QUESTIO XV.
De medio cognoscendi Deum.
Deinde quæritur de medio cognoscendi Deum.
Et quæruntur quatuor.
Primo, An medium scilicet sit?
Secundo, Quale vel quid sit medium in cognitione naturali?
Tertio, Quale vel quid sit medium in cognitione per gratiam?
Quarto, De comparatione unius ad alrum.
MEMBRUM I.
Utrum in cognoscendo Deum sit vel esse possit medium naturaliter?
Quæritur ergo primo, An medium sit vel esse possit in cognitione divina naturali ?
Et videtur, quod non.
- Dicit enim Augustinus, quod « Deus lux est vel lumen mentium, quæ illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum 1 : et glossat, « in hunc mundum intelligibilem. » Sicut autem
se habet lux corporalis ad visum corporalem, sic lux spiritualis ad visum spiritualem. Lux autem corporalis seipsa videtur sine medio. Ergo et lux spiritualis sine medio videtur.
Adhuc, Prima non habent medium, aliter enim iretur in infinitum : sed Deus omnium intelligibilium primus est : ergo non habet medium.
Adhuc, Augustinus dicit, et est Glossa super epist. II ad Corinth. xii, 1, quod cum tria sint genera visionis, in tertio genere, visionis scilicet intellectualis, videntur ea quae non habent similitudinem, sed seipsis videntur. Constat ergo, quod in tertio genere visionis videtur : ergo seipso, et non per mediam similitudinem videtur.
Adhuc, Dicit Augustinus, quod « inter mentem nostram et Deum nihil mediat : » nulla enim interposita natura, ipsa prima veritate formatur ad intelligendum : ergo non potest habere medium.
Adhuc, In disciplinis sic est, quod omnia quae intelliguntur per medium, quod medium est notius quam ea quae intelliguntur per ipsum. Si ergo Deum cognoscimus per medium, medium illud
<--- Page Split --->
notius est Deo : quod est impossibile, cum Deus sit primum intelligibile quod super omnia intelligibilia irradiat, sicut vult Aristoteles, et sicut ex prædictis palet.
I. 1. 1. 1. 1. 1. 1. 1. I. 1. 1. 1. 1. 1. I. 2. 2. 2. 2. 2. 2. 2. I. 2. 2. 2. 2. 2. I. 3. 3. 3. 3. 3. 3. I. 3. 3. 3. 3. 3. I. 4. 4. 4. 4. 4. 4. I. 4. 4. 4. 4. 4. I. 5. 5. 5. 5. 5. 5. I. 5. 5. 5. 5. 5. I. 6. 6. 6. 6. 6. 6. I. 6. 6. 6. 6. 6. I. 7. 7. 7. 7. 7. 7. I. 7. 7. 7. 7. 7. I. 8. 8. 8. 8. 8. 8. I. 8. 8. 8. 8. 8. I. 9. 9. 9. 9. 9. 9. I. 9. 9. 9. 9. 9. I. 10. 10. 10. 10. 10. I. 10. 10. 10. 10. 10. I
I ad Corinthum est quod dicitur : 1. I ad Corinth. xiii, 12 : Videmus nunc per speculum in ænigmate. Glossa, « Videmus enim aliquas creaturas, in quibus aliqua similitudo Dei relucet. » Ergo videtur, quod nunc non videtur Deus nisi per medium speculi vel ænignutis.
Adhuc, Dionysius in libro de Cælesi hierarchia : « Non est possibile nobis imperlucree divinum radium, nisi sacris voluminibus circumvelatum 1. » Videtur ergo, quod radius divinæ cognitionis non habeatur nisi per medium.
ULTERIUSquæritur , SipermediumcronosciturDeus , oportetquodilludmediumsitcreatum : quiaaliterme - diumessetsibiipsimedium : quodessenompotest . Creatumautemessenonpotest , utvidetur .
Medium enim convenientiam habet cum extremis : nulla autem convenientia est inter creatum et increatum : ergo creatum non est medium ad cognoscendum increatum.
Adhuc, Super illud epist. ad Roman. 1, 20 : Invisibilia Dei, dicit Glossa, quod « Philosophi ductu rationis per ratiocinationem Deum cognoverunt. » Omnis autem ratiocinatio per aliquam habitudinem est : sed nulla habitudo est inter creatum et increatum, vel increati ad creatum : ergo viditur, quod per medium creatum cognosci non potest in tali processu rationis.
Deum non est nisi Filius et Verbum, et non mundi creatura.
Idem habetur per illud Matthæi, x1, 27 : Nemo Patrem novit nisi Filius. Ubi dicit Glossa, « Pater declaratur per Verbum. »
Adhuc, In primo libro Sententiarum, distinctione quinta, cap. Huic autem, dicit Magister ex verbis Augustini, quod « Deus Pater qui verissime « se indicare animis cognituris et voluit « et potuit, hoc ad seipsum indicandum « genuit, quod est ipse qui genuit 1. » Filius ergo medium est quo Pater indicatur.
Adhuc, Augustinus in libro de Libero arbitrio : « Fortis acies mentis cum multa et commutabilia perspexerit, dirigit se in summam veritatem, qua omnia monstrantur, eique inhaerens obliviscitur caetera. » Sed ubi est cognitio per medium, cognitio medii manet cum cognitione extremi : sicut enim medium primo inducit extremum, ita post cognitionem inductam, medii cognitio tenet cognitionem extremi. Cum ergo tunc in cognitione Dei deficiat cognitio creaturae, videtur quod creatura non possit esse medium ad cognoscendum Deum.
In contrarium est illud quod dicitur, sed contra. ad Roman. 1, 20 : Invisibilia Dei, per ea quae facta sunt, intellecta, conspí- ciantur.
Adhuc illud quod ante habitum est, quod dicit Ambrosius : « Ut Deus qui natura invisibilis est, etiam a visibilibus posset sciri, opus fecit, quod visibilitate sui opificem manifestavit, ut per certum incertum possit sciri, et ille Deus omnium esse crederetur, qui hoc facit quod ab hominibus impossibile est fieri. »
- Adhuc, Joan. 1, 18 : Deum nemo vidit umquam : unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit. Ergo videtur, quod medium ad cognoscendum
SOLUTIO. Dicendum, quod in præsenti sola solutio. vita cognitio Dei sine medio esse non potest : quod medium effectus Dei est in natura, vel gratia, in quo Deus mon-
<--- Page Split --->
stratur. Talis enim cognitio per medium ad viam pertinet, et cognitio via vocatur. Unde Augustinus super Joannem : « Utimur nunc in praesenti vita dispensatione similitudinum. » Et Dionysius ad Gaium monachum : « Qui dicit se vidisse Deum, si cognovit quod vidit, non ipsum vidit, sed aliquid eorum quae sunt ab ipso, et quae sunt ejus. » Modo ergo videtur per medium, in futuro autem facie ad faciem. I ad Corinth. xiii, 12 : Videmus nunc per speculum in ænigmate : tunc autem videbimus facie ad faciem.
Notandum tamen est, quod medium est duplex : ex parte visibilis, et ex parte videntis. Ex parte visibilis formaliter et effective medium est, quod ut actus visibilium, invisibilia potentia actu facit esse visibilia. Ex parte videntis medium duplex : commune scilicet, et speciale. Commune est illud, quod sub uno vel duplici situ formam visibilis ad visum est deferens. Speciale est, quo utitur visus ad excellens, sicut ad solem in rota videndum. Et hoc est excellentiam visibilis visui contemperans, sicut in Astronomicis docetur, quod si quis vult considerare solem, panno subtili extenso ante oculos consideret, vel speculo in vase nigro et obscuro posito et directe soli opposito. Sic enim consideratur qualiter luna soli incidens facit eclipsim solis. Et hoc modo nobis necessarium est medium propter divinae lucis excellentiam, in qua mentis humanae acies invalida non figitur, nisi in tali medio diffusa nobis contemperetur. Dicit enim Philosophus, quod « dispositio nostri intellectus ad manifestissima naturae, est sicut dispositio oculorum vespertilionum ad lumen solis. »
et aliquando non. Si enim consideretur visio intellectualis secundum species manifestantes, sub quibus et in quibus manifestatur Deus, pro certo medium ejus sunt species intelligibiles, quae thecria vel theophaniae vocantur. Si autem consideretur id quod illis speciebus celatur, et quod attingitur intellectu, referendo species illas ad id cujus sunt species, propter quod etiam in ipso intellectu factae sunt : tunc in visione illa est quod sine medio per seipsum videtur. Unde illa visio sic per seipsum, non est viatoris, nisi viator per raptum superioris naturae excedat in aliquid quod comprehensoris est, ut accidit Paulo in raptu, ut in antehabitis dictum est.
Ad 1 et 2. Et per hoc patet solutio ad duo prima : illa enim non concludunt nisi de medio quod formaliter et effective facit visibile actu visibile : et tali medio impossibile est uti ad cognoscendum Deum. Ad aliud dicendum, quod in tertio genere visionis aliquando est medium,
Ad 1 et 2. Et per hoc patet solutio ad duo prima : illa enim non concludunt nisi de medio quod formaliter et effective facit visibile actu visibile : et tali medio impossibile est uti ad cognoscendum Deum. Ad aliud dicendum, quod in tertio genere visionis aliquando est medium,
<--- Page Split --->
quod increatum est dupliciter considererar, in se scilicet sive secundum se, et in habitudine qua creatum se habet ad increatum. In se non cognoscitur nisi ultimite, ut dictum est. In habitudine qua creatum se habet ad ipsum, coknoscitur ut causa vel efficiens, vel formulis idealis, vel finalis. Efficiens, ut producens essentiam effectus et finiens eam. Formalis idealis, ut exemplariter determinans et finiens esse effectus. Finalis, ut effectum in substantia et esse perfectum convertens ad se participandum. Dicit enim Philosophus, quod « omnia appetunt esse divinum, et propter illud agunt quidquid agunt. » Et sic est et ante rem, et cum re, et post rem. Et hoc modo aliquam convenientiam, non generis, vel speciei, vel differentiae, vel proprii, vel accidentis, sed analogiae sive proportionis habet ad creatum, ut dicit Dionysius, per relationem similitudinum ad dissimiles proprictates : ut sicut increatum se habet ad effectum vel ad opus proprietate increati secundum facere, sic creatum ad idem opus se habet secundum proprietatem creati et secundum fieri. Et hoc modo creatum medium est quoad nos ad creatum cognoscendum.
Eodem modo solvitur id quod objicitur de Matthæo.
OMNINO eodem modo dicendum est ad id quod objicitur de Sententiis.
Ad aliud quod Augustinus in libro de Libero arbitrio dicit, dicendum quod Augustinus vocat ibi oblivisci non intendere vel curare creaturae, sicut intenditur ei cujus indigentia est et utilitas ad aliquid. Cum enim ad incommutabilem veritatem venitur, non intenditur creatis ut mediis ad perveniendum : sicut tenens solium, scalis ad ascendendum non intendit, ut dicit Bernardus, licet postea de solio scalas conspiciat. Sicut et comprehensores post comprehensionem in lumine primae causae creata conspiciunt, admirando summam sapientiam in ipsis, quamvis non attendant ad ea ut per illa veniant ad incommutabilem veritatem.
ILLA quae objiciuntur in contrarium, Ad object. concedenda sunt, ut dictum est, intelligendo.
MEMBRUM II.
Ad aliud dicendum est, quod talis habitudo analogiae qualis dicta est, suflicit ad ratiocinationem argumentationis qua syllogizatur causa eminens per effectum suum non convertibilem cum ipsa.
Ad aliud dicendum, quod in declaratione causae per effectum non convertibilem, nihil prohibet multa esse media. Unde licet Pater optime declaretur per Verbum, et sicut in plena luce totius suae deitatis, sicut dicit Christus ad Philippum, Joan. xiv, 9 : Qui videt me, videt et Patrem, scilicet meum : nihil tamen prohibet, quin etiam obscure declaretur per effectum non consubstantialem, sicut per vestigium, et etiam per Scripturas, ut dicit Damascenus, mystice vel symbolice loquentes ipsum.
Quale et quid sit medium in cognitione naturali ?
SECUNDO quaeritur, Quale vel quid sit medium in cognitione naturali?
Et quaeruntur duo, scilicet de medio quod est vestigium, et de medio quod est imago.
De vestigio quaeruntur tria.
Primo, An vestigium Creatoris in creatura sit?
Secundo, Quid sit vestigium?
Et tertio, An in omni creatura ?
<--- Page Split --->
stigatur et cognoscitur per similitudinem partis, eo quod figura partis propria est sicut figura totius. Et regulariter verum est, quod ex proprio cognoscitur proprium, sive sit similitudo partis, sive sit similitudo totius. Deus autem ex creatura perfecte investigari non potest secundum propria essentiae et personarum. Psal. lxxvi, 20 : Vestigia tua non cognoscentur. Ergo videtur, quod vestigium Dei in creatura non sit.
Adhuc, Vestigium cum in tribus distinctis sit, quae sunt substantia unum, relatione differentia, similitudinem videtur ponere ad distinctionem personarum. Trinitas ergo in creaturis per vestigium investigabilis est : Philosophi ergo per creaturas potuerunt cognoscere Trinitattem, quod improbatum est.
Adhuc, Ex contactu aliquo inducitur vestigium : contactus autem inter causam primam et effectum nullus est : quia dicit Philosophus in libro de Causis, quod prima causa regit res omnes, praeterquam quod commisceatur cum eis. Ergo videtur, quod vestigium in creaturis non relinquit Deus.
Adhuc, Infinite distantium nulla est proportio neque impressio : Deus autem infinite distat a quolibet suo effectu : ergo nihil impressionis relinquit in illo : vestigium ergo Dei non relinquitur in creaturis. Et hoc videtur sentire Apostolus, ad Roman. xi, 33 : O altitudo divitiarum sapientiæ et scientiæ Dei ! quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles via ejus !
Adhuc, Videtur vestigium non esse in naturalibus sive substantialibus creaturae, sed in gratuitis : quia, super illud Job, xi, 7 : Forsitan vestigia Dei comprehendes, dicit Gregorius : « Vestigia sunt benignitas visitationis, qua viam nobis ostendit ut mundum visum sequamur, donec ad contemplandum perveniamus. » Haec nequeunt comprehendi : quia ubi et unde quibusve modis dona
MEMBRI PRIMI
De medio quod est vestigium.
