QUESTIO XXII.
De nunc quod est substantia faciens æternitatem.
MEMBRUM I. Quid sit nunc æternitatis ?
AD PRIMUM sic proceditur. 1. Boetius in libro de Trinitate : «jTantum inter nostrarum rerum præ-
sens, quod est nunc, interest ac divinarum rerum, quod nostrum nunc quasi tempore currens facit sempiternitatem : divinum nunc permanens, neque movens sese atque consistens, æternitatem facit. » Videtur ergo, quod substantia æternitatis æternitatem seipsam faciens, sit nunc stans et sese non movens.
- Adhuc, Gilbertus : « Sicut est una singularis et individua et simplex et solitaria mora, qua Deus ipse fuit, est, et erit æternus. Ipse namque et est, et est
<--- Page Split --->
Dius, et est aeternus : sed est et est Deus aenntia, et est aeternus mora. » Ex hoc accipitur, quod simplex mora qua non potest esse nisi nunc, est substantia aeternitatis : et inde accipitur ut prius, scilicet quod unum indivisibile non se movens, tota substantia est aeternitatis.
Adhuc, Sicut se habet nunc temporis ad temporis constitutionem, sic nunc aeternitatis ad constitutionem aeternitatis. Cum ergo tempus sit duratio successiva, aeternitas vero duratio stans et indivisibilis, oportet quod nunc quod constituit tempus et est substantia temporis, successionem constituat : et cum aeternitas sit duratio stans et manens et indivisibiliter, oportet quod nunc substantialiter constitucns aeternitatem, sit manens et stans indivisibiliter : et ex hoc sequitur idem quod prius.
Adhuc, In IV Physicorum Aristoteles vult, quod sicut id quod fertur vel movetur, se habet in toto motu, ita nunc temporis se habet in toto tempore. Nunc enim est quod adjacet ei quod fertur in motum secundum acceptionem animae. Sed id quod fertur in motum, numquam accipitur stans hic vel ibi in tota magnitudine per quam movetur, sed semper accipitur partim hic, et partim ibi, ut protensum de ubi in ubi, et iterato per totam magnitudinem per quam movetur. Anima ergo accipiens ipsum secundum id quod adjacet ei, secundum id quod movetur, accipit ut nunc ut fluens de priori in posterius continue : et hoc est nunc non stans, sed sese continue movens. Per oppositum ergo si anima accipit id quod est indivisibiliter stans in substantia, esse, virtute, et operatione, et accipiat nunc adjacens illi, non accipiet nisi nunc stans, et nullo modo fluens de priori in posterius, et nihil accipiet in ipso quod sit prius et posterius, sed idem ipsum stans indeficienter : nunc ergo quod adjacet ei, stans est in scipso, non fluxu, sed indeficientia constituens aeternitatem.
Adhuc, Aristoteles vult in X pri-
mae philosophiae, quod secundum quod mensurata differunt, ita mensurae formales et essentiales differunt mensuratis. Mensuratum autem aeternitate nihil habet extra se quod acquirat per motum, neque secundum esse, neque secundum virtutem, neque secundum operationem, neque secundum ubi. Ergo mensura adjacens ei quod est aeternum, non accipitur ut extensa ad aliquid. Mensura autem accepta adjacens ei, est acceptio ipsius secundum esse aeterni prasens sive prasentialiter accepti. Cum ergo omne esse aeterni totum simul accipiatur, propter hoc quod indivisibile est, relinquitur quod prasens acceptio quae est acceptio ipsius nunc, sit acceptio secundum nunc indivisibile, et nunc indivisibile constitutivum est aeternitatis.
- Adhuc, Anselmus in Monologio dicit, quod sicut se habet nunc temporis ad omnem locum, ita se habet nunc aeternitatis ad omne tempus : sed nunc temporis non dividitur secundum loci divisionem, sed est una prasens acceptio animae omnis loci in nunc : ergo similiter nunc aeternitatis non dividitur ad quodlibet tempus, sed una prasens acceptio totius temporis et cujuslibet partis : in nunc aeterno autem nunc nihil præteriit, et nihil futurum est, et sic prasens nunc stans aeternitatem facit.
