QUÆSTIO XIII.
De cognoscibilitate Dei ex parte cognoscibilis.
MEMBRUM I.
Utrum Deus sit cognoscibilis per essentiam 7
CIRCA primum videtur, quod Deus non sit cognoscibilis.
- Dionysius in libro de Divinis nominibus : « Supersubstantialis substantia Deus est, et intellectus non intelligibilis, et verbum non dicibile, et irrationabilitas, non intelligibilitas, secundum nihil existentiam existens 2. » Unde ibidem dicit, quod « ipsius Dei neque sensus est, neque phantasia, neque opinio, neque ratio, neque scientia. » Et ibidem, « Quem neque cogitare possibile est neque dicere, neque totaliter aliquo modo contemplari : propter quod ab omnibus ipse est segregatus et superignotus. » Et ibidem, paulo post, « Si melior est omni sermone et omni cognitione, et super mentem universaliter et super substantiam collocatur : omnium quidem existens circumaprehensivus et comprehensivus et preapprehensivus : omnibus autem universa-
liter est incomprehensibilis : neque sensus ejus est, neque phantasia, neque opinio, neque nomen, neque sermo, neque tactus, neque scientia. »
Adhuc, Chrysostomus super illud Joannis, i , 18 : Deum nemo vidit umquam, sic dicit : « Ipsum quod est Deus, non solum propheta, sed nec Angeli nec Archangeli viderunt. Quod enim creabilis est naturae, qualiter videre poterit quod est increabile? »
Adhuc, I ad Timoth. vi, 16 : Quem nullus hominum vidit, sed nec videre potest.
Adhuc, Dionysius ad Gaium monachum : « Qui dicit se vidisse Deum, si cognovit quod vidit, non ipsum vidit, sed aliquid eorum quae sunt sub ipso. »
Adhuc, Damascenus : « Infinitus est Deus et incomprehensibilis 3. » Cum ergo omne quod cognoscitur, intellectu cognoscentis comprehendatur, videtur quod non cognoscibilis sit Deus.
Adhuc, Augustinus in libro de Videndo Deum ad Paulinam : « Invisibilis est natura Deus, non tantum Pater, sed et ipsa Trinitas, unus Deus 4. » Cum ergo hoc sit ei invisibile esse quod incognoscibile, videtur quod incognoscibilis sit Deus.
<--- Page Split --->
Adhuc, Augustinus in eodem : « Deum nemo vidit umquam, nec videri potest, quoniam lucem habitat inaccessibilem 1, et est natura invisibilis sicut incorruptibilis : et sicut incorruptibilis nec postea corruptibilis, ita nor solum nunc, sed etiam semper invisibilis 2. »
Adhuc, Cognoscentis et cogniti proportio est, sicut recipientis et recepti. Quod probatur per Aristotelem dicentem in III de Anima, quod « intellectus species acceptionis est. » Infiniti autem accipiendi ad finitum accipiens non est proportio. Est autem intellectus creatus finitus in potestate accipiendi : Deus autem infinitus per essentiam et virtutem et omnia quae in ipso sunt. Ergo videtur, quod ab intellectu creato nullo modo accipitur, et per consequens non cognoscitur.
Adhuc, In nobis potentia ordinata sunt, ut dicit Avicenna in VI Naturalium. Est enim anima substantia, ut dicit, a qua fluunt potentia quaedam conjuncta corpori, et quaedam non conjuncta. Et inter conjunctas corpori, quaedam immersae materia, ut operationem non habeant nisi per qualitates naturales et materiales, ut potentia vegetabiles. Quaedam autem sic sunt organica, quia secundum complexionem organi objecta recipiunt, sed animaliter et spiritualiter et non naturaliter sive materialiter circa eadem operantur. Rationalis autem anima potentia nullo utuntur organo. In nobis autem sic est, quod inferior potentia numquam superiorem accipit, nec operatur circa illam : sicut vegetabilis non accipit sensibiles potentias, nec sensibilis intellectuales. Cum ergo in infinitum plus distat divina substantia ab intellectu creato, quam intellectus creatus a sensibili, vel vegetabili, videtur quod multo minus intellectualis creatus acceptabilis sit Dei, sive divina substantia, per locum a majori. Si au-
tem Deus ab intellectu creato acceptabilis non est, cognoscibilis non est. Cognoscere enim est accipere per intellectum, vel sensum.
IN CONTRARIUM est quod dicitur, sed
Ad Roman, i, 19 : Quod notum est Dei, manifestum est in illis. Glossa, Id est, quod in Deo ductu rationis cognoscibile est. Ac si dicat : In se habeat Philosophi unde possunt cognoscere quod de Deo cognoscibile est.
Adhuc, Sapient. xiii, 1 : De his quae videntur bona non potuerunt intelligere eum qui est : neque operibus attendentes, agnoverunt quis esset artifex. Quasi dicat : Hoc est inconveniens. Et paulo post, y. 5 : A magnitudine enim speciei et creatura cognoscibiliter poterit creator horum videri.
Adhuc, Ad Roman. i, 20 : Invisibilia ipsius, scilicet Dei, a creatura mundi, per ea qua facta sunt, intellecta, conspiciuntur : sempiterna quoque ejus virtus, et divinitas.
Adhuc, Hugo de sancto Victore in Prologo super cœlestem hierarchiam Dionysii : « Natura ad servitutem condita, creatorem suum demonstravit. » Si autem demonstravit natura, considerans naturam intelligere potuit.
Adhuc, Augustinus in libro Soliloquiorum : « Intelligibilis est Deus, intelligibilia sunt scientiarum spectamina, principia scilicet et conclusiones : sed differunt plurimum. Nam terra visibilis est et lux : sed terra nisi luce illustrata videri non potest. Similiter disciplinarum spectamina videri non possunt, nisi aliquo videlicet suo sole illustentur. » Deus ergo visibilis est per intellectum, et cognoscibilis.
Per rationem etiam objicitur : Dicunt enim Aristoteles et Averores, quod intelligibile quod omnis homo natura scire desiderat, intellectus divinus est : co quod sicut causa est omnis rei, ita lumen est faciens intelligibile quidquid
<--- Page Split --->
intelligitur. Cum ergo non sit inane desiderium, ut dicit Aristoteles in primo Ethicorum, oportet quod naturali cognitione per naturalem intellectum hominis Deus et intellectus divinus cognosci possit.
- Adhuc, Quidam objiciunt, quod sicut se habet affectiva ad bonum, ita se habet intellectiva ad verum : sed affectiva per amorem conjungitur summo bono et attingit ipsum : ergo intellectiva cognoscendo attingit summum verum, quod est Deus.