ARTICULI PRIMI
PARTICULA I.
An vestigium Creatoris sit in creatura ?
Ab primum objicitur sic :
Augustinus in libro XI de Civitate Dei : « Per omnia opera sua significationis sua» sparsit indicia '•. » Indicium autem significationis signum est. Ergo vestigium Dei est in creaturis.
Adhuc, Job, xi, 7 : Forsitan vestigia Dei comprehendes, et usque ad perfectum Omnipotentem reperies. Hoc incassum diceretur, nisi vestigium esset in creaturis.
Adhuc, Job, xxiii, 11 : Vestigia ejus secutus est pes meus. Quod non diceret, nisi vestigium in creaturis cognovisset.
Sed contra.
IN CONTRARIUM est, quod
- Vestigium dicit similitudinem aliquam imperfectam ejus cujus est vestigium. Dicit enim similitudinem plantapedis secundum numerum digitorum pedis, et dispositionem planta. Propter quod, ut dicit Augustinus, proprie in pulvere fit, vel in via molli. Sicut autem investigatur homo et cognoscitur per imaginem, eo quod propria similitudo ad figuram est, quae sibi propria est : ita inve-
<--- Page Split --->
Spiritus ejus veniant, nescimus. In gratuitis ergo est vestigium ut videatur.
Solutio . Vestigiumdupliciterdicitur : propriescilicet , etpertranslationem . Proprieestimpressiopedisinpulverevelviamolli . Etquiaomnisimpressiosecundumtactumfit : omnisautemta - clussecundumultimumtangentis : ideovestigiumsimilitudoestadultimumquodestinpede : ethocestplantapedisetdigitorum . Quiaautemhocimperfecterepræsentatpedem , etimperfectiuseumcujusestpes : spissitudinemenimpedisumrepræsentat , nequelineamentaetfi - gurassuperiorumpedisnecinteriorum : ideosubhacsimilitudineadsignumquodcumquetransferturquodcumcausaumsitconvertibile , secundumquoddicitAristotelesinIIPriorum , q u o d « exico - tibusetsignisprocediturindialecticisetrhetoricisargumentationibus : » icosenimveliconiasimilitudoestimperfecta . Etextalibusetiamnaturærerumcogno - scuntur , utibidemdicit , quodsiquiscon - celatsimulmutarecorpusetanimamquæcumquesuntnaturalespassiones . EtsecundumhocdiciturvestigiumDeiinreaturis , signumscilicetquoprobabiliteraliquidDeicognoscitur . Etdeficitabima - gineinhoc , quodimperfectaestsimilitu - doexteriorumetsecundumpartem . C o n - venitautemcumeademinhoc , quodali - cujusexteriorisestsimilitudo , etducitinaliquidejuscujusestsimilitudo , etetiamaliquomodoindistinctionempartisil - liuscujussimilitudoest , quamvisconfuseetimperfecte .
Primaergoduoobjectaconceduntur .AdTERTIUMdicendum , quodibipertranslationemsimilitudoaccipiturasignononconvertibili , etnihilprohibetsignumaddiversareferri . Undesicuteaquæsuntdebonocreaturæ , vestigiasuntcau - sæcreantis : siceaquæsuntdebonogratiæ , vestigiasuntbonitatisdivinæpergratiamopussuumreparantis : etvesti - giumunivoceprædicaturdeillis , veladminusperanalogiam . Bonumenimgra -
tiæsimiliusestbonitatidivinæ , quambonumnaturæ .
Adinquodincontrariumobjicitur , d i - Adobject . 1 . cendumquodhocsequereturquodinfort , sivestigiumdiceretpropriamsimilitu - dinemetperfectam . Dictumestautem , quodnondicitnisiconfusametimperfe - c t a m : dicitenimsimilitudinemadpedisultimumetextremum : undenonducitinquidDeussitsecundumse : sicenim , utdictumest , pelagusestinfinitum : sedducitinhabitudinemquasecausaprimahabetadcausatum , quæquasiextremumetulitumestDei : nonenimcognosci - turexeanisiquiaest , etquidnonest , sicutexfacturafactor , exspeciepulcher , exmagnitudinemolisetvirtutisimmen - s u s , extemporalitatecreaturææternus .
AdALIUDdicendum , quodlicetvesti - Adobject . 2 . giumintribussitquæsubstantiasuntunum , differentiarelatione : tamenquianecpersubstantiamunam , necpertriadifferentiareferturadpropriaetintrin - secaessentiædivinæ , necadpropriapersonarum , sedconfuseadappropriataetattributa , quæperhabitudinesquasiexterioresattribunturessentiæetperso - nisdivinis : ideopereaquæsuntvestigii , Trinitassubpropriispersonarumnonpotestcognosci .
AdALIUDdicendum , quodcontactusAdobject . 3 . essentialisvelcommixtiononestprimæcausæadaliquodsuumcausatum , sedcontactusmetaphoricus , quiestinpro - portioneduorumsimiliterseadinvicemhabentium , velsimilitersehabentiumadunumtertiumveladduo , secundumquodproportionesdistinguunturabEu - clideinVGeometriæ , potestessecausæadsuumcausatum : etsicinaffecture - linquiturvestigium .
AdALIUDdicendum , quodlicetcausaAdobject . 4 . primaininfinitumacausatodistetperessentiametperomnesproprietateses - sentiales , tamenperhabitudinemcau - sandiethabitudinemoperisnondistatininfinitum , sedcontingitcausatumprodu - cendo , adessedeterminando , etadfinemconvertendo .
<--- Page Split --->
Ad object.5. Ad ultimum patet solutio per ea quae in principio solutionis dicta sunt.
operationem nisi habeat virtutem ad operationem ; et sic propria virtute non destituitur : in omni ergo est substantia, virtus, et operatio.
ARTICULI PRIMI
PARTICULA II.
Quid sit vestigium ? et, Penes quid vestigii assignationes diversificentur 1 ?
Secundo quaeritur, Quid sit vestigium ?
Et videtur, quod
Numerus, pondus,et mensura uniuscujusque rei, propter illud Sapientiae, xi, 21 : Omnia in mensura, et numero, et pondere disposuisti.
Adhuc, Augustinus in libro de Natura boni, distinguens vestigium, dicit, quod « modus, species, et ordo in omnibus rebus creatis inventa, vestigium sunt : 2 » et sic videtur, quod triplex sit vestigium.
Adhuc, Augustinus in lib. LXXXIII Quæstionum, tertio modo inducit vestigium dicens, quod « in omni re invenitur quod est, quod discernitur, et quod congruit : » et sic videtur, quod multa sunt vestigia.
Adhuc, In commento libri Causarum ponuntur ista tria : ens, verum, bonum. Et dicitur ibidem, quod in omnibus inveniuntur ut causæ formales prime.
5 Adhuc, Dionysius in Cælesti hierarchia, cap. 11, videtur ista ponere, substantia, virtus, et operatio. Unaquæque enim res est id quod est et subsistens : et sic substantia est, sive quid. Dicit etiam, quod nihil destituitur propria operatione : non autem aliquid habet
De prima autem istarum assignationum quaeritur.
Quid dicatur numerus ? Communis enim animi acceptio apud Philosophos est, quod ab uno primo non est nisi unum. In creato ergo primo quod immediate est a primo creante, non est nisi unum : non ergo numerus : quia unum non est numerus.
Adhuc, Pondus non est nisi corporum, proprie loquendo, et est inclinatio ad motum rectum : circulariter enim mota sunt nullius ponderis. Multa etiam sunt, quae nec corpora sunt, nec motus recti sunt. In his ergo non invenitur pondus : in quibus tamen est vestigium : pondus ergo non est pars vestigii.
Adhuc, Mensura proprie non est nisi quantitatis. In his quae non sunt quanta, etiam vestigium invenitur. Mensura ergo generaliter non est pars vestigii. Et sic videtur, quod nullum eorum quae in libro Sapientiae ponuntur, proprie loquendo est vestigium, vel pars vestigii.
Adhuc, Ea quae ponuntur in secunda assignatione, videntur non esse de vestigio.
Modus enim non est infiniti. Unde infinitum sicut potentia naturalis nullum habet modum. Et sic videtur, quod materia prima modo careat, quae tamen creatum aliquid est.
Adhuc, Augustius in lib.XII super Genesim ad litteram : « Verum est informitatem primam speciem non habere.» Ergo nec speciem habet : et cum unumquodque ordinetur specie sua, videtur quod nec ordinem habeat. Cum ergo vestigium similitudo sit in omnibus inventa, videtur quod illa tria non sint vestigium.
<--- Page Split --->
Ad assignationem quam ponit Augutinus in libro LXXXIII Quæstionum, dubitatur sic : quia
In omni re sicut est quod est, sic est quo est : videtur ergo, quod quo est sit pars vestigii sicut ipsum quod est, et sic quatuor sunt de vestigio.
Adhuc, Quod discernitur, est aliud ab eo quo discernitur : quia quod est, et quo est, non fundatur in eodem : ergo sicut quod discernitur est de vestigio, ita et quo discernitur.
Adhuc, Quod congruit, aliud habet quo congruit uni, et aliud quo congruit alteri : non enim in uno omnibus congruere potest : multa ergo intelliguntur in eo quod congruit : et sic non tantum tria sunt de vestigio.
Adhuc objicitur de illa assignatione, « Ens, verum, bonum : » ista enim convertuntur super idem : omne enim ens verum est et bonum : haec ergo non ad tria, sed ad unum referuntur, et videntur esse synonyma.
In ultima etiam assignatione dubium est.
Non enim omnia creata substantia sunt : quia accidentium magna est multitudo, ut dicit Aristoteles in IX primæ philosophiæ.
Adhuc, Ejusdem est virtus, cujus est operatio : operatio autem tantum particularium est, ut dicit Aristoteles :ergo et virtus particularium : multa sunt in quibus vestigium est, quæ particularia non sunt : ergo substantia, virtus, et operatio, non generaliter constituunt vestigum quod in omnibus creaturis invenitur.
QUÆRITUR etiam.
- Adhuc, Cum multa sint attributa creatori, sicut essentia, potentia, bonitas, virtus, et hujusmodi, videtur quod multa debeant esse in vestigio omnia ista manifestantia, et non tria tantum.
SOLUTIO. Dicendum, quod in tribus quæ sunt partes vestigii, assignatur perfectio boni natura omnis creati.
Et ut ad tria ultima primo respondeaAd quæst, tur, dicendum, quod assignationes vestiAd 1. gii diversæ sunt, propter diversam creaturae in qua sunt considerationem. Creatum enim potest considerari in fieri, et in esse, et in perfecto esse. Potest etiam considerari prout cognoscibile est, et prout disponitur ad operationem. Et penes ista quinque, quinque assignationes accipiuntur quæ inductæ sunt.
Si enim consideratur in fieri, sic ponitur illa de libro Sapientiæ, « Numerus, pondus, et mensura. » Cum ergo in omni creato sit et quod est, et quo est : sive id quod est, et esse, ut dicit Boetius in libro de Hebdomadibus, omne creatum numerum habet principiorum ex quibus constituitur, sicut et Boetius dicit in proemio Arithmetica, inducens Pythagoram dicentem, quod omnia Deus in numeris disposuit. Et in libro de Causis probatur, quod in omni creato a primo plura sunt de necessitate constituentia ipsum. Est enim in ipso quod est, secundum quod nihil est, et potentiale est. Et est in ipso esse quod habet ex causa prima. Et est in ipso conversio ad causam primam per quam accipit esse. Et est in ipso habitudo ejus quod est ad esse, et e converso habitudo esse ad id quod est : qua habitudine unum dependet ad alterum, et e converso. Et est in ipso habitudo constituentium totum ad constitutionem totius sine augmento et diminutione, et e converso est in ipso habitudo totius ad principia constituentia, ut sub forma totius terminentur, in qua terminatione non effluat forma totius ad plura, nec sistat ad fauciora. Propter numerum ergo
<--- Page Split --->
principiorum dicitur numerus. Propter habitudinem principiorum ad invicem, quae habitudo est inclinatio ad motum intelligibilem, quo unum tendit ad alterum ut creatum ex ipsis fiat, diciturpondus : quia pondus inclinatio rei est ad motum. Propter habitudinem autem constituentium ad totum, et e converso, ut sine superfluo et diminuto constituant totum, et ipsa sub forma totius terminentur, dicitur mensura. Et sic omnia Deus in numero et pondere et mensura disposuit 1.
Si autem consideretur creatum in esse constituto, iterum tria sunt in ipso. Sienim consideretur constitutum sub forma constuente, modum habet et proprium, quo in se modificatum ab omnibus aliis distinguitur : et hic vocatur modus. Si autem consideretur formaliter constituens, non constituet ipsum nisi per hoc quod deducit ipsum ad formam et ad speciem : et haec vocatur species. Cum autem omne quod constituitur in forma et in specie et esse, ordinetur ad finem et ad primum quod semper influit esse, et a quo semper esse accepit in fieri, ut dicit Avicenna, hoc vocatur ordo. Et sic omne quod est, modum habet, speciem, et ordinem.
Si vero in perfecto esse consideretur, non perficitur nisi communi et indeterminato, et determinante. Et si consideretur commune indeterminatum, hoc est ejus entitas. Et si consideretur determinans ad hoc vel illud, hoc est vera natura ejus et ejus veritas. Præter hoc ipsum autem si consideretur forma et finis quem adipiscitur in perfecto esse, in quod intenditur in fieri et in esse, hoc est ejus bonitas. Et sic omne quod est perfectum, est ens, verum, et bonum.
Si autem consideretur res ut cognoscibilis est : tunc aliquid in ea est cognitum, et aliquid cognitionis principium, et illud idem ut determinate cognoscatur secundum convenientiam et differentiam,
refertur ad alia. Per primum ergo est. Per secundum habet quo discernitur. Per tertium quo congruit vel opponitur : per unum enim oppositorum intelligitur reliquum.
