QUÆSTIO XII.

De rebus fruentibus et utentibus.

MEMBRUM I.

Utrum homines et Angeli sint res fruentes et utentes tamquam medii inter res utibiles et fruibiles 1 ?

nos, aut fruendo, aut utendo diligit nos 1. » Si fruendo, eget bono nostro : quod nemo sanus dixerit. Si utendo, tunc bonum nostrum refert ad aliud : et hoc verum est. Ille enim nostri miseretur, ut se perfruatur : nos autem nostri miseremur, ut illo perfruamur. Ergo Deus est de rebus fruentibus et utentibus : qui tamen non est medius inter fruibiles res et utiles.

Deinde quaeritur de fruentibus et utentibus.

Et primo de fruentibus.

  1. Dicit autem Augustinus, quod res quae fruuntur et utuntur, nos sumus, quasi inter utrasque, fruibiles scilicet res, et utiles constituti, et Angeli sancti. Et videtur esse diminutus : quia etiam Deus seipso fruitur, ut dicit Gregorius super illud Job, xl, 4 : Si habes brachium, sic : « Dum se fruitur, nullo bono indiget. » Res ergo fruentes comprehendunt etiam Deum.

  2. Adhuc, Augustinus in libro I Doctrina Christiana : « Cum Deus diligat

  3. Adhuc, Augustinus : « Ille usus quo nobis utitur Deus, non ad ejus, sed nostram utilitatem refertur : ad ejus vero tantummodo bonitatem. » Ergo Deus est de rebus fruentibus et utentibus.

  4. Ulterius etiam videtur data divisio non esse sufficiens : quia etiam insensibilia, vegetabilia scilicet, per se et super omnia innituntur dulci commixto : ergo fruuntur illo.

  5. Adhuc, Bruta diligunt cibos, et non referunt ad aliud : ergo fruuntur eis : ergo tam vegetabilia quam bruta sunt de rebus fruentibus : non ergo homines et Angeli tantum.

<--- Page Split --->

Quæst. 1. ULTERIUS quæritur, Si homo naturali dilectione frui potest ?

Et videtur, quod sic : diligere enim aliquis potest naturali dilectione et dilectionem non ad aliud referre.

Quæst. 2. ADHUC ulterius quæritur, Si homo in peccato existens frui potest ?

Et videtur, quod sic : quia in peccato existens aliquid diligit propter se, dilectionem ad aliud non referens : ergo fruitur secundum assignationem præinductamdefrui .

Sed contra. IN CONTRARIUM est, quod

  1. De perfectione patriae frui est, et non viæ : referre ergo ad aliud, viantis est et procedentis : non referre autem ad aliud, stantis et manentis. Frui autem est non ad aliud referre : ergo frui stantis et manentis est : hoc autem patriæ est : ergo frui patriæ est : non ergo vegetabilia vel bruta vel homines naturali dilectione vel in peccato existentes frui possunt.

  2. Adhuc, Videtur quod nec beati fruantur : fruens enim indiget fruibili : beatus autem nullo indiget : ergo frui non est beati.

Solutio. SOLUTIO. Ad hoc dicendum, quod si frui strictissime capiatur : tunc frui non est nisi ejus qui diligit aliquid propter se, in quo dilectionis gressum figit et terminum ponit : ita quod nec diligens habet ulterius quo referat dilectionem, nec dilectum ad aliud referri potest secundum se, nec secundum statum in quo diligitur. Et sic non potest aliquis frui nisi Deo concepto ab ipso ut est objectum gloriæ. Et sic verum est quod dicit Augustinus, quod « frui est solius patriæ et solius hominis et Angeli. » In his enim distinctum est fruens a fruibili per essentialem distinctionem : et non est quo referatur dilectio vel dilectum.

Ad 1. Et cum dicitur, quod Deus seipso fruitur, non est distinctio inter fruens et fruibile et fruitionem. Et ideo Gregorius

dicit : « Dum se fruitur, nullo bono indiget : » ipse enim est et sibi præsto est et fruens et fruibile et fruitio : et ideo non cadit in rationem medii, quod per privationem extremi fiat medium, sicut homo et Angelus. Et sic stat divisio Augustini, quod scilicet quædam res sunt quibus tantum fruendum est, ut Deus trinitas : quædam quibus tantum utendum est, ut mundus et in eo contenta : quædam autem quæ fruuntur et utuntur, ut homo et Angelus, quæ media dicuntur, quia ex utilibus pertingunt ad fruibilia.