Ad hoc dixerunt Joan. Scotus et Joan. Sarracenus in commentis super Cælestem hierarchiam Dionysii, quod creatus intellectus non potest in Deum cognoscendo, nisi in theorii s et theophanii s : theorias lumina respersa in creaturis appellantes per modum vestigii, vel imaginis, vel signi : theophanias autem, lumina intellectualia per influentias a Deo in Angelos descendentia, et incircumscriptum lumen quod Deus est, quantum possibile est, manifestantia. CONTRA quod dicit Hugo de Sancto Victorein suo commento super Cælestem hierarchiam : « Quid est in theorii s et theophanii s Deum videre, et sine theorii s et theophanii s Deum non videre, nisi Deum ut est numquam videre, cum nec theoria, nec theophania Deus sit. Tollant ergo theorias et theophanias : quia sicut non facti sumus nisi immediate ab ipso, ita non sistet nos aliquid usque ad ipsum, dicente Joanne in I canon. III, 2 : Videbimus eum sicuti est. Joan. XIV, 21 : Ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum. »
Adhuc, Videtur Augustinus respondere in libro de Videndo Deum ad Paulinam,sic : « Si quæris utrum Deus videri possit? Respondeo : Potest. Si quæris, unde hoc sciam ? Respondeo : quia in verissima Scriptura legitur : Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum vi-
debunt 1. Si quæris, quomodo dictus invisibilis sit Deus, si videri possit? Respondeo : Invisibilis est natura : videri autem potest cum vult, et sicut vult. » Hæc autem solutio mirabilis esse videtur. Innuitur enim, quod non videatur per naturam, sed vel in specie assumpta qua vult, et quando vult : vel in effectu naturae, vel gratiae, vel gloriae, in quo resplendet : et hoc est vel symbolice, vel in theorii s, vel theophaniis videre. Et hoc non quæritur, sed an natura per intellectum creatum cognoscibilis sit, ita quod immediate intellectus figatur in ipso sicut oculus in suo visibili ?
SOLUTIO. Dicendum, quod aliud est solutio constituere per intellectum, et diffundi in intelligibili : et aliud est capere sive comprehendere intelligibile. Et hujus similitudinem dat Chrysostomus 2 super illud : In principio erat Verbum 3, dicens, quod « visus corporeus qui est in oculo quando est in littore maris, littus terminans mare comprehendit : remotus autem a littore, in ipsa maris superficie figitur, et in infinitate sua diffunditur nihil videns quod pelagi terminat immensitatem. Et sic fecit Evangelista, nos undique removens a creatis, et in divinam immensitatem inducens, ipsam immateriali oculo contemplans et in ea se diffundens, cum dixit : In principio erat Verbum. Non enim determinatur quid vel quale principium, quid vel quale Verbum, quid vel qualis Deus : et sic relinquit nos in infinitate. » Hoc autem probatur sic per Dionysium : « Non cognoscimus Deum nisi symbolice, vel mystice. Symbolice noscimus proprietatem Dei proportione proprietatis corporeae. Et cum in infinitum emineat proprietas divina proprietatibus creatis, procedendo symbolice stamus in infinito, et diffundimur in illo, nullum ter-
<--- Page Split --->
minum comprehendentes. Mystice autem procedimus in Deum per eminentiam. Mystica enim sunt, quæ per se et primo Deo conveniunt, per aliud autem et secundario creaturis, ut essentia, vita, et intellectus, quæ nobis non innotescunt nisi secundum quod sunt in creatis genere vel specie vel numero : et secundum hoc esse non conveniunt Deo, sed eminenter et excellenter in infinitum. Sicut si dicam, Deus est essentia : et statim illud potentius nego, dicens : non est essentia : eo quod non est essentia prout nobis essentia innotuit genere vel specie vel numero : et postea infero : est essentia super omnem essentiam, nec dicere possum quantum est super omnem essentiam : eo quod intellectus resolutorius non potest pervenire in aliquod primum quod non sit de essentia resolutorum et immixtum eis : Deus autem nihil creatorum est, sed eminet omnibus excellenter in infinitum : et ideo iterum intellectus sic procedens, stat in infinito et d'ifunditur in illo. » Et hoc est quod in primo Cæli et mundi dicit Philosophus : « Adhibuimus nosipsos magnificare Deum gloriosum, eminentem proprietatibus eorum quæ sunt creata. » Et quod dicitur in libro de Causis : « Causa prima est super omne nomen quod nominatur : quoniam non pertinet ei diminutio. » Et hæc est propositio vigesima prima : et in hac propositione dicit : « Causa prima superior est narratione : et ideo deficiunt linguæ a narratione ejus, nisi esse dicamus narrationem ejus, quoniam ipsa est super omnem causam : et non narratur nisi per causas secundas, quæ illuminantur lumine primæ causæ.
Dicimus ergo, quod notitia intellectus creati et humani Deus et substantia divina attingitur per simplicem intuitum, et diffunditur intellectus in 'ipso per intuitionis considerationem, sed non capitur per comprehensionem. Et hoc vult dicere Augustinus in libro de Viden-
do Deum ad Paulinam : « Videre Deum possum, comprehendere vero minime. » Visio enim simplici intuitu mentis perficitur. Comprehenditur autem, cujus fines circumspiciuntur. Comprehensio enim est contactus intellectus super terminos rei. Hoc est quod etiam dicit Apuleius in libro de Deo Socratis, inducens Platonem sic dicentem : « Plato cœelesti facundia præditus, hunc solum Deum, scilicet deorum, majestatis incredibilis quadam ineffabili nimietate non posse sermonis humani quavis oratione vel modice comprehendi, sed vix a sapientibus viris, cum se vigore animi quantum licuit a corpore removerunt, accipit intellectum hujus Dei. »
Et per hoc fere ad omnia patet solutio.
Auctoritates enim quæ dicunt eum incognoscibilem esse, loquuntur de cognitione certa et finita, quæ est cognitio comprehensionis. Et hoc modo dicit Isidorus, quod « Trinitas sibi soli nota est, et homini assumptio : quia ille verus Deus est. »
Auctoritates in oppositum adductæ, de visione simplicis intuitionis loquuntur, et de diffusione intellectus in infinito, quod per intellectum finiri non potest : cum dicat Anselmus in Prosologio, quod « Deus secundum quæ in Deo sunt, majus aliud est quam intelligi possit. »
Quon autem objicitur quod Boetius dicit, quod « omne quod intelligitur, ab intelligente comprehenditur. »
Dicendum, quod duplex est comprehensio. Una est motus qui comprehendit terminum, in quo est in motum esse, quando contingit. Alia est comprehensio vasis, quando totum claudit quod est in vase, ita quod nihil sui est extra ipsum. Et primo modo intellectus intelligit et comprehendit intelligibile in quod finaliter tendit, quando contingit ipsum per simplicem visionem : et hoc modo loquitur Boetius. Secundo autem modo non comprehendit quando eum
<--- Page Split --->
capit : non enim totum capit et claudit : quia finitum non potest capere illud quod est infinitum.
Ad iLLUD quod objicitur de Philosopho, quod « intellectus Dei desideratus est ab omnibus hominibus sciri.»
Dicendum, quod hoc est verum. Ille enim maxime intelligibilis est, et omnis intellectus et intelligibilitatis causa, et in omni intelligibili attingitur : sicut lumen quod est actus visibilium,^ attingitur in omni visibili per visum. Sicut tamen lumen secundum immensitatem quam habet in rota solis, et secundum immensitatem potestatis qua omnia visibilia comprehendere potest, non potest capi vel comprehendi a visu : ita nec intellectus divinus secundum excellentiam qua^ excellit in seipso, et secundum potestatem qua illustrare potest super omnia etiam super infinita intelligibilia, capi vel comprehendi potest ab intellectu creato.
