QUÆSTIO XIV.

De cognoscibilitate Dei ex parte cognoscentis.

Deinde quaeritur de cognoscente Deum. Et quaeruntur tria : Primo, An scilicet ex solis naturalibus Deus cognoscibilis sit ?

Secundo, Utrum cognoscibilis a malis ?

Tertio, Utrum uno vel pluribus modis cognoscibilis sit ?

<--- Page Split --->

MEMBRUM I.

An Deus sit cognoscibilis ex solis naturalibus 1.

AD PRIMUM objicitur sic : 1. Dicit Aristoteles in VI Ethicorum, quod secundum quamdam similitudinem et proprietatem cognitio existit cognosenti.Similitudo autem finiti et proprietas ad infinitum nulla est. Ergo finitum nullo modo potest cognoscere infinitum. Omnis autem intellectus sive humanus sive angelicus finitus est : ergo nisi juvetur per aliquod supernaturale, Deum cognoscere non potest.

nus : « Ipsa creatio mundi et ejus permanentia et gubernatio magnitudinem prædicant divinae naturae 2. » Cum ergo haec cognoscimus ex solis naturalibus, videtur quod ex solis maturalibus Deum cognoscere possumus.

  1. Adhuc, Damascenus, ibidem : « Non derelinquit nos Deus in omnimoda ignorantia : scientia enim existendi Deum, naturaliter ab ipso inserta est. » Sed quod insertum est naturae, cognoscibile est ex solis naturalibus.

  2. Adhuc, Hugo in Sententiis suis : « Deus notitiam suam ab homine sic ab initio temperavit, ut sicut numquam quid esset, poterat comprehendi, ita numquam quia esset, poterat ignorari. » Videtur ergo, quod cognitio Dei ignorari non potest ab homine aliquo.

  3. Adhuc, Anselmus in Prosologio : « Deus est majus aliquid quam quod cogitari possit. » Et accipit hoc ab Apostolo, ad Ephes. iii, 20, ubi dicit : Ei qui potens est facere superabundanter quam petimus aut intelligimus. Sed quod supra omne quod intelligimus est, intelletu non attingimus, nec capimus. Ergo Deum intellectu non attingimus, nec capimus.

  4. Adhuc, I ad Timoth. vi, 16 : Lucem inhabitat inaccessibilem : quem nullus hominum vidit, sed nec videre potest.Videtur ergo, quod creatus intellectus ex solis naturalibus, nec videre, nec attingere, nec comprehendere possit Deum.

  5. Adhuc, Ambrosius vult, quod in potestate nostra non sit videre Deum, sed in potestate ipsius apparere quomodo vult, hoc est, per quemcunque affectum vult,sive sensibilem, sive imaginarium, sive intellectualem.

SOLUTIO. Ad hoc dicendum secundum Solutio. Gregorium super illud Job, iv, 16 : Stetit quidam, cujus non agnoscebam vultum : « Deus notitiam suam in nobis temperat, ut possit utcumque cognosci, non sicut est, sed ut lippientibus intellecibus se tenuiter insinuat. »

Unde dicendum est, quod multiplex est Dei notitia, positivo scilicet, et privativo intellectu. Positivo est cognoscere quia est, et etiam cognoscere quid est, et qualis est, et quantus est. Privativo cognoscere est quid non est, qualis non est, et quantus non est. Sed non est Deum cognoscere quia non est : eo quod oppositum ejus per naturam insertum est, et de nulla re simul est cognoscere quia est, et quia non est : sic enim contradictoria simul cognoscerentur de eodem : et cum omne quod scitur, verum sit, sequeretur quod contradictoria de eodem vera essent.

Frustra ergo quaeritur, An in potestate nostra sit cognoscere Deum.

  1. In contrarium hujus est, quod

  2. In primo libro suo dicit Damasce-

Dicimus igitur, quod ex solis naturalibus potest cognosci quia Deus est positivo intellectu : quid autem, non potest cognosci, nisi infinite. Dico autem in-

<--- Page Split --->

finite : quia si cognoscatur, quod substantia est incorporea, determinari non potest quid finite genere, vel specie, vel differentia, vel numero illa substantia sit. Et remanet intellectus infinitus, qui constituitur ex negatione finientium ad nos ex constitutione infiniti. Dicimus enim, quod cum dicitur substantia Deus, non est substantia quae nobis innotescit finite genere, vel specie, vel differentia, vel numero : sed est substantia infinite eminens super omnem substantiam.Etsic intellectus negans finientiam, stat in infinito, qui est intellectus imperfectus et confusus, quem Gregorius vocat lippientem intellectum. Et hoc vult dicere Job, xxxvi, 23 : Omnes homines vident eum, scilicet Deum : unusquisque intuetur procul. Quod enim procul intuetur quis, finite non discernit.

