QUÆSTIO INCIDENS.
Utrum Deus sit forma vel materia omnium 1 ?
JuxTa hoc quaeritur, Utrum Deus sit forma omnium, vel sit materia omnium ?
Et videtur, quod forma.
Dicit enim Dionysius in libro de (calesti hierarchia, quod « esse omnium est super esse deitas 2. »
Adhuc, Augustinus : « Verbum Dei forma est non formata : » verbum autem Dei Deus est : ergo Deus forma omnium est.
Quidam etiam fuerunt, qui Deum animam mundi posuerunt, quae ad se idealem formam existentem omnia format, secundum quod etiam Aristoteles videtur dicere de principio universi esse
quod in creatione sua actus est ex actu, sicut in operante per artem medicinae plaga est ex plaga, sanitas ex sanitate, domus ex domo.
Adhuc, Intellectus practicus per hoc quod est practicus, est forma omnium suorum operatorum : res autem creatae in Deo sunt eodem modo quo artificiata sunt in intellectu artificis, sicut dicunt omnes Philosophi tam Peripatetici quam Stoici : ergo videtur, quod Deus sit forma omnium suorum factorum.
Alexander etiam in quodam libello quem fecit de Principio incorporeæ et corporeæ substantiæ, quem secutus est
<--- Page Split --->
quidam David de Dinanto in libro quem scripsit de Tomis, hoc est, de divisionibus, dicit Deum esse principium materiale omnium. Quod probat sic : quia vovc, hoc est, substantia mentalis primum formabile est in omnem substantiam incorpoream. Primum autem formabile in res alicujus generis, primum materiale est ad illa : vovc ergo primum principium est ad omnes incorporeas substantias : materia autem possibilis ad tres dimensiones, primum formabile est in omnes corporales substantias : ergo est primum materiale ad illas. Quero ergo, Si vovc et materia prima differunt, an non ? Si differunt : sub aliquo communi a quo illa differentia egreditur, differunt, et illud commune per differentias formabile est in utrumque. Quod autem unum formabile est in plures, materia est, vel ad minus principium materiale : propter quod in nono prime philosophiae dicit Philosophus, quod quaecumque sunt in genere uno, eorum est materia una. Si ergo dicatur una materia esse materiae prime, et vovc erit prime materiae materia : et hoc ibit in infinitum. Relinquitur ergo, quod vovc et materia prima sunt idem.
Similiter Deus et materia prima et vovc aut differunt, aut non. Si differunt, oportet quod sub aliquo communi a quo differentiae illae exeunt, differant : et sequitur ex hoc, quod illud commune genus sit ad illa, et quod hoc genus materialis principii sit notitia ad illa, et quod hoc genus materialis principii sit notitia ad illa, et quod primorum materialium sit materia, quod inconveniens est, sicut prius habitum est. Et ex hoc videtur relinqui, quod Deus et vovc et materia prima idem sunt secundum id quod sunt : quia quaecumque sunt, et nulla differentia differunt, eadem sunt : Deus autem et vovc et materia prima sunt, et nulla differentia differunt, ut jam probatum est : ergo eadem sunt, dicente Aristotele in IX Topicorum, quod idem est, a quo non dif-
ferunt differentia : et sic videtur, quod Deus sit materia omnium.
In contrarium dicendum, quod Sed *
Hoc absurdissimum est : primum enim non commiscetur cum aliquo, ut dicitur in vicesima propositione libri Causarum : materiale autem principium commiscetur cum omnibus principiatis suis sive materialis.
Adhuc, In II Physicorum dicit Aristoteles quod tres causae coincidunt in unam rem, quarta vero numquam in eamdem rem coincidit cum tribus : efficiens enim, formalis, et finalis saepius coincidunt in unum, quod est efficiens univocum cum effectu, et ad faciendum formatur, et movetur a fine, qui finis forma est effectus et terminus actionis efficientis. Materialis autem cum tribus his numquam coincidit in idem : quia non potest esse idem re faciens et factum, et movens et motum,et in potentia existens et in actu. Habitum enim est, quod Deus est primum efficiens : non ergo potest esse idem in re cum materia.
SOLUTIO. Dicendum, quod Deus nec solv forma essentialis, nec materia alicujus est, nec esse potest.