Ad m quod objicitur, quod inferior potentia non capit superiorem in nobis.
Dicendum, quod locus a majori supponit similitudinem : et hoc deficit in argumento. Inferiores enim potentiae materiales sunt : et ideo immateriale non accipiunt, nec circa ipsum operantur. Intellectus autem immaterialis est sicut et Deus : et ideo inferior sicut et superior ad idem intelligibile habent proportionem, quamvis non eamdem secundum capacitatem comprehensionis.
MEMBRUM II.
Utrum Deus secundum immensitatem suam sit cognoscibilis?
Secundo quaeritur, An Deus secundum immensitatem suam sit cognoscibilis?
Glossa : « Tam pulchra astra condidit, ut ex his quantus et quam mirabilis sit creator eorum, possit cognosci. » Si autem cognoscitur quantus, cum sit infinitus, in immensitate sua cognoscitur.
Adhuc, Ad Ephes. iii, 18 et 19 : Ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis, quae sit latitudo, et longitudo, et sublimitas, et profundum : scire etiam supereminentem scientiae charitatem Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei. Cum autem plenitudo Dei sit infinita, videtur quod in sua infinitate Deus cognoscatur.
Adhuc, Infinitum si ratione infinitatis videatur, hoc est, in quantum est infinitum, infinitas ejus tota videtur. Deus autem infinitus esse cognoscitur. Ergo in infinitate sua cognoscitur.
Adhuc, In Deo non est pars et pars, sed unum totum simplex : ergo qui aliquid Dei videt, totum videt : totum autem infinitum est : ergo videtur, quod in infinitate sua videatur.
Adhuc, Joan. xv, 15 : Omnia quaecumque audivi a Patre meo, nota feci vobis. Omnia autem infinita sunt : et audire a Patre, ut dicit Augustinus, est esse a Patre.
Adhuc, Omnia in Deo unum sunt, et idem est infinitas quod essentia vel veritas : qui ergo unum in Deo videt, immensitatem videt.
IN CONTRARIUM est,
Quod dicit Ambrosius super Lucam, cap. 1, in originali : « Eam quae habitat in Deo plenitudinem divinitatis, nemo conspexit, nemo mente aut oculis comprehendit. »
Adhuc, Boetius : « Omne quod scitur, comprehensione intellectus determinatur. » Si ergo infinitas Dei scitur, comprehensione intellectus determinatur, et ita comprehenditur. Hoc autem in anteditis improbatum est : quia infinitum finito capi non potest, neque mensurari.
Secundo quaeritur, An Deus secundum immensitatem suam sit cognoscibilis?
- Super illud epist. ad Roman. i, 20 : Invisibilia ipsius, scilicet Dei, dicit
SOLUTIO. Ad hoc solvere non est difficile supponendo dictum Aristoteles in
<--- Page Split --->
VI Ethicorum, et Boetii, quod quaecumque sunt in aliquo sicut in suscipiente et subjecto, sunt in eo secundum possibilitatem suscipientis, et non suscepti. Unde susceptibile infinitum in suscipiente non est secundum potentiam infiniti, sed secundum possibilitatis capacitatem suscipientis finiti.
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod cum dicitur, quod tam pulchra astra fecit, unde possit cognosci quantus sit, intelligitur quod cognoscitur infinitus: sed non est hoc per capacitatem infiniti, sed per rationem eminentiae, quia in infinitum excedit id quod fecit : et hoc est cognoscere quia infinitum est.Et hoc est, sicut dictum est, attingere infinitum, et diffundi in ipso, et non comprehendere.
Ad ALIUD dicendum, quod cum impleri sanctos secundum plenitudinem Dei dicit 4, notat plenitudinem eorum secundum capacitatem uniuscujusque, et non notat cognitionem Dei implentis, ita quod scilicet nihil in sanctis vacuum Deo remaneat : tamen nullus eorum infinitatem Dei capere potest.
Ad ALIUD dicendum, quod infinitum sub ratione infinitatis per intuitum mentis videtur, et quia infinitum est : sed non ita ratione infinitatis videtur, quod infinita sit ratio videndi ipsum : quia infinitas non potest esse ratio videndi aliquid in eo quod finitum est : sed potius id quod infinitum est videtur, et per comparationem ejus ad hoc cognoscitur esse infinitum, eo quod in infinitum excedit. Et talis visio incipit ab eo quod infinitum est in se, finitum autem huic, et secundum hoc etiam terminatur in infinitum.
liter simplex sit, tamen virtute et relatione multiplex est : eo quod multorum productivum est, et ad multa relatum : quae relationes in relatis ad ipsum sunt realiter, et non in ipso, nisi secundum rationem : et ideo ea ratione qua refertur ad unum, non refertur ad alterum : et potest cognosci prout refertur ad unum vel ad quaedam, absque eo quod noscatur prout refertur ad omnia et infinita.
Ad ALIUD dicendum, quod cum dicitur: Omnia quaecumque audivi a Patre meo, accommodata est distributio, ut sic intelligatur: Omnia quaecumque audivi, vobis, hoc est, ad utilitatem vestram, nota feci vobis : ut hoc pronomen, vobis, dativi casus sit, et ex vi acquisitionis construitur cum hoc verbo audivi : et sic nihil sequitur inconveniens.
Ad ALIUD dicendum, quod talis modus arguendi non valet in divinis : quia licet omnia in Deo idem sint, tamen cum multa sunt attributa, connotatum unius non est connotatum alterius : et ratio relativorum significata per unum, non est ratio relativorum significata per alterum : et ideo quoad unum potest cognosci, et non quoad alterum.
MEMBRUM III.
Utrum Deus cognoscibilis sit secundum quod est unus Deus in tribus personis ?
Ad ALIUD dicendum, quod quamvis in primo infinito simplici non sit pars et pars : tamen est attributum et attributum, notatum et connotatum : et ideo quoad aliquid vel ad aliquid percipitur relatum, et non prout est ad omnia et infinitum. Simplex enim licet substantia-
Tertio quaeritur, An cognoscibilis sit secundum quod est unus Deus in tribus personis?
Et videtur, quod sic.
- Ad Roman. i, 20 : Invisibilia ipsius, scilicet Dei, per ea quae facta sunt, intellecta, conspiciuntur, etc. Ibi Glossa,
<--- Page Split --->
« Invisibilia dicit propter Patrem, sempiterna virtus propter Filium, divinitas propter Spiritum sanctum. » Ergo ductu rationis Philosophi cognoverunt Deum unum in tribus personis.
Adhuc, Anselmus dicit, quod « processio personarum sicut causa est ante processionem rerum. » Sed qui definite noscit causatum, definite cognoscit causam : definite ergo Philosophi cognoverunt processionem personarum et unum Deum in tribus personis.
Adhuc, Plato in ultima parte Timæi de thugato, hoc est, paterno intellectu loquitur, et filiologo, et matricula. Patrem ergo et Filium cognovit. Et quia Pater et Filius non nectuntur sine amore in Patre et Filio, nexum cognovit utriusque, qui est Spiritus sanctus: ergo et alii cognoverunt.