Si autem consideretur in perfectone ad opus : tunc necesse est in eo aliquid esse quod est operans ut potentia opus faciens : et hoc dicitur substantia. Et necesse est in ipso aliud esse, quod potens in ultimo suæ potentiae constituat ut operari possit : et hoc vocatur virtus. Et necesse est operationem essentialem egredi inseparabiliter, ut dicit Damascenus, ut ab intellectu intelligere, secundum quod intelligere intelligentis est esse, a sensu sentire, a vegetabili vegetare, a luce lucere, ab homine hominare, ab asino asinare, secundum quod asinare est asini esse, et sic est in omnibus aliis. Et sic in omni creato est substantia, virtus, et operatio.
Ad PENTULTIUM dicendum, quod licet tantum duo sint in creatura ut partes essentiales, tamen ex duobus illis secundum quod partes sunt, resultant habitudines partis scilicet ad partem et partium ad totum, penes quas tertium accipitur quod est in vestigio.
Ad ULTIMUM dicendum, quod sicut multa sunt attributa causæ primæ, ita sunt multa consequentia esse causati, penes quæ illa attributa accipi possunt propter excellentiam et eminentiam, sicut ex magnitudine intelligitur infinitus, ex speciositate pulcher, ex temporalitate æternus, et hujusmodi. Sed non assignantur in vestigio, quia non sunt de bono essentiali creaturæ, sed consequuntur ad ipsum.
His HABITIS, respondendum est ad primum, quod licet ab uno sit unum, tamen eo ipso quod secundum, est (secundum id quod est) in potentia ad primum, et a primo distinguitur, et esse accipit a primo, et accipiendo esse refer-
<--- Page Split --->
tur ad ipsum est. Et sic quamvis per esse sit unum, tamen per rationem habentis esse, et ad esse possibile, non est unum: et sic accipitur in ipso vestigio.
Ad aliud dicendum, quod licet proprie pondus sit in corporalibus inclinatio ad motum rectum, tamen per translationem etiam inclinatio qua unum motu intelligibili inclinatur ad alterum, dicitur pondus : sicut etiam dicitur, Proverb. xvi, 2 : Spirituum ponderator est Dominus.
Eodem modo respondendum est ad sequens. Mensura enim proprie dicta in quantitate est : per translationem tamen etiam transmutur ad ea quae commensurationem intellectualem habent in invicem.
Ad in quod objicitur de secunda assignatione, dicendum quod primae materiae informitas per primae formae inchoationem in ipsam, modus est dependens ad omnem formam.
Et quod dicit Augustinus, quod speciem non habet, intelligendum est de specie determinata et consueta : speciem tamen habet imperfecti : aliter enim in esse in formis non determina retur : sicut nec caecum in specie determina retur, si nihil haberet eorum quae inchoant visum, quae sunt aptitudo 'ad visum. Et sicut habet speciem imperfecti, sic habet ordinem imperfecti.
supposita : tamen non convertuntur secundum esse et rationem. Ens enim dicitur per comparationem ad causam efficientem, verum ad causam formalem, et bonum ad causam finalem : et per talem diversitatem sunt de vestigio non synonyma.
Ad in quod de ultima assignatione objicitur, dicendum quod sicut quid dupliciter dicitur, ita dicitur substantia dupliciter, scilicet in se existens, et non in subjecto, vel a subjecto esse habens : et sic unum genus dicitur substantia, quod est subjectum omnium aliorum.
Dicitur etiam quid et substantia res ex principiis sui generis et suae coordinationis constituta : et sic substantia et quid circumeunt omne genus, et sunt in omni genere : et sic accipitur a Dionysio.
Ad aliud dicendum, quod operatio dupliciter dicitur. Operatio enim dicitur actus elicitus de potentia circa objectum extra : et sic operatio non est nisi particularis : sic enim operans est hoc aliquid, et res perfecta in natura quae agere potest. Et sic intelligit Philosophus. Dicitur etiam operatio actus essentialis quo est in id quod est : qui actus est esse : quia, ut probat Avicenna in prima phisiosophia sua, esse omnis creati, est fieri continue a causa ipsius esse. Et hac operatione nihil existentium destitutur, et praeponit sibi virtutem haec operatio in eo quo est. Etenim quo est dicitur secundum quod simpliciter formale est : virtus autem secundum quod convertitur in principium agendi actum substantialem.
Ad in quod objicitur de tertia assignatione, dicendum quod fallacia æquivocationis est in omnibus illis : ex eo quod hæc dictio, quod, potest esse nomen, vel conjunctio. Et in sensu quo est conjunction, accipitur in libris Augustini. Unde sensus est : Aliud est quia est, aliud quia discernitur, aliud quia congruit. In sensu autem quo est nomen, procedunt objectiones : unde non valent.
Ad in quod de quarta assignatione objicitur, dicendum quod licet ens, verum, bonum, convertantur secundum
<--- Page Split --->
ARTICULI PRIMI
PARTICULA III.
An vestigium sit in omni creatura ' ?
Tertio quaeritur, An sit vestigium in omni creatura ?
Juxta idem quaeritur de eorum ordine, Qu Ultrum scilicet secundum sit ex primo, et tertium ex secundo et primo, sicut videtur Filius ex Patre, Spiritus sanctus ex utroque ?
ADHUC quaeritur, Cum modus, species, Qu et ordo, quaedam creata sunt, utrum modi sit modus species et ordo, et speciei sit modus species et ordo, et ordinis similiter ? Si enim hoc concedatur : tunc modi erit modus, et speciei species, ordinis ordo, et hoc abibit in infinitum, quod est impossibile.
Et videtur, quod non.
Quaedam enim creata sunt imago : imago autem et vestigium ex diverso dividunt hoc commune, similitudo Dei in creatura : ergo videtur, quod in his quae sunt ad imaginem, non sit vestigium, cum tamen sint creata quaedam.
Adhuc, Ambrosius in libro Hexameron dicit, quod « lucis natura non est in pondere, numero, et mensura, sicut aliorum creatorum 2. »
Adhuc, Bernardus in libro de Diligendo Deum : « Causa diligendi Deum Deus est, modus sine modo diligere. » Potissimum ergo creatum quod est charitas, non habet modum : ergo non habet vestigium.
Sed contra. In contrarium hujus est quod dicit Augustinus in libro de Natura boni, quod « ubi hæc tria magna sunt, magnum bonum est : ubi parva, parvum : ubi nulla, nullum . »
Quæst. 1. Et grætia hujus ulterius quaeritur, Si intensionem et remissionem suscipiunt, sicut videtur dicere Augustinus. Cum enim in essentialibus fundentur, et penes essentialia non est intensio et remissio, videtur quod ista intensionem et remissionem non recipiant.
SOLUTIO. Dicendum, quod hæc in omni creato inveniuntur, quod creatum est terminus actus creatis vel secundum fieri vel secundum esse.
Ad illud autem quod primo objicitur, dicendum, quod imago ut est res terminata per actum creatis, in se habet vestigium.Et quando dicitur similitudo Dei per imaginem et vestigium, non datur divisio per oppositas res, sed per oppositos modos et rationes : per hoc scilicet, quod imago est similitudo perfectior, vestigium autem imperfectior.
Ad aliud dicendum, quod lucem est considerare dupliciter, scilicet secundum quod res est constituta per actum creantis : et sic sunt in ea tria quae sunt de vestigio. Consideratur etiam secundum potentiam emittendi radios et reflectendi et illuminandi : et sic non est in aliquo numero certo, vel pondere, vel mensura, quae sunt numerus, pondus, et mensura alicujus corporeæ naturae.
Ad aliud dicendum, quod modus charitatis est sine modo creato et finito : eo quod diligibile est infinitum : modum tamen habet, quia infinite diligere est modus ejus : et ideo determinatur per infinitum, quod est super omnia diligere.
Ad id quod objicitur in contrarium, Ad obje
1 Cf. Comment. B. Alberti in I Sententiarum Dist. III, Art. 15. Tom. XXV hujusce novæ editionis.
<--- Page Split --->
concedendum est. Sed magnum dicitur per accessum similitudinis ad primum bonum, parvum per distantiam, nullum per privationem.
Ad m quod quaeritur ulterius, dicendum quod ubi intensio est in eo quod participatur univoce, tenet objectio : ubi autem est intensio fundata in eo quod participatur per analogiam, objectio non valet. Intellectualis enim natura essentialis est Angelo et homini : et tamen Angelus intellectualior est homine. Et sic est de bono creato : participatur enim a creatis per analogiam, ut dicit Dionynius : et ideo in uno est majus, et in altero minus.
Ad ultimum dicendum, quod modi Aqquesi. 3. creati non est modus, nec speciei species, nec ordinis ordo : et ideo non procedit objectio. Sed sicut dicit Augustinus, quod Deus et sapientia divina et bonitas per potentiam est modus increatus, omni rei modum praefigens : per sapientiam est species, omni rei speciem praebens : per bonitatem est ordo, omnem rem ad finem producens. Et sic non abibitur in infinitum : statur enim in primis increatis. et divinis attributis.
MEMBRI PRIMI
Ad aliud quod ulterius quaeritur de ordine, dicendum quod haec procul dubio ordinata sunt, ut dicit objectio. Bonum enim quod constituitur ex his, constituitur ut totum potestativum, quod in parte habet similitudinem cum toto universali, et in parte cum toto integrali. Cum toto universali convenit, in quantum per essentiam est in qualibet parte : bonum enim est modus, et bonum est species, et bonum est ordo. Cum toto autum integrali convenit, in quantum per partem suae potestatis est in uno, et per aliam partem est in alio, et per tertiam in tertio, et per totum suae potestatis non est nisi in omnibus simul et in nullo sigillatim. Et hoc modo secundum proredit de primo ut actus de potentia, et tertium procedit de duobus simul : et in tertio supponitur secundum et primum, quia non est ordo nisi habentis speciem et modum : et in secundo supponitur primum, quia non est species nisi ejus quod habet modum. Et sic modus attribuitur Patri, in quo est principium totius processionis personarum : species Filio, in quo est processus Spiritus sancti : ordo Spiritui sancto, in quo stat processio. Unitas autem substantiae in qua sunt haec tria, respondet unitati essentie divine in tribus personis.
ARTICULUS II.
De medio quod est imago.
Deinde quaeritur de secundo medio quod est imago.
Et quia dupliciter assignatur : primo in potentiis, secundo in actibus : ideo duo quaeruntur.
Primo, Quaeritur de imagine secundum quod est in potentiis : secundo, De imagine secundum quod est in actibus.
ARTICULI SECUNDI
PARTICULA I.
De imagine secundum quod est in potentiiis.
Circa primum quaeruntur tria. Primo enim quaeritur de mente secundum quam inest imago. Secundo, De partibus imaginis. Tertio, Qualiter partes se habent ad invicem et ad essentiam ?
<--- Page Split --->
PARTICULE PRIME
SUBPARTICULA I.
antequam sit particeps Dei, ejus imago reperitur. Etsi enim amissa Dei participatione deformis sit, imago tamen Dei permanet. Eo enim ipso imago Dei est mens, quo capax ejus est, ejusque particeps esse potest 3. » In mente ergo secundum intellectum et rationem videtur esse imago.
Quid sit mens secundum quam inest imago 1 ?
Primo ergo quæritur, Quid vocatur mens secundum quam inest imago?
Cum enim mens dicitur a metior,metiris, ut dicit Damascenus, videtur, quod mens non dicatur nisi ratio, vel compositus intellectus : secundum hoc enim solae res mensurantur. Et hoc concordat dicto Pythagoræ, qui dicit, quod « sapiens homo mensura est omnium intelligibilium per intellectum, et sensibilium per sensum. »
Adhuc, Augustinus in libro XIV de Trinitate : « Anima eo imago Dei est, quo ejus capax et particeps esse potest 2. » Sed non potest esse capax et particeps, nisi secundum id in quo sigillatur et imprimitur a Deo ad mensuram ejus quod capit. Non autem imprimitur nisi secundum rationem et intellectum. Ergo secundum rationem et intellectum mens attenditur : quia secundum id quod recipit a Deo, Deo commensuratur.
Adhuc, Imago et similitudo expressa est in commensuratione et figura : non autem configuratur Deo nisi secundum rationem et intellectum mens accipienda est in qua Dei imago est.
Adhuc, Augustinus in libro XIV de Trinitate : « Imago illius quo nihil melius est, ibi quaerenda et invenienda est, quo natura nostra nihil habet melius, id est, in mente. In ipsa enim mente etiam
Adhuc, Augustinus in lib. XII super Genesim ad litteram : « In illo homo dicitur ad imaginem in quo excellimus bruta. » Secundum totum autem quod est rationis et intellectus excellimus bruta. Ergo totum id dicitur mens secundum quam inest imago.
Adhuc, Augustinus in libro XI de Trinitate : « Cum in natura mentis humanae quærimus Trinitatem, non separamus actionem rationalem in temporalibus a contemplatione æternorum, ut tertium aliquid jam quæramus quo Trinitas impleatur 4. » Ergo videtur, quod totum illud quod est rationis et intellectus, sive sit ad contemplanda æterna, sive ad temporalia disponenda, sit illud in quo est imago. Cum ergo secundum mentem insit imago, ut dicit Augustinus, totum illud dicitur mens.
Hoc idem videtur per rationem : Homo enim dicitur ad imaginem secundum quod est homo. In omnibus ergo humanis ad imaginem est : humana autem sunt ratio et intellectus : ergo secundum totum hoc quod est rationis et intellectus, imago Dei est in homine.
Adhuc, Quod in parte configuratur, non dicitur esse imago, sicut patet in statuis : configuratum enim pedi Petri, non dicitur imago ejus : sed configuratum omnibus membris ejus, dicitur imago ejus. Ergo similiter in homine non dicitur imago secundum partem, sed omnia quae humana sunt, et hominem in quantum homo est, constituunt.
<--- Page Split --->
1. In contrarium est,
Quod dicit Augustinus quod « imako Dei quaerenda est in eo quo in homine nihil excellentius est : » et hoc dicit esse superiorem portionem rationis, quae contemptlandis aeternis inhaerescit. Videtur ergo, quod secundum solam portionem superiorem mens accipi debeat.
Adhuc, Augustinus in lib. XIV de Trinitate, cap. 3, etiam in oculo exterius secundum visum imitationem ponit Trinitatis. Sunt enim in oculo tria : res scilicet exterior per formam visibilem, imako rei in oculo recepta sicut in speculo animato, et intentio quae est in anima videntiis. Et haec tria sunt unum : sunt enim visus formalis : non ergo secundum ncentem tantum est.