Ad DICTA Dionysii et Augustini dicenAd I dum, quod sicut dicit Bernardus in Canticis, « Deus est esse omnium, non materiale, vel essentiale, sed causale. » Et est causale secundum efficientem et formalem et finalem causam : quia est efficiens et formans et finiens esse rei, sicut paradigma a quo fiunt, et ad quod formantur, et ad quod finiuntur : cum tamen intrinsecum sit extra facta formata et finita existens, et nihil sit de esse eorum : sicut lignum ad figuram pedis formatum, paradigma est ad omnes calceos qui fiunt ad ipsum. Et quia hoc quod paradigmaliter forma est, ab eo quod essentialiter forma est quidam nescierunt distinguere, sicut Anaximander et Democritus, sicut narrat Aristoteles in I Metaphysicorum, ideo dixerunt om-
<--- Page Split --->
nia esse unum in forma. Et quia Deus prima forma est, dixerunt omnia esse Deum, quod est erroneum, sicut probatum est. Paradigma enim de suo esse essentiali nihil dat formato, sicut sigillum de metallo nihil dat cere : sed figuram quae extrinsecus terminus ejus est, dat ei : ita tamen, quod totam retineat quae secundum esse est in metallo. Sic dicitur dare, eo quod simile imprimit in cera : quae tamen non est similis nisi per imitationem, et non per aequalitatem : deficit enim a figura sigilli in hoc, quod virtutem sigillandi non habet ulterius sicut figura sigilli quae multa valet sigillare. Id autem quod sic facit quod quoad omnia sua manet extrinsecum facto, et nihil de essentialibus suis largitur facto, non potest esse forma essentialis factorum.
Ad aliud dicendum, quod cum Deus causa prima sit, animæ alicujus rationem habere non potest, nec cœli, nec mundi, sicut in Physicis determinatum est. Anima enim quantumcumque perfecta sit, non nisi vitæ et motus localis potest esse principium in eo cujus est anima, ut in libro de Causis probatum est : Deus autem universi esse principium est.
Adhuc, Anima essentialis est ei cujus est anima, hoc est, in quo facit vitam et motum, et est conjuncta ei cujus est anima. Deus autem principium est separatum, nulli essentiale et nulli conjunctum. Unde Hermes Trismegistus in libro qui dicitur Delphora ad Æsculapium : « Solus Deus, et merito solus ipse : ipse enim in se est, et a se est, et ipse totus est plenus atque perfectus : hujusque sua summa stabilitas est, nec alicujus impulsu, nec loco moveri potest : cum in eo sint omnia, et in omnibus ipse sit solus. » Non negatur tamen, quin Deus idealiter se habeat ad facta : omnia enim facta sunt ad ipsum sicut ad ideam.
Ad 10 quod objicitur de intellectu, practico et operatis ab ipso, conceden-
dum est : sed ex hoc non sequitur nisi quod Deus idealiter sit causa formalis omnium.
Ad 10 quod quaeritur de materia, dicendum quod sicut probatum est, Deus non potest esse materia rerum. Unde error ille et contra fidem et contra philosophiam est.
Et quod objicitur de vot et materia, dicendum quod si vos; primum formale est ad incorporeas substantias, et materia primum formabile ad materiales : quidam concedunt, quod vos; et materia prima id quod sunt idem sunt : hoc enim necesse est concedere omnes illos qui corporalium et incorporalium dicunt esse materiam unam. Super quam positionem videtur esse fundatus liber qui dicitur Fons vitae, quem dicunt quidam factum fuisse ab Avicebron Philosopho. Quod tamen ego non credo esse verum. Puto enim corporalium materiam esse unam primam : incorporalium autem nullam, ut expresse in libro de Trinitate dicit Boetius. Esse tamen in ipsis in corporalibus, in quantum facta sunt, primum subjectum, quod quasi fundamentum est eorum quibus ad esse perfectum determinatur, quod cum materia nec idem specie, nec idem genere est, sed similitudinem habet ad ipsam secundum proportionem. Sicut enim materia ad formas quibus determinatur se habet, sic ista se habet ut primum subjectum ad determinantia. Sed de his in sequentibus propria erit intentio quaerendi.