Adhuc, Omnis cognoscens intellectum universaliter agentem, scit quod non nisi per lumen suum et sibi consubstantiale, quod est ratio et causa et forma operis, agit : ergo Patrem et Filium cognoscit. Scit autem quia Verbum ab eo in res agendas non procedit nisi per Spiritum: ergo definite cognovit Spiritum. Hoc etiam modo dicit Psalmus xxxii, 6 : Verbo Domini cæli firmati sunt : et spiritu oris ejus omnis virtus eorum. Job, xxvi, 13 : Spiritus Domini ornavit cœlos. Non autem ornavit nisi formas intellectus creatoris cœlis invehendo : et hac ratione Philosophi definite cognoscere poluerunt Trinitatem.
Adhuc, Augustinus in libro XI de Civitate Dei 1, dicit, quod Philosophi tripartite diviserunt philosophiam, in physicam, logicam, et ethicam. Physicam propter Patrem, logicam propter Filium, ethicam propter Spiritum sanctum. Ergo cognoverunt Trinitatem.
Adhuc, Quidam objiciunt per hoc quod dicit Aristoteles in primo Cæli et Mundi dicens, quod « per hunc numerum ternarium adhibuimus nosipsos ma-
gnificare Deum gloriosum. » Ergo cognoverunt Deum esse trinum et unum.
Adhuc, Dicunt dixisse Trimegistum Mercurium (quod tamen in libris suis non invenitur) : « Monas monadem genuit, et in se reflexit ardorem. » Et dicunt eum dixisse propter hoc, quod Pater indivisibilis indivisibilem genuit Filium, et amorem qui est Spiritus sanctus a Patre procedentem in Filium, a Filio reflexit in seipsum.
Adhuc, Sciverunt, quod non nisi per potentiam, sapientiam, et bonitatem voluntatis creata produceret. Cum ergo potentia Patris sit, sapientia Filii, bonitas Spiritus sancti, videntur personarum trinitatem cognovisse.
Si quis dicat, quod per appropriata cognoverunt, et non per propria. Videtur non posse stare : quia appropriatum non fit appropriatum nisi per rationem convenientiae ad proprium : ergo proprium prius oportet cognoscere, quam appropriatum. Si ergo per appropriata cognoverunt, sequitur quod prius per propria.
In contrarium hujus est, quod
Super illud epist. ad Roman. i, 20 : Invisibilia ipsius, scilicet Dei, dicit Augustinus, quod « Philosophi ad cognitionem trinitatis personarum non pervenerunt. »
Adhuc, Exod. viii, 19, super illud: Digitus Dei est hic, dicit Glossa : « Philosophi defecerunt in tertio signo, hoc est, in cognitione Spiritus sancti. » Nec potest dici, quod defecerunt in appropriato Spiritus sancti. Ita enim cognoverunt appropriatam bonitatem, sicut sapietniam et potentiam.
Adhuc, Richardus in libro de Trinitate : « Credo sine dubio ad quamcumque explanationem quam necesse est esse, non modo probabilia, sed etiam necessaria argumenta non deesse. » Necessarium autem est tres esse personas : ergo necessaria sunt ad hoc argumenta
<--- Page Split --->
per qua Philosophi cognoscere poterant Trinitatem.
Solutio. Ad hoc dicendum, quod Philosophi per propria ductu naturalis rafionis non potuerunt cognoscere trinitatem personarum. Anima enim humana nullius rei accipit scientiam, nisi illius cujus principia prima habet apud seipsam. Hæc enim sunt quasi instrumenta quibus erudit seipsam, et exit a potentia sciendi ad actum sciendi. Habet autem apud se, quod una natura simplex et indivisa secundum unam essentiam et unum esse non est in tribus personis a se invicem distinctis personaliter: et ideo supra hoc, vel præter hoc, vel contra hoc nihil accipit, nisi aliqua gratia vel illuminatione altioris luminis sublevata sit anima.
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod Glossa, ad Roman. 1,20, loquitur de appropriatis, et non de propriis. Appropriata enim essentialiter communia sunt et uni substantiae in tribus personis conveniunt, licet ad unam personam referri possint potentialiter, et non ad aliam secundum aliquam convenientiae rationem.
Ad ALIUD quod dicit Anselmus, dicendum quod processio personarum exigitur per appropriata, et non per propria: quia posito quod non sit Pater in ratione Patris, nec Filius in ratione Filii, nec Spiritus sanctus in ratione Spiritus sancti, sed sit unus Deus potens, sapiens, volens, sufficiens causa est ad creandum, quamvis sit unus in persona, sicut est unus in essentia.
Ad ALIUD dicendum, quod Plato patrem intellectum creantem nominat, filium autem mundum : quem mundum vocavit, eo quod a mundissimo exemplari exivit, arte scilicet creatoris, quem archetypum mundum dixit. Matriculam autem vocavit materiam. Unde constat, quod de appropriatis et non de propriis loquitur, et ad productionem rerum hoc refert, et non ad processionem personarum.
Ad ALIUD dicendum, quod licet intellectus omnis sic agat, tamen illa non sunt propria quibus persona a persona distinguitur in divinis, sed attributa uni personæ causanti per intellectum, a qua res causatæ procedunt, sicut artificiata procedunt ab intellectu practico.
Ad ALIUD dicendum, quod auctoritas Augustini non probat quod cognoverunt nisi per appropriata, quæ secundum se sunt communia sicut et essentia.
Ad ALIUD dicendum, quod dictum Aristotelis nihil facit ad propositum. Vult enim dicere, quod propter hoc quod inferiora corpora perficiuntur trina dimensione, et maxime corpus humanum, et tribus motibus, scilicet locali, augmenti, et alterationis, qui a creatore sunt per cœlum. Omnes enim conveniunt in hoc, quod cœlum locus Dei est, ut ibidem dicit. Longitudo autem et motus augmenti a summo cœli ad imum perficitur, et e converso. Dimensio autem latitudinis et motus localis a dextro in sinistrum, ab Oriente in Occidens perficitur, et e converso. Dimensio autem profunditatis et motus alterationis a sensibilibus a retro in ante, et a Meridie in Aquilonem perficitur, et e converso. Et ideo magnificabant Deum tribus sacrificiis, qui cœlo præsidet, et per cœlum ista perficit.
Ad ALIUD dicendum, quod dictum Trimegisti confictum est. Et si aliquis hoc dixit Philosophus, intellexit quod ab uno non est nisi unum, et unum quod est ab uno, per amorem et desiderium ipsius esse convertitur ad primum, sicut in libro de Causis determinatum est : et hoc est cognoscere per appropriata, et non propria.
Ad ALIUD dicendum, quod illa appropriata sunt, et non propria.
Ad m quod objicitur de propriis, dicendum quod licet actualis relatio appropriati ad proprium, non fiat nisi præcognito proprio, tamen potentialis non exigit proprii præcognitionem.
Ad m quod est in contrarium ex GlosAd obj sa, procedit : quia veritatem concludit.