Is contrarium est, quod
- Aternitas duratio est : omnis autem continua duratio constituitur ratione continui, hoc est, multis continuatis ad unum continuans : ergo et sua substantia continuum faciens, oportet quod non accipiatur ut unum, sed ut principium unius et finis alterius, et semper fluens ab esse ratione principii, et in esse ratione finis : quia aliter non esset continuum. Exemplum est hujus in continuo et discreto. Quia enim punctum fluens ab esse, et ratione finis in esse et ratione principii continue facit lineam, et continuum, ideo linea est continuum, et continuum est continuum : et punctum in tota linea substantia lineæ est, et id
<--- Page Split --->
quod est : esse autem lineæ vel continui a continuo fluxu puncti est, et hoc est quo continuum est : et quia omne fluens divisibile est, et divisum est semper in finem et principium, sive in ante et post, ideo omne continuum secundum esse continui semper divisibile est. Cum ergo æternitas manens duratio sit et continua, videtur quod ab uno indivisibili stante constitui non possit. In discreto autem sic non est : discretum enim licet indivisibili constituatur secundum id quod est, tamen a discreto immobili non continuante finem unius in principium alterius constituitur, ut accepto scilicet in hoc et in illo : ideo secundum esse discretum est, ut patet : quia, ut dicit Pythagoras, unitas est, qua quælibet res est una : et unitas et unitas discrete accepta et sub forma discretionis stantes, faciunt binarium : et unitas et unitas et unitas faciunt ternarium, et sic de aliis numeris. Unde unitas substantia numeri est secundum id quod est : discretio autem unitatis facit discretionem et esse et numeri secundum quod in esse discretorum est. Et secundum hoc est in elementis orationis : et ideo oratio discretorum est. Elementa enim orationis sub forma discreti stantia, constituunt orationem. Si ergo sic est in æternitate, quod nunc in unum discrete et indivisibile acceptum, constituit æternitatem, videtur quod æternitas discretorum sit, et non continuorum : ergo a destructione consequentis, cum sit continuorum, non erit nunc unum stans indivisibiliter et non movens sese constituens æternitatem.
- Adhuc, Non videtur esse intelligibile, quod unum nunc non extensum de priori in posterius, indeficienter sit in omni praeterito, et in omni futuro continua duratione : quia si idem est, tunc non erit nunc et nunc et postea, nisi sub forma discretionis acceptum : quia forma discretionis exprimitur quando dicitur semel et iterum et tertio : et tunc non potest intelligi, quod constituat
continuum. Si autem est unum de praeterito in præsens, et de præsenti in futurum extensum : tunc quidem constituet continuum, sed non potest intelligi, quod non sit motum : tunc enim fuisse et non esse et in futuro fore motum dicunt ejus quod transit a præterito in præsens, et a præsenti in futurum : et ita relinquitur, quod nunc stans et non movens sese non facit æternitatem. Dicit enim Gilbertus in auctoritate præallegata, quod æternitas est mora.
- Si aliquis dicat, quod indeficientia stantis nunc facit continuam moram. Hoc non potest esse : quia si indeficientia indivisibilis faceret continuum in uno indivisibili, faceret continuum etiam in alio : et sic cum unitas indeficiens sit in omni numero, omnis numerus esset continuus, quod falsum est : ergo etiam quod indeficientia indivisibilis faciet continuum : quia falsum non sequitur nisi ex falso.
SOLUTIO. Dicendum, quod primam quaestionem oportuit esse de nunc æternitatis : quia æternitas id quod est, et id quo est, non potest cognosci nisi ex cognitione ipsius nunc constituentis eam : sicut et tempus cognosci non potest, nisi ex nunc constituente ipsum : nec numerus cognosci potest, nisi ex unitate constituente ipsum : nec motus cognosci potest, nisi ex eo quod fertur, quod latione sua constituet ipsum. Unde cum Boetio dicendum, quod æternitatem nihil constituet secundum id quod est et secundum esse, nisi nunc stans sub forma omnimodaè immobilitatis. Et secundum quod est nunc, est substantia æternitatis secundum id quod est : secundum autem quod est stans et in forma stantis, constituit eam secundum esse indeficientiae et mensurae : secundum autem quod est indivisibile stans sub forma indivisibilitatis, constituit eam sub esse mensurae indivisibilis, quae tota simul est, non partem et partem, nec post partem partem habens.