Processus autem et Alexandri et David non valet : procedunt enim ac si omnia distincta et differentia sub aliqua communitate generis distinguantur et differant : quod patet esse falsum. Ens enim per se et ens per accidens distinguuntur : similiter ens actu et ens potentia : et tamen sub nulla communitate generis distinguuntur. Genus enim substantialiter praedicatur de sibi subjectis. Ens autem substantialiter non praedicatur de ente per accidens, et de ente in potentia : quia ens in potentia secundum id
<--- Page Split --->
quod est, non est, nec habet esse nisi secundum quod dependet ad actum. Similiter ens per accidens secundum id quod est, non est: esse autem habet secundum quod aliqualiter se habet ad substantiam, scilicet ut mensura ejus, vel dispositio, vel respectus. Et sic distincta sub communi secundum analogiam, non necesse est differentiis distingui constitutivis, sed modis quibus plura habent analogiam ad unum: et sic distincta non necesse est unum principium potentiale per modum generis vel materiae habere ante se.
Ex hoc ulterius patet, quod non procedit ratio qua probari videtur, quod Deus et vos; et materia prima unum sint.
MEMBRUM III.
Quanta sit simplicitas Dei 1 ?
TERTIO quaeritur, Quanta sit simplicitas divinae essentiae?
In libro enim de Causis dicitur, quod sit in fine simplicitatis. Et hoc non videtur esse verum.
Non enim in fine simplicitatis est, in quo est aliud quod est et esse. In Deo autem videtur, quod aliud sit quod est et esse. Dicimus enim, quod in Deo est essentia sive natura divina. Dicit autem Philosophus in quarto Physicorum, quod nihil est in seipso. Ergo videtur, quod in Deo essentia sit sicut aliud in alio : et sic videtur in eo differre quod est et esse.
Adhuc, Esse cui nihil additur ut determinans ipsum, esse commune est ut de omnibus praedicatum. Si ergo esse in Deo nihil addit: tunc esse divinum commune esse est quod de omnibus
prædicatur: et sic redit Anaximandri error qui in præcedentibus reprobatus est.
Si quis dicat, quod in his quæ sunt sine materia, individuatio et determinatio sit per se ipsa. Hoc esse non potest : si enim determinaretur se ipso aliquid, tunc idem esset determinans et determinatum, et communicabile et incommunicabile, et ens in potentia et ens in actu : quæ omnia abhorret intellectus. Ens enim indeterminatum, in potentia ad ens determinatum est, sicut genus se habet ad speciem ut potentia ad actum. Ex eodem ergo non videtur esse in Deo esse et determinatum esse ad esse divinum : et sic aliud videtur esse in Deo quod est, et quo est : et ita non est in fine simplicitatis.
Adhuc, Major est simplicitas et indifferentia in natura quæ non admittit distinctionem personalem, quam in ea quæ admittit : divina essentia admittit distinctionem personarum et pluralitatem : ergo videtur, quod non sit in termino simplicitatis.
Adhuc, Cum dicitur, Pater est Deus, Pater est pater, quæro, Utrum eo sit Deus, quo Pater est, et e converso ? Et videtur quod non, quia paternitate est Pater, deitate Deus : et si paternitate esset Deus, sequeretur quod non esset Deus in quo non esset paternitas, et sic Filius non esset Deus, et Spiritus sanctus non esset Deus : ergo aliud est in eo paternitas, et aliud deitas : et sic in Patre videtur esse numerus : sequitur ergo, quod non sit vere unum,et vere simplex, secundum dictum Boetii ante introductum.
Adhuc, In Deo videtur esse multitudo accidentium. Dicit enim Aristoteles in primo primæ philosophiæ, quod substantia nulli est accidens : et quod accidens est in uno, in nullo potest esse substantia : sed sapientia, virtus, et hujusmodi in creatis sunt accidentia : ergo
<--- Page Split --->
non possunt in Deo esse substantiae : et sic videtur, cum sapientia, justitia,et hujusmodi multa sint in Deo, quod non sit in fine simplicitatis.
Adhuc, Negari non potest quin in Deo proprie duo sint praedicamenta salvata secundum modum suae praedictionis, substantia scilicet, et relatio. Hoc enim supponit Catholica fides, et dicit Hoetius in libro de Trinitate. Et sic sunt ibi duo, quorum unum non est alterum : ergo numerus : et per consequens sequi videtur, quod non sit in fine simplicitatis, ut dicit Boetius.