Si autem frui communiter accipiatur : tunc frui est uti cum gaudio : et sic fruimur cognitis, in quibus voluntas est vel delectata conquiescit : et sic fruimur Deo in via, quem tamen non habemus nisi spe, ut dicit Augustinus. Et in quantum fruimur ipso, peregrinationem nostram tolerabilius sustinemus, et ardentius finiri cupimus. Quamvis enim dilectum in tali fruitione ad aliud referibile non sit, dilectio tamen fruentis ad aliud tendit secundum statum, sicut sentiens dulcissimum per odorem, tendit ad saporem ejusdem et gustum. Et ideo dicit Augustinus, quod « sic fruendo peregrinationem nostram finiri cupimus, ut scilicet de odore ad gustum perveniamus. » Cantic. 1, 3 : Curremus in odorem unguentorum tuorum. Ad Philipp. 1, 23 : Desiderium habens dissolvi, et esse cum Christo, multo magis melius.

Ad hoc quod objectum est, quod Deus utitur nobis, dicendum quod hoc verum est et in via et in patria : quia omne bonum quod ad nostram utilitatem facit in nobis, de sui natura et naturali ordine, refertur ad bonitatis suæ gloriam. Et vult, quod etiam a nobis ad gloriam suam referatur. Est enim sua bonitas causa efficiens, et causa formaliter exemplaris, et causa finalis omnis boni. Et secundum quod est efficiens, percipitur bonum ejus : secundum quod est forma exemplaris, determinatur ad esse boni : et secundum quod est finalis, convertit

<--- Page Split --->

ad primam bonitatem ut sit perfectum in actu et operatione boni. Et tale bonum vocavit Plato ethmagium sive sigillum boni, ex quo ut causa fiunt boni formae : et per idem ut impressa sigillata determinantur ad sigilli formam et similitudinem : per relationem autem sigillati ad sigillum perfecta determinatur imitatio sigillati ad sigillum.

  1. AD ALIUD dicendum, quod si frui proprie accipiatur, non est nisi in eo bono quod per se pascit, et quod summum bonum est, et quod nec ad aliud refertur, nec referibile est : unde vegetabilia non fruuntur nisi secundum quid : quia ad aliud non referunt : secundum quid autem fruitio, fruitionis simpliciter rationem non habet.

  2. Eo modo dicendum est ad sequens quod de brutis inducitur.

ipsum, sine quo beatus esse non possit, talis indigentia simpliciter indigentia est, propter quam a creatore motus taliter indigentibus adhibitus est, ut ex notu acquirant quod in seipsis non habent, ut in II de Cælo et Mundo dicit Aristoteles. Et tali indigentia non indiget beatus. Est autem indigentia exigentiae, qua etiam intrinsecis sibi quis indiget, ut secundum ipsa agat vel patiatur, sicut dicimus ædificatorem indigere practico intellectu et manu : quorum tamen utrumque habet intra se, indiget tamen eis ut secundum ipsa agat, quia exiguntur ad operationem ipsius. Et sic fruens indiget fruibili, et beatus beatificante, et homo humanitate, et albus albedine : quia talis indigentia statui perfectionis in nullo repugnat.

  1. AD ID autem quod ulterius quaeritur de naturali dilectione, dicendum quod naturalis dilectio non est tam fortis ut inhasionem fruitionis simpliciter facere possit. Ex naturalibus enim procedit, quae sui natura ad gratuita et glorificantia ordinata sunt ut perficiantur. Frui autem proprie est delectari in bono circa operationem non impeditam, nec ex parte delectantis, nec ex parte delectabilis. Unde taliter frui, nec est frui propriissime dictum, nec communiter dictum.

  2. AD ALIUD dicendum, quod in peccato mortali aliquid diligens, contrarium tali dilectioni habet in seipso : et ideo delecatio non potest esse operationis nullo modo impeditae. Propter quod taliter diligere non est frui nisi secundum quid.

  3. AD ILLUD quod in contrarium objicitur, dicendum, quod frui non est via nisi communiter, vel secundum quid acceptum.

AD ALIUD dicendum, quod cum dicitur quod beatus nullo indiget quod sit extra

MEMBRUM II.

Utrum homo vel Angelus utens sit in patria ?

Secundo, Quaeritur de utentibus. Et quaeritur, Utrum homo vel Angelus utens sit in patria ?

Et videtur, quod non.

  1. Uti enim est ad aliud referre : quod viatori et via convenit, et non patriae. Utens enim ex eo quod refert, procedit in id ad quod refert, et sic viando proficit per dilectionem. In patria autem existens dilectionis gressum jam fixit : quia in termino est, et non est quo ulterius diligendo procedat. Ergo videtur, quod patriae non sit uti.

  2. Adhuc, Dicit Augustinus in libro I de Doctrina Christiana, quod « mundus iste nobis proponitur in usum, ut per ea quae facta sunt intellecta invisibilia Dei conspiciantur 1 : et sicut scalæ gradus per

conspicuntur.