<--- Page Split --->
Unde sex primæ rationes procedunt et necessariæ sunt.
- Ad 10 quod objicitur in contrarium, dicendum quod quaedam attribuuntur æternitati secundum se, et quaedam attribuuntur ei secundum relationem ad aliud, et quaedam secundum relationem ad æternum. Si accipiatur secundum se : tunc impossibile est, quod sit in genere continuorum. Similiter si referatur ad æternum quod indivisibile est secundum substantiam et esse, sic iterum impossibile est, quod sit in genere continuorum. Sed quia sine animæ acceptance, ut dicit Aristoteles, nec est ut nunc temporis, nec nunc ævi, nec nunc æternitatis, si consideretur in anima accipiente ipsum, et ipsum per indeficientiam referente ad omne tempus et ad omne quod in tempore est, sic mora continua est et indeficientis, et sic in genere continuorum est. Et causa hujus continuationis est protensio accipientis animæ et protendentis ipsum nunc per omne præteritum, et omne præsens, et omne futurum : et hæc causa continuitatis non in ipso nunc est, sed in accipiente. Unde per se indivisibile est, per aliud autem et per accidens divisibile : et forma divisibilitatis in ipso non est, sed in accipiente ipsum et ad divisibile referente.
etiam expresse dicit Augustinus in libro XI Confessionum.
Ad aliud dicendum, quod indeficientia Adobject.3. sola non est causa ad hoc sufficiens, quod æternitas sit mora continua, sed indeficientia cum protensione animæ accipientis ipsum nunc, et referentis ad tempus et ad ea quæ sunt temporis secundum prius et posterius per indeficientiam.
MEMBRUM II.
Utrum idem nunc sit constitutivum æternitatis et temporis ?
SEGUNDO quæritur, Utrum idem nunc sit constitutivum æternitatis et temporis?
Et ad hoc intelligendum oportet quærere, Qualiter nunc æviteritatis constituit æviternitatem ?
Et secundo, Qualiter nunc temporis constituit tempus ?
MEMBRISECUNDI
ARTICULUS I.
Qualiter nunc æviteritatis constituit æviternitatem 1 ?
Ad aliud dicendum, quod nunc æternitatis idem nunc est protensum a præterito in præsens, et a præsenti in futurum, non protensione ipsius nunc vel ejus cui adjacet nunc, sed protensione animæ referentis ipsum ad tempus et ad ea quæ sunt in tempore, præteritum scilicet, præsens, et futurum. Et ideo dicitur, Apocal. 1, 8 : Qui est, et qui erat, et qui venturus est, Omnipotens. Talia enim quæ moram dicunt secundum totum suum esse, vel secundum maximam partem esse, ut videtur velle Aristoteles et commentator suus Averroes in II Physicorum, non sunt nisi in anima. Et hoc
Cum autem unumquodque illorum æternitas et ævternitas et tempus sit mora, ut dicit Gilbertus, et tunc constitutivum sit illius moræ secundum quod est unum manens in tota mora : non
<--- Page Split --->
potest esse nunc aeternitatis, nisi quod intelligitur adjacere aeviterno eidem manenti in tota mora illa. Æviternum autem est indivisibile per essentiam : expansum autem et divisibile per actum sive per operationem : et sic unum et idem manens in tota mora. Quod ergo sibi sic intelligitur adjacere ut mensurans esse ejus, hoc ipsum est nunc æviternitatis : et sic nunc æviternitatis aliquo modo divisibile est secundum esse, licet per substantiam sit indivisibile. Videtur ergo, quod non differat a nunc temporis.
Adhuc, Differentiæ nunc æternitatis sunt, quod est indivisibile per substantiam et esse, et non fluens, sed simul existens substantia, potentia, et operatione. Si ergo æviternum deficiat ab æterno, et superabundet super tempus : et supponatur, quod uniuscujusque esse sit propria mensura, respondens sibi secundum suam naturam : cum inter rem stantem secundum substantiam, potentiam, et operationem : et rem fluentem secundum substantiam, potentiam, et operationem, non sit nisi res stans secundum substantiam, expansa autem secundum potentiam,et vicissitudinata a priori in posterius secundum operationem : et supponatur, quod mensuræ differant secundum mensurata : videtur, quod nunc ipsius æviternitatis constitutivum, sit nunc indivisibile per substantiam, protensum autem secundum quod adjacet potentiæ, sive potenti secundum quod potens est, et vicissitudinatum, secundum quod intelligitur adjacens operanti secundum quod operans est. Tale enim nunc in ultima sua conditione attingit nunc temporis, in prima autem nunc æternitatis, in media autem inter utrumque est extensum ab uno in alterum.