In contrairem hujus est quod dicit
Augustinus in libro VI de Trinitate 1, quod « Deus vere et summe simplex est : » non autem est vere et summe simplex, nisi per abnegationem omnis compositionis et omnis componibilitatis, et quod nullo modo contingat compositioni : ergo nec compositio in Deo est, nec componibilitas, nec est contingens compositioni. Dico autem compositionem, quae est uniens multa in unum, sive unione naturae, ut essentialia uniuntur in unum compositum ut ex potentia et actu : sive per modum congregationis in unum, sicut accidentia uniuntur in subjecto uno. Componibilitatem autem dico, sicut componentia aliquid non sunt tantum id quod sunt, sed conjunctam habent habitudinem qua se habent ad invicem ut potentia et actus, et omnia ad compositum componentia ut stantia et determinata sub forma compositi. Et dico contingens compositioni, quod non est nisi compositi, sicut universale praedicabile de sibi subjectis (hoc enim non praedicatur per verbum substantivum, quod nota compositionis est, nisi in quantum totum esse est) oportet quod dicat formam quae non contingit nisi compositioni : aliter enim non diceret totum esse compositi, et esset praedictio falsa, et sequeretur, quod non esset idem esse formale universalis et particularis,
quae omnia absurda sunt. Deus ergo summe simplex est per negationem compositionis essentialis et accidentalis, et per negationem componibilitatis, et per hoc quod non contingit compositioni.
Adhuc, In omni genere quod prius est, simplicius est, dummodo sit prius per naturam : ergo quod omnium primum est, simplicissimum est. Deus autem omnium primum est : ergo simplicissimus est : sed superlativus rem suam dicit in termino : ergo omnium simplicissimum est in fine simplicitatis.
Adhuc, Omne quod quocumque modo compositum, vel componibile, vel compositioni contingens est, alii innititur vel quoad esse in actu, vel quoad constitutionem. Primum impossibile est alii inniti : sequeretur enim, quod primum non esset primum si alii inniteretur. Deus autem omnium primum est. Ergo impossibile est alii inniti Deum. Ergo nec compositus, nec componibilis, nec compositioni contingens est.
SOLUTIO. Concedendum et firmiter solutio. credendum, quod Deus in fine sive in termino simplicitatis simplex est, ut probant ultimæ rationes. Et dicitur simplex per abnegationem compositionis, et componibilitatis, et quia non contingit compositioni. Et hujus causa est, quia Deus primum est, et ideo non compositus : compositum enim posterius est componentibus. Et quia compositum causatum est : primum autem causatum esse non potest. Et quia in omni composito est potentia et actus, et sic aliquid imperfectum : in Deo autem nihil imperfectum esse potest. Et quia omne compositum est agens non per seipsum, sed per aliquid quod in ipso est, quod est vel forma substantialis vel accidentalis : Deus autem causa est per seipsam agens.
Ad primum ergo dicendum, quod in Deo idem est esse et quod est, sive quod est et quo est. Et hoc non solum
<--- Page Split --->
dicit fides, sed etiam in philosophia probatum est. Quia quod est, in quantum est hoc quod est, nihil est et in potentia est, et esse non habet nisi ex dependentia ad alterum, sicut in libro Physicorum probatum est. Et ideo in Deo sicut in primo universi esse principio totum est esse quod in ipso est. Et si signatur ut id quod est, oportet quod illud quod est, idem sit cum esse. Et quod Aristoteles dicit, quod « nihil est in seipso, » dicit propter hoc, quod praepositio, in, diversitatis nota est, sive transitionis, et notat diversitatem continentis et contenti secundum omnem modum. Et haec diversitas vera est in omnibus in quibus est diversum esse et quod est. In quo autem idem est esse et quod est, diversitatem notare non potest, nisi illo modo significandi per locutionem quam theologi diversum modum attribuendi appellare consueverunt. Et hujus causa est inopia sermonis nostri et intellectus: quia de simplicissimo esse, cui multa propter perfectionem suam attribuuntur, loqui non possumus nisi modo nostro, hoc est, ut de composito.
Ad aliud dicendum, quod esse divinum cum dicit divinum, non determinatur ut aliud ab alio, sive ut confusum a determinante confusionem suam, sed ut idem per idem aliter et aliter significatum.