<--- Page Split --->
Ad hoc quod quaeritur, Quare Philosophi defecerunt in tertio signo? Dicendum quod ad hoc multi multa dixerunt. Sed veritas est, quod ideo defecerunt, quia in agente per intellectum practicum spiritum in unitate essentiae cum agente non invenerunt, sicut invenerunt formam quam intellectus inducit in artificiatum ejusdem essentiae, potentiae, et ejusdem vitae cum agente, quando intellectus non per habitum, sed per seipsum est activus : et ideo appropriatum ejus non cognoverunt.
Ad DICTUM Richardi dicendum, quod licet rationes necessariae sint ad distinciones personarum, tamen illae sunt supernaturales et divinae : et ideo solo lumine naturali inveniri non possunt.
MEMBRUM IV.
Quid sit cognoscere facie ad faciem ?
QUARTO quaeritur, Quid sit cognoscere Deum facie ad faciem ?
Et videtur, quod hoc sit cognoscere per essentiam immediate : quia
Dicit Augustinus in libris de Trinitate, tractans illud Genesis, xxxii, 30 : Vidi Deum facie ad faciem, quod facies est natura, in qua Filius non rapinam arbitratus est esse se aequalem Patri1. Ergo videre Deum facie ad faciem, est videre Deum in unitate trium personarum.
Adhuc, Facies est aliquid illius cujus dicitur esse facies, in quo res secundum unitatem essentiae videtur. Si ergo similitudo proprie in Deum transfunditur, facies erit aliquid Dei, quod absolute et essentialiter est aliquid ipsius, in quo
per essentiam vere cognoscitur. Idem est ergo videre facie ad faciem, et videre per essentiam.
Adhuc, Cum dicitur facie ad faciem, duae facies signantur, scilicet facies videntis, et facies visi : et utraque facies signatur sine medio se habere ad alteram : ergo videtur, quod videre Deum facie ad faciem, idem est quod videre Deum sine medio et ex parte visi et ex parte videntis : videtur ergo, quod purus intellectus sine medio gratiae et gloriae et vestigii et imaginis sit facies una quae est videntis, et repraesentatio Dei per essentiam divinam, et non in aliqua forma similitudinis sit facies ex parte visi : videre ergo Deum facie ad faciem, est mundo et puro videre intellectu puram et nudam essentiam divinam.
Adhuc, II ad Corinth. iii, 18 : Nos omnes revelata facie gloriam Dei speculantes, in eamdem imaginem transformamur. Sed facies nostra non est revelata, quamdiu super eam aliquid est, sive hoc sit vestigium, sive imago, sive species abstractionis alicujus sive proportionis : omnia enim talia, ut dicit Augustinus super illud Joannis, xvi, 29 : Ecce nunc palam loqueris, similitudines sunt ad intelligendum accommodatae. Et speculum et aenigma dicuntur communiter2, quibus dum opertus est intellectus, revelata facie intelligibile non exhibetur, sive hoc sit Deus, sive aliud intelligibile. Ex parte alia, eadem estimago gloriae Dei cum gloria Dei sicut essentia Dei, et non est quaecumque similitudo quae non est Deus : diversa enim esset et non eadem. Si ergo revelata facie in eamdem imaginem transformamur, nudo intellectu et puro ad puram essentiam referimur : et hoc videtur esse facie ad faciem videre.
Adhuc, Dicit Augustinus, quod « inter mentem nostram et Deum nihil est medium : » sed in intelligibilibus imme-
<--- Page Split --->
diataimpossibileestpermediumtaciepe - resecundumintellectum : abireturenimininfinitum , utprobatAristotelesinpri - moPosteriorum : ergovidetur , quodvi - derefacieadfaciemestsinemediovi - dentisetsinemedioreivissevidere .
Sed contra. IN CONTRARIUM hujus est, quod si hoc est videre facie ad faciem, tunc non in hac vita Deum posset quis videre facie ad faciem : quod falsum videtur, Genes. XXXII, 30 : Vidi Deum facie ad faciem. Adhuc, Numer. XII, 8 : Ore ad os loquor ei, et palam, et non per ænigmata et figuras Dominum videt. Adhuc, Isa. VI, 9 : Vidi Dominum sedentem super solium excelsum. Adhuc, Exod. XXXIII, 11 : Loquebatur Dominus ad Moysen facie ad faciem, sicut solet loqui homo ad amicum suum.
Quæst. 1. JUXTA hoc quæritur, Quid sit dictum, Exod. XXXII, 23 : Videbis posteriora mea : faciem autem meam videre non poteris. Anterius enim et posterius substantia spiritualis non habet : quia ista sunt positiones corporis.
Quæst. 2. Adhuc quæritur, Quid sit videre ea quæ sunt sub ipso? Isa. VI, 1 : Et ea quæ sub ipso erant, replebant templum : cum sub et supra positiones sint corporeæ, quæ divinis non conveniunt.
Quæst. 3. Adhuc quæritur, Quid sit dictum, Exod. XXXIII, 20 : Non videbit me homo, et vivet, cum Paulus, II ad Corinth. XII, 2 et seq., vidit eum sicut illi qui sunt in suprema hierarchia : et tamen vivus fuerit, ut dicit Anselmus.
tunc per speculum sicut medium visio transit in id cujus est imago vel vestigium, quod Joannes Damascenus vocat prototypum : et in illo stat visio : et illud videtur, quia visu attingitur. Aliter enim a creaturis in cognitionem non ascenderetur, sed procederetur in infinitum. Quando autem attingitur, hoc quod est ipsum attingitur. Ergo videtur hoc quod ipsum est : ergo essentialiter et per essentiam videtur.
Adhuc, Aut videtur id quod est et per essentiam et in seipso : aut videtur id quod non est per essentiam et in seipso, sed in alio. Dico autem de eo quod videtur in termino visus, quando proceditur in Deum per vestigium et imaginem et speculum et ænigma. Si videtur per essentiam et secundum id quod est in seipso, tunc videtur in facie et in propria specie : et sic visionis per vestigium et imaginem et speculum et ænigma terminus est visio facie ad faciem, et visio per speciem. Ex quo sequitur, quod nullus videt per vestigium et imaginem et per speculum et ænigma, nisi etiam videat facie ad faciem. Si autem terminatur visio in eo quod non est Deus, sequitur quod terminetur in medio, quod est contra rationem medii : medium enim ut medium numquam terminat, sed ulterius ducit in aliud. Sic etiam sequitur, quod processus de creaturis in creatorem cassus sit, cum finem non attingat.
Adhuc, Si facie ad faciem videre est per gloriam, gloria erit medium quo utetur intellectus ad videndum : non ergo facie ad faciem est sine medio videre.
Quæst. 4. Adhuc quæritur, Quid sit dictum quod dicitur, I ad Corinth. xm, 12 : Videmus nunc per speculum in ænigmate, tunc autem facie ad faciem ?