Adhuc, Hoc modo in tota mora quæ dicitur æternitatis, unum et idem manet æviternum, scilicet indivisibile per substantiam, extensum per potentiam, ordi-
natum ad operationem, et vicissitudinatum per operationes : ergo sibi adjacens secundum quod est ens operans et putens, unum et idem est nunc illius moraquæ dicitur ævternitatis constitutivum.
Adhuc, Aliter intelligi non potest id quod dicitur in libro de Causis, propositione trigesima, quod inter rem cujus substantia et actio sunt in momento æternitatis, et inter rem cujus substantia et actio sunt in momento temporis, est medium, et est illud cujus substantia est in momento æternitatis, et operatio in momento temporis. Sicut enim ibidem dicit commentum, res cadens sub tempore, in omnibus suis dispositionibus sejuncta est a re cadente sub æternitate in omnibus suis dispositionibus. Continutio autem non est nisi in rebus similibus. Cum ergo æternitas et tempus sint quædam extrema, inter quæ est medium, oportet quod medium continuans sit res, quæ aut substantia est sub momento temporis, et actione sub momento æternitatis : aut e converso res quæ substantia cadit sub momento æternitatis, et actione sub momento temporis. Sed primo modo esse non potest : quia non potest esse res cujus actio sit sub uno momento æternitatis, et substantia sub momento temporis : quia quando substantia in esse suo sequitur fluxum temporis, non potest ab illa substantia egredi virtus et operatio, quæ fluxum temporis non sequantur. Relinquitur ergo, quod sit ibi medium, scilicet res, cujus substantia sit in momento æternitatis, et operatio in momento temporis. Et cum potentia sit inter substantiam et operationem unius scilicet substantiæ indivisibilis, et multarum sibi succedentium operationum, oportet quod potentia extensa sit ab uno in multa : tale ergo nunc ævternitatis est constitutivum.
Adhuc, Aliter non potest intelligi quod dicit Augustinus in libro VIII super Genesim ad litteram 4, quod « Deus
<--- Page Split --->
spiritualem creaturam sive incorpoream movet per tempus : creaturam autem corpoream per tempus et locum. » Si enim creaturam spiritualem movet per tempus, oportet quod sit mobilis et mota per tempus, sed secundum substantiam nullo modo mobilis est vel mota. Relinquitur ergo, quod secundum virtutem sit mobilis, et secundum actionem mota. Dicit enim Dionysius in Calesti hierarchia, quod « creatura spiritualis non dividitur nisi per substantiam, virtutem, et operationem. » Cum ergo creatura spiritualis una sit et eadem in tota mora qua est aeviternitatis, substantia indivisibili, virtute autem extensa, et operatione vicissitudinata, relinquitur quod nunc sibi sic, ut dictum est, adjacens per intellectum, constitutivum sit illius mora qua dicitur aeviternitas.
In contrarium autem hujus est, quod secundum hoc aeviternitas non videtur esse mora continua. Dicit enim Aristotetes, quod tempus non esset continuum, nisi continuus esset motus : et motus non esset continuus, nisi continua esset magnitudo qua per se continuorum est : hoc autem nihil per se continuum est : nec enim substantia, nec virtus, nec operatio continuorum in aeviterno : mora ergo totius aeviternitatis continua esse non potest.
in anima secundum Aristotelem et Augustinum. Et ideo dicit, quod praesens de praeterito memoria est, praesens de praesentis sensus sive sensibilis acceptio, praesens de futuro exspectatio est sive speratio. Et hoc dicit Augustinus in libro XI de Civitate Dei. Et in idem sentiunt Aristoteles et Averroes in IV Physicorum, et Avicenna in Sufficientia. Et ideo anima accipiens aeviterno adjacens nunc, et protendens ipsum per indefcientiam ad omne tempus et temporale, facit continuam moram, quae dicitur aeviternitas : et non potest imaginari aliquid aliud quod faciat contiunitatem. Omne enim continuum quod non ex se continuum est, oportet quod continuum sit ex relatione sui ad aliquid quod per se continuum est : hoc autem non est nisi tempus et temporale : aeviternitas ergo relata ad hoc per indefiicientiam mora non interrupta, accipit contiunitatem.