Ad aliud dicendum, quod esse in divinis non est alterius receptibile, eo quod non est componibile, sed excessu suo determinatur ad unum : omnia enim quae in ipso sunt ut bonum, sapiens, simplex, et hujusmodi, per superabundantiam conveniunt ei : et ideo est unum solum quod seipso ut primum ab aliis omnibus habet distinctionem. Et si determinari videtur per aliquid, hoc non est nisi secundum modum significandi. Propter quod, Sapient. xiv, 21 : Incommunicabile nomen dicitur Deus : quia secundum seipsum incommunicabilis quid est.
Et ideo id quod objicitur de determi-
nato et indeterminato et ente potentia et ente actu, locum non habet nisi in his in quibus diversum est determinans et determinatum.
Ad aliud dicendum, quod haec propositio falsa est, quod major est simplicitas in natura quae pluralitatem personarum non admittit, quam in ea quae admittit. Habitum est enim in prædictis, quod quo aliquid simplicius est, eo plures habet habitudines: quia quo simplicius est, eo pluribus modis multa referuntur ad ipsum. Et ideo cum habitudinibus relationum originalium distinguantur persenae, simplicissimum est esse, quod hoc modo in pluribus distinctis est unum, et majoris virtutis in simplicitate, quam id quod in se unum est et in uno tantum unum et in pluribus non unum. Et ideo dicit Richardus de sancto Victore in libro de Trinitate, quod simplicitas essentiae non obviat distinctioni personarum, sicut nec simplicitas personæ obviat distinctioni notionum, et e converso. Habitum est enim in prioribus, quod tales existendi modi nihil addunt vel demunt, nihil variant in eo in quo sunt.
Ad aliud dicendum, quod eodem modo realiter Pater est pater, et Pater est Deus : quia Pater est Deus, et paternitas est Deus, et Pater est deitas, et paternitas est deitas, et e converso. Differunt tamen in modo prædicandi. Et hujus causa est quæ superius assignata est : quia scilicet relativum secundum inesse quo comparatur ad subjectum, in divinis modum prædicandi proprium non retinet, sed modum prædicationis substantiae accipit : et ideo in eo in quo est, nihil addit, nihil demit, nihil variat. Sed secundum quod relativum est, hoc est, secundum quod ad alterum est, in divinis retinet proprium modum prædictionis : et sic non inest, sed ad alterum est, hoc est, non prædicat aliquid inesse absolute, sed prædicat modum quo alter ex altero est : et sic iterum nihil addit, nihil demit, nihil variat. Et ignorantia hujus distinctionis introduxit Arianam hæ-
<--- Page Split --->
resim. Et ex hoc sequitur, quod primum vive Deus tantae simplicitatis sit, quod substantialiter omnia est quae in ipso sunt. Et hoc est quod dicit Augustinus, quod « Deus est omnia sua. »
Ad ALIUD dicendum, quod haec propositio falsa est, Quod in uno est accidens, in alio non potest esse substantia, nisi addatur, quod in uno sit per eumdem modum quo est in alio. Et in hoc sensu ponit eam Aristoteles. Probatur enim in libro de Causis, quod causatum est in causa per modum causae, et non per modum causati. Unde sapientia, justitia, bonitas in Deo sunt per modum primae causae et per modum simplicitatis primae, et ideo sunt in eo per indifferentiam substantiae. In causatis autem eo quod causatae bonitates sunt a primo, in ea nobilitate et simplicitate non percipiunt qua sunt in primo, sed unumquodque recipit modo suo, et modo sua simplicitatis : propter quod accidentia efficiuntur in causatis.
Ad ULTIMUM dicendum, quod relatio in divinis non retinet modum praediationis proprium, ut jam dictum est, sed secundum hoc tantum, quia ad alterum est. Jam autem habitum est, quod talis habitudo in eo cujus habitudo est, nihil addit, nihil demit, nihil variat, et sic nullam affert compositionem.
Ex His relinquitur quasi ex corollario, quod Deus nec genus, nec in genere sit 1.
Genus enim cum determinatum ens dirat, compositum est : Deus autem compositus non est.
Adhuc, Genus omne confusum est, et in potentia ad alterum est : Deus autem perfectissime déterminatum est, et non est in potentia ad aliud.
