut habitudo rectoris civitatis, una dicitur cum habitudine rectoris navis.

Si autem secundum metaphoram accipitur : aut accipitur secundum metaphoram individuitatis unius, et erit unum conjugale. Aut per metaphoram ad unam

formam generis vel speciei : et est unitas duplex, scilicet quam Bernardus vocat votivam, et quam vocat consentaneam. Secundum primam dicitur, I ad Corinth. vi, 17 : Qui adhaeret Domino, unus spiritus est. Uniuntur enim uno amore qui in utroque est, sicut forma una. Secundum secundam dicitur, Act. iv, 32 : Multitudinis credentium erat cor unum et anima una, ab una scilicet consensione religionis et virtutis quae in omnibus erat. Si autem accipitur per metaphoram ad formam compositionis, haec non potest esse nisi duplex. Est enim forma materiae et continens, et uniens partes materiae, et est forma compositionis sive totius denominans totum compositum. Et per metaphoram ad primum dicitur unitas dignativa, in qua persona aeterna univit sibi hominem ut totus esset Deus, et omnis actus ejus, Dei esset, et similiter omnis passio : salva tamen utriusque naturae distinctione : sicut anima unit sibi corpus, ut totum et undique animatum sit, et omnis actus ejus et passio, actus sit et passio animati. Si autem accipitur per metaphoram ad formam compositionis respectu totius : tunc est unitas sacramenti, in qua nec aqua sacramentum est, nec verbum, sed constitutum ex utroque.

Et hae omnes unitates accipiuntur per metaphoram ad aliquid uniens intrinsecum, et ideo propinquiores sunt ad unum per se. Remotissime autem unum est, quod non participat uniens intrinsecum, aut aliquid simile illi, sed extrinsecum, ut est locus, vel tempus, vel sicut acervus lapidum dicitur unus.

Sic ergo patet distinctio unius, et penes quid accipiuntur membra distinctionis.

Unum autem principio, est multa processibus, quod Dionysius ponit esse unum et in uno simpliciter et vere, et non in aliis nisi secundum modum quemdam. Et hoc est unum analogiae, in quo principium non est nisi in uno quod non unit alia ut in ipsis existens, sed

<--- Page Split --->

quia per respectum ad ipsum quidam modi sunt, sicut ens unum est in substantia et accidente, et potentia et actu : et sicut dicitur de uno simpliciter et uno secundum quid, et uno per se et uno per accidens.

MEMBRUM II.

De intentione communi unius secundum quam de primis intentionibus esse dicitur.

SECUNDO, Quæritur de intentione communi unius, secundum quam in primis intentionibus esse dicitur.

Sic enim tripliciter describi a Philosophis invenitur.

Dicit enim Aristoteles in lib.III Physicorum, quod « unum est indivisum in se, et divisum ab aliis. »

Euclides autem dicit, quod « unitas est, qua quælibet res est una. »

Boetius autem dicit, quod « illud vere unum est, in quo nullus numerus, quod nulli innititur. » In idem videtur Proclus consentire in quarta propositione sui libri, ubi dicit, quod « omne unitum, alterum est a per se uno. » Ubi vult, quod per se unum est, cujus essentia non est nisi unum, et non est ex uno et quodam alio productum : hoc enim esset unum participatione unius.

VIDETUR autem secundum primam assignationem, quod unum sit idem quod integrum.

  1. Integrum enim est, quod nihil sui divisum habet a seipso, et quod terminis suis essentialibus dividitur ab omnibus aliis, secundum quod etiam definitionem dicimus esse terminum, quia in constituendo concludit omnia quae sunt de essentia, et in distinguendo dividit ab omnibus quae sunt : et sic prima assigna-

tio videtur potius esse integri quam unius.

  1. Adhuc, Indivisum in se est ab alio divisum ab aliis : et sic in ipso videtur esse numerus : in quo autem numerus est, divisio est : dicit enim Philosophus in III Physicorum, quod « numerum cognoscimus divisione continui : » et sic videtur notificatio contraria notificato.

  2. Adhuc, Dicit Damascenus, quod « differentia est causa numeri : » sed differentia sunt idem esse in se, et divisum esse ab aliis : haec ergo constituunt numerum, et non unum : videtur ergo, quod mala sit assignatio unius : ex describentibus enim potius intelligitur numerus, quam unum.

SIMILITER objicitur de secunda assignatione.