Ad aliud dicendum, quod in aeviterAd quest nitate substantia est et esse, sive quod est et quo continuum est. Unde nunc secundum se acceptum, constituit substantiam sive id quod est aeviternitas : acceptum autem sub esse indefiicientis protensi secundum potentiam in operationes non continuas, sed vicissitudinatas, constituit esse aeviternitatis secundum quod mora continua est.
Quaeritur etiam, Qualiter tale nunc constitutivum est aeviternitatis secundum substantiam et esse ejus?
MEMBRI SECUNDI
Solutio. Dicendum, quod quinque prima rationes de necessitate procedunt, et ideo concedenda sunt.
Ad eam autem qua itur in contrarium, solvendum est per ea qua dicta sunt in praecedenti quaestione de nunc aeternitatis, quod scilicet omnium talium qua in genere mora sunt, esse secundum totam vel maximam sui partem, est
ARTICULUS II.
Qualiter nunc temporis constituit tempus 1 ?
Ulterius quaeritur, Qualiter nunc temporis constituit tempus?
<--- Page Split --->
Nunc enim temporis est, ut dicit Aristoteles in IV Physicorum, quod adjacet ei quod fertur, quod unum et idem est in tota latione : divisum tamen secundum motum, secundum esse hic et ibi, sive ante et post. Et ideo nunc illud unum in substantia est, sicut id quod fertur continuans inter prius et posterius, et sicut id quod fertur, continue extenditur ab ante in post in magnitudine per quam movetur. Et sic dicitur nunc instans, hoc est, non stans : quia continue fluit a priori in posterius. Ex hoc patet, quod alias differentias constitutivas habet nunc temporis, et alias nunc aeviternitatis, et alias nunc aeternitatis. Nunc enim aeternitatis totum simul est et stat in substantia, virtute, et operatione ejus quod est æternum. Nunc autem aeviternitatis stat quidem et simul est in substantia aeviterni, sed secundum quod adjacens est potenti, cujus potentia aliquid sui extra se habet ad quod extendatur, non potest intelligi totum esse simul.
Item, Secundum quod intelligitur adjacere operanti quod numeratur in operibus suis, non potest intelligi esse unum et idem, sed intelligi tur esse in numero. Nunc autem temporis, nec adjacet stanti, nec multas operationes vicissitudinatas facienti, sed unam continuam, cujus primum medium et ultimum non sunt simul : cujusmodi operatio motus est, secundum quod motus est actus mobilis et non moventis. Oportet ergo, quod nunc temporis sit in numero numerante primum et medium et ultimum in motu, et secundum quod est in hoc numero, non simul sit, sed continue procedens a priori in posterius.
Ex hoc sequitur determinatio quaestionis quae primo quaesita est, scilicet utrum sit idem nunc aeternitatis, aeviternitatis, et temporis constitutivum secundum esse et substantiam ?
Patet enim, quod hoc impossibile est : eo quod Aristoteles determinavit in X primae philosophiae, quod unumquodque
mensuratur sui generis minimo et simplicissimo. Dico autem minimo, positione vel natura : positione, ut in ponderibus vel magnitudinem habentibus : in illis enim natura minimum accipi non potest : et ideo oportet, quod quoad nos accipiatur, ut in ponderibus minimum dicitur quod quoad nos certissimae est quantitatis vel ponderis, ut in ponderibus dicitur esse granum hordei, in magnis digitus, in aridis modius, in liquidis lagena. Et haec iterata per numerum, totam certificant quantitatem vel pondus. In mensura autem essentiarum minimum accipitur per naturam, quod vel est stans per indeficientiam, vel protensum ad aliquid extra se per virtutem, vel numeratum in operatione vicissitudinaria vel continua, cujus primum medium et ultimum non sunt simul, totum esse mensurat substantiae virtutis et operationis. Et hoc modo nunc mensurans esse substantiae, virtutis, et operationis aeterni : et nunc mensurans esse substantiae, virtutis, et operationis aeviterni : et nunc mensurans esse substantiae, virtutis, et operationis generabilium et corruptibilium, nullo modo potest esse idem.
