QUÆSTIO XX.
De simplicitate essentiae divinae.
Deinde quaeritur de simplicitate essentiae divinae. Et quaeruntur quinque. Primo, An sit simplex? Secundo, Qualis sit simplicitas ejus? Tertio, Quanta sit simplicitas ejus? Quarto, Utrum Deo proprium sit esse in line simplicitatis? Et quinto, Utrum comparatione divini simplicitatis alia simplicia sint composita?
MEMBRUM I.
Utrum Deus sit simplex 1 ?
Pumo ergo quaeritur, An sit simplex? Et videtur, quod non.
In omni enim natura in qua sunt mprosita distincta, et natura una communis, compositio est ex particulari et universali, et ex principiis constituentibus particulare in esse particularis, et rnstituentibus universale in esse universulis. In natura divina sic est. Pater enim est Deus, Filius est Deus, Spiritus sanrtis est Deus : et hi tres unus in natura Deus, sicut dicit Porphyrius, quod parti- riptione speciei plures homines sunt unus homo. Ergo videtur, quod in es- rnitia divina sit compositio.
Adhuc, Cum dicitur Pater, sequitur, si Pater est, Deus est : non e converso, si Deus est, Pater est. Ergo in Deo est quoddam ut antecedens, et quoddam ut consequens, ut videtur. In omni autem tali natura compositio est ex natura antecedente et natura consequente. Videtur ergo, quod in divinis est talis composito.
Adhuc, In Deo constat, quod est distinctum et indistinctum : distinctum autem et indistinctum ad unum et idem non possunt reduci : sequeretur enim, quod idem esset communicabile et incommunicabile, et idem incommunicabile et communicabile, et sic contradicteria essent vera de eodem, quod es inconveniens. Videtur ergo, quod illud in quo est distinctum et indistinctum, sit compositum.
Adhuc, Constat, quod in Deo est aliquid quod de alio quod etiam in Deo est, non prædicatur, sicut innascibilitas est in Patre, et paternitas, et innascibilitas non est paternitas. In quocumque autem multa sunt, quorum unum non est alterum, composita sunt. In Deo videtur sic esse. Ergo in Deo compositio est, ut videtur.
Adhuc, Quidquid secundum aliquid comprehenditur, et secundum totum comprehendi non potest, habet hoc et hoc et est compositum. Deus, ut dicit Augustinus, secundum aliquid comprehenditur, sive videtur, et non secundum to-
<--- Page Split --->
tum. Ergo videtur, quod in Deo sit compositio.
Adhuc, Negari non potest quin in Deo relativa sint. Dicit autem Augustinus in libris de Trinitate, quod omne relativum aliud est quam relatum : aliud enim habet quo relativum est, et aliud quo est. Ergo videtur quod in Deo compositio sit.
Adhuc, In quocumque sunt diversa discreta, necesse est esse diversa discernentia. In Deo diversa discreta sunt. Ergo videtur, quod diversa discernentia sunt. Sed in quocumque sunt diversa discernentia, compositum est. Ergo in Deo compositio esse videtur.
Adhuc, In quocumque sunt diverse res diversorum praedicamentorum, compositum est. In Deo res diversorum praedicamentorum sunt, ut dicit Boetius in libro de Trinitate, ut substantiae, et relationis, et utriusque proprie : ergo videtur, quod in Deo sit compositio.
Sed contra. CONTRA :
Boetius in libro de Trinitate : « Quod non est ex hoc atque hoc, sed tantum est hoc, id vere est id quod est, et est pulcherrimum fortissimumque, quia nulli innititur. Quocirca hoc vere est unum, in quo nullus numerus. » Et loquitur de Deo : ergo in Deo nullus est numerus. In omni autem composito componentium numerus est. Ergo Deus compositus non est.
Adhuc, Deus primum principium est in efficientibus : sed primum principium in efficientibus simplex est : ergo Deus simplex est essentiae simplicitate : essentia ergo divina simplex est.
Adhuc, Primum in ratione sui habet, quod simplex sit : quia si detur, quod compositum sit, tunc sequitur quod aliquid habeat ante se sicut componentia : et ex hoc sequeretur, quod primum non esset principium, quod esse non potest, quia contradictoria verificarentur de eodem. Omnes autem conveniunt, quod Deus primum est. Ergo necesse est, quod Deus simplex sit.