<--- Page Split --->

quem ad invisibilia ascendamus, nobis proponitur 1. » Dicit autem Bernardus in libro V de Consideratione : « Quid opus est scalis tenenti jam solium 2 ? » Ergo ei qui in solio stat invisibilium Dei, et jam fruitur ipsis, non proponitur mundus ad usum : beati autem sic stant in solio : ergo non utuntur, sed fruuntur.

  1. Adhuc, Omnis utens volubiles habet cogitationes, ut dicit Augustinus : et discursas disciplinas, ut in Caelesti hierarchia dicit Dionysius : volvitur enim et discurrit ab uno ad aliud, ut ex pluribus accipiat unum, in quo gressum figat et considerationis et dilectionis. In patria autem talis cogitationum non est volubilitas, ut dicit Augustinus », nec sunt discurse disciplinae, ut dicit Dionysius : sed est unum simplex quod unice et simpliciter et immaterialiter et immobiliter et indiminute et continue et intemporaliter simplici et immateriali et perfecto innititur intellectui, circa quod immobiliter stat intellectus et affectus per contemplationem et dilectionem. Ergo videtur, quod usus non sit in patria.

Sed contra. In contrarium hujus est, quod

  1. Angeli in patria existentes cognitiones habent matutinam et vespertinam, et vespertinam referunt ad matutinam : uti autem est ad aliud referre : ergo Angeli utuntur in patria : et beatitudo hominis est ut beatitudo Angeli : ergo et homines utuntur.

  2. Adhuc, Jam habitum est, quod Deus utitur nobis diligendo nos, et tamen se fruitur : ergo frui et uti se computantur.

  3. Adhuc, Apocal. iv, 10, dicitur, quod viginti quatuor seniores coronas suas mittebant ante pedes sedentis in throno. Et vult dicere, quod beatitudinem suam referebant in summum regem. Uti autem est bonum acceptum ad aliud referre. Ergo beati etiam in patria sua beatitudine utuntur : et sic usus est in patria.

Solutio . Dicendum, quod sicut frui, ita et uti dupliciter dicitur : propriissime, et communiter. Propriissime uti, est ab uno in aliud procedere quod extra ipsum est, et tali processu, quod et procedens proficiat ad ulterius per dilectionem, et etiam id ex quo procedit ut via ducat in aliud. Et hoc modo usus non est nisi viae. Et hoc modo Deus non utitur, nec Angelus, nec homo in patria, nec hoc modo Deo et Angelo mundus ut scala proponitur.

Et de tali usu procedunt primo inductæ rationes : sic enim utens et contemplando et diligendo proficit.

Dicitur etiam uti communiter, scilicet unum acceptum per intellectum et affectum solo actu intellectus vel affectus ad aliud referre. Et sic semper inferius refertur ad superius et in patria et in via. Et sic uti est in patria, et non contrariatur ad id quod est frui. Et sic Deus utitur nobis, et Angeli visionem vespertinam ad matutinam, et beati suas coronas referunt ad sedentem super thronum. In tali autem usu non est cogitationum volubilitas : sed intellectus contemplans stat circa unum et idem, in se scilicet et in creatis acceptum et secundum esse quo est in creaturis, ad se secundum esse quod habet in seipso relatum : quod non est discursa disciplina, sed a Dionysio vocatur « circularis contemplatio ab eodem per idem in idem redeundo procedens. »

Et de hoc usu secundo inductae rationes procedunt.

Recapitulandoautem dicimus, quod ex dictis jam patet, quod tota theologia circa signa et res est : et quod res in tria dividuntur, scilicet in res quibus fruendum est, et res quibus utendum est, et res quae utuntur et fruuntur.

<--- Page Split --->

Et inter res quibus utendum est, quaedam sunt per quas sicut formas et dispositiones vel sicut per instrumenta fruimur et utimur, sicut virtutes quae deserviunt ut instrumenta. De his ergo oportet doctrinam tradere.

Et primo de rebus in tribus primis libris, et postea de signis et signatis in quarto libro, in quo ista doctrina complebitur.

Signum autem quamvis propter modum signandi oppositum dividat id circa

quod est theologia cum re ex opposito, tamen secundum substantiam ad rem reducitur, et sub utili continetur. Et quamvis in accipiendo scientiam Dei, signi usus sit ante rei significatae acceptionem : tamen in tradendo scientiam sive doctrinam, signi ratio determinabilis non est nisi determinata re cujus signum est : signum enim ad rem refertur, res autem utibilis ad fruibilem, et utens et fruens ad fruibile referuntur.

<--- Page Split --->