Adhuc, Damascenus in similitudine libertatis arbitrii ponit imaginem : libertus autem illa nec mens est, nec aliquid mentis.
Adhuc, Dionysius in libro de Divinis nominibus, cap. 4, dicit, quod « Angelus est imago Dei. » Quod etiam dicit Gregorius 1. Itaque, Ezechielis, xxviii, 12, dicitur signaculum similitudinis Dei 2. Et dicit Gregorius 3, quod eo dicitur signaculum quo imago Dei magis in eo est impressa : quia signaculum dicitur sigillum profundatum.
Adhuc, Genes. 1, 26, super illud : Paciamus hominem, etc., dicit Glossa, quod « eo est ad imaginem homo, quo principium est omnium creaturarum sicut Deus : » et ideo dicitur, ibidem : Et praesit piscibus, etc. Non ergo secundum ncentem tantum attenditur imago.
Solutio. Dicendum, quod mens procul dubio est a metiendo dieta secundum quod Pythagoras dicit, quod « sapiens homo per intellectum mensura est intelligibilium. » Cum enim actus praevii sint potentiiis, ut dicit Aristoteles, non potest
hoc intelligi nisi de potentiiis passivis, quae species suorum objectorum ab ipsis objectis agentibus in eas recipiunt ut actus se determinantes et finientes, et in actu eas esse facientes. Et quia potentiae rationalis animae sive intellectualis per nullam materiam determinantur, ut dicit Anaxagoras, et nulli nihil habent commune, ideo determinabiles sunt omnibus quae sunt, hoc est, omnium specierum susceptibiles. Et cum omne esse et quidditas sua specie et ratione definitiva mensuretur, tamquam eo quod sui generis est simplicissimum et minimum, ut dicit Aristoteles in I primae philosophiae, inde fit, quod potentiae intellectuales omnium rerum sunt mensurativae prout sunt in esse per principia ipsius esse constitute : et ideo illae omnes proprie dicuntur mens, vel mentis partes.
Hoc habito, notandum est quod imago est repræsentatio sufficiens in exterioribus, quantum possibile est illi quod figuratur in imagine, ad id cujus est imago, quod Joannes Damascenus vocat prototypum. Hoc autem dupliciter est : actu scilicet, et potentia. Potentia, quando in se habet ea omnia quibus configurari potest ad prototypum, sicut metallum potentia dicitur idolum. Actu autem dupliciter : scilicet immediate, et mediate. Immediate, quando non configuratur alii nisi prototypo, et configuratio ejus est per figuram et formam prototypi in ipsa receptam. Mediate, quando configuratur alicui quod non est prototypus, sed simile prototypo. Sicut narratur ab Eusebio Caesariensi, quod mortuo Jesu Christo, et post ascensionem in cœlum, quidam ex devotione desiderantes imaginem Christi habere, fecerunt imaginem et similitudinem Jacobi minoris, qui similior in imagine dicebatur Jesu Christo.
His notatis, dicendum quod imago tripliciter dicitur. Potentia scilicet, et sie
1 S. GREGORIUS, Super Job, cap. 24, et Homil. 34.
2 Ezechiel. XXVIII, 12 : Tu signaculum similitu-
<--- Page Split --->
mens ipsa secundum seipsam dicitur imago : habet enim in se quibus configuratur unitati et trinitati. Actu autem et immediate dicitur imago, quando per conceptum veri et boni configuratur ei quod simile est Deo uni et trino : et hoc est, quando concipit seipsam in tribus viribus quae sunt partes ejus, ita quod meminit sui, intelligit se, vult se. Et hoc modo videtur Augustinus in libro XIV de Trinitate loqui de Dei imagine. Omnibus autem dictis modis semper imago est in mente : nihil enim est in anima, quod totum toti commensaretur objecto nisi mens, non sensus, nec aliqua pars sensitivi : nec vegetativum, nec aliqua pars ejus. Et haec est causa quae compulit Augustinum imaginem ponere in mente.
Per ea quae dicta sunt, patet solutio ad tria prima, et patet intellectus auctoritatum inductarum.
Ad QUARTUM autem dicendum, quod in omni eo quo excellimus bruta, imago est, si potentia dicatur imago. Si autem dicatur actu, tunc mens in qua imago est, est id quod excellentius est vel excellentissimum in ea parte animæ qua bruta excellimus. Et ideo dicit Augustinus, quod « imago Dei quærenda est in anima, in eo quo nihil habet melius vel excellentius. »
Per hoc patet solutio ad duo sequentia, quintum scilicet, et sextum. Potentia enim imago secundum totum est, scilicet quod est actionis, et quod contemplationis in ratione. Actu autem imago est secundum id quod contemplationis est. et affectionis, quae est circa contemplatum : haec enim sequitur contemplationem secundum quod contemplatio se extendit de vero in bonum contemplati.
Ad SEPTIMUM et octavum dicendum, quod cum dicitur, « Imago est configuratio in totum, » intelligitur in totum prototypi : et ideo etiam secundum partem ejus quo homines sumus, potest esse imago, si totum prototypum imitetur.
Ad id quod primo objicitur in contrarium, dicendum quod proprie loquendo
imago secundum actum accepta, nec in superiori parte rationis est, nec in inferiori. Utraque enim refertur ad opus, et non ad Deum trinum et unum, nec ad imaginem Dei trini et unius. Cum enim dicat Augustinus, quod superior portio rationis contemplandis æternis inhærescit, ipsemet exponit, quod inhærescit accipiendo per contemplationem rationes operum divinas et sapientiales, ad quas referuntur rationes et reguæ scientiales operum humanorum, quæ sunt inferioris partis rationis. Hoc autem modo non est imago in ratione : quia sic non imitatur trinum et unum, sed potius commensurat se rationibus operum divinis vel humanis : et ideo secundum hoc non est imago, nisi secundum potentiam dictam.
Ad ALIUD dicendum, quod Augustinus Adolq in multis docet invenire simile aliquid Trinitati, et in oculis, et in aliis, sicut dictum est in quaestione de vestigio : sed propter convenientiam majorem quæ potest haberi in rebus creatis, non invenitur nisi in mente.
Ad ALIUD dicendum, quod DamasceAd obj nus large sumit imaginem pro quacumque convenientia.
Ad ALIUD dicendum, quod Dionysius Adobj et Gregorius accipiunt imaginem pro similitudine, quæ expressior est in Angelo quam in homine, secundum quod similitudo, ut dicit Boetius, est rerum differentium eadem qualitas essentialis vel accidentalis. Sic enim intellectuale quod est in Deo essentialiter, in Angelo est per analogiam propinquiorem, et in homine per analogiam remotiorem. Sed si imago dicatur ab imitando trinum et unum secundum originem et ordinem naturae, quæ sunt trinum in uno, expressius est imago in homine quam in Angelo : tria enim in uno, et ortus unius ex alio, et ordo magis invenitur in homine quam in Angelo : eo quod intellectualis natura simplicior et deiformior est in Angelo quam in homine, et ideo minus distinguibilis.
Ad ULTIMUM dicendum, quod AugustiAd objec
<--- Page Split --->
nus aliter loquitur in libro super Genesim, de imagine, quam hic quaeratur de ipsa. Vocat enim ibi imaginem convenientiam in ratione principii : quia sicut ex Deo sunt omnia, et propter ipsum, sic ex Adam sui generis sunt omnia : ex ipso enim Heva, et omnes ex Adam et Heva generati, et propter ipsum creata sunt omnia. Et hoc modo propriissime solus Adam est ad imaginem Dei. Et sic dicit Apostolus, I ad Corinth. quod mulier imago viri est : vir autem imago Dei 4. Minus autem proprie quilibet vir imago est : quia activum in generatione factivum et propagativum est imaginis primi generantis. Minime autem proprie dicitur mulier imago : eo quod ad imaginem viri refertur sicut ad id quod est prototypo simile, secundum hanc maximam : Quaecumque uni et eidem sunt similia, ipsa sunt similia. Vir autem Deo est similis, et mulier viro. Ergo Deus et mulier sunt similia.
PARTICULARÉ PRIMÉ
SUBPARTICULA II.
In partibus imaginis, utrum scilicet memoria, intelligentia, et voluntas sint partes ejus ?
Secundo, Quæritur de partibus imaginis, quæ dicuntur esse memoria, intelliçentia, et voluntas.
Et videtur memoria non esse de imagine.
- Dictum est enim ab Augustino,
quod imago inest secundum id quod non est nobis commune cum bestiis : memoria autem nobis communis est cum bestiis, ut dicunt Augustinus et Aristoteles. Dicit enim Augustinus, quod « capræ revertuntur ad caules per memoriam. » Ergo memoria non est pars imaginis.
Adhuc, Potentia accipiens cum appendiciis materiae, ut dicit Avicenna, pars animae sensibilis est : differentia determinati temporis appendicia materiae est : ergo potentia accipiens cum differentia determinati temporis, pars animae sensibilis est. Memoria accipit cum differentia praeteriti temporis, sicut dicit Aristoteles in lib. de Memoria et reminiscentia, quod oportet memorantem dividere quæ prius vidit. Ergo memoria pars animæ sensibilis est. Hujus signum est, quod nullus umquam Philosophus de natura animæ tractans posuit memoriam esse partem animæ rationalis. Ergo secundum memoriam non attenditur imago.
Adhuc, Dicit Avicenna, quod memoria actus reflexivus est in id quod prius per sensum acceptum est : imaginis autem actus ductio directa est in prototypum : ergo memoria actus non potest esse imaginis actus. Et hoc confirmatur per Augustinum in libro XI Confessionum, sic dicentem : « Memoria est præsens acceptio de præteritis 3. »
Adhuc, Augustinus dicit , quod si anima mortalis esset et mortis termino clauderetur, non esset imago. Anima autem incorruptibilis non est nisi secundum partem intellectualem, ut dicit Philosophus, et per hoc solum a sensibili et vegetabili separatur sicut incorruptibile a corruptibili. Cum ergo memoria secundum sensitivam insit partem, nul-
<--- Page Split --->
lius incorruptibilis erit capax. Ergo ad imaginem non refertur : quia dicit Augustinus, quod « homo ad imaginem non est, nisi in his secundum quæ incorruptibilium capax est. »
Talem autem similitudinem et indifferentiam homo cum Deo habere non potest, nec in parte animæ, nec in tota anima. Ergo videtur, quod nec secundum unum, nec secundum duo, nec secundum tria potest esse imago.
Objicitur etiam de intelligentia.
Et videtur, quod non sit pars imaginis.
Dionysius in libro de Divinis nominibus, dividens entia dicit, quod « entia sunt aut rationabilia, aut intellectualia, aut sensibilia, aut simpliciter existentia 1. » Cum ergo divisio sit per opposita, rationabilia sub intellectualibus non comprehenduntur. Homo autem de numero rationabilium est. Ergo intelligentia non convenit ei.
Adhuc, Si est intelligentia, non videtur differre a memoria : potentie enim distinguuntur per actus, et actus per objecta. Idem est autem nosse quod intelligere, nisi quod nosse dicit in habitu, intelligere autem in actu. Cum ergo, ut dicit Aristoteles in II Ethicorum, iidem sint habitus et actus, ejusdem potentie est nosse cujus est intelligere. Dicit autem Augustinus, quod « memoriae est nosse, intelligentiae autem intelligere. » Ergo eaedem potentiae sunt memoria et intelligentia, et sic non sunt duae partes imaginis.
Objicitur etiam de voluntate.
Voluntas enim principium operativum est, ut dicunt Gregorius Nyssenus et Damascenus. Dicit autem Augustinus, quod « imago est in potentia cognoscendi. » Ergo voluntas pars imaginis esse non potest.
ADHUC, Videtur quod imago secundum hæc tria inesse non possit.
Dicit enim Hilarius in libro de Synodis, quod « imago est rei ad rem coequandae imaginata et indiscreta similitudo. » Vel, « rei cum re species indifferens. »
Si forte aliquis velit dicere contra hoc quod objectum est de memoria, quod animæ rationalis sit quædam memoria, propter hoc quod dicit Aristoteles in III de Anima, quod « anima est locus specierum, præter quod non tota, sed intellectus. » Videtur, quod hoc proveniat ex prava intelligentia Aristotelis. Intendit enim Aristoteles ibi dicere, quod sicut in tota natura generatum per formam generantis movetur ad generans, et generans est locus ejus et salvativum generati : sic est in intellectu et sensu et vegetabili. Generans autem intelligibile intellectus agens est : et ideo intelligibile generatum in forma intelligibilis, movetur ad regionem luminis agentis quæ est intellectus possibilis : sicut visibile generatum in actu visibilis, statim movetur ad regionem luminis generantis, quæ est perspicuum non terminatum sive transparens. Et sicut cibus per digestionem animæ vegetativæ recipiens formam vegetantis, statim movetur ad regionem vegetabilis quæ est natura corporis vitæ potentiam habentis. Non ergo dicitur locus a potentia tenendi ut memoria tenet : hæc enim potentia tenendi, ut dicit Avicenna, sicco et frigido perficitur : calido autem miscetur et confunditur : humido autem destruitur.
SOLUTIO. Dicendum quod sicut Augustinus dicit, in memoria et intelligentia et in voluntate est imago, nec plures potest habere potentias, nec pauciores. Ex memoria enim informatur intelligenta : nec aliud est ex quo formetur intelligentia nisi memoria, secundum quod memoria est notitiam rei apud se habere. Nisi enim apud animam sit notitia, non
<--- Page Split --->
est quo formetur intelligentia. Intelligentia autem extendente se et notitiam recipiente de eo quod verum est in ratione boni et conveniens, statim ex memoria et intelligentia sic extensis formatur appetitus qui est voluntas. Primus enim impetus animae in bonum convenimus est voluntas. Et sic intelligentia ex memoria formatur, sicut ex Patre dante formatur Filius. Et voluntas ex memoria et intelligentia extensis et quasi spirantibus bonum, sicut Spiritus sanctus a Patre et Filio uno principio existentibus spirandi bonum quod est Spiritus santus. Et in hoc stat processio.