Adhuc, Ens necesse non est nisi quod nullam causam habet : Deus solus nullam causam habet : ergo Deus solus est ens necesse. Ens necesse nullo modo in potentia est : omne compositum in potentia est ad sua componentia : ergo ens necesse compositum non est. Solus Deus ens necesse est : ergo in Deo compositio non est.
Adhuc, Sic arguit Boetius in libro de Trinitate : « Id quod solum et essentialiter est forma, nec per se, nec per accidens subjectum esse potest. Deus solum et essentialiter forma est. Ergo nec per se, nec per accidens subjectum fieri nec potest.» Inde ulterius arguit Boetius : « Quod nec essentialiter, nec per accidens subjectum fieri potest, nullius compositionis est susceptibile. Deus nec per se, nec per accidens subjectum fieri potest. Ergo nullius compositionis susceptibilis est. »
Si objiciatur contra majorem primi argumenti, quod formae per hoc quod sunt in materia, subjiciuntur accidentibus, sicut cum dicitur, homo est albus: et substant superioribus, ut cum dicitur, homo est animal. Respondet Boetius quod formae in materia secundum seipsas et secundum id quod sunt, formae non sunt, sed formarum imagines, hoc est, ad ea quae sunt formae secundum se formatae imagines: et ratione ejus in quo formantur, subjici possunt, et substare tam accidentibus quam etiam suis superioribus: quia quanvis formae sunt, tamen materiales sunt. Sed separatae quae secundum seipsas formae sunt, subjici nullo modo possunt. Deus autem et essentia divina omnino est forma separata, et omnia ad formam terminans effective. Ergo essentia divina nullo modo subjectum esse potest. Dicit enim Augustinus in libro LXXXIII Quaestionum, quod « Deus est species, omni rei speciem praebens. » Relinquitur ergo, quod sit simplex et non compositus.
SOLVITO. Firmiter credendum et te-
<--- Page Split --->
nendum est, Deum esse simplicem et compositum, et secundum fidem, et secundum philosophiam, sicut conclu- dunt ultimae rationes.
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod supposita in natura divina non distinguuntur suis distinguentibus ad esse substantiale distinctum, ita quod in esse subtantiali et absoluto aliud secundum esse divinum sit Pater, et aliud Filius, et aliud Spiritus sanctus, sicut Socrates et Plato distinguuntur sub homine, sed relationibus ad originem pertinentibus ad quemdam essentiae modum, quo alius secundum originem sit ex alio, et non aliud ab ipso. De relationibus vero serundum originem dicit Boetius, quod nihil diversae essentiae adjicit relatum, nec mutat. Quod autem nihil adjicit vel mutat, compositionem non facit. Relatio ergo talis compositionem non facit : quin potius, ut dicit Avicenna, quo aliud simplicius est,eo multiplicius est in relationibus. Et ideo modus existentiae per relationem, compositionem non inducit : quia nec naturam communem particulat in diversa, sed eamdem in numero in tribus relinquit et in uno esse divino.
Ad ALIUD dicendum, quod in Deo non est natura antecedens, et natura consequens : quia in omni eo in quo? natura est antecedens et natura consequens, per aliquid essentiale distincta est natura antecedens a natura consequente : propter quod diversa est natura antecedens a natura consequente. Unde talis natura simplex esse non potest. Et hoc in Deo non est : quamvis sit ibi aliquid per modum antecedentis, et aliquid per modum consequentis : in quo tamen omnino et omnimode idem est res quae antreedit, et res quae consequitur : quamvis modus existendi secundum relationem solam, quae nihil adjicit vel mutat de absolutis, aliud sit antecedentis, et alius consequentis. Et super illum modum consequentia fundatur, cum dicitur, Pater est, ergo Deus est. et non sequitur e converso : idem enim est in ante-
cedente et consequente, tamen secundum modum significandi diversum : propter quod illud quod attribuitur uni, non attribuitur alteri. Et haec etiam est causa, quare non convertibiliter se habent ad invicem.
Ad ALIUD dicendum, quod distinctum esse in divinis, est per relationem originis, quae nihil affert vel variat vel mutat de esse substantiali vel absoluto. Et ideo in divinis esse distincti idem est cum esse indistincti, diversum tamen secundum existendi modum, super quem existendi modum diversum fundatur hoc quod dicitur, quod unum est communicabile vel incommunicabile, et alterum incommunicabile vel communicabile : unde communicabile est idem ei quod est incommunicabile, sed modus existendi sive significandi diversus.