Adhuc, Si in genere esset : tunc aut esset contentum in genere, aut reductum ad genus. Si contentum in genere, esset
species vel individuum. Et si diceretur species specialissima sive subalterna, sequeretur quod esset quid compositum ex potentia et actu. Si autem individuum, sequeretur quod esset quid compositum ex subjecto et accidentibus : quae omnia inconvenientia sunt.
Praeterea, Si esset in genere, ens esset genus ejus. Ens autem genus esse non potest, ut probatur in tertio primae philosophiae. Omne enim quod constituitur in ratione generis, ab aliquo communi exit per oppositas differentias, quarum altera non participat naturam illius generis. Sed non potest esse differentia quae non participet ens : quia non entis nullae sunt differentiae et nullae species : ergo ens in naturam generis et rationem determinari non potest per aliquam differentiam, quae sit opposita differentiae alii non participanti ens : non ergo ens de Deo praedicatur ut genus, sed de eo praedicatur ut de simpliciter ente, a cujus entitate omnia entitatem accipiunt.
Adhuc, Quae in genere sunt, participant naturam generis : et sunt aliud secundum id quod sunt, et aliud secundum esse generis : sicut homo et equus, aliud sunt secundum id quod sunt, quia sic distincta sunt in diversas species : et aliud secundum esse generis, quia sic communicantia et non distincta sunt. In Deo autem idem est esse et quod est, ut jam habitum est. Nec est in genere per reductionem : reducta enim sunt vel ut privatio, vel ut principia. Non ut privatio : in Deo enim nihil est privativum, sed totum quod in ipso est, actus est. Nec ut principia : principia enim generis non extendunt se ultra principiata. Punctum enim quod principium quantitatis continuae est extra continuum non invenitur, sicut nec unitas extra discretum. Deus autem excedit omnia, et in nullo ita includitur, ut dicit Gregorius, quod extra ipsum non inveniatur.
<--- Page Split --->
Si forte aliquis dicat, quod non est in uno genere, sed circumit omne genus ut ens, unum, verum, bonum. CONTRA est, quod id quod circumit omne genus, in substantia est substantia, in quantitate quantitas, in qualitate qualitas, et sic de aliis. Sic autem Deum circumire omne genus absurdum est. Deus ergo nullo modo est vel genus vel in genere.
Et si objicitur, quod dicitur esse substantia et homo substantia : et prædicatur substantia de Deo sine conversione : et ideo videtur esse genus. Dicendum, quod non prædicatur ut genus, sed prædicatur ut commune secundum analogiam, quod secundum perfectionem sui esse et rationis est in uno, et in aliis secundum omparationem ad aliud.
Patet ergo, quod Deus propter excessum suæ simplicitatis neque genus est, nec in genere per aliquem modum simplicitatis.
formarum, nec accidentium diversitas est. Ergo non soli Deo convenit esse simplicem in fine simplicitatis.
Adhuc, In Sex principiis dicitur, quod forma est simplici et invariabili essentia consistens : et sic non soli Deo convenit esse simplicem in fine simplicitatis : quia si forma non esset in fine simplicitatis, aliquid variaret esse ejus.
Adhuc, Boetius in libro de Hebdomadibus dicit, quod « esse est habere aliquid aliud præter quod ipsum est : » esse vero nihil habet admixtum : ergo esse in fine simplicitatis est : non ergo soli Deo convenit.
Si dicat aliquis, quod licet quod est et quo est simplicia sint, tamen componibilia sunt et sic non sunt in fine simplicitatis. Non videtur instare : quia etiam divina natura et composita et componibilis est cum humana in una persona : tamen in fine simplicitatis est.
SOLUTIO. Dicendum, quod soli Deo convenit esse in fine simplicitatis simplicem.
MEMBRUM IV.
Utrum Deo sit proprium esse in fine simplicitatis 1 2
QUARTO quaeritur, Utrum Deo proprium sit esse in fine simplicitatis ?
Et videtur quod non.
- In primo enim libro Sententiarum, distinctione octava, cap. Eademque, ex verbis Augustini in libro contra Maximinum dicitur, quod « proprie et vere « simplex, est ubi nec partium, nec ac- « cidentium, nec quarumlibet formarum « ulla est diversitas, sive variatio vel « multitudo 2. » Hoc autem in multis est. In materia enim prima si non conjuncta quantitati intelligatur, nec partium, nec
Et quod objicitur de materia, quod non habeat partium vel formarum vel accidentium compositionem. Dicendum, quod tamen omnium illorum habet susceptibilitatem : et sic esse suum concretum est habitudinibus inhaerentibus sibi, quæ ut inhaerentes non transeunt in modum substantiæ sicut in Deo, sed remanent accidentaliter inhaerentes : propter quod in fine simplicitatis esse non potest.