An PRIMUM ergo dicendum, quod memuria æquivoce dicitur, ut dicunt Damuscenus et Gregorius Nyssenus, ad thesaurum formarum sensibillium. Anima enim rationalis in quantum tertium creatum est a prima causa, et Angelus in quantum secundum est, ex sui natura, hoc est, secundum id quod sunt, perceptiva sunt illuminationum quae sunt a primo, ut dicit Alexander nequam in libro de Motu cordis : et secundum quod sunt perceptiva retentiva, sicut omne perfectibile receptivum est sua perfectionis quando secundum esse perficitur. Et huc est etiam causa, quod haec potentia retentionis quae dicitur memoria, proxima et prima est juxta substantiam animae, et immediate ex substantia exorta, secundum quod substantia dicitur id quod est, et non habet in ordine personarum a quo sit. Propter quod Patri attribuitur, cui proprium est ab alio non esse in ordine personarum.
Ad ALIUD dicendum, quod sic dicta memuria abstrahit ab omni appendicia matria, et ab omni differentia temporis : num enim est nisi potentia vel thesaurus temendi illuminationes et species intelligibilcs. Philosophi autem accommodata significatione memoriam non vocaverunt nisi thesaurum formarum sensibilium : et idro hanc partem animae sensibilis esse dixerunt.
Ad ALIUD dicendum, quod memoria
sensibilis non habet nisi actum reflexivum : quia recordatio est prius accepti. Memoria autem quae mentis est, actum paternum habet ex se formandi intelligentiam,qui est actus rectae ductionis in prototypum. Augustinus etiam in libro XI Confessionum, aliter accipit praeteritum,quam Philosophi.Accipit enim praeteritum respectu accipientis, et non prout est conditio recepti.Unde praeteritum dicit secundum ordinem naturae prius habitum: et hoc ex praeteriti one sua non praeterit, sed manet praesens. Propter quod utrumque conjungit dicens, quod memoria est acceptio praesens de praeterito, hoc est,de prius habito secundum naturae ordinem.
Ad ULTIMUM solvendum est per æquivocationem. Memoria enim prædicto modo dicta incorruptibilis est, et incorruptibilis animæ pars prima et proxima, et incorruptibilium capax. Nec hoc est contrarium Philosophis : quia etiam Philosophi dixerunt et maxime Stoici, dignitates disciplinarum et principia semper manere in anima : quod etiam Peripatetici dixerunt, ita quod etiam scre per intellectum dixerunt esse ex tali præexistenti cognitione.
Ad m quod objicitur de intelligentia, dicendum quod Dionysius vocat intellectualia quæ per essentiam, hoc est, per formam essentialem et convertibilem intellectualia sunt. Et hoc modo rationabilia non sunt intellectualia. Et hoc non impedit, quin rationabilia possunt esse intellectualia per participationem et intellectum adeptum sive possessum. Per hoc enim quod anima rationalis per aliquid naturae intellectualis participatum stramentum est luminis intelligentiae, substantialiter .adipiscitur et possidet intellectum, et ab essentialibus ejus fluit. Et haec potentia quæ intelligentia vocatur, est pars imaginis secunda. Memoria enim immediate fluit ab eo quod est intellectualis anima : intelligentia autem ab eo quod est anima participans intellectualem naturam.
<--- Page Split --->
Ad 2. Ad aliud dicendum, quod nosse et intelligere differunt, sicut aptitudo videndi et oculus sive visus. Aptitudo enim videndi formata et perfecta visus est : et sic potentia tenendi notitias formata et distincta ad actualem notitiam, quae est presens rerum notarum intuitus, et intellectus. Sic enim una potentia radicatur in alia. Per esse autem et per actum distinguuntur.
imaginis habeant ad invicem, et ad essentiam animæ ?
Unde duo quæruntur.
Primo, Qualiter se habeant ad essentiam animæ ?
Secundo, Qualiter se habeant, ad invicem.
Ad in quod objicitur de voluntate, dicendum quod voluntas sumitur proprie et communiter. Proprie voluntas est finis : est enim appetitus in fine requiescens : et sic est pars imaginis, secundum quod dictum est, per extensionem memoriæ et memorati et intelligibilis. Communiter autem voluntas est motor ad omnia quae sunt ad finem, per quae finis potest adipisci : et sic voluntas est principium operativum, et non est pars imaginis.
PARTICULE PRIME
SUBPARTICULA III
ET QUESITUM PRIMUM.
Qualiter partes imaginis se habeant ad essentiam animæ 1 ?
Ad object. Hilarii.
Ad in quod objicitur de Hilario, dicendum quod penitus unita et indiscreta similitudo per æqualitatem dicta, non potest esse creati ad increatum, sicut nec secundi ad primum, ut probatur in libro de Causis. Similitudo autem cujuscumque vel exiguæ imitationis, ut dicit Magister in Sententiis, libro primo, distinctione tertia, potest esse creati ad increatum.
PARTICULE PRIME
SUBPARTICULA III.
Qualiter partes imaginis se habeant ad invicem, et ad essentiam animæ ?
Tertio quaeritur, Qualiter se partes
Ad primum sic objicitur :
In I Sententiarum, distinctione tertia, dicitur ex verbis Augustini, quod hæc tria sunt una mens, una vita, una anima 2 : scilicet memoria, intelligentia, et voluntas. Ergo memoria est mens : aut ergo est prædication substantialis, aut accidentalis. Si accidentalis, abstractum de abstracto non prædicatur : licet enim album sit homo, tamen albedo non est homo. Et in accidentalibus per se similiter est : risibile enim est homo : risibilitas autem non est homo. Hæc autem prædication fit de abstracto cum dicitur, memoria est mens, vel intelligentia est anima, vel voluntas est vita : ergo substantialis est prædication, sicut cum dicitur, homo est substantia.
Hoc videtur per id quod dicitur in libro de Spiritu et anima, sic : « Anima dicitur anima dum vegetat corpus, spiritus dum contemplatur, sensus dum sentit, etc. 3 » Ista tamen non diffe-
1 Cf. Comment. B. Alberti in I Sententiarum, Dist. III, Art. 34. Cf. etiam infra IIam Part. Summ. Theol., Quæst. LXX, membr. 2. 2 Cf. I Sententiarum, Dist. III, cap. G in
fine : « Hæc ergo tria, etc. » 3 S. AUGUSTINUS, Lib. de Spiritu et anima, cap. 13.
<--- Page Split --->
runt in substantia, quia omnia ista una anima est.
Adhuc, Ibidem, « Simplex substantia est anima, nec aliud nec minus est ratio in substantia quam anima, sed una et eadem est substantia. »
Adhuc, Ibidem, « Deus est omnia sua, et anima quaedam sua : habet enim quaedam naturalia, et ipsa anima est ipsa omnia : potentiae namque ejus et vires ejus idem sunt quod ipsa. »
Adhuc, Augustinus in sermone de Imagine : « Sicut Deus Pater est, Deus Filius, Deus Spiritus sanctus, et non sunt tres dii, sed unus Deus habens tres personas : ita est in anima, quod intellectus anima, et voluntas anima, et memoria anima non sunt tres anima, sed in uno corpore una anima habens tres dignitates. »
Adhuc, Bernardus in sermone super Cantica : « In anima tria intueor : rationem, voluntatem, et memoriam : et haec tria ipsam esse animam. » Ex omnibus his videtur, quod anima est suae potentiae, non tantum simul, sed quælibet potentia sigillatim.
Si forte aliquis dicat, quod haec dicuntur per causam, scilicet quod anima est voluntas sicut dies est sol lucens super terram, quia per lucem causat diem sol : ita anima per aliquid sui causa est voluntatis, et per aliquid sui causa est intelligentiae, et per aliquid sui causa est memoriae. Hoc stare non potest : quia praemissum est in libro de Spiritu et anima, quod « Deus est omnia sua, et anima quaedam sua. » Et vult dicere, quod anima non est sua accidentia, sicut scientia et virtus, sed est suae potentiae. Si autem per causam esset locutio, ita esset sua accidentia sicut suae potentiae : est enim causa accidentium.
Hoc idem probatur per rationem : Idem enim est principium esse et operationis : quod patet per hoc quod Aristoteles in II de Anima dicit, quod « anima est actus corporis sicut vigilia, et non sicut somnus tantum. » Vigilia autem
operatio est. Ergo per hoc ipsum actus est principium per quod est : ergo potentia substantia est.
Adhuc, Accidentalis forma minus nobilis est quam substantialis. Et accidentalis forma aliquid per se agit absque potentia media, quae diversa sit ab ipsa, sicut caliditas et frigiditas. Ergo multo magis forma substantialis haec faciet. Anima autem substantialis forma est, et substantia est : ergo per seipsam suas perficit operationes : et si dicatur potentiiis perficere, ipsa erit illae potentiae.
Adhuc, Objiciunt quidam supponentes, quod materia prima est sua potentia, et deinde procedunt sic : Sicut materiam primam sequitur potentia passiva, sic formam sequitur potentia activa. Sed materia prima sua potentia passiva est, ut dicunt. Ergo forma est sua potentia activa.
Adhuc, Id quod. non est de essentia rei, accidens est : sensus autem et vegetativum et ratiocinativum potentiae sunt animae : si ergo dicantur non esse essentia animae, accidentia sunt, sed ab his sumuntur differentiae essentiales substantiales, vegetabile scilicet sensibile et rationale : ergo differentiae substantiales sumuntur ab accidentibus, quod est absurdum.
Sed quia hoc multi antiquorum consed contra cesserunt, objiciendum est in contrarium.
Primo per auctoritates. Dicunt Hilarius et Augustinus, quod in solo Deo idem est habens, et quod habetur. Hoc ergo non convenit animae. Anima habet suas potentias : ergo non est suae potentiae.
Adhuc, Magis differt quod est habens potentiam ab ipsa potentia quam habet, quam quod est et quo est : sed in omni eo quod est citra primum, quod est et quo est differunt : ergo multo magis in omni eo quod est citra primum, potentia differt ab habente potentiam.
Adhuc, Constat quod omne illud quo aliquid est natum facere vel pati
<--- Page Split --->
aliquid facile vel difficile, est in genere qualitatis secundum illam speciem quae dicitur naturalis potentia vel impotentia, ut vult Aristoteles in Prædicamentis: sed per potentias anima nata est facere vel pati : ergo potentiae sunt in specie qualitatis : substantia autem animae in genere substantiae est : ergo substantia animae non est suae potentiae, sed differt ab ipsis specie et genere.
Adhuc, Abusio quaedam sequi videtur si anima dicatur esse suae potentiae: quaecumque enim uni et eidem sunt eadem, ipsa sunt eadem. Si ergo memoria est idem cum substantia animae, et intelligentia, et voluntas, sequitur quod memoria et intelligentia et voluntas sint idem : et sic non sunt tria, nisi forte per accidens.
Adhuc, In II de Anima dicit Aristoteles : « Quod est in toto, oportet in partibus accipere. » Unde sicut anima est actus corporis, ita partes sive potentie animae sunt actus partium corporis. Unde si oculus esset animal, visus esset anima ejus. Sed actus substantialis proportionatur ei cujus est actus, sicut visus oculo, et auditus auri. Impossibile est autem, quod idem secundum idem proportionetur diversis : auris autem et oculus diversa sunt forma et figura : ergo idem in substantia non proportionatur eis ut actus : visus ergo et auditus non sunt unum in substantia : et eadem ratione nec aliae potentiae : ergo non sunt una substantia animae.
Adhuc, In secundo primae philosophiae probat Aristoteles, quod omnes causae reducuntur ad primam in genere illo : eo quod primum per suam essentiam est causa: sicut omnia calida ad caliditatem : et caliditas per suam essentiam causa caloris est. Si ergo anima per suam essentiam agit, sequitur quod anima vel in genere vel simpliciter sit causa prima : secundum enim non agit nisi participatione primi, et non per suam essentiam. Eodem ergo, hoc est, seipsa agit memorari, intelligere, velle, ratioci-
nari, et sentire, quod absurdum est. In secundo enim deGeneratione et Corruptione probatum est, quod « idem secundum idem eodem modo se habens, non facit nisi idem. »
- Adhuc, In sexto de Naturalibus dicit Avicenna distinguens animam a natura, quod « anima rationalis est quadam substantia, a qua quaedam potentiae fluunt conjunctae corpori, quaedam autem non conjunctae. » Quod autem fluit ab aliquo et ex essentialibus suis, proprietas ejus est, non substantia. Potentiae ergo animae proprietates ejus sunt, et non substantia ipsius.
SOLUTIO. Hoc quod ultimo conclusum solv est, concedendum est.
Et ideo dicendum, quod potentiae animae proprietates sunt consequentes esse et substantiam animae, sicut rectum et curvum consequuntur esse lineae, et par et impar esse numeri : et ideo in genere qualitatis sunt vel qualis, secundum illam speciem quae dicitur naturalis potentia vel impotentia. Et dicere oppositum absurdum est, et vicinum haeresi. Redundat enim ad hoc, quod creatum aliquid cum Deo sit ejusdem simplicitatis, et quod in aliquo creato idem sit esse et id quod est.
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod cum Ad dictur, memoria est anima, vel vita, vel mens, praediatio semper est per se, sed non substantialis : et reducitur ad secundum modum dicendi per se, quando scilicet subjectum est in ratione praedicati ut causa, et non ut substantia ejus, sicut cum dicitur nasus simus, vel simitas nasi concavitas. Ita memoria est anima : quia est proprietas fluens ex essentialibus animae. Et ideo anima vel secundum se vel secundum essentialia quibus causat memoriam, praedicatur de memoria, sicut id quod est de ratione alicujus praedicatur de ipso. Est enim anima, ut dicit Boetius, totum potestativum ex particularibus potestatibus ordinatis fluentibus ab ipso, constitutum et perfe-
<--- Page Split --->
ctum, quod nomine et substantiali ratione a quo fluit proprietas, est in qualibet parte, sicut nasus in simo secundum omnem simitatis differentiam, et numerus in pari et impari secundum omnem paritatis et imparitatis differentiam. Et talis praedicatio, subjecti scilicet de proprietate, sufficit ad imaginem Trinitatis : quia omnia quae in Deo sunt, eminent his quae sunt in creatis. Unde quod in creatis est unum substantia vel subjecto, in Deo est unum essentia vel natura.