Ad ALIUD dicendum secundum Anselmum, quod innascibile et Pater, et innascibilitas et paternitas, non dicunt quid existens, sed quemdam existentiae modum, sicut ab alio non esse, et alium ab ipso esse, quae sunt relationes principii ab ante et post. Jam autem habitum est, quod tales relationes nihil addunt, nihil variant, nihil mutant in esse simplici. Propter quod etiam Gilbertus Porretanus tales relationes potius dixit assistentes, quam inhaerentes : et ideo nullam conferunt compositionem. Innascibilis enim secundum omne esse absolutum est idem cum eo qui est Pater, et e converso : quamvis innascibilitas quemdam modum dicat quem non dicit paternitas : sicut in puncto quod est finis et principium, alium modum dicit esse finem et alium modum dicit existendi principium esse : qui tamen modi nullam in puncto quantitatis faciunt compositionem.
Ad ALIUD dicendum, quod cum dicit Augustinus, quod Deus secundum aliquid videtur, et non totus videtur, partitiva constructio est quae importatur in hac oratione secundum aliquid. Partitur enim in attributis et connotatis, et non
<--- Page Split --->
in partibus essentialibus vel integralibus divinae essentiae. Et ideo hoc non impedit simplicitatem : quia in quantum aliquid simplicius est, eo plura habet attributa sicut relatum ad plura.
ejus hoc modo non dicit diversam rem a re quæ est substantia, quamvis diversum modum significandi, qui nihil affert compositionis, ut dictum est.
Ad aliud dicendum, quod in creaturis sic est, ut dicit Augustinus, quod omne relativum est aliud quam est relatum : quia in creaturis relationes ex motu et mutatione innascuntur : et oportet, quod aliud sit id quod ex motu suo in ipso efficitur. In divinis autem, ubi relatio non dicit diversam existentiam, sed tantum diversum existendi modum, idem penitus est relativum habitu vel actu relatum, et suppositum quod refertur per relationem, nec differt ab eo nisi secundum existendi modum qui dictus est.
Ad aliud dicendum, quod ubi discernentia forma sunt absoluta, vel res facientes discretionem, ibi necesse est quod discreta secundum esse absolutum diversa sint. Ubi autem discernentia non faciunt nisi existendi modum secundum relationem originis, ibi discernentia non faciunt nisi modum discernendi diversum in quibus esse discretorum absolutum idem est, sicut prius in exemplo puncti ostendimus.
Ad ultimum dicendum, quod in relatione duo sunt : unum ex genere, et alterum ex specie. In genere accidentis est et suum esse est inesse, et quoad hoc non manet in divina prædicatione res relationis. Quia omne quod est in essentia divina, est idipsum quod divina essentia substantialiter : et omne quod est in divina persona, est idipsum quod divina persona substantialiter. Unde relatio quæ est in persona, est ipsa persona. Ex specie autem habet sive ex speciali genere, quod ad alterum est : relativum enim hoc quod est, ad alterum esse est : et hoc modo non dicit nisi existendi modum. Et hoc modo, ut dicit Boetius, recipitur in divina prædicatione : quia res
MEMBRUM II.
Qualis sit simplicitas Dei 1 ?
SECUNDO quaeritur, Qualis sit simplicitas ejus ?
Est enim simplicitas multiplex, scilicet unitatis puncti in genere quantitatis, simplicitas etiam corporis homogenii, simplicitas principiorum substantiae, sicut materia et forma simplicia dicuntur : et simplicitas componentium quodcumque compositum : nisi enim illa essent simplicia, abiretur in infinitum. Et est simplicitas intelligibilium : quia non intelligitur nisi simplex.
Quæritur ergo, Qualis sit simplicitas divina ?
Et videtur, quod sit ad modum unitatis simplex.
- Simplex enim, ut dicit Boetius in libro de Trinitate, unitas formaliter una est in pluribus unis materialiter numeratis. Et similiter videtur in unitate essentiae quae una et simplex est in tribus personis.
Quod si concedatur, contra est, quod unitas simplicitatis in unitate est simplicitas determinata ad genus entis : ergo est in ea et quod determinatur, et quo determinatur, et unum illorum non est alterum. Simplicitas autem divina non admittit diversitatem determinati et determinantis. Ergo simplicitas divina non est ad modum simplicitatis unitatis.