- Si enim per speculum videre, est speculo ducente in aliud videre, vel aliud reflexum a speculo ad videntem videre, neutro modo visio stat in speculo. Sed si speculum dicatur imago vel vestigium,
SOLUTIO. Ad haec et hujusmodi dicensolut dum, quod facies Dei dicitur multipliciter : communiter scilicet, proprie, et propriissime. Communiter dicitur facies Dei omne illud in quo Deus evidenter apparet et cognoscitur et præsentiatur velut causa, vel secundum seipsum. Et hoc modo vestigium dicitur facies et imago : quia sicut dicitur, Sapient. xni, 5, in illis
<--- Page Split --->
cognoscibiliter apparet 1. Et sic dicit Ambrosius, quod « ubique præsens est. » In omnibus enim creaturis præsentialitas ejus apparet : quia, sicut dicit Augustinus in libro XI de Civitate Dei, « per omnia opera sua significationis suæ sparsit indicia 2. » Et sic dicitur in primo libro Sententiarum, distinctione quinta, quod « ad uobus juvabatur homo ad cognitionem Dei, scilicet a natura quæ rationalis erat, et ab operibus a Deo factis factorem manifestantibus. » Hoc etiam dicit Ambrosius, quod « Deus qui natura invisibilis est, ut a visibilibus possit videri, opus fecit quod visibilitate sui opificem manifestavit. » Et sic facies dicitur præsента Dei in vestigiis vel in imagine manifestata. Sic etiam Plato dicit in ultima parte Timæi, quod « ab archetypo mundo iste mundus sensibilis exivit. » Et Boetius in libro de Consolatione philosophiae :
Mundum mente gerens pulchrum pulcherrimus [ipse,
similique imagine formans. Et in Psalmo xlix, 11 : Pulchritudo agri mecum est.
Proprie dicitur facies Dei præsenta evidens per effectum gratiae adjuvantis ad aliquid, vel protegentis, in quo cognoscibiliter apparet præsenta Dei, sicut, Exod. xxxiii, 14, dixit Dominus ad Moysen : Facies mea præcedet te, hoc est, effectus gratiae meæ, in quo cognoscibiliter potentia meæ majestatis apparebit. Et illo modo magis proprie dicitur facies præsenta in carne, in qua cognoscibiliter Deus apparuit. Et sic dicitur facies in Psalmo lxxix, 20 : Ostende faciem tuam, et salvi erimus. Danielis, iii, 41 : Sequimur te in toto corde nostro, et timemus te, et quærimus faciem tuam. Et iste modus differt a primo, sicut natura differt a gratia. Primus enim modus non dicit ni-
si resplendentiam auctoris in ipso opere a se facto, vel in Scripturis. Et hoc modo dicitur facies in Psalmo civ, 4 : Quærite faciem ejus semper. Ut enim dicunt Philosophi, Avicenna, Averroes, quod operata sunt in intellectu sive in mente divina, sicut opera artificis in artifice, id est, manifestant ipsum.
Propriissime autem dicitur facies Dei essentialis præsenta Dei sine medio demonstrata et exhibita, hoc modo quo exhибet se beatis. Et hoc modo dicitur, Job, xxxiii, 26 : Videbit faciem ejus in jubilo. Quia dicit Augustinus quod hoc modo nemo videt faciem Dei sine gaudio inenarrabili. Psal. xv, 11 : Admplebis me lætitia cum vultu tuo. Unde dicitur, Isa. xxvi, 10 : Misereamur impio, et non videbit gloriam Domini.
Adhuc, Medium dicitur multipliciter, ut dicit Anselmus. Est enim medium ostendens per hoc quod est intentio ejus quod ostenditur, sicut species intelligibiles vel sensibles media sunt, quibus intellectui vel sensui ostenditur intelligibile vel sensibile. Est etiam medium deferens, sicut perspicuum illuminatum est in visu medium. Et hoc dividit Avicenna in duo, scilicet in id quod sub uno situ defert, et hoc simpliciter dicitur deferens : et id quod sub duobus vel pluribus sitibus defert, et hoc vocatur medium reflectens, sicut est id quod videtur in speculo. Est etiam medium coadjuvans sive perficiens ad videndum : et hoc duobus modis, scilicet ex parte visibilis, et ex parte videntis. Ex parte visibilis, sicut lux adjuvat et perficit colorem in actu ut videatur. Ex parte videntis, sicut claritas oculi et recta positio humorum et tunicarum et figure et intersectionis qua intersecant se sphære et circuli tunicarum oculi et limpiditas oculi, et cætera hujusmodi quibus perficitur oculus ad videndum sine impedimento. Sed hæc duo ultima
<--- Page Split --->
non proprie dicuntur media, sed actus et perfectiones videntis et visibilis. Poni adhuc Anselmus etiam juxta illud medium quod vocat non prohibens, sicut si inter me et rem quae posset videri, paries esset, esset medium prohibens : unde remotio parietis esset medium non prohibens.
Unde cum facie ad faciem videre, dicatur sine medio videre, distingui debet. Si enim dicatur sine medio deferente, vel reflectente : tunc verum est. Adhuc, si dicatur sine medio intentionali, quod res visa non sit, sed intentio vel similitudo : tunc adhuc propriissime facie ad faciem videre, est sine medio tali videre. Si autem dicatur medium coadjuvans ex parte visibilis : tunc non omne visible utitur tali medio. Visibile enim primum quod est lux sive sensibilis sive intellectualis, non fit visibile aliquo coadjuvante, sed seipso visibile est, et omnis visibilis actus : aliter enim oporteret, quod iretur in infinitum in coadjuvantibus et coadjuvatis. Et sic iterum facie ad faciem videre Deum propriissime, est sine medio videre. Si autem medium sit ex parte videntis coadjuvans : tunc cum omnis videns perfecte non videat, nisi perfectus sit ad videndum, facie ad faciem sic videre numquam est sine medio videre. Si enim videt visione naturali, oportet eum esse perfectum mediis naturalibus ad visum. Si videt visione artis vel scientiae, oportet eum esse perfectum mediis, hoc est, habitibus artis et scientiae. Si videt visione gratuita, oportet eum esse perfectum habitibus gratiae, sicut sunt sapientia, intellectus, gratia, et fides. Si videt visione gloriae, oportet eum esse perfectum habitibus gloriae et beatitudinis. Haec autem media non tegunt, vel deferunt, vel distare faciunt videntem et visibile, sed visibilem potentiam confortant et perficiunt ad videndum. Et ideo sic per medium videre, non opponitur ad immediate videre, sed stat cum ipso. Adhuc, Si accipiatur medium prohibens : tunc sicut dicit Gregorius super Job in principio :
« Medium prohibens visionem corpus est, post quod sicut post parietem acies stat mentis nostrae, ne Deum videre possit revelata visione : » sicut dicitur, Sapient. ix, 14 et seq : Cogitationes mortalium timide, et incerta providentiae nostrae : corpus enim quod corrumpitur aggravat animam, et terrena habitatio deprimit sensum multa cogitantem. Et difficile aestimamus quae in terra sunt, et quae in prospectu sunt, invenimus cum labore : quae autem in caelis sunt quis investigabit ? Et sic sine medio videre, est deposita carne corruptibili videre, et idem est facie ad faciem videre, hoc est, nudam animam sine medio divinitati præsentari.
Ex his jam patet solutio fere omnium. Patet enim quid sit facie ad faciem videre, et quid sit sine medio videre, quod fuit quaesitum primo.