AD ALIUD dicendum, quod si verum est quod dicitur in libro de Spiritu et anima, dicto modo intelligendum est, scilicet quod anima per substantiale sibi est in vegetante et contemplante et in sentiente, et nomine praedicatur de ipso per se, sed secundum modum dicendi per se : quae praedicatio non est sine substantiali, quia non nisi per substantiale, quod causa passionis est, et in ipsius passionis ratione. Propter quod dicit Philosophus in septimo primae philosophiae, quod in talibus rationibus, nomen subjecti pro differentia ponitur, et essentia passionis pro genere. Et ideo talis praedicatio non est omnino accidentalis : nec proprietas omnino accidens est, eo quod in intellectu ejus est aliquid substantiale subjecto. Haec autem subtiliter determinare pertinet ad metaphysicum.
AD ALIUD dicendum, quod licet simplex substantia sit anima, eo quod molis quantitatem non habet: tamen simplex essentia non est, cum habet quod est et esse, ex quorum habitudine diversa, diversae fluunt proprietates. Et cum dicitur, quod non est aliud vel minus ratio quam anima, intelligitur, quod non secundum diversam substantiam loco et subjecto fluit ab eo ratio et alia potentia, et quod non secundum diversam substantiam loco et subjecto est in intellectu rationis et alterius potentiae.
AD ALIUD dicendum, quod hoc verum est, quod Deus est omnia sua substantialiter et essentialiter. Sed quod dicitur,
quod anima est quaedam sua, intelligitur quod praedicata est de suis quibusdam : eo quod est in intellectu ipsorum per aliquid substantiale quod loco et subjecto est divisum ab ipso. Et hoc sufficit ut sit imago unitatis in tribus personis, sicut unitas secundum aliquid, imago est unitatis simpliciter.
AD ALIUD dicendum, quod haec tria ab Augustino dicuntur una anima: quia anima praedicatur de ipsis, sicut subjectum per aliquid substantiale praedicatur de pluribus. Et hoc notat Augustinus, quando addit, « Una anima habens dignitates. »
AD ALIUD dicendum, quod cum haec tria dicuntur anima, praedicatio est per causam, quae aliquo suo substantiali causa est et de intellectu causati, ut dictum est.
AD ALIUD dicendum, quod non est simile de accidentibus et propriis. Licet enim subjectum sit causa communiter accidentium : non tamen est causa eorum per aliquid substantiale sibi, quod sit de intellectu ipsorum, sed per occasionem, ut dicit Avicenna : et ideo non conversim praedicatur de subjecto. Propriarum autem passionum causa est per aliquid sibi substantiale, quod ut forma perfectiva sive differentia est in intellectu passionis.
AD ALIUD quod per rationem objicitur, dicendum quod idem per seipsum non est principium operationis, nisi operatio sit essentialis. Et talis operatio non est animae nisi vita. Vita enim secundum quod est actus animae, est actus ab ente quieto, ut dicitur in libro de Causis. Ad operationes autem quae sunt circa objecta, non est anima principium nisi per potentias : secundum autem operationem essentialem quae est vita, indesinenter se ingerit anima corpori : et ideo dicitur actus ut vigilia. Vigilia enim expansio est caloris et spiritus in organa sensus. Et quando expanditur spiritus, expanditur vita sensitiva : cujus vector est spiritus : et quia anima sic semper se
<--- Page Split --->
expandit, vivificans id quod vitam participat, dicitur actus ut vigilia.
Ad 9. Ad aliud dicendum, quod non est ex nobilitate, quod accidentalis forma agit actione physica per seipsam, sed potius ex hoc, quod ipsa est potentia ejus agentis quod est substantia, ut ignis vel alterius elementi. Forma autem substantialis non est potentia, sed essentia cujus actus est esse.
se in actibus vitæ : sicut lux quando lucet, exercet se in actibus lucendi : quia per tales exercitationes refertur in similitudinem trini et unius Dei in actibus vitæ mentalis. Ideo hæc tria potius dicuntur una mens, una vita, una anima, quam aliquod aliorum quæ sunt in anima.
Ad aliud dicendum, quod falsa est suppositio quæ dicit, quod materia prima est sua potentia. In quantum enim materia est in potentia, imperfecta est : et in quantum imperfecta, desiderat formam, ut dicit Aristoteles in fine primi Physicorum. In quantum autem desiderat, habet aliquid formæ, ut dicunt Porphyrius et Boetius super idem verbum. Nihil enim desiderat aliud, nisi per id quod habet simile illi quod desiderat : et ideo potentia materiae in inchoatione confusa formæ fundatur, quæ non est idem cum ipsa materia.
PARTICULÆ PRIMÆ
SUBPARTICULA III
ET QUÆSITUM SRCUNDUM.
De comparatione partium imaginis ad invicem
Secundo, Quæritur de comparatione istorum ad invicem.
Ad ultimum dicendum, quod non est inconveniens ab accidentibus per se sumi differentias substantiales: non enim sumuntur ab ipsa natura accidentis, sed a substantiali quod est in intellectu talis accidentis.
Quest. JUXTA hoc iterum quæritur, Cum multa sint in anima, quare hæc tria dicuntur potius una mens, una vita, una anima, quam aliquod aliorum?
Ad hoc dicendum, quod hæc tria referuntur ad mentem sicut ad subjectum proximum. Mens enim a metiendo dicitur, ut habitum est : per ista autem tria commensuratio fit ad prototypum. Dicuntur autem vita secundum quod vita est in causa vitæ, et non secundum quod est participata a vivo : et quod memorari, intelligere, et velle, actus vitæ sunt. Dicuntur autem anima : eo quod anima dicit principium et substantiam exercens
Si enim attribuntur ista tria Trinitati, tunc videtur quod memoria attributur Patri, Filio intelligentia, voluntas Spiritui sancto.
CONTRA :
Eecli. XVII, 1 : super illud : Deus creavit de terra hominem, Glossa : « Sicut ex Patre Filius, et ex utroque Spiritus sanctus : ita ex intellectu voluntas, et ex utroque memoria. »
Adhuc, Augustinus in sermone de imagine : « Sicut ex Patre generatur Filius, et ex Patre Filioque procedit Spiritus sanctus : ita per intellectum generatur voluntas, et ex his ambobus procedit memoria. »
Adhuc, Videtur quod non nisi duæ potentiae debeant esse de imagine. Potentia enim in genere dividitur in duo, in apprehensivam scilicet, et motivam. Apprehensiva quidem cognitiva est, motiva autem operativa. Sed imago, ut dicit
<--- Page Split --->
Augustinus, in cognitiva est. Dicit enim Augustinus, quod « homo factus est ad ad imaginem in potentia cognoscendi, ad similitudinem vero in potentia diligendi. » Voluntas ergo cum non sit potentia cognoscendi sed diligendi, non ad imaginem refertur.
■ ■ ■ ULTERIUS , Videturfalsumessequoddi - citAugustinusdeaequalitateistarumpo - tentiarumettotalitate .
- Cum enim dicit, quod totam memoriam meam simul memini et semper, et quod nihil est adeo in memoria mea sicut ipsa memoria, videtur esse falsum. Ad hoc enim quod res memoretur, vel intelligatur, vel volita sit, non sufficit quod sit in memoria vel intelligentia vel voluntate ut natura, sed oportet, quod sit in eis ut objectum : quia aliter omnes qui habent animam, scientiam perfectam haberent de anima sua, quod aperte falsum est. Ergo videtur, quod non sit verum, quod memoria semper meminit se totam, et intelligentia intelligat se semper et totam, et voluntas velit se semper totam.
Adhuc, Secundum hoc falsum est quod memoria capiat se totam, et intelligentiam, et voluntatem : et intelligentia capiat se totam, et memoriam, et voluntatem : et voluntas capiat se totam, et memoriam, et intelligentiam.
Si forte aliquis dicat, quod intelligitur respectu objecti et non respectu potentiarum, quod capiant se totas. Hoc expresse falsum est : quia multorum menimirus, et multa intelligimus, quae non volumus, sicut nos peccasse : et multa volumus quorum nec meminimus, nec intelligimus, sicut nos immortales.
Si autem aliquis dicat, quod intelligitur respectu actuum, sic scilicet quod quorumcumque memor sum, intelligo me memorari, et volo me memorari : et quaecumque intelligo, volo intelligere : et quaecumque volo, memini me velle, et intelligo me velle. Hoc parum est : nec ex hoc sequitur, quod totam memoriam meam memini simul, nec totam intelli-
gentiam, nec totam voluntatem, nec quod simul ista intelligam tota, vel velim simul et tota, sed secundum partem et secundum quid.
Solutio . Dicendumadhoc , quodaliusAd 1 e t 2 . estordoistarumpotentiaruminacqui - rendohabitumacquisitum , etaliusinconversioneistarumpotentiarumsuperseipsas , etaliussecundumhabitumcon - creatumsiveinnatum . Secundumenimgerantionemhabitusacquisiti , cumvo - luntasspeciemacquisitinonhabeatexse , sedaccipiatapotentiadenuntiantesibi , quæestintellectusextensusinproxi - m u m , utdicitAristotelesinIIIdeAnima . Nonenimpotestvelle , quodnullomodonotumest . Sicprimaestvoluntas , quæintelligentiametmemoriamadidobje - ctumconsiderandumconvertit : sedhæcestvoluntas , quæomniumpartiumani - mæadactummotorest . Ethocordinesecundaestintelligentia , ettertiamemo - r i a . EthocmodovoluntasattribuiturPatri , intelligentiaFilio , etmemoriaSpi - rituisancto . EtdehocordinenonfecitmemoriamAugustinus .
Secundumautemquodvoluntasadintellectumrefertur , etnonvultnisiquodaliquomodonovitperintellectum :sicintelligentiaestprimaquæannun - tiatvoluntatiquiddiligatetrationemsecundumquamdiligat . Ethocmodointelligentiaestprima : etexeapro - ceditvoluntas . Etquiaquodintelligi - turetdiligitur , inthesauromemoriære - ponitur , secundumquoddicitTulliusinsecundaRhetorica : quiaidquodcumdelectationevelabominationeaccipitur , fortiusmemoriæcommendatur . Sicin - telligentiaprimaest : etexipsacausa - turvoluntas , etexutraquememoria . EtsicintelligentiaattribuiturPatri , voluntasFilio , etmemoriaSpirituisancto . Etsiclo - quiturGlossasuperEcclesiasticum , x v r i , 1 , etAugustinusinsermonedeimagine .
Siautemiistareferanturadhabi - tusconcreatosvelinnatos , quipræci - pueduosunt , scilicetbonietveriquod
<--- Page Split --->
Deus est, et boni et veri quod ipsa anima est : dicit enim Aristoteles in III Ethicorum, quod nullus ignorare potest seipsum. Sic notitiam Dei et sui ipsius apud se habere primum est : et hoc memoria est, et attribuitur Patri. Secundum est in notitia apud se habita, id quod notum est intueri : et hoc est intelligentiae, et attribuitur Filio. Tertium est quod notum et intuitum est, velle sive diligere : et hoc est voluntatis, et attribuitur Spiritui sancto. Et sic loquitur Augustinus in libro XIV de Trinitate.
de Causis, quod omnis intelligentia reflexa supra se, redit ad essentiam suam reditione completa : sic enim rediens, accipit se ut objectum in lumine suiipsius : et sic memoria efficitur memoratum, et intelligentia intellectum, et voluntas volitum, et voluntas intellectum et memoratum, et intelligentia memoratum et volitum, et memoria intellectum et volitum.
Ad sequens et ultimum patet solutio Ad 2 per ea quae dicta sunt in principio solutionis.
Per hoc patet solutio ad duo prima. Ad adi. Ad alud dicendum, quod licet imago sit in potentia cognoscendi, voluntas tamen ab imagine non separatur : quod enim non separatur a potentia cognoscendi,non separatur ab imagine. Dictum est autem, quod voluntas ex intelligentia procedit, secundum quod intelligentia in proximum extenditur, et sic a potentia cognoscendi non separatur.
ARTICULI SECUNDI
PARTICULA II.
In quo differt imago in actibus ab imagine quae est in potentiiis 1 ?
Ad adi quod ulterius quaeritur de aequalitate, sine praejudicio dicimus, quod non potest intelligi nisi de memorabili et intelligibili et voluntabili, quod Deus est vel anima : sic enim reocincidunt haec tria. Sic enim quidquid memini, intelligo et volo de Deo et anima. Et quidquid intelligo,memini et volo : et quidquid volo, memini et intelligo. De aliis vero meo judicio non est verum.
Ad i. Ad id quod objicitur, dicendum quod in veritate id quod est secundum naturam in memoria vel intelligentia vel voluntate, non de necessitate est notum vel intellectum vel volitum, sed quod inest ut objectum vel objecti species. Nec Augustinus intendit dicere hoc : quia hoc falsum esset, sicut de necessitate probat objectio. Sed dicere intendit, quod in notitia sui, et intellectu sui, et in voluntate. sui, anima non indiget abstractione sicut in aliis : quia dicit Philosophus in libro
Deinde quaeritur de imagine secundum quod est in actibus.
Dicit enim Augustinus in libro IX de Trinitate, cap. 4 : « Mens et notitia ejus et amor tria quaedam sunt. Mens enim novit se, et amat se : nec amare se potest, nisi etiam noverit se. »
Et quaeritur, In quo ista imago differt a praecedenti ?
Si dicitur, quod hoc est in habitibus vel actibus.
CONTRA:
Dicit Augustinus, ibidem : « Mens in hac trinitate accipitur non pro anima, sed pro eo quod in anima excellentius est. » Ergo mens accipitur ut prius, non pro habitu, vel actu, sed pro potentia.
Adhuc, Nullus habitus vel actus substantialis est animae. Deistis autem dicitur in libro primo Sententiarum, distinctione
<--- Page Split --->
tertia, cap. Potest etiam : « Hæc tria « cum sint distincta a se invicem, dicun- « tur tamen esse unum : quia in anima « substantialiter existunt 1. » Unde Augustinus in lib. IX de Trinitate, cap. 12 : « Ipsa mens est quasi parens : et notitia ejus quasi proles ejus. Mens enim cum se cognoscit, notitiam sui gignit, et est sola parens suæ notitiæ. Tertius est amor, qui de ipsa mente et notitia procedit, dum mens cognoscit se et diligit se 2. »
Adhuc, Ista sunt æqualia sicut et illa. Unde Augustinus, ibidem : « Nec minor est proles parente, dum tantam se novit mens quanta est : nec minor est amor parente et prole, dum tantum se diligit mens, quantum se novit, et quanta est 2. »
Adhuc, Ista circumincedunt et capiunt se. Unde Augustinus, eodem libro, cap. 5 : « Sunt etiam hæc singula in seipsis ad invicem : quia et mens amansin amore est, et amor in amantis notitia, et notitia in mente noscente est. »
Relinquitur ergo quaestio, In quo differat a prima imagine ?