Privativo autem intellectu cognoscitur quid non est, sicut quod non est corpus, quia non finitur mensuris corporis : quod non est temporalis, quia non habet esse fluens de præterito ad præsens in futurum, et per consequens intelligitur esse æternus : quod non est finitus, quia non finitur loco, tempore, vel intellectu aliqua extensione terminata, nec secundum esse, nec secundum potentiam sive virtutem : et sic intelligitur immensus. Et hoc est quod dicit Damascenus : « Quoniam ergo est quidem Deus, manifestum est : quid vero secundum substantiam et naturam, incomprehensibile est hoc omnino et ignotum 1. » Quia enim est, ex creaturis accipitur, et etiam infinite quid Deus est, ut quod substantia intellectualis est. Quemadmodum narrat Tullius Aristotelem probasse Deum esse in libro de Natura deorum. Dicit enim, quod si palatium in solitudine inveniatur, in quo appareant non nisi hirundines : ex compositione palatii statim apparet, quod ab hirundinibus non est factum : apparet etiam statim, quod partes componentes ab aliquo in esse educte sunt per intel-

lectum : quia aliter secundum proportiones componibiles non essent, nec proportionaliter totum constituerent. Et sic apparet in mundo, quod nihil eorum quæ sunt in mundo, causa mundi potest esse : et quod ab aliquo sapiente, cujus virtus omnem virtutem mundi excedit, partes mundi in esse deductæ sunt : et ideo proportionabiles sunt ad invicem, et proportionabiliter mundum constituunt. Et hanc substantiam Deum cognoscimus, et magnificamus eum ut sublimem et eminentem proprietatibus eorum quæ sunt creata.

Tali igitur cognitione ex solis naturalibus cognosci potest Deus et ab Angelo, et ab homine. Et sic intelligitur illud Apostoli, ad Roman.1,20 : Invisibilia ipsius, scilicet Dei, per ea quae facta sunt, intellecta, conspiciuntur.

Ad PRIMUM ergo dicendum, quod verum est, quod omnis cognitio secundum similitudinem et proprietatem fit cognoscentis ad cognoscibile, quæ est cognitio quid et propter quid : sed confusa cognitio et lippientis non fit sic, sed ex collatione eminentiae cognoscibilis super cognoscentem.

Ad SECUNDUM dicendum, quod intelligibile quod est Deus, supra nos est secundum cognitionem quæ dicit quid est : sed non sequitur, quod illud mente non attingamus secundum cognitionem quia est, et secundum cognitionem quid non est : et si cognoscimus quid non est, oportet nos infinite cognoscere quid est : quia affirmatio est causa negationis : et nihil potest negari de aliquo nisi per hoc, quod oppositum negati vere prædicatur de ipso. Et sic supra nos est quantum ad comprehensionem ejus quod quid est : attingimus tamen ipsum secundum scientiam quia est confusam et infinitam, sed non finitam.

Et si objicitur, quod infinitum non capitur ab intellectu, neque est intelligibile secundum quod est infinitum. Dicendum,

<--- Page Split --->

quod infinitum triplex est, scilicet potentua tantum, sicut quantum. Potentia et actu, sicut quantum divisum. Et actu tantum, sicut causa prima. Infinitum quod potentia tantum est, secundum quod hujusmodi est, nullo finitur et certificatur : et ideo quantitas ejus incerta manet : quia potentia non cognoscitur positive nisi per actum : est autem nullum actum habere finitionis. Infinitum autem quod procedit in actum, sicut quantitas divisa, quolibet actu divisionis finitur per aliquid : et secundum quod finitur, cognoscibile est. Sed quia in infinitum divisibile est, non pertransitur dividendo : et ideo non omnia minima ejus cognosci possunt : nec certificatur quantitas ejus per compositionem omnium minimorum per actualem divisionem acceptorum. Infinitum autem quod est actus nihil habens potentiae passiva, non dividitur ad intra, sed ad extra, ut sic dicam, potest in unum, potest in duo, potest in tria, et sic de aliis. Et si infinitum est, non est accipere in tali processu ultimum in quo stat virtus ejus, ita quod non posset in amplius. Et tale infinitum quia actus est purus in se, et non est in potentia nisi id quod est extra se, secundum se est maxime intelligibile, nobis autem incomprehensibile propter infinitatem potentiae et essentiae, quibus excellit ea in quae potest : hoc autem attinki potest per intellectum, sed non comprehendi.