Quod ergo primo objicitur, concedendum est.
Ad securndum autem concedendu: a est, quod facies est aliquid rei visae, quod in Deo Deus est, et non aliud. Unde illa objectio bona fuit.
Ad tertium dicendum, quod in veritate secundum modum significandi duae facies nude et sibi invicem objectae signantur in sermone : et ideo propriissime facie ad faciem non videt nisi nudus intellectus nudam essentiam divinam, hoc est, sine medio deferente, vel reflectente, vel intentionaliter signante, et sine medio coadjuvante" visibile, et sine medio prohibente, sed non sine medio coadjuvante videntem, hoc enim non interstat sive interponitur videnti et viso, sed perficit videntem ad videndum : et ideo non opponitur immediate visioni.
Ad quartum dicendum, quod Apostolus ibi loquitur de ablatione medii quod est speculum et ænigma, secundum quod ad speculum et ænigma reducuntur figurae et allegoriae Veteris Testamenti secundum Augustinum. Imago autem dicitur veritas significata et in Christo exhibita, secundum quod dicitur, ad Hebr. x, 1 :
<--- Page Split --->
I' mbramhabenslexfuturorumbonorum , nonipsaminaginemrerum . Etsicdici - turimagosivefaciespræsentiagratiæsignatæperumbrasveterislegis . Etipsæumbrædicunturvelamen , quodablatumestaboculisspiritualibusApostolorum . Ettransformatioinimaginem , diciturtransformatioinimagainemsignificatamveritate . SicautemvidereDeumnonpropriissimeestfacieadfaciemvidere , sedpereffectumgratiæ .
ADQUINTUM concedendum est : facie enim ad faciem videre propriissime, sine medio videre est.
Ad i n quod objicitur in contrarium, quod non in hac vita Deus facie ad faciem videtur, concedendum est si propriissime visio facie ad faciem accipiatur.
Et quod objicitur, Genes. XXXII, 30, dicendum, quod facies propriissime ibi non sumitur, sed pro effectu gratiae evidentiis et evidenter Deum ostendentis.
Ad illud quod objicitur de Moyse solvit Augustinus, quod palam videre, est intellectuali visione videre : quæ tamen per species intelligibiles fit. Non per ænigmata videre, est non corporales vel imaginarias species videre. Sic autem palam videre, et per medium intentionale videre, quod a Deo descendit in intellectum in theorisi et theophaniiis : et hoc modo videre non est facie ad faciem videre propriissime loquendo.
Per idem solvitur sequens de Isaia. Licet enim Dominus dicat, Joan. XII, 41, quod hæc dixit Isaias, quando vidit glorinn Dei, gloriam Dei vocat gloriosam et altiorem manifestationem divinæ præsentiæ in theorii et theophaniiis, quæ per species intelligibiles perficiunt.
Ad i n quod ulterius quaeritur, dicendum quod posteriora dicuntur posterius manifestantia, et non per prius : sicut figurae legis posteriores sunt imagine veritatis, et formæ sensibiles vel imaginabi-
les, posteriores sunt speciebus intellectualibus in theorii et theophanis fulgentibus in intellectu, ut in libro XII super Genesim ad litteram dicit Augustinus.
SUBIPSOautemesteffectus , inquoco - Adquest . 2 . gnoscitur , vestigiumscilicetetimago : hæcenimreplenttemplum , hocest , m i - litantemEcclesiam .
Adaluddicendumquodcumdicitur : Adquest . 3 . Nonvidebitmehomo , etvivet ' , idemestdictum , quodvitaanimaliethumanaintalivisionenonutetur . Vitaenimhu - manaetanimalishominemdeprimit , etaggravatintellectum , netalivisionequæimmediataest , utipossit . Undevelvitaimmortaliumvivit , velinipsumperra - ptumexcedit . Etsicsolviturquoddici - turdePaulo .
Adaluddicendum , quodspeculumetAdquest . 4 . ænigmaomnissimilitudodicitur , quæinterstatintervidentemetremvisam . Illaautemsimilitudosivesitnaturalis , sivegratuita , sivegratiosaquæperficitvidentemadvidendum , nonestmediuminterstansintervidentemetremvisam , utdictumest .
Adaludetadsequensdicendum , quodAd 2 e t 3 . perspeculumetænigmavidere , termi - naturinvisioneDei , attingendoilludquodestDeusetquodessentialiterDeusestetDeoconvenit : sedhocestperdis - cursumetreflexamdisciplinam , utdicitDionysius , etsecundumcogitationesvo - lubilesunumexalioconferentes , utdicitAugustinus . Quodnonconvenitvi - sioniquæestfacieadfaciem . Visioenimquæestfacieadfaciem , estsimplexin - tuitusmentis , inidquodsecundumsevisibileestdirectus , quodmensuniformisexseelicit , etuniformiter , nonperfor - mamspeculivelænigmatisinDeumfi - g i t . Etperhocpatet , quodvisiofacieadfaciemnonestterminusvisionisperspeculumetænigma : licetenimtalis
<--- Page Split --->
visio in Deum terminetur et in ea qua sunt essentialiter Deus, tamen hoc non fit simpliciter univoce et uniformiter, sed potius multipliciter et discurse, et in multa volubili cognitione. Et quod dicit Augustinus, quod « inter mentem nostram et Deum nihil est medium, » non facit ad propositum, cum intendit dicere, quod quantum ad facultatem videndi immediate possumus videre sicut et Angeli : et destruit errorem quorumdam Philosophorum dicentium, quod causa prima non cognoscitur nec videtur, nisi in luminibus intelligentiarum per quatuor ordines a prima causa distantium et descendentium.
Et PER HOC patet solutio ad sequens et ad omnia.
MEMBRUM V.
Quid est cognoscere per speciem 1 ?
Quinto quaeritur, Quid sit cognoscere per speciem ?
Species enim est apud Philosophum, qua quodlibet ponitur in esse suo ultimo substantiali. Dicit etiam Boetius, quod « species est totum esse individuorum, et quod post speciem nihil est nisi materia et individuantia accidentia. »
Videtur ergo quod per speciem cognoscere, est cognoscere per propriam naturam et essentiam. Si autem hoc est : tunc videtur, quod in hac vita cognoscibilis Deus non sit per speciem.
- Unde Gregorius tractans illud Joannis, 1, 18 : Deum nemo vidit umquam, dicit in Moralibus : « Per quod patenter datur intelligi, quod quamdiu in hac mortali vita vivitur, videri Deus per quasdam imagines potest, sed per ipsam naturae
suæ speciem non potest, » Hoc etiam videtur per ea quæ superius inducta sunt, Exod. XXXIII, 20 : Non videbit me homo, et vivet. Et, I ad Timoth. VI, 16 : Quem nullus hominum vidit, sed nec videre potest.
- Adhuc, Quidam per rationem objiciunt sic : Species penitus absoluta ab omni materia et ab omni dependentia materia corporeae et incorporeae, intelligi non potest nisi ab intellectu penitus ab hujusmodi absoluto. Intellectus autem humanus ab hujusmodi dependentia dum in corpore est, non potest esse absolutus. Ergo talem speciem intelligere non potest. Solus autem Deus talis species est. Ergo Deum dum in hac vita vivit, videre non potest.