Similiter videtur, quod non sit ad modum simplicitatis puncti : quia dici
<--- Page Split --->
Aristoteles : « Punctum est substantia posita in continuo, hoc est, quid positum. » Quod autem quid positum est, ab alio habet quod quid est, et ab alio quod positum est. Dicit enim Boetius in libro de Hebdomadibus, quod omne quod est, et hoc est, ab alio habet quod est, et ab alio quod hoc est. In Deo autem idem est quod est, et quod hoc est. Ergo simplicitas divina non est ad modum simplicitatis puncti.
Adhuc, Nullo modo potest esse ad modum corporis homogenii, quod simplex dicitur. Corpus enim homogenium duplex est, scilicet elementum, et elementatum. Elementum autem non est simplex nisi secundum formam : quia sicut dicit Isaac in libro de Elementis, elementum est, quod secundum formam non resolvitur ad formam aliam. In partibus autem materialibus et integralibus multimodam et quantitativam habet compositionem. Homogenium autem elementatum, quamvis partes cum toto in forma dissimiles non sint, nec pars etiam cum parte, sicut quælibet pars carnis est caro, tamen componitur ex his quæ diversæ sunt essentiae, et in ipso composito essentialem retinent diversitatem. Simplicitas autem divina talis est, quæ nihil diversitatis essentialis admittit.
Objiciunt tamen quidam contra hoc : quia Scriptura dicit Deum esse petram,et locum, et aliquando aquam, et hujusmodi quæ corpora homogenia sunt. Sed hoc nihil est : quia talia symbolice de Deo dicuntur, ut dicit Dionysius : et ideo per dissimiles similitudines proportionum ad aliquid, et non per naturam simplicis vel compositæ essentiae in Deum referuntur.
ponibilitatem non admittit. Si enim cum alio posset componi, tunc cum alio possibilis esset ad tertium, quod est inconveniens, et haberet aliud æquipotens sibi ad componendum, quod majus est inconveniens quam primum. Et hoc tam in partibus essentialibus verum est, quam in partibus formalibus essentialibus. In essentialibus enim una pars ut actus est, et alia ut potentia. In formalibus autem essentialibus ultima differentia ut actus est, et ad omnes ante illam ordinatur in potentia generis. Horum autem nihil admittit simplicitas divina, quæ tota agens actus purus est, nihil habens in potentia.
Si vero dicatur, quod est simplex ut componentia simplicia sunt, non videtur esse verum. Componentia enim secundum diversitatem suæ essentiae numerantur in composito, et sic in composito est aliquis numerus. Dicit autem Boetius, ut præhabitum est, quod « in vero uno et simplici nullus est numerus. »
Adhuc, In talibus componentibus unum innititur alteri. Potentia enim innititur actui, et partes componentes innituntur formæ totius. Dicit autem Boetius, quod « illud quod verum unum est et simplex, nulli innititur. » Simplicitas ergo divina non est ad modum simplicitatis componentium.
Adhuc, Secundum hoc Deusintraret in compositionem omnium existentium et commisceretur omnibus existentibus, quod est contra Philosophum in libro de Causis, propositione decima nona, ubi sic dicit : « Causa prima regit res creatas omnes, præterquam quod commisecatur cum eis. » Simplicitas ergo Dei non est ad modum simplicitatis componentium.
Similiter non videtur esse talis simplicitas, qualis est principiorum substantiae. Quia principia substantiae quamvis ex essentis diversis non sint composita : tamen componibilia sunt ad invicem in toto et ad formam totius, quia terminantur sub esse totius compositi. Simplicitas autem divina in esse divino talem com-
SIMILITER, Non videtur esse ad modum simplicitatis intelligibilis.
- Intelligibile enim simplex dicitur : quia a materia et appendicis materiae depuratum est, eo modo quo universale abstrahitur a particulari et particularibus : nihilominus tamen universale ad-
<--- Page Split --->
mittit compositionem diversarum essentiarum : sicut species sive specialissima sive subalterna cum sit universale, composita tamen est ex genere et differentia. In Deo autem, ut dicit Boetius, nulla potest esse essentiarum compositio. Ergo simplicitas divina non est ad modum simplicitatis intelligibilis.
- Adhuc, Intelligibile secundum id quod est, constitutivum est intellecti : aliter enim non essent eadem principia intelligendi et essendi, quae eadem vult esse Aristoteles in I Physicorum. Et si sic esset simplex Deus, tunc non esset separatus ab entibus secundum esse, sed potius immixtus eis, quod est contra Philosophum in libro de Causis in jam dicta propositione decima nona.