Per hoc etiam patet solutio ejus quod dicitur in epistola I ad Timoth. vi, 16. Loquitur enim illa auctoritas de visione comprehensionis.

Ad ultimum dicendum, quod Ambronius loquitur de visione in qua Deus viditur per effectum. Per nudam enim essentiam invisibilis est ab omni creato intellectu. Unde in libro de Causis, propositione septima, dicitur, quod intelli-

git id quod est supra se per hoc quod acquirit ab eo bonitatis, et in bonitatibus illis intelligit id quod est supra se. Unde dicit Ambrosius : « Cum præsens est, non videtur : et cum absens putatur, videtur. » Et intelligit hoc quia præsens non videtur nisi in effectu finito : et tunc non videtur in quantum est infinitus et incomprehensibilis, quod tamen vere est. Et cum absens esse putatur, ut in infinitum præsentem effectum excedens, ut in omnibus existens et extra omnia, tunc vere est ut videtur.

Quæ in contrarium objiciuntur, concedenda sunt de scientia quia est, quid non est, quid est infinite.

MEMBRUM II.

Utrum Deus cognoscibilis sit a malis, vel a bonis tantum ?

Secundo quaeritur, Utrum Deus cognoscibilis sit a malis, vel a bonis tantum.

Videtur, quod non sit cognoscibilis a malis :

  1. Per hoc quod Magister recedendo ab Augustino in libro I de Trinitate 1, dicit, quod « mentis humanæ acies invalida in tam excellenti luce non figitur, nisi per justitiam fidei emundetur 2. » Ergo videtur, quod a malis non cognoscitur.

  2. Adhuc, Augustinus, ibidem, et recitat hoc Magister in primo libro Sententiarum, distinctione secunda : « Trinitas quæ summum bonum est, non nisi a purgatissimis mentibus cernitur 3. » Malorum autem intellectus non est purgatus. Ergo non cernitur a malis.

<--- Page Split --->

  1. Adhuc, Matth. v, 8 : Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Ambrosius : « Si qui mundo corde sunt, Deum videbunt. » Ergo alii non videbunt : nulli enim indigni Deum videbunt : neque is qui Deum videre voluerit, Deum videre poterit.

Sed contra. In contrarium hujus est quod dicit,

  1. Dionysius in libro primo de Divinis nominibus cap. iv, de demonibus : « Data eis naturalia dona nequaquam ea mutata dicimus : sed sunt íntegra et splendidissima : » Ergo in malis naturalia manent integra et splendida. Ex solis autem naturalibus potest cognosci quia est Deus. Ergo a malis potest cognosci.

  2. Adhuc, Ad Roman. 1, 21 : Quia, cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt. Constat, quod illi mali fuerunt : et tamen dicit, quod cognoverunt Deum : ergo a malis potest cognosci Deus.

  3. Adhuc, Augustinus in libro I Retractationum : « Non approbo quod in oratione, hoc est, Soliloquio dixi : Deus qui non nisi mundos corde verum scire voluisti. Responderi enim potest, multos non mundos multa vera cognovisse, etiam de Deo 4. » Ergo mali scientiam de Deo habent et cognitionem.

  4. Adhuc, Apocal. 1, 7 : Videbit eum omnis oculus, et qui eum pupugerunt. Et, Joan. xix, 37 : Videbunt in quem transfixerunt 2. Quod autem vident, cognoscunt. Ergo Deus cognoscitur a malis.

Solutio. Ad hoc per antecedentia respondere non est difficile. Longinqua enim visione et confusa potest Deus cognosci a malis, propinquiori et minus confusa a bonis per gratiam, propinqua autem et immediata et non confusa cognoscitur per gloriam, a nullo tamen comprehenditur. Unde a malis cognoscitur confuse et longinque, a bonis per

gratiam per speculum et in ænigmate, a beatis autem cognoscitur in propria specie.