  1. Cum enim dicitur, « Unitas est, qua quælibet res est una, » fit assignatio per causam formalem : et sic videtur esse diversitas inter causam, et effectum causæ, et id in quo efficit effectum : et sic unum non videtur esse unum sine numero nec sine diversitate : quod est inconveniens : quia sicut unum in substantia facit idem, ut dicit Aristoteles, ita diversa faciunt diversa : et ita videtur male esse dictum, quod unitas est, qua quælibet res est una.

  2. Adhuc, Cum dicitur, « Unitas est, qua quælibet res est una, » ex modo loquendi transitio est inter ablativum et nominativum : et secundum hoc videtur, quod nihil seipso sit unum : et sic sequeretur, quod unitas seipsa non esset una : quod falsum est : sic enim esset abire in infinitum. Quia si unitas alia quidem unitate esset una : tunc illa unitas iterum quadam unitate alia esset una : et abiret hoc in infinitum.

SIMILITER objicitur de assignatione quam ponit Boetius, quod « illud vere unum est, in quo nullus numerus est. »

  1. Si præpositio in notat transitionem, est aliud ab uno, et videtur participatione

<--- Page Split --->

unius esse unum. Aliud est enim specie participans, et aliud participatum : sicut aliud est habens formam, et ipsa forma : et haec ponunt in numerum : et sic videtur, quod nihil sit in quo nullus numerus sit, et quod nulli innitatur : in omni enim quod unum est, aliud videtur esse unitas, et aliud quod habet sive participat unitatem.

  1. Adhuc, Cum in omni eo quod est citra primum, sit hoc et hoc, ut dicit Boetius, videtur secundum hoc, quod nihil citra primum sit vere unum. In omni enim eo quod est citra primum, est numerus : quia in ipso est hoc et hoc.

SOLUTIO. Ad haec et similia dicendum, quod unum cum dicitur indivisum in se et divisum ab aliis, communiter notificatur ad unum per se, et ad unum participatione. Sed sicut unum per prius et posterius dicitur de per se uno, et de eo quod per se unum est : ita notificatio unius per prius convenit uni per se, et per posterius ei quod est unum per participationem.

Ad ILLUD autem quod primo objicitur in contrarium, dicendum quod haec definitio non est integri secundum hoc nomen quod est integrum. Integrum enim ex diversis constituitur, quorum nullum habet quantitatem totius, sive molis, sive virtutis. Indivisum autem esse in se et divisum ab aliis, ab eodem sunt, et non a diversis : et utrumque habet virtutem utriusque. Eo enim ipso quo res indivisa est in se et constituta in esse, habet quo dividitur ab aliis : quo enim constituitur in se, ex ipsa disparatione vel oppositione constituentis eam in se ad constituentia alia, dividitur et separatur ab omnibus aliis. Et per hoc patet, quod haec notificatio non est integri, sed unius.

Per hoc etiam patet solutio ad sequens : quia cum ad idem referatur indivisum esse in se et divisum esse ab aliis, constat quod unum cum alio non ponit numerum : et sic notificatio non erit con-

traria notificato. Ab eodem enim habet homo, quod homo est, et quod' non est asinus : sed unum habet primo, et alterum ex consequent i : et unum absolute, et alterum ex relatione unius ad alterum : quod non facit diversitatem, sed diversum modum unius.

Per hoc etiam patet solutio ad sequens. Indivisum enim esse in se et divisum ab aliis, non est differentia rerum, sed differentia modorum in una et eadem re.

Ad SECUNDAM assignationem dicendum, De assignaquod unitas et unum formaliter acceptum non differunt nisi in modo tantum, scilicet concretionis et abstractionis. Unitas enim dicit formam : unum autem dicit formae diffusionem in eo quod est. Et sic patet, quod haec ad diversa non pertinent, nec numerum faciunt nisi in modo tantum. Sicut in omni nomine significatur substantia cum qualitate : et dicitur substantia id quod nomen significat, qualitas autem id a quo nomen imponitur, quae non in re diversa sunt semper, sed tantum in modo significandi. Et sic non oportet, quod diversa sint re unitas qua res dicitur una, et res quae una dicitur.

Per hoc patet solutio ad sequens : quia secundum hoc unitas seipsa est una : sed una ut designata per unum, et unitas ut forma sive qualitas designans unum : et haec non referuntur nisi ad modos diversos. Sic etiam non contingit abire in infinitum : in uno enim et eodem ut est designans et designatum, modi diversi accipiuntur : qui modi sunt potius modi existendi et intelligendi, quam modi rerum diversarum.