Ex his videtur relinqui, quod simplicitas divina exemplum non habeat vel simile in aliqua simplicitate.
Sæt contra. In contrarium hujus est, quod ea quae sunt in creaturis, et pertinent ad nobilitatem earum, exemplificata sunt a creatore. Et sic videtur, quod sicut exemplum similitudo est exemplaris, ita debeat esse similitudo inter exemplatam similitudinem et exemplarem, et simplicitas quae in exemplis non invenitur, videtur etiam non esse in exemplari.
de sequitur, quod nihil secundorum vere simplex sit.
Et hoc etiam dicit Boetius in libro de Trinitate, quod vere unum est, in quo nullus est numerus, nullum in eo aliud præter id quod est. In omni autem quod est citra primum, aliud est id quod est, et aliud quo est, et propter hoc non vere simplex est, sicut patet in simplicibus quantitatis. Unitas enim in id quod est indivisibile, est potentia ad formam distincti existens : quo autem unitas est, forma distinctionis est. Et ex his duobus constituitur unitas in specie unitatis.
Similiter punctum in id quod est indivisibile, est possibile ad formam positionis vel situs in continuo. Formam autem positionis dico, ut ante, retro, supra, infra, in dextro, vel sinistro. Ab hac enim forma punctum habet quod punctum est : et ideo aliud est in eo quod est, et aliud quo est : propter quod ad modum divinae simplicitatis non potest esse simplex.
In corpore autem homogenio licet una in partibus et in toto forma sit, tamen illa distensa per quantitatem et situm partium, dividitur divisione continui : et ideo perfectionem divinae simplicitatis non imitatur.
Solutio. Dicendum, quod simplicitas divina non habet exemplum eo modo quo divina est. Et hujus causa est, quia nihil secundorum potest participare aliquam bonitatum quae influitur ei a primo secundum puritatem et veritatem qua est in primo. Unde in libro de Causis super propositionem decimam nonam sic dicit commentum : « Causa prima et prima bonitas influit bonitates super res influxione una : verumtamen unaquaeque rerum recipit ex illa influxione secundum modum propriæ virtutis et sui esse. » Unde cum causati esse et virtus inferior sit, quam esse et virtus primi, omnes bonitates receptæ a secundo, inferioris valde nobilitatis sunt in secundo quam fuerunt in primo. Un-
In principiis etiam substantiæ non potest esse simplicitas : quia licet ex aliis principiis substantiæ non componantur, tamen aliud habent hoc quod sunt, et aliud quo principia substantiæ sunt : hoc enim quod sunt, res quædam et substantiæ sunt : quia ex non substantiis non fit substantia, ut dicit Philosophus. Eo autem quo principia substantiæ sunt, utrumque principiorum dependentiam habet ad alterum. Materia enim dependet ad formam ut ad actum, et forma ad materiam ut ad id in quo habet esse distinctum et esse in effectu. Unde et in his et quod est, et quo est principium, non idem est : et ideo talia principia modum simplicitatis divinæ non habent, nec attingunt.
<--- Page Split --->
Similiter dicendum est de componentibus. Componentium enim unumquodque id quod est aliud habet, et aliud quo est componens. Quo enim est componens, dependens est ad id quod secum componit : et omnia simul composita dependentia sunt ad formam compositi quod componunt : et non est in eis idem quod sunt, et quo sunt : et ideo ad simplicitatem Dei non perveniunt.
Similiter intelligibile quod simplex est quodammodo, a particularibus scilicet segregatum per intellectum tantum, hoc quod est in ipso, natura quaedam est possibilis ad esse in rebus, et ad esse intellectu, licet secundum aliud sit esse
in intellectu, et secundum aliud in rebus : unde aliud est in ipso quod est, et aliud quo intelligibile vel universale est. In prima autem causa, quae Deus est, ut dicunt Avicenna et Algazel, omnino et omnimodum idem est esse, et quod est, et quo est.
Et ex his relinquitur, quod divina simplicitas in creaturis nullum habet exemplum.
Ad in quod objicitur, dicendum quod Ad object. est exemplum imitationis, et exemplum perfecte aequalitatis. Et simplicia in creatis exempla sunt simplicitatis divinae secundum qualemcumque imitationem : sed exempla esse non possunt secundum aequalitatem perfectam.