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . Solutio. Dicendum, quod hæc imago differt a præcedenti in eo quod mens in præcedenti imagine pro tota illa parte animæ sumitur, in qua tres radicantur potentiae. Hic autem sumitur specialiter pro subtilissimo quod in anima est, quo anima non convertitur nisi ad verum et bonum quod Deus est, et ad verum et bonum quod ipsa est in quantum imago Dei est. In præcedenti autem imagine pro omni eo sumitur, quo Deum capit, vel capax esse potest. Et in hoc differt mens hic sumpta, et mens in præcedenti sumpta.
Notitia autem dicitur notitia habitualis, vel actualis, quæ est in tali mente ex conversione sui super seipsam, qua se noscit in lumine quo sibi præsens est et suiipsius objectum. Et sumitur materiali-
ter notitia pro mente nota. Et sic notitia substantialiter est idem menti, quamvis secundum quod nota est ut objectum per speciem objecti, sit substantialis habitus ejus. Sic enim habitus potest esse substantialis menti, sicut species ligni substantialis est ligno. Apprehendentis enim in quantum apprehendens est, habitus est : apprehensio autem est substantia.
Et per hoc patet solutio ad id quod objicitur, quod habitus non est substantialis. Extendente se autem mente et dicente id quod apprehensum est, bonum esse sibi, de necessitate causat amorem. Omne enim amat quod bonum est sibi, ut dicunt Socrates et Plato et Empedocles. Et sic de mente et notitia amor procedit. Quia vero mens sic nota et amata est, et mens idem et æqualis est sibi, sequitur quod notitia et amor ex parte noti et amati cum mente æqualia sint et idem in substantia noti et amati.
Ex hoc etiam sequitur ulterius, quod invicem se capiant. Mens enim ut potentia, totam capit notitiam ex parte noti. Et notitia ex parte noti, totam capit mentem. Et amor ex parte amati, totam amabit mentem et notitiam. Unde hæc trinitas expressior est, quam prima. Est enim ex parte mentis, noti, et amati, vera consubstantialitas : ex parte vero relationis, qua scilicet unum ex altero est, distinctio. Et ideo dicit Augustinus, quod ex hoc utcumque potuit cognosci Trinitas, quæ unum est in tribus personis, et tres in uno neutraliter accepto.
Et per hoc patet solutio ad totum.
<--- Page Split --->
MEMBRUM III.
Quale vel quid sit medium in cognitione per gratiam ?
DEINDE quæritur, Quale vel quid sit medium cognitionis per gratiam ?
Et quæruntur tria.
Primo, Quid sit medium cognitionis per gratiam in genere ?
Secundo, De comparatione cognitionis per gratiam ad comparationem cognitionis per naturam.
Tertio, An in omni cognitione Dei necessarium sit medium per gratiam ?
MEMBRI TERTII
ARTICULUS I.
Utrum fides sit medium ad cognoscendum Deum ?
Quæritur ergo primo, Quale vel quid sit medium cognitionis per gratiam ?
Si dicatur, quod hoc est fides.
Videtur contrarium :
Fidei enim credere proprius actus est : cognitionis autem divinae proprius actus est videre vel scire vel cognoscere, quorum nihil est credere : ergo videtur, quod fides non sit medium in cognitione divina.
Adhuc, Augustinus in libro de Videndo Deum ad Paulinam : « Inter videre et credere hoc distare dicimus, quod videntur præsentia, creduntur ab-
sentia. Medium autem principium est. » Dicit enim Aristoteles in fine primi Posteriorum : « Qui omnes causas medias videns cognovit et ultimas. » Quicumque ergo vidit medium, cognoscit principaliter ultima, hoc est, extrema : per fidem ultima non cognoscuntur : ergo fides non est medium.
Adhuc, Ad Heb. xi, 1 : Est autem fides sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium. Si ergo est argumentum, non est medium.
Eodem modo ulterius arguitur, quod si non est apparentium, erit absentium secundum intellectum et sensum. Medium autem præsentia facit extrema : in medio enim conjunguntur. Est enim medium in potentissima argumentatione in toto primo, et postremum in toto medio, ut dicit Aristoteles in I Priorum. Videtur ergo, quod nullo modo fides possit esse medium.
Adhuc, Scientia non est medii, sed extremorum in conclusione conjunctorum : sed fides est scientia : ergo non potest esse medium. PROBATIO minoris. Augustinus in libro de Videndo Deum, tractans illud I Joan. ui, 2 : Scimus, quoniam cum apparuerit, similes ei erimus, sic dicit : « Scire se dicit quod nondum factum fuerat, nec videndo, sed credendo cognoverat. » Ergo videtur, quod fides est scientia : si enim credere est scire, a conjugatis sequitur, quod fides est scientia.
Adhuc, Augustinus in libro de Videndo Deum : « Scientia nostra constat ex rebus visis et creditis. » Acceptatio autem animæ ex rebus creditis est fides : ergo est scientia : non ergo est medium inducens scientiam.
IN CONTRARIUM est quod dicitur : sed
- Isa. vii, 9, secundum aliam translationem : « Nisi credideritis, non intelligetis *: » Per fidem ergo venitur ad intellectum sicut per medium. Intelle-
<--- Page Split --->
rtus autem scientia est : ergo fides medium est ad scientiam.
Adhuc, I ad Corinth. xm, 12 : Videmus nunc per speculum in ænignate, tunc autem facie ad faciem. Glossa vult, quod per speculum et in ænignate videre, fidei sit : quæ enim sic videntur, quasi alieno testimonio sed idoneo traduntur, cum præsto non sint vel intus ad intellectum, vel extra ad sensum. Unde Augustinus in libro de Videndo Deum : « Credita, quamvis absint a nostris sensibus, videri tamen mente ea dicimus, si videatur idoneum testimonium quod eis perbibetur. » Et dat exemplum : « Lux corporea sensui præsto est, et testimonio non indiget : voluntatem autem meam, quæ numquam præsto fuit sensibus, indicanti mihi per vocem credo, dummodo vocem indicantis pro teste accipiam idoneo, hoc est, quod credam eum non mentiri qui indicat. »
Adhuc, Apud Philosophos distinguitur inter credulitatem et scientiam. Scientia enim est per causam certam, credulitas autem per probabilia et opinabilia : ergo videtur, quod nec fides media sit ad scientiam, nec e converso scientia ad fidem, sed utrumque sibi habeat aliud et aliud determinatum medium.
Adhuc, Alia media cognitionis divine ponti Dionysius, theoriam scilicet et theophaniam. Theoriam vocat lumen in corporalibus similitudinibus acceptum, quod ducit ad Dei cognitionem, sicut hic totus mundus in modo, specie, et ordine, a Magistro Hugone de sancto Victore mundana dicitur theolologia vel theoria, et sicut in ritibus sacramentorum in elementis corporalibus theoriae sunt divinorum. Theophanias vero vocat lumina a Deo emissa et spiritualia sive intellectualia, in quibus aliquid divinum cognoscitur, sive illa sint gratia, sive gloriae, sicut fit in visionibus propheticis, sive angelicis illuminationibus, secundum quod dicitur, Sapient. vii, 27 : Per nationes in animas sanctas se transfert, amicos Dei et prophetas constituit.
SOLUTIO. Dicendum, quod fides mesolutio. dium est in cognitione via, sive sit fides informis, sive formata. Sed in hoc est differentia, quod informis non est nisi ut medium testificans : formata autem ut testificans et informans conscientiam, et trahens eo modo quo virtus trahit et inclinat ad ea quæ sunt virtutes, ut natura ad ea quæ sunt naturalia. Et cum supra multiplex medium est distinctum, fides est medium ducens in scientiam crediti, et coadjuvans credentem ad intelligendum : per quod medium quæritur et invenitur intellectus crediti. Unde, ad Galat. v, 22 et 23, super illud : Fructus autem spiritus, ubi Apostolus infert et dicit, Fides, modestia : dicit Glossa, quod « fides ibi dicitur invisibilium certitudo : » quod esse non potest, nisi quia ducit ad certitudinem invisibilium. Adhuc super illud Apostoli, ad Hebr. xi, 1 : Est autem fides speranrandarum substantia rerum, dicit Glossa, quod « est substantia sicut fundamentum, quod substare facit res sperandas in nobis : » actus medii est : et, sic fides est medium. Anselmus etiam librum suum Prosologion vocavit de fide
ULTERIUS quæritur, Si generaliter verum sit quod dicitur, quod fides est absentium acceptio ?
Si enim hoc est verum, cum imaginaria visio et memorialis sint absentium acceptiones, videntur imaginaria et memorialis vel fides esse vel aliquid fidei.
Adhuc, Non videtur verum esse, quod fides sit quaedam scientia. Dicit enim Aristoteles in III de Anima, quod triplex est acceptio intellectus : opinio, fides, et scientia. Cum ergo ista tria per opposita dividant acceptionem intellectus, nullum eorum prædicabitur de altero : et sic fides non est scientia.
<--- Page Split --->
quaerente intellectum : eo quod in ipso per ea quæ sunt fidei, intellectum et scientiam quaerit sic crediti : quod non faceret, nisi fides medium esset ad scientiam et intellectum.
Ex his omnibus patet, quod fides medium est in scientia Dei quæ est in via. Sicut enim in visione sensibili et imaginaria ad hoc quod divinæ sint, necessaria est visio intellectualis, sic in omni acceptione speculi vel ænigmatis vel cujuscumque similitudinis necessaria est credulitas fidei ad hoc quod vera Dei cognitio in ipsis accipiatur. Hujus signum est, quod hujusmodi similitudines considerantes sine fide, in multis aberrant a veritate. Unde, II ad Corinth. x, 4, de fide loquens Apostolus dicit : In captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi : et cum maxime, ut dicit Damascenus, per sermonem eloquiorum divinorum ducatur homo in scientiam et cognitionem Dei, Apostolus, ad Hebr. iv, 2, dicit de quibusdam : Non profuit illis sermo auditus, non admistus fidei ex iis quæ audierunt.
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod si credere stricte capiatur, tunc creditur id quod in seipso non cognoscitur vel videtur, sed alterius testimonio cui mens inhaeret tamquam vero accipitur : et ideo medium est. Oportet enim, quod alterius testimonio inducamur ad accipiendum hoc quod in seipso non apparet. Unde ex illo magis probatur propositum, quam oppositum.
Ad ALIUD dicendum, quod ex illo non sequitur, nisi quod medium quoad nos sit certius quam extremum : et ideo non oportet, quin simpliciter sit incertius. Medium enim quoad nos certius : simpliciter autem incertius, et in omnibus illis argumentationibus est, quæ simpliciter certum probant ex nobis certo.
Ad ALIUD dicendum, quod medium
quod simpliciter notius est, simpliciter facit.cognosci ultima, et praesentia facit in cognitione. Et hoc est ideo, quia tale medium est causa et propter quid et quid dicens. Medium autem quod non est nisi adminiculans, non facit simpliciter praesentia extrema, sed secundum quid, secundum cognitionem scilicet umbrosam et tenebrosam, quæ absentium in se, praesentium autem in speculo et ænigmate potest esse. Et hoc est quod dicit Psalmus xvii, 12 : Posuit tenebras latibulum suum. Unde Glossa ibidem : « Tenebras posuit,ubi per fidem ambulamus, et non per speciem. »
Ad ALIUD dicendum, quod fides est argumentum effective et inductive, hoc est, arguens mentem et informans de non apparentibus ut mens illis innitatur, et ideo est medium coadunans. Et hoc modo nihil prohibet medium esse argumentum : quia sicut dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus : « Fides est lumen, locans credentes in veritate, et veritatem in ipsis credentibus1. »
Per hoc etiam patet, quod fides habitudinem loci habet ad non apparentia, et sic medium est : quia habitudo loci ad medium syllogisticum reducitur. Quod autem extrema conjungit, et qualiter praesentia facit, patet per praedicta.
Si autem aliquis objiciat, quod dicit Boetius, quod « argumentum est ratio rei dubiæ faciens fidem : » et sic fides est effectus argumenti, et non argumentum. Patet, quod æquivocatio est in argumento. Fides enim argumentum dicitur per similitudinem : quia sicut ratio in qua extrema medio conjunguntur, mentem arguit, sic et fides. Et sicut ratio mentem arguens, fidem facit conclusionis quæ dubia fuit : sic fides mentem de non apparentibus arguens, assentire facit non apparentibus. Unde, ad Hebr. xi, 7, de fide Noe loquens
<--- Page Split --->
Apostolus dicit : Fide Noe, responso arrupto de iis quae adhuc non videban- tur, metuens aptavit arcam, etc. Et infra, §. 27, de Moyse dicit, quod in- risibilem tamquam videns sustinuit. Unde Augustinus : « Argumentum in logicis facit fidem : in theologicis autem fides facit argumentum : quia mentem arguens facit assentire non apparenti- bus. »
Ad aliud dicendum, quod fides proprio loquendo non est scientia, sed potius est credulitas testimonio aliorum accepta. Aliquando tamen dicitur scientia propter certitudinis similitudinem in fide et scientia : quia scilicet utrumque certa est acceptio mentis.
Per hoc etiam patet solutio ad sequens.
Ad duo prima quae objiciuntur in contrarium, concedendum est.
Ad tertium dicendum, quod aliter acripitur fides et credulitas in philosophicis et in theologicis. In philosophicis enim, ut dicit Aristoteles in III de Anima, « opinio juvata rationibus fit fides. » Et dicitur fides habitus haerens uni parti contradictionis, tremens tamen et timums de altera parte propter rationis debilitatem, et ideo actum non ponit nisi credulitatis, et non est via vel medium ad sciendum, sed in diverso ordina scientia : scientia enim non fit nisi per causam, et non per probabile medium. In theologicis autem fides lumen est certissimam faciens adhaesionem et amensum : dicit enim Augustinus, quod credere est cum cognitione et admiratione assentire : » et ideo est via et medium ad scientiam veritatis divinorum.
ginatio autem et memoria absentium est in præsenti, quæ tamen fuerunt et esse possunt præsentia secundum sensum.