Ad in quod objicitur de Boetio, dicenDe assignationem. ad 3. dum quod praepositio in non notat transAtionem rei, sed in modo significandi tantum. Unde sensus est, « in quo nullus est numerus, » hoc est, in cujus significato vel supposito nullus est numerus. Significans enim in modo significandi

<--- Page Split --->

continentiam habet ad significatum, sicut et supponens ad suppositum : quam continentiam notat præpositio, cum dicitur, « in quo nullus est numerus. » Et propter hoc non sequitur, quod sit ibi diversitas rerum in numerum ponentium.

Ad alud dicendum, quod cum dicitur, quod « in omni eo quod est circa primum, est hoc et hoc, » intelligitur de perfectis in esse constitutis, et non de simplicibus : aliter enim esset abire in infinitum : quia si in quo est, esset iterum quo est et quod est, iretur in infinitum : nisi forte diceretur, quod in hoc differunt ut designatum et designans, sicut paulo ante dictum est : sic enim unum et idem potest esse designans et designatum in modis diversis existendi et intelligendi.

MEMBRUM III.

De oppositione unius ad multa 1.

Tertio quaeritur de oppositione unius ad multa.

Et videtur primo, quod non sit oppositum.

  1. Oppositum enim non reducitur ad formam oppositi. Probatur autem in II Arithmeticæ, quod omnis multitudo reducitur ad unum. Ergo unum et multitudo non sunt opposita.

  2. Adhuc, Unumquodque mensuratur sui generis minimo, et non opposito. Est autem numerus, ut dicitur in X primæ philosophiæ, multitudo mensurata per unum. Ergo unum et multa non opponuntur, sed ejusdem sunt generis.

  3. Adhuc, Oppositum non constituitur ex opposito : multitudo autem constituitur ex unitatibus : unum ergo et multitudo non opponuntur.

  4. Adhuc, Dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus, cap. ultimo, quod « nihil est existentium non participans uno. Sed sicut omnis numerus unitate participat, et unus binarius et denarius dicitur, et dimidium unum, et tertium, et decimum unum : ita omnia et omnium partes uno participant. » Et post pauca subjungit : « Neque enim est multitudo non participans unum. » Oppositum autem non participat opposisitum. Ergo unum et multa non opponuntur.

  5. Adhuc, Proclus in propositione prima : « Omnis multitudo participat aliqualiter uno : aliter enim neque totum esset unum, neque constituentia essent unum, sed quælibet multitudo esset ab aliquibus multis, et illa multa ab aliis multis : et hoc abiret in infinitum, quod est inconveniens. » Oportet ergo, quod aliqualiter participet uno et in toto et in partibus omnis multitudo. Ergo cum oppositum non participet opposito, unum et multa non erunt opposita.

  6. Adhuc, Hoc probatur per singulas species oppositorum. Non enim possunt esse contraria : contrariorum enim unum destruit aliud, si in eodem sint subjecto : unum autem in eodem cum multitudine existens, non destruit, neque destruitur ab eo.

  7. Adhuc, Contraria sunt, quæ maxime distant in eodem genere, et non expellunt se mutuo ab eodem susceptibili. Unum autem et multa non maxime distant, nec expellunt se mutuo : quia unum in multis est, et multa participant uno. Ergo non possunt esse contrarie opposita.

  8. Similiter non possunt esse opposita ut privatio et habitus. Habitus enim nec constituit privationem, nec constituitur ab ipsa. Multitudo autem constituitur ex unitatibus salvatis in ipsa. Sive ergo unum dicat habitum, et multitudo priva-

<--- Page Split --->

tionem, sive e converso, non possunt unum et multa opponi ut privatio et habitus.

  1. Sic etiam probatur, quod non opponuntur relative. Relativa enim ad convertentiam dicuntur, et non potest unum intelligi sine altero : sunt enim coequaeva secundum intellectum quidditatis eorum et rationis definitivae, secundum quem unum dependet ad alterum, et secundum quem unum est in altero secundum intellectum : quia si sic opponerentur unum et multa, tunc posito uno ponerentur multa, et non esset unum ante multa, et destructo multo destrueretur unum,et essent unum et multa coequaeva : quae omnia impossibilia sunt. Dicit enim Proclus in quinta propositione, quod « omnis multitudo secunda est ab uno, et sic non possunt esse coequaeva. »

  2. Sic etiam probatur, quod non opponuntur ut affirmatio et negatio : eo quod nec unitas negat multitudinem, nec e converso : sed unitas constituit multitudinem, et in multitudine salvatur unitas.