Ad PRIMUM ergo quod objicitur, dicendum quod differentia est inter figi aciem mentis et cognosci. Figitur enim acies mentis, quando per propinquiora discernitur cognoscibile : confuse autem videtur, quando per longinquiora videtur et non discernitur : longinquiora autem sunt effectus tam naturae, quam gratiae et gloriae.

Ad ALIUD similiter dicendum est. Cerni enim est differentias considerare. Ad videre autem sufficit confuso visu inspicere : unde licet purgatis mentibus cernatur, ab aliis tamen videtur confuse.

Ad ALIUD dicendum eodem modo. Mundi enim corde discernunt per propinquiora : alii tamen confusa visione vident.

Per hoc etiam patet solutio ad dictum Ambrosii. Videns enim Deum in effectibus naturae, videt eum in eo quod non est Deus, sed in quo suae significationis sparsit indicia, ut dicit Augustinus. Hujus exemplum ponit Augustinus, quod sicut nostra voluntas quae invisibilis est, aliter innotescit per voces et effectus, quae ipsa non est, sed in ipsis suae significationis apparent indicia : et aliter innotescit per seipsam in sua praesentia : et aliter in effectibus propinquis et interioribus : et aliter in exterioribus, sicut in libere velle, quod voluntas semper potest et facit in seipsa : et aliter in volitis exterioribus : ita etiam spiritualis creatura, sicut Angelus et anima, aliter innotescit in sua praesentia : et aliter in suis effectibus essentialibus, qui sunt velle, et intelligere : et aliter in effectibus exterioribus. Et sic etiam creator tripliciter innotescit, scilicet per suam essentiam in gloria, per effectum bonitatis et veritatis in gratia, per effectus creaturae in natura.

<--- Page Split --->

  1. An in quod de Apocalypsi objicitur, dicendum quod secundum Augustinum, mali non videbunt eum, nisi in forma humana quam compunxerunt, ut magis timent.

Si objiciatur de Job, 1, 6, Satan fuisse in conspectu Dei, et ita vidisse Deum. Gregorius respondet ibi in Glossa, quod « tenebrae in conspectu luminis esse possunt, cum tamen lumen non sit in conspectu tenebrarum. » Lumen enim dijudicat tenebras, et a tenebris non dijudicatur. Unde non sequitur, quod Satan Deum viderit per nudam essentiae manifestationem : sic enim, ut dicit Augustinus, sine gaudio videri non potest. Isa. xxvi, 10 : Misereamur impio,... et non videbit gloriam Domini.

Et per hoc patet solutio ad totum.

  1. JUXTA hoc quaeritur, Quomodo Adam cognovit Deum in primo statu innocenttie ?

Videtur enim, quod Adam aliter cognovit Deum ex naturalibus quam alii :

  1. Per illud libri IV Sententiarum, distinct. 1, cap. Triplici autem, ubi sic dicitur : « Homo qui ante peccatum « sine medio Deum videbat, per pecca- « tum adeo habuit, ut nequaquam di- « vina queat capere, nisi humanis exer- « citatus 1. » Si autem sine medio Deum cognovit, videtur quod nec medio nature, nec medio gratiae utebatur.

  2. Adhuc, Inter mentem hominum et Deum nihil est medium, ut dicit Augustinus. Cum ergo mens innocens fuit, et per naturam ad hoc facta ut Deum cognosceret, creaturis ad hoc non indiguit ut cognosceret Deum : videtur ergo, quod aliter cognovit quam nos cognoscimus.

  3. Adhuc, Hugo de sancto Victore in Sententiis : « Cognovit homo creatorem suum, non ea cognitione tantum quae foris auditu percipitur, sed ea quae intus

per inspirationem monstratur. » Videtur ergo, quod per creaturas non cognovit.

  1. Adhuc, Idem, ibidem : « Adam cognovit Deum non ea qua modo Deus a credentibus absens fide creditur, sed ea quae tunc per praesentiam contemplationis scienti manifestius ostendebatur : non tamen ita excellenter, sicut postea cognoscere debuisset si perstitisset. » Videtur ergo, quod creaturis ad cognoscendum Deum non utebatur.