Objiciunt tamen quidam in contrarium per hanc locutionem : Quando Deus est, angelus est, et motus est : haec igitur tria simul sunt. Simul autem sunt quae in uno nunc sunt et eodem. Deus autem non est nisi in nunc aeternitatis. Ergo Angelus est in eodem nunc, et motus in eodem, ergo in nunc aeternitatis sunt aeternum et aeviternum et temporale. Sed sicut se habet aeviternum et temporale ad aeternum, ita se habent nunc aeviternitatis et temporis ad nunc aeternitatis. Ergo idem nunc quod est aeternitatis, est aeviternitatis et temporis.
Adhuc, Dixerunt quidam, quod nunc aeternitatis est in nunc aeviternitatis et in nunc temporis, sicut causa in causato, et sicut exemplar in exemplo similiori et dissimiliori. Similius enim ad nunc aeternitatis, est nunc aeviter-
<--- Page Split --->
nitatis, et dissimilius nunc temporis. Et ponunt simile ad hoc, sicut creatio est in creatis per imaginem et vestigium similius et dissimilius.
Per rationem etiam ostendunt hoc ipsum. Dicunt enim in re mota tria esse, essentiam scilicet, et substantiam ejus quod fertur, et id quod fertur, secundum quod fertur, et tria illis adjacentia. Et cum essentia secundum suum esse stet tota, simul dicunt illi adjacere nunc aternitatis. Et cum substantia ejus quod fertur, potentiam habeat extensam, sed stantem secundum esse et actum, dicunt illi adjacere nunc aeviternitatis. Et cum id quod fertur secundum quod fertur, actu sit protensum ab ante in post, dicunt illi adjacere nunc temporis. Et sicut ab essentia ejus quod fertur, procedit substantia ejus quod fertur, et a substantia ejus quod fertur, procedit latio ejusdem : ita dicunt, quod nunc aeternitatis paulatim procedit in nunc aeviternitatis per defectum hujus differentiae, quod est stare substantia simul, virtute, et operatione. Et ulterius per defectum ejus quod est stare, deficit in nunc temporis. Et hoc dicunt esse quod dicit Boetius in libro de Consolatione philosophiae :
« Qui tempus ab ævo Ire jubes.
Sed hoc videtur mirabile, quamvis nubile sit, et quamvis sit verum pro ultima parte. Quia non quaeritur hic, Qualiter nunc fluat a nunc ? Sed quaeritur, Utrum idem nunc sit aeviternitatis, aternitatis, et temporis ? Nec quaeritur, Qua-
liter unum exempletur ab altero, vel qualiter unum sit in altero ut exemplar in exemplato ? Sed quaeritur, Utrum om nia tria nunc sint idem per substan tiam ?
SOLUTIO. Unde dicendum sicut prius, quod non sunt unum, sed diversa.
Ad argumentum autem quod inducunt, dicendum quod peccat secundum fallaciam æquivocationis. Cum enim in prima dicit, Deus est nunc, et Angelus est nunc, et motus est nunc : nunc est adverbium, et significat quando, quod ex adjacentia præsentis temporis relinquitur. Cum autem infertur in conclusione ergo idem est nunc æternitatis, æviternitatis, et temporis : nunc est nomen, et significat substantiam constitutivam æternitatis, æviternitatis, et temporis.
Si autem quaeritur, Utrum hoc quando quo dicitur, quando Deus est, Angelus est, vel motus est, sit æternitatis, æviternitatis, vel temporis ?
Dicendum, quod est quando æternitatis. Quia quorumcumque mensura est temporis ut adæquata, eorumdem est mensura æviternorum ut concomitans, et eoruindem est mensura æternitatis supereminens et excellens. Sed non convertitur : quia non omnium æternorum concomitans mensura est æviternitas, nec adæquata tempus : eo quod æternitas excellit æviternitatem secundum principium, et tempus secundum principium et finem, æviternitas autem excellit tempus secundum finem.
<--- Page Split --->