AD ALIUD dicendum, quod forma universalis compositioni est contingens : et ideo aliud habet quo forma est sive essentia vel natura, et aliud quo compositioni contingens est : sicut universale per aliud quoddam natura simplex est, et per aliud quo in multis est, et per aliud quo de multis est : et ideo in fine sim-
<--- Page Split --->
plicitatis non est, sed quodammodo simplici et invariabili essentia consistit, et non simpliciter.
Adaluddicendum, quod esse licet nihil habeat admixtum ex quo sit, tamen miscetur ei cui componitur, et in quo est. Quod est enim et quo est non possunt dici componi ex quod et ex quo est : quia sic iretur in infinitum. Nihilominus tamen utrumque illorum componibile est, et habitudinibus componibilium realiter concretum : et ideo in fine simplicitatis non est. Quia licet Pater et Filius et Spiritus sanctus realibus differant relationibus et non secundum intellectum tantum, ut dicit Sabellius, tamen ut praebabitum est, relationes illæ non retinent proprium modum relationis, nisi in quantum ad alterum sunt, et ideo nihil diminuunt de simplicitate. In creatis autem habitudines diversæ sunt ab eo cujus sunt habitudines, et ideo ibi diminuunt simplicitatem. Et hoc est quod dicit Hilarius in lib. VII de Trinitate : « Non ex compositis subsistit Deus qui vita est atque inanimis. Nec qui virtus est, ex infirmioribus continetur : nec qui lux est, ex obscuris coaptatur : neque qui spiritus est, ex disparibus formabilis est. » Et intendit, quod vita quæ est actus simplex, de Deo prædicatur substantialiter : quod non posset esse si compositus esset : tunc enim vivus et non vita diceretur : vita enim vivi est actus vivificans in vivum. Et quod virtus de Deo substantialiter prædicatur : quod non posset esse si esset compositus : componentia enim infirma sunt. Similiter quod lux in abstracto substantialiter de Deo prædicatur : compositum enim non est lux, sed lucem participans, cum in se obscurum sit.
MEMBRUM V.
Utrum comparatione divinae simplicitatis omnia alia sint composita ' ?
Quinro quæritur, Utrum comparatione divinæ simplicitatis alia simplicia sunt composita ?
Et videtur, quod sic : quia
Hoc expresse dicit Augustinus.
Adhuc, In libro de Causis probatum est in prima propositione, quod omne secundum per aliquid additum secundum est : omne autem creatum secundum est : ergo omne creatum respectu creatis compositum est, etiamsi in se simplex sit.
Adhuc, Quod non est in termino simplicitatis, aliquid intereipit de compositione, propter quod in termino simplicitatis esse non potest : sicut quod non est in termino albedinis, aliquid intercipit de nigredine, propter quod in termino albedinis esse non potest. Habitum autem est, quod nullum creatum in termino simplicitatis est. Ergo omne creatum comparatum ad increatum aliquid habet compositionis.
Er hoc meo judicio est verum, ita quod aliquid compositionis large sumatur, sic quod componibilitas, et contingere compositioni, aliquid compositionis dicatur. Omne enim creatum habitudinibus ad causas sui esse concretum est, et ideo in quantum creatum est, sine compositione non est. Increatum autem nec ad intrinseca constituentia, quæ nulla habet, nec extrinseca ex quibus sit, essentiales habet dependentias vel habitudines. Et ideo concretum habitudinibus
1 Cf. Opp. B. Alberti. Comment. in I Sententiarum, Dist. VIII, Art. 24. Tom. XXV, no-
<--- Page Split --->
essentialibus non est, sed in termino simplicitatis simplex.
Et quamvis hoc verum sit et fides Catholica teneat, tamen Tertulliani haeretici Deum ex corporalibus dicunt esse compositum, et animam habere et
materiam : eo quod Scriptura attribuit ei manus, et caput, et pedes, et iram et hujusmodi : nescientes quod hoc symbolice secundum effectus eorum per liguram quae dicitur 8v6pwn6sxa6o; Deo attribuit.