  3. Adhuc, Aristoteles in primo Topicorum dicit, quod « unum uni opponitur uno genere oppositionis. » Multum autem opponitur pauco. Ergo non opponitur uni. Quia duo opposita habere non potest : unum enim non est paucum.

SOLUTIO. Dicendum, quod unum et multa diversimode possunt considerari, scilicet secundum suas causas, et secundum seipsa. Dupliciter enim potest multitudo considerari. Absolute, prout dicit quamcumque pluralitatem. Vel cum excessu : et tunc ponit respectum ad id quod excedit. Si considerentur secundum causam : tunc cum divisio sive differentia sit causa numeri, multum erit divisum secundum communem suam intentionem : unum autem indivisum. Et hoc modo unum et multa opponuntur ut privatio et habitus : et multum dicit privationem, et unum ha-

bitum. Et hoc videtur dicere nomen numeri, quod est nutus memeris, hoc est, divisionis. Est autem unum habitus, prout habitus est forma uniens et terminans et ambiens totum quod informat. Hanc enim unionem, terminationem, et ambitum tollit et privat divisio : non tamen totum : quia nulla privatio tollit totum, sed relinquit sujectum et aptitudinem, et tollit esse secundum actum.

Et quod objicitur in contrarium, solvidur. Illa enim objectio [procedit de his qua secundum se, hoc est, secundum suas formas opponuntur ut privatio et habitus, ut caecitas et visio, ut nudum et vestitum. Sed non tenet in his qua secundum suas causas ut privatio et habitus opponuntur. Cujus exemplum est in albo et nigro, qua si secundum causas considerentur, ut privatio et habitus opponuntur. Causa enim albi est, ut dicit Philosophus in libro de Natura cololorum, diffusio luminis in superficie clara, cujus nulla pars obumbrat alteram per aliquid opaci quod sit in ipsa. Et causa nigri est privatio hujus diffusionis. Sed in hoc est dissimile, quod in albo et nigro causa accipiuntur generantes ipsas formas contrarias. In multo autem et uno causa accipiuntur non generantes ipsas formas, sed actus formarum. Actus enim formae unius, est unire et terminare ad unum, et ambire et concludere sub uno id quod unit : et hos actus privat divisio. Si autem secundum se ista considerentur, iterum dupliciter possunt considerari, scilicet in se prout unum separatur ab altero, vel relata ad invicem prout unum principium est alterius et alterum principiatum. Si primo modo : disparatorum habent oppositionem, qua ex oppositis differentiis constituitur. Talium dico disparatorum, sicut disparatae sunt formae eorum qua constituta sunt ex principiis, et forma principiorum constituentium, sicut est forma elementi et elementati, et forma syllaba et forma littera. Et quantum ad hoc ad nullum genus oppositionis pos-

<--- Page Split --->

sunt reduci. Si autem accipiantur in respectu principiati et principii : tunc oppositionem habent relativam, sicut pars et totum.

Ad 3. Ad hoc autem quod objicitur, quod non sunt opposita, dicendum quod proprie loquendo non sunt opposita, sed disparata per modum qui dictus est : et non disparata simpliciter, sed sicut constitutum et principium constituens habent formas disparatas. Constituens autem dico actu stans sub forma discretionis : quia sic unum sub forma discretionis acceptum, constitutivum est multitudinis, et remanet in ipsa stans sub forma discretionis : propter quod etiam ipsa multitudo est in genere discretorum.

Ad 3. Ad aliud dicendum, quod unum acceptum ut principium discretionis, est unum in genere quantitatis : et hoc non est unum quod est de primis intentionibus, sed est unum discretam multitudinem constituens : talis enim multitudo est aggregatio numerata per unum. Et quia omne numerans mensurat, ideo ex consequentia talis aggregatio est multitudo mensurata per unum. Et sic accipiendo unum et multum, oppositionem habent eorum quae sunt relativa secundum dici, et non secundum esse, quae in genitivo casu ad convertentiam non dicuntur : eo quod unum dependet ad alterum, et non e converso. Et ideo non tenent objectiones factae contra hoc. Illa enim sunt de relativis in genitivo casu ad convertentiam dictis, ut pater filii, filius patris. Non autem sic est in scibili et scientia. Licet enim scientia sit scibilis, tamen scibile non est scientiae, sed scientia scibile; Et sic est principium et principiatum. Principiatum enim principii est, sed principium principiati non est. Et ideo in talibus unum est ante multa, nec posita se ponunt unum et multa, nec ad convertentiam secundum eumdem casum dicuntur.