IN CONTRARIUM est quod dicitur

  1. Ab Augustino in primo Sententiarum, distinctione tertia, cap. Apostolus : « A duobus homo juvabatur ad cogno- « scendum Deum, scilicet a natura quae « rationalis erat, et ab operibus a Deo « factis, ut manifestaretur homini veri- « tas 1. » Ab opere autem juvabatur, ut dicit Ambrosius : quia opus fecit quod visibilitate sui opificem suum manifestavit. Cum ergo in primo statu rationalis esset homo, et creatura mundi, ut quaedam theoria sibi proponeretur, ut dicit Magister Hugo, videtur quod in creaturis Deum legit.

  2. Adhuc, Super illud Genesis, n, 15. Posuit eum in paradiso voluptatis, ut operaretur et custodiret illum, Glossa : « Operaretur non laboriose, sed deliciose, et mentem prudentis magna et utilia creata commoverent. » Creata autem mentem prudentis non commovent nisi de creatore. Ergo per creaturas didicit creatorem.

  3. Adhuc, Intellectus Adae conjunctus fuit continuo et tempori : et cognitio sui a sensibus oriebatur, quia hoc naturale est. In tali autem cognitione necesse est invisibile secundum se et incertum, per visibile et certum accipere, ut dicit Ambrosius. Cum ergo divina essentia sensibus invisibilis sit et incerta, videtur quod cognitio ejus haberi non poterat nisi per creaturas.

<--- Page Split --->

  1. Adhuc, Beatus Bernardus in libro Vide Consideratione ad Eugenium, dicit, quod « homo scalis indiget, Angelus autem non, eo quod solium jam tenet, ad quod per scalas ascenditur 1. » Videtur ergo, quod in primo statu innocentia ad cognoscendum Deum Adam creaturis indigebat.

  2. Adhuc, Quædam Glossa super illud Job, xxxiii, 25 : Consumpta est caro ejus, dicit : « Nota ante peccatum Adam neque sapientem neque stultum fuisse, nec sapienter nec stulte peccasse. » Si autem non sapiens fuit, cognitionem Dei per seipsum non habuit : et non stultus aliquam cognitionem habuit, quæ non potuit esse nisi per creaturas : ergo post peccatum et ante peccatum cognitionem Dei per creaturas mendicavit,

Quæsti. 2.

ULTERIUS quaeritur, Utrum Adam certius cognovit Deum quam modo per fidem cognoscatur ?

Et videtur, quod sic : quia, sicut habitum est, Hugo dicit, quod tunc per præsentiam contemplationis cognovit. Per fidem autem cognoscitur absens. II ad Corinth. v, 7 : Per fidem ambulamus, et non per speciem. Et vult dicere, quod qui per fidem ambulat, absens est a præsentia Dei. Dicit enim Augustinus, quod « facie ad faciem videre, nihil aliud est nisi in præsentia suæ manifestationis Deum videre. »

Solutio. Ad quæst. 1.

SOLUTIO. Dicendum, quod Adam per creaturas Deum cognovit : quæ cognitio propria et naturalis est homini in carne posito, sicut probatum est.

AD PRIMUM ergo dicendum, quod cum dicitur, quod Adam in primo statu sine medio Deum cognovit, non intelligitur de medio cognoscibilis, sed de medio cognoscentis : quod medium oppositum est ad medium coadjuvativum, eo quod

tetigit oculum videntis, et impedit ne clare videat, et est medium peccati. Isa. lix, 2 : Iniquitates vestræ diviserunt inter vos et Deum vestrum. Sine tali autem medio ante peccatum vidit, sed non sine medio quod cognoscibilem Deum manifestavit.

AD ALIUD dicendum, quod inter mentem hominis et Deum verum nihil est medium secundum ordinem substantiarum Deum participantium, sed immediate est in Deum, ita quod nihil sistit eum procedentem in Deum, quin in videndum necesse perveniat. Angelus enim non est medium in quo stat homo sicut in suo ultimo : quia, Apocal. xxi, 17, dicitur, quod eadem est mensura hominis quæ Angeli. Deuter. xxxii, 8 : « Statuit terminos populorum juxta numerum Angelorum Dei *. » Medio tamen utitur quod ducit in cognoscibile. Divina enim essentia ab incarnato intellectu immediate videri non potest.