Ad aliud dicendum, quod Aristoteles Ad 2. dividit acceptionem secundum divisio- nem medii per quod aliquid accipitur ab intellectu composito, qui subjecto idem est cum ratione. Hoc enim me- dium vel est causa essentialis, vel pro- xima : et tunc acceptio est scientia. Aut non est causa, sed est signum proba- bile : tunc autem inclinatur ad unam partem contradictionis plus quam in aliam : et acceptio illius erit fides. Aut cum ipso est via in alteram partem con- traditionis : et sic acceptio est opinio, secundum quod etiam Boetius in Topi- cis dividit medium rationis in dubium ambiguum, et opinionem. Dubium enim dictum est quasi divinum, hoc est, dua- rum viarum : eo quod apud Latinos b pro v ponitur frequenter. Et est motus rationis interminatæ ad utramque par- tem rationis declinans et ad neutram rationem habens. Ambiguum autem ambas partes contradictionis ample- ctens est per æquales rationes : propter quod et ambiguum vocatur. Opinio autem motus rationis est in alteram par- tem per media probabilia : formidans tamen oppositum propter medii debili- tatem. Et hoc si multis et probabilibus rationibus juvatur, fides efficitur, sed non scientia : quia verum et essentiale medium et convertibile non habet. Fi- des autem in theologicis non est talis fides quæ per medium fit, sed lumen est quod ut medium non habens medium quo probetur, credentes locat in pri- ma veritate per assensum et certitudi- nem.
Ad id quod ulterius quaeritur, Si fides sit absentium ?
Dicendum, quod fides absentium diritur, non apparentium, quae in seipsis non suut, nec umquam fuerunt, nec erunt aliquando, nec possunt esse praesentia secundum cognitionem viae. Ima-
Ad ultimum dicendum, quod medium Ad 3. theoriae et theophaniae ad medium quod est fides, reducitur. Similitudines enim sunt, quibus oportet, quod homo innitatur per fidem. Omnes autem similitudines in quibus cognoscitur Deus, speculum di- citur et ænigma. In omnibus enim hu-
<--- Page Split --->
jusmodi non in se, sed in alio et tamquam alio testimonium perhibente de ipso cognoscitur Deus. Et hoc non est scientia, nisi scientia valde large accipiatur pro quibuscumque creditis, sive credantur propter causam propriam, sive credantur propter alienum infallibile testimonium.
MEMBRI TERTII
ARTICULUS II.
De comparatione cognitionis per gratiam ad comparationem cognitionis per naturam.
Secundo, Quæritur de comparatione cognitionis per gratiam ad cognitionem per naturam.
Videtur autem, quod non sit comparatio : eo quod fides excedit in infinitum.
Ea enim quæ supra rationem sunt, et rationem excellunt et incomparabilia sunt his quæ sunt sub ratione. Quæ autem fidei sunt, supra rationem sunt, ut dicit Dionysius in Ecclesiastica hierarchia, cap. de resurrectione : quæ de naturali cognitione sunt, sub ratione sunt. Ergo incomparabilis est cognitio per fidem ad cognitionem per naturam.
Adhuc, In cognitione per fidem innitimur non apparentibus et divinis propter se et super omnia : in cognitione autem naturali innitimur divinis propter aliud et non propter se, et super omnia : ergo incomparabilia sunt media : et sic sequitur, quod cognitiones incomparabiles sunt, quia media incomparabilia sunt.
Adhuc, In cognitione fidei fides est argumentum probans non probatum : in cognitione naturali fides est habitus probati, non probantis : probans autem non probatum, et probatum non probans sunt
incomparabilia : cognitio ergo per fidem, et cognitio per naturam, sunt incomparabiles.
Adhuc, Quod certificat per informationem et ut natura, magis certificat quam id quod per modum artis : quia dicit Aristoteles in II Ethicorum, quod « virtus arte certior est, eo quod magis imitatur naturam. » Fides autem per informationem certificat : cognitio autem naturalis per modum artis : incomparabiliter ergo certior est fides, quam cognitio naturalis.
Adhuc, Augustinus super illud Genesis, 1, 7 : Divisit aquas quæ erant super firmamentum, dicit, quod « major est scripturæ hujus auctoritas, quam omnis humani ingenii perspicacitas. » Certificatio autem fidei per auctoritatem est : quia dicit Augustinus, quod « credere debemus auctoritati, quod intelligimus rationi, quod opinamur errori. »
IN CONTRARIUM est :
Certius enim est illud quod videtur in lumine, et de quo cognoscitur quia est, et quid est, et propter quid est : quam illud quod videtur in tenebris, et de quo non cognoscitur nisi quia est, et quid est infinite, et quid non est. Per cognitionem autem naturalem ad minus creatura cognoscitur in lumine suorum principiorum et cognoscitur quia est, et propter quid est : de Deo autem non est cognitio nisi in tenebris, et quia est, et quid est non nisi infinite. Videtur ergo, quod per naturalem rationem certius cognoscatur aliquid, quam per fidem.
ULTERIUS quæritur, Si cognitio naturalis aliquid valet ad fidem ?
Et videtur, quod nocet.
Dicit enim Gregorius, quod « fides non habet meritum, cui humana ratio præbet experimentum : » ergo evacuat cognitio per rationes naturales meritum fidei.
Videtur etiam, quod inutilis sit : per dictum enim Augustinus super Genesim patet, quod nihil est certius fide :
<--- Page Split --->
incertius autem ad probationem certioris inducere, inutile est.
In contrariumhujusestquoddicitRi - chardusinlibrodeTrinitate : « Credosinedubiocuicumquequodnecesseesse , nontantumprobabilia , imoetiamnecessariaargumentanondeesse . » C r e - dendaautemnecesseestesse . Ergoadcredendasuntrationesprobabilesetne - cessariæ , quasutileestpropterstudiuminvestigare .
per gustum, sicut fit in raptu : et sub illa cognitio fidei, infima vero per rationem naturalem.
HisHABITIS , facilesolvereestobjecta . Patetenimjamsolutioadquinquepri - m a . Illaenimquatuorprimaproceduntexeoquodcertificatexnotiorisimplici - t e r , etquoadhocverumestquodcon - cluditurinomnibuseis . Quintumautemproceditexeoquodnotificatexnotioriperinformationem , etquoadhocverumconcludit .
« Solutio. Certitudo multiplex est. Est enim certitudo simpliciter et certitudo quoad nos : et certitudo quoad nos duplex, scilicet certitudo inclinantis ad actum, et certitudo rationis quasi arguentis. Et quaelibet istarum certitudinum ducit ad alterum minus certum. Certitudine ergo simpliciter nihil est adeo certum sicut Deus et divina. Ut enim dicit Augustinus in libro Soliloquiorum, « Deus in seipso est sol fulgens, splendens per virtutem, et fidem, et per scientiam, consilium, intellectum, et sapientiam donatam in cordibus credentium. » Unde ad Corinth. iv, 6 : Deus, qui dixit de tenebris lumen splendescere, ipse illuxit in cordibus nostris, ad illuminationem scientiae. Hoc modo certissima cognitionum est cognitio divinorum facie ad faciem, et sub illa cognitio per fidem, infirna vero cognitio per naturalem rationem. Est enim haec cognitio per certissimum secundum seipsum. Certitudo autem quae est quoad nos, ex notioribus est quoad nos, secundum quod animales sumus enutriti sensibus, ut dicit Augustinus. Et hoc modo nihil prohibet cognitionem per naturales rationes esse certissimam, et post hoc cognitionem fidei, et minime certam eam quae est facie ad faciem. Iterum certitudine informationis mentis vel conscientiae, certior est fides et cognitio quae per fidem est, quam aliqua cognitio quae est per naturales rationes, quae non nisi per modum persuasionis aliquid ostendit de credito sive de divinis. Et hoc modo certissima est cognitio
Adinquodobjiciturincontrarium , Adobject . dicendumquodhocproceditdecogni - tionequæestexprioribusquoadnos , etpermodumpersuasionis , noninforma - tionis : ethocmodoverumconclu - d i t .
Adinquodulteriusquæritur , satisAdquæst , beneresponderuntantiquiPræpositivusetGuileimusAltisiodorensis . Tresenimrationesassignaveruntpropterquasbo - numestquærererationescredendorum . Unaestutmeliuscognoscaturcreditum . Meliusenimcognoscitur , quodduabusviiscognoscitur , quamquoduna : etsicquodfideetrationecognoscitur , meliuscognosciturquamquodcognosciturfidesola . Secundaestpropterinductionemsimpliciumadfidem , quifaciliusindu - cunturperrationempersuasivam . AdRoman . x , 7 : Fidesexauditu , auditusautemperverbumChristi . Tertiaestproptercontradictioneminfideliumcon - vincendam , quinonpossuntconvincinisiperrationem , utdicitAugustinus , quodcumtalibusverbisetrationibusli - tigandumest : quiascripturamnonre - cipiunt . IPetr . i n , 1 3 : Paratisemperadsatisfactionemomniposcentivosra - tionemdeeaquæinvobisest , fideetspe . PropterhasrationesdicitPsalmusciv , 4 : QuæriteDominum , etconfirma - m i n i : quæritefaciemejussemper .
Angregoriumdicendum , quodsiali - quisinnitereturcreditopropterrationem , tuncevacuareturfideimeritum : sedquiahocnonest : sedsiinnititurcreditopro -
<--- Page Split --->
pter se, et rationem quaerit ad adminiculum, non evacuatur fidei meritum.
Ad 2. Ad aliud dicendum, quod non est inutile quaerere rationem : quia licet fides ex certioribus sit secundum se, tamen quoad nos utilis est ratio adminiculans. Ad object. Ad dictum Richardi dicendum est, quod nihil prohibet ad quodlibet creditum rationes esse necessarias : sed ille divinae sunt et nobis ignota, et ideo inquiri non possunt.
MEMBRI TERTII
ARTICULUS III.
Utrum in omni cognitione Dei necessarium sit medium per gratiam ?
Tertio quaeritur, An in omni cognitione Dei necessarium sit medium per gratiam ?
Et videtur, quod sic.
Intellectus enim intelligibile non accipit nisi per illustrationem intelligentiae, quae (sicut dicit Avicenna) illustrat super animas nostras, per cujus illustrationem potentia intellectualia fiunt actu intellectus. Si hoc ergo est in intellectis naturalibus quae sunt proportionata intellectui, videtur quod multo magis sit in his quae sunt supra naturam. Oportet ergo aliquod lumen descendens esse, per quod elevetur intellectus ad cognoscendum id quod supra se est : et sic in omni cognitione divina aliquod lumen oportet esse quo perficiatur intellectus : quod cum non sit naturae, videtur esse lumen gratiae.
Adhuc, In dispositione oculorum sic est, quod oculus minus adunatum habens visum, solem non respicit in rota.
Herodii autem oculus, qui magis adunatum habet visum, respicit. Ergo in oculo spirituali sic est, quod oportet in ipso aliquid recipi quo adunetur visus ejus ad videndum quod supra se est.
Adhuc, Nulla potentia receptiva recipit illud quod improportionabile est sibi, nisi per aliquod illi proportionetur. Intelligibile quod Deus est, improportionatum est intellectui nostro. Ergo non recipitur ab ipso nisi per aliquod quod intellectum nostrum intelligibili facit proportionabilem.
Adhuc, Videtur dicere Origenes in libro περὶ ἄρχον, tractans illud : Virtus Altissimi obumbrabit tibi. Dicit enim, quod obumbratio illa est imago virtutis Altissimi in Virgine, sicut umbra forma quae est in speculo. Parva quidem in se imago est maxima rei, cujus illa umbra est. Et sicut parvus infans secundum omnia lineamenta figura est patris, etiamsi ponatur quod pater esset infinitus. Si ergo intellectus cognoscendo concipiat Deum, videtur quod in omni cognitione divina necessarium sit aliquod simile cognito, quod perficiat intellectum ad concipiendum cognitum.
Adhuc, Aristoteles in III de Anima vult, quod non ex eodem formali intellectus noster accipit naturalia, metaphysica , et divina : ex formali tamen aliquo semper accipit. Divinissima autem sunt credenda. Formale ergo aliquid oportet esse per quod intellectus accipiat ea. Hoc etiam videtur dicere Psalmus xxxv, 10 : In lumine tuo videbimus lumen.
In contrarium est, quod in corporalised bus per se visibilia sine omni alio illuminante videntur. Ergo in intellectualibus similiter est, quod per se intelligibilia seipsis intelliguntur.
SOLUTIO. Ad hæc secundum prædieta s non est difficile solvere. Concedendum enim est, quod sine lumine illustrante intellectum nullius cogniti intellectus no-
<--- Page Split --->
iter possibilis perceptivus est. Per hoc enim lumen efficitur intellectus possibibilis oculus ad videndum : et hoc lumen ad naturalia recipienda, naturale est : ad credenda vero, gratuitum est : ad beatitientia autem, gloria est. Totum tamen gratuitum est, secundum quod gratia diritur omne illud quod superadditum est naturae. Hoc autem lumen sic descendens, non est aliquid conferens cognitio ut cognoscibile sit, sed est conferens cognoscentu ut cognoscere possit, et assimilatio est quadam cognoscentis et cogniti, sicut dicitur, I Joan. ii, 2 : Similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicut est. Et sicut dicit Augustinus in lib. IX de Trinitut, quod « in omni cognitione cum Deum novimus, fit aliqua similitudo Dei in nobis. »
Ert de tali lumine recepto in intellectio nostro concludunt prima tria argumenta.
Ad 12 quod dicit Origenes, dicendum quod adaptatio est, quae satis congruit intellectui concipienti secundum rei veritatem : tamen ostendere intendit qualiter parvus in carne et temporalis commensuratus Virginis utero, imago est immensi et aeterni Patris, æquans ipsum secundum omnia, secundum quod dicitur,
Isaïe, x, 22 : Consummatio abbreviata inundabit justitiam.
Ad 5.
Ad 10 quod objicitur in contrarium, Ad object. dicendum quod tale medium non obstat, nec interstat : quia non est nisi medium coadjuvans et disponens intellectum ad intelligendum. Unde non impedit, quin intelligibilia per se, et primo per se et sine medio intelligantur.