Ad 4. Ad aliud dicendum, quod oppositum non constituit oppositum per hoc quod oppositum : unum autem et multa non

sunt opposita per hoc quod sunt : sed sunt opposita sive disparata per intentiones formarum oppositarum ab oppositis causis factarum, quae sunt divisio et unio sive divisio et indivisio. Et ideo secundum hoc quod sunt et aliquid sunt, unum potest esse constitutivum alterius.

Per idem pater solutio ad sequens. Unum enim oppositorum non participat alterum in quantum opposita sunt : sed per hoc quod sunt, unum participat alterum : sicut in elementaliter compositis compositum participat simplex : et tamen simplex et compositum in quantum hujusmodi, opposita sunt. Sic dicit Dionysius, quod non est quid existentium quod non participat uno, et quod omnis multitudo constituitur ex uno, et reducitur ad unum, et quod denarius est unum, et totum est unum, et dimidium est unum, et tertia pars est unum, et binarius unum, et ternarius unum. Unum enim per id quod est, multitudinis constitutivum est : per id autem quod sub forma discreti accipitur, per oppositum nominatur et dicitur unum : quia unum principium est discretionis per hoc quod indivisum est in se et divisum ab aliis. Et sic dicitur denarius unum forma denarii ens in se indivisum et ab aliis divisum : et sic dimidium unum sub forma dimidii ens in se indivisum et ab aliis divisum, et sic est in omnibus aliis. Propter quod etiam dicit Aristoteles in V primae philosophiae, quod denarius non est bis quinque, nec septem et tria, nec sex et quatuor, nec octo et duo, nec novem et unum. Et ratio est : quia ab eodem habet denarius, quod denarius est, et quod unum est in forma denarii. A forma autem denarii habet, quod denarius est, et ab eadem forma habet, quod unum est ab omnibus aliis discretum.

Per hoc patet solutio ad dictum Procli.

Ad in quod ulterius objicitur de contrariis, quod non opponuntur ut contraria, dicendum quod illae objectiones non procedunt nisi de vere contrariis. Et be-

<--- Page Split --->

ne concedimus, quod unum et multa non sunt contraria hoc modo.

Ad aliud quod de privatione et habitu objicitur, dicendum quod objectio illa non procedit, nisi de privative oppositis secundum se : taliter enim non opponuntur unum et multa, ut dictum est : quamvis causas habeant privative oppositas, in quibus licet unum describatur per indivisionem, quod privationem sonare videtur, tamen dicit habitum. Privatio enim significata per indivisionem, secundum rationem consequens est positionem unius : sicut negatio oppositi sequitur positionem propositi : et sic est hic, quia stans sub forma unius, per consequens indivisum est.. Quod autem quidam dicunt, quod indivisio privatio sit, et privatio non neget totum : et quod aliter sit in ente quando privatur et dicitur non ens, quam in aliis privationibus : aliae enim privationes non ponuntur in suis habitibus, sed tantum relinquunt subjectum et aptitudinem, et totum tollunt habitum et actum : et quod ita non sit in ente cum dicitur non ens, eo quod privatio termini infiniti, cum dicitur non ens, ponitur in ente. Error est : termi-

nus enim infinitus secundum se infinitari non potest. Infiniti autem termini sunt res, unum, aliquid, ens : et ideo infinitari non possunt. Sed negatio addita non infinitabit, sed totum negabit: propter quod dictum nullum est.

Ad m quod objicitur, quod non oppo- nuntur ut relativa, dicendum quod non opponuntur ut relativa quae secundum eumdem casum ad convertentiam dicuntur, et quae vere relativa sunt. Sed per hoc non excluditur, quin unum possit habere respectum ad alterum sicut principiatum ad principium : per talem enim respectum non concluditur, quod unum non sit ante multa.

Ad m quod objicitur de affirmatione et negatione, concedendum est.

Ad ultimum dicendum, quod unum uni opponitur quod accipitur ut unum. Si autem accipitur ut plura, nihil pro- hибet habere plura opposita, ut patet per Aristotelem in II Topicorum. Unde multitudo non simpliciter accepta, sed cum excessu, opponitur uni ut multitudo est, et opponitur pauco ut excessus est : et est oppositio relationis inter multum et paucum hoc modo.