IN CONTRARIUM hujus est,
Quod dicit Augustinus in libro de Videndo Deum, quod Moyses palam et non per ænigma Deum vidit, quia per speciem vidit. Et si objicitur de Paulo, I ad Corinth. xii, 2 et seq., Augustinus respondet dicens, quod « necesse est, quod ab hac vita mentem abstrahat, quando aliquis in illius affabilitatem visionis assumitur. » Dicit etiam, quod non sit incredibile, quibusdam sanctis nondum vita defunctis ut sepelienda cadavera remanerent, etiam illam excellentiam visionis esse concessam. Videtur ergo, quod in hac vita per speciem videtur.
Adhuc, Objiciunt quidam per rationem: Dicit enim Augustinus in II Confessionum, quod « homo factus est ad cognoscendum et videndum Deum. » Si ergo non videat, hoc erit per defectum peccati : sed non est defectus qui non est reparabilis per gratiam : ergo videtur, quod homo reparatus per gratiam potest videre Deum in hac mortali vita.
SOLUTIO. Ad hoc, si antecedentia resoc vocentur ad memoriam, non est difficile solvere. Concedimus enim, quod per spe-
<--- Page Split --->
cim videre, per essentiam est videre. In ipso enim essentia et omne et id quod est et esse idem sunt. Unde si species pro essentia accipiatur, idem est videre per speciem, quod videre per essentiam. Et sicut in hac vita non videtur per essentiam, ita non videtur per speciem. Si species autem dicatur species intelligibilis theoriae vel theophaniae, secundum quod videre per speciem condividit visionem divinam cum visione sensibilis, quae est per sensibilem visionem corporis et figuram, et cum visione imaginaria, quae est per imagines corporum etiam corporibus sensu non praesentibus : tunc nihil prohibet multos in hac vita Deum per speciem vidisse. Omnes enim qui intellectualiter in theoriis et theophaniiis Deum viderunt, per speciem Deum viderunt, ut dicit Augustinus de Moyse.
Et quod objicitur postea de Paulo, solutum est. In sua enim visione mortalem vitam excessit per raptum : quod potentie divinae est et gratiae. Psal. LXXXVIII, 10 : Domini est assumptio nostra, et sancti Israel regis nostri.
MEMBRUM VI.
Quid sit cognoscere Deum in præsentia, secundum quod in omni ceratura dicitur esse essentialiter, præsentialiter, et potentialiter ?
Sexto quaeritur, Quid sit cognoscere Deum in præsentia, secundum quod in omni creatura dicitur esse essentialiter, præsentialiter, et potentialiter ?
Per hoc enim certitudinaliter scimus, quod inter omnem rem non est inclusus, et extra omnem rem non est exclusus, et supra omnem rem ab infimis non elatus,
et infra omnem rem a supremis non depressus, ut dicit Gregorius. Et ita certitudinaliter scimus Deum esse in creaturis, nec dubitare licet.
IN CONTRARIUM hujus, quod melior et Sed contra, certior inhabitatio videtur esse per gratiam, quam per naturam : et cum inhabitat per gratiam, non certi sumus de præsentia Dei : quia nemo scit utrum odio vel amore dignus sit 1. Ergo multo minus scimus eum præsentem esse per naturae vestigium vel imaginem.
JEXTA hoc quaeritur, An Deus sit incognoscibilis quocumque modo, nisi per assimilationem ad ipsum ?
Et videtur. quod non.
I Joan. iii, 2: Scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est. Praemittit, similes ei erimus, ut notetur esse causa ad videndum Deum : non ergo videtur nisi per assimilationem ad ipsum.
Adhuc, Dionysius in Calesti hierarchia vult quod Deus immittendo lumen in Angelos et homines, et Angeli et homines purgant dissimilitudinis habitum. Sed dissimilitudinis habitus non purgatur, nisi per similitudinis habitum : quia purgatur oppositum per oppositum. Ergo videtur, quod Deus non videtur, nisi per illuminationem assimilantem nos Deo.
Adhuc, Empedocles dicit, et Aristoteles probat in II de Anima, quod simile simili cognoscimus. Ergo nullius rei cognitio fit, nisi per assimilationem ad illam : ergo nec Dei.
Adhuc, Augustinus in libro IX de Trinitate : « Cum Deum cognoscimus, quaedam similitudo Dei in nobis est, qua Deum cognoscimus 1. »
IN CONTRARIUM est, quod ante probased contra. tum est, quod facie ad faciem videre, est sine medio videre : per similitudinem autem videre, per medium videre est.
<--- Page Split --->
Solutio.
SOLUTIO. Ad haec et hujusmodi dicendum, quod indubitanter Deus cognoscitur in creaturis, sicut probatum est : quia medium probandi Deum esse, in creaturis certum est et in nostra facultate. Effectus enim certu s per quem causa ostenditur, quem nisi causa continua actione detineret, in nihilum decideret. De quo tamen in sequentibus, qualiter Deus in creaturis sit, disputabitur et subtilius inquiretur. Inhabitatio autem per gratiam, non dicit tantum Deum esse in nobis sicut influentem esse et continentem, sed insuper dicit acceptionem qua Deo accepti sumus, et opus nostrum acceptum : quae acceptio non sufficienter repraesentatur per effectus. Et ideo an Deus sit in nobis per gratiam, dubium relinquitur. Et ideo licet inhabitatio per gratiam dignior sit quam inhabitatio per naturam, tamen non est certior ad demonstrandum.
Ad quest. Ad 10 quod ulterius quaeritur de similitudine, dicendum quod non videtur Deus, nisi per habitus videntem Deo assimilantes, non similitudine æquiparantiae, sed imitationis, ut dicit Augustinus. Sed tales habitus divini sive sint naturales, sive gratuiti, sive gloriosi, media sunt coadjuvantia videntem et non in-
terstantia. Et hoc intendit Augustinus cum dicit, quod « generatur similitudo Dei in nobis. »
Quod autem Dionysius dicit, quod illuminatione purgatur dissimilitudinis habitus, intelligitur de dissimilitudine habituali privationis quae purgatur immisso habitu, sicut ignorantia purgatur scientia, et sicut cæci illuminati per Christum cæcitate mentis purgati sunt. Habitus enim assimilat, et privatio tollit assimilans, et dissimilitudinem facit.
Er quod dicitur, Simile simili cognoscitur, verissimum est in omnibus : sed in his quae sunt actus purus, qui est et causa et intellectus, et lux et intelligibile, non differt simile a simili per substantiam, sed per esse secundum rationem tantum, scilicet secundum esse quod habet in intelligentia participante ipsum, et secundum esse quod habet in seipso. Et ideo non facit hoc similiter distantiam videntis a re visa. Et hoc est quod dicit Bernardus in libro de Consideratione ad Eugenium : « Beata visio est videre Deum in se, videre Deum in teipso, et in omnibus aliis. Hæ enim visiones non differunt per differentiam visibilis secundum substantiam, sed per differentiam esse, quo aliter est in se, et aliter in aliis. »