Ad hoc quod objicitur de Hugone, diAd 3 citur, quod præsentiam contemplationis vocat manifestationem Dei in clariori effectu quam post peccatum manifestari potuerit, et ex parte videntis, et ex parte visibilis. Et hoc accipitur ex quadam Glossa super epistolam ad Romanos, vni, 22, super illud : Omnis creatura ingemiscit et parturit usque adhuc, quæ dicit, quod « Adam peccante totus mundus in pejorem statum cecidit. » Et sic Adam post peccatum minus clare vidit, et creata magis obscure opificem manifestaverunt. Præsentia ergo Dei in clariori effectu contemplata, ibi præsentia contemplationis vocatur.

Per idem patet solutio ad sequens.

OBJECTA in contrarium, concedenda Ad obj sunt.

Hoc tamen quod dicit Glossa Job, Ad obj quod Adam nec stultus, nec sapiens fuit, ad facienda referendum est. Unde Glossa ibidem : « Sapiens est, qui observatione

<--- Page Split --->

peccati agenda vel vitanda novit (et intelligitur de notitia secundum electionem) : stultus autem, qui utrumque simpliciter ignorat. »

Ad m quod objicitur de Hugone, dicendum, quod sicut ante dictum est, Hugo vocat ibi præsentiam contemplationis, Dei in clariori effectu repræsentationem.

Ad m quod ulterius quæritur, dicitur quod certius cognoscere dicitur tribus modis, scilicet ex parte cognoscentis, et ex parte medii, et ex parte cognoscibilis.

MEMBRUM III.

Ex parte cognoscentis, sicut sine peccato cognoscens, certius cognoscit quam in peccato : una enim pœenarum in quam incidit homo per peccatum, ignorantia est.

Utrum uno vel pluribus modis Deus sit ab homine cognoscibilis ?

Ex parte medii dupliciter, scilicet medii extra, et medii intra. Media extra, creaturæ mundi sunt, quæ quanto clarius manifestant, tanto certiorem faciunt cognitionem : ante peccatum autem clarius manifestaverunt. Medium intra, est effectus gratiae vel virtutis, quod quia ut natura movet intellectum sive rationem, certius manifestat quam id quod ut signum probabile rationem tantum ducit, sicut dicit Aristoteles in II Ethicorum, quod virtus est omni arte certior.

Ex parte cognoscibilis certius cognoscitur quod se manifestat per speciem, quam quod se manifestat per similitudinem.

Dicendum ergo, quod quantum ad prinum modum, Adam certius cognovit quam cognoscatur per fidem. Fides enim non tollit ignorantiam et hebetudinem in quam homo per peccatum incidit, licet diminuat eam. Quantum autem ad secundum modum quoad medium exterius, certius iterum cognovit : fides enim obscuritatem manifestationis, in quam per peccatum ceciderunt creaturæ mundi non tollit. Quantum autem ad medium intrinsecum, quod informando mentem movet ut natura, certius cognoscit qui per fidem cognoscit, quam Adam ex solis naturalibus cognoverit. Quantum vero ex parte cognoscibilis, nec ante, nec post peccatum cognoscebatur Deus, nisi in similitudinibus.

Tertio quæritur, Utrum uno vel pluribus modis cognoscibilis sit Deus ab homine ?

Et videtur, quod pluribus: visione enim imaginaria, intellectuali, et sensibili cognoscitur Deus: et sic manifestatur, sicut, Exod. iii, 2, in rubo Moysi, et viginti quatuor senioribus videntibus sub pedibus ejus quasi opus lapidis sapphirini 1, et in multis aliis locis sensibiliter apparuit. Genes. autem, xxviii, 13, Jacob vidit Dominum innixum scalæ in imaginaria visione. Exod. xxxiii, 11, ubi dicitur : Loquebatur Dominus ad Moysen facie ad faciem, sicut loqui solet homo ad amicum suum: dicit Augustinus, quod vidit intellectuali visione. Videtur ergo, quod multis modis cognoscitur Deus.

IN CONTRARIUM hujus est,

  1. Quod dicit Ambrosius super Lucam, quod « Deus non in loco videtur, sed mundo corde, nec circumscribitur visu, nec tactu tenetur, nec auditur affatu, nec sentitur incessu 2. » Videtur ergo, quod sensibili visione non cognoscatur.

  2. Adhuc, Quæcumque imaginaria visione videntur, sub dimensionibus quantitatis videntur, ut dicit Avicenna. Deus autem non est sub talibus dimensionibus. Ergo nec oculo corporali, nec oculo imaginationis videtur.

  3. Adhuc, Augustinus in libro de Vicapp. 10 et 15.

1 Exod. xiv, 10. 2 Cf. S. AUGUSTINUM, Epist. 112 ad Paulinam,

<--- Page Split --->

dendo Deum ad Paulinam : « Cum ab exterioribus interiora distinguis, atque illa istis ineffabiliter anteponis, cumque istis foris relictis in illis intrinsecus demoraris, et ea suis quibusdam incorporalibus finibus metiendo judicas, in nulla te putas, an in aliqua luce versari ? Ego enim existimo, quod tanta ibi et talia, tam vera, tam clara, tam certa videri sine luce non possunt. Ipsum igitur lucem in qua cuncta illa perspicis, intuere, et vide utrum ad eam possit accedere ullus corporeorum radius oculorum 1. » Non ergo videtur, quod lux incorporea oculorum visibus cognoscatur.

  1. Adhuc, Videtur hoc per rationem : Vis enim inferior, quae est sensus vel imaginatio, formae spiritualis non est acceptiva, sicut intellectus, vel charitatis, vel sapientiae, vel talium. Cum ergo Deus magis elevatus sit a sensibus quam alia forma intellectualis, nec sensu, nec imaginatione potest cognosci.

Quæst.

ULTERIUS quæritur, Qua vi cognoscatur Deus?

Apprehensionis enim sive apprehensive potentiae multae sunt partes, ut ratio, intellectus, intelligentia. Et sicut dicit Isaac, Ratio est virtus faciens currere causam in causatum : qua secundum Dionysium accipimus discursas disciplinas, per creaturas et scripturas Dei notitiam accipientes. Ergo videtur, quod ratione cognoscitur Deus.

Hoc idem dicit Glossa super illud Psalmi iv, 7 : Signatum est super nos lumen, etc., sic : « Lumen vultus, ratio est, quae est ad cognoscendum Deum, qua (ut dicit Augustinus in libro de Libero arbitrio) nihil sublimius in anima est. » Cum ergo sublimiori virtute cognoscatur, videtur quod ratione cognoscatur.

IN CONTRARIUM est.

  1. Quod dicit Boetius in libro de Consolatione Philosophiae, distinguens apprehensiones animae sic : « Sensus accipit speciem in subjecta materia constitutam. Imaginatio vero solam sine materia judicat figuram. Ratio vero hanc quoque transcendit, quae speciem ipsam quae singularibus inest, universali consideratione perpendit. Intelligentia vero supergressa universitatis ambitum, ipsam simplicem formam pura mentis acie intuetur 2. » Cum ergo Deus sit substantia simplex quae non est in singularibus, videtur quod per intelligentiam cognoscatur. Hoc idem dicitur in libro de Anima et spiritu sic : « Intellectus est vis qua cognoscit spiritum increatum. »

  2. Adhuc, Boetius de Consolatione philosophiae : « Superior vis complectitur inferiorem : inferior vero ad superiorem nullo modo consurgit. Neque enim sensus aliquid extra materiam valet cognoscere : nec universales species imaginatio contuetur, nec ratio simplicem capit formam. » Ergo videtur, quod ratione Deus non potest cognosci, sed intellectu, vel intelligentia.

SOLUTIO. Ad id quod primo quæritur, docendum quod sicut probatum est, Deus multis modis cognoscitur, et corporali, et intellectuali, et imaginaria visionibus. Sed hæc divisio datur secundum ea in quibus repræsentatur Deus, cujus notitia non nisi intellectualis est : et ideo in omnibus his oportet esse visionem intellectualem si Dei notitia debeat haberi. Intellectus enim judicat et imaginationem et sensum, per hoc quod ad imaginationem et sensum reflectitur luce intellectuali : et ideo non accipit corporalem visionem ut corporalis est, nec imaginariam ut imaginaria est, sed utramque accipit in ratione signi ducentis in ali-

<--- Page Split --->

quod divinum, quod intelligitur vel in sensibilium similitudine vel proprietate : quae acceptio nec sensus nec imaginatio est, sed intellectus. Et hoc est etiam quod dicitur, Danielis, x, 1 : Intelligentia est opus in visione. Et Balthazar, Danielis, v, 3 et seq., qui sensibiliter articulos scribentis vidit, et quid significarent, per intellectum elicere non valuit, per sensum cognitionem Dei non accepit : sed Daniel signatum per intellectum elicuit. Sic Pharao, Genes. xli, 1 et seq., qui septem vaccas et septem spicas vidit, et lumine intellectus quid significarent elicere non valuit, cognitionem Dei non habuit, sed Joseph, qui illuminato intellectu signatum cognoscere potuit. Unde licet talis visio a sensu vel imaginatione oriatur, sine intellectu tamen non perficitur : et ideo sine intellectuali visione cognitio Dei non habetur.

  1. object.1. Ad 10 ergo quod objicitur de Ambrosio, dicendum quod Ambrosius non intendit aliud, nisi quod solo sensu sive intellectu Dei notitia non accipitur.

  2. object.2. Ad aliud dicendum, quod illa objectio non probat, nisi quod sola imaginatione notitia Dei non accipitur : et hoc conceditur.

  3. object.3. Ad dictum Augustini dicendum, quod spirituale lumen quo spiritualia discernuntur, sensus exterior non accipit: quia inferior vis ad superiorem non ascendit. Sed quia superior reflectitur in inferiorem et complectitur eam : sensus enim interiores judices sunt exteriorum, ut dicit Augustinus, et non e converso : ideo per intellectum reflexum in sensum vel imaginationem sicut in signum, cognitio accipi potest.

1.1. object.4. Ad 10 quod objicitur per rationem, solvitur eodem modo. Conceditur enim, quod solo sensu vel sola imaginatione formae simplices non accipiuntur : sed in intellectu reflexo in sensum vel imaginationem nihil prohibet accipi formas simplicium, sicut ex operibus charitatis et ex operibus sapientiae charitatem et sapientiam cognoscimus.

Ad 10 quod ulterius quaeritur, Qua vi Ad quest. animae notitia Dei accipiatur ?

Dicendum, quod ratio multipliciter dicitur. Dicitur enim aliquando ratio totum id quod simplices formas habet, hoc est, a materia vel materiae appendiciis depuratas accipit. Et sic ratio dicitur mens : et sic comprehendit intellectum et intelligentiam. Et sic accipitur ratio in Glossa super Psalmum iv, 7 : Signatum est : et in libro de Libero arbitrio ab Augustino : sic enim per rationem Dei notitiam accipimus.

Dicitur etiam ratio potentia animae rationalis collativa cujus actus est ratioc inatio. Et sic ab Isaac dicitur ratio, et ab Aristotele. Et sic iterum per rationem habetur notitia Dei et quia est, et quid est infinite : conferendo enim effectus ad causam,et eminentiam causa et proprietates causa ad causatum et defectum causati et proprietatum ejus, quia causa est cognoscitur, et quid non est et quid est infinite, sicut cognoscitur pelagus infinitum cujus littora non videntur.

Tertio modo dicitur ratio quae colligit ex phantasmate essentialiter similia vel dissimilia. Et sic accipitur a Boetio in libro de Consolatione philosophiae : talis enim collectio sine collatione fieri non potest. Et hoc modo ratione non cognoscitur Deus, sed universale quod ex particularibus colligitur.

Ad 10 quod de Augustino objicitur in libro de Libero arbitrio, dicendum quod ibi tertio modo accipitur ratio. Intellectus autem per convenientiam ad Angelum, qui intelligibilis dicitur esse substantia, eo quod sensu et imaginatione non comprehenditur, sed intellectu. Intelligentia autem : quia secundum nomen aliquid simplicius dicitur appropriatum Deo.

Ad 10 quod dicit Boetius de intellectu et intelligentia, per eumdem modum respondendum est.Et fundatur dictum illud super verbum Aristotelis in VI Ethicorum, ubi dicit, quod « secundum similitudinem et proprietatem scibilis ad sci-

<--- Page Split --->

bile cognitio existit cognoscenti. » Et ideo simplicissimi cognoscibilis simplicissima erit potentia cognoscitiva, et hoc est, quod est nec compositum, nec componibile. Minus autem simplicis, non compositi quidem, sed componibilis, erit

intellectus. Compositi autem actu et componibilis, erit ratio. Compositi vero sub conditione materiae cui componitur, erit phantasia vel imaginatio. Compositi autem immersi in materia cui componitur, erit sensus.