QUÆSTIO XI.
Utrum omnibus quae sunt in mundo utendum sit' ?
Deinde quaeritur de utili, Utrum omnibus quae sunt in mundo, utendum est ? sicut dicit Augustinus in libro de Doctrina Christiana, quod « utendum est hoc mundo, non fruendum, ut invisibilia Dei per ea quae facta sunt, intellecta conspiciantur . » Et ibidem : « In omnibus rebus illae tantum sunt quibus fruendum est, quae aeternae et incommutabiles sunt : caeteris autem utendum est, ut ad illarum perfruitionem perveniiatur 2. » Omnibus ergo operibus naturea, gratiae, et gloriae, utendum est, et non fruendum.
CONTRA hoc est, quod
Uti perficitur ab opere nostro. Non autem omnes res naturae, gratiae, et gloriae, subjacent operi nostro : non enim sunt operabiles per nos : non ergo omnes res mundi subjacent ei quod est uti.
Adhuc, Quædam creaturæ videntur contrariari usui. Sapient. xiv, 11 : Creaturæ Dei in odium factæ sunt, et in tentationem animabus hominum, et in muscipulam pedibus insipientium. Creaturæ ergo quædam impediunt usum.
Adhuc, Omnis actus voluntatis creatura est : referendus est ergo ad aliud obtinendum quo fruendum est. Aut ergo referibilis est, et refertur : et tunc meritorius est. Aut nec referibilis, nec refertur : et tunc peccatum mortale est : quia quo aliquis non utitur, illo fruitur si diligit illud, ut dicit Augustinus. Aliter enim non diligeret illud. Et sic sequitur, quod nullus actus voluntatis sit veniale vel indifferens, quod est inconveniens.
Adhuc, I ad Corinth. x, 31 : Sive manducatis, sive bibitis, sive aliud quid
4 Cf. Comment. B. Alberti in I Sententiarum Dist. I, Art. 13. Tom. XXV hujusce novae editionis, pag. 31.
2 S. AUGUSTINUS, Lib. I de Doctrina christia-
<--- Page Split --->
facitis, omnia in gloriam Dei facite. Hoc est praeceptum : omnia ergo referenda sunt ad gloriam Dei : si non referantur, abusus est. Abusus autem et perversitas humanæ vitæ peccatum est : peccatum est ergo quidquid de creaturis ad gloriam Dei non refertur quod in usum venit. Si enim diligitur, ut dicit Augustinus, aut diligitur dilectione fruitionis, aut usus. Si diligitur dilectione fruitionis, perversitas est. Si autem non refertur, abusus est, et sic semper peccatum est.
Solutio. Solutio. Dicendum, quod omni creatura utendum est, dummodo sit simpliciter creatura terminus actus creationis, et non sit peccato depravata, per quod usui contrariatur, sicut diabolus, et peccatum secundum quod peccatum in actu vel habitu consistit, dicunt ens vitio depravatum : quæ depravatio repugnat usui. In nulla enim creatura finis dilectionis ponendus est : eo quod finis non est, sed vanitati subjecta. Ad Roman. vn, 20 : Vanitati creatura subjecta est. Unde in quantum tali depravationi subjacet, quæ est peccatum, ad summum bonum obtinendum referri non potest : et ideo hoc modo utendum non est creatura. Per accidens et ex casu tamen uti quis potest peccato vel diabolo in quantum per pænitentiam peccatum ad memoriam revocatum, acutiorem facit compunctionem, et diabolus vel tyrannus affligens auget patientiæ meritum, et eminere facit virtutem ad majoris meriti coronam. De primo, ad Roman. vn, 28 : Scimus quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum. Glossa : Etiam peccatum. De secundo, Jacob. 1, 12 : Beatus vir qui suffert tentationem, quoniam cum probatus fuerit, accipiet coronam vitæ. Beatus Bernardus, Serm. 17 super Cantica : « Jucundum judicium, ut superbus ille humilium malleator, eisdem ipsis nesciens fabricet coronas perpetuas, impugnando omnes et omnibus succumbendo. »
AD PRIMUM ergo dicendum, quod licet quaedam creaturæ mundi operibus nostris non subjaceant quantum ad essentiae productionem, et quantum ad effectus et operationes suas : subjacent tamen in quantum circa eas operamur sicut circa signa et dispositiones ad beatitudinem, et utimur eis, et utiles sunt.
AD ALIUD dicendum, quod creaturæ in quantum creaturæ, hoc est, in quantum substant actui creationis, non contrariantur usui. Genes. 1, 31 : Vidit Deus cuncta quæ fecerat : et erant valde bona. Sed aliquando habent pronitatem ad malum ex parte nostra, in quantum scilicet concupiscibiles sunt, vel instrumenta deceptionis. Et sic non ex se, sed ex nobis factæ sunt in odium, hoc est, ut homines odiosi fiant ex eis, et in muscipulam sive deceptionem pedibus insipientium, et non sapientium. Hujus exemplum est formosa mulier, quæ nullum allicit ad peccandum : quæ tamen adspecta propter pravitatem alterius efficitur occasio libidinis et fomitum.
Ad aliud dicendum, quod omnis actus voluntatis vitio non depravatus, referibilis est ad gloriam Dei : et si refertur, meritorius est. Sed si nec referibilis est, habens in se contrarium relationi, nec refertur, peccatum mortale est. Si autem non refertur, et referibilis est, non habens in se contrarium relationi, sed dispositionem ad contrarium, quæ impedit actualem relationem, non habitualem, peccatum veniale est. Si vero non refertur, nec formam habet virtutis qua de necessitate referatur, nec tamen habet contrarium relationi, nec dispositionem ad contrarium, actus otiosus vel indifferens est. Cujus exemplum dicit Boetius esse motum digiti sine causa necessitatis vel utilitatis. Hoc tamen in theologia peccatum esse dicitur hoc modo, quo vanum dicitur esse peccatum et otiosum. Matth. xii, 36 : Omne verbum otiosum quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die judicii. Gregorius super idem verbum : « Otiosum est,
<--- Page Split --->
quod caret ratione justae necessitatis et piae utilitatis. » Apud ethicum tamen et maxime civilem hoc indifferens est.
AD ALIUD dicendum, quod verbum Apostoli non sonat praeceptum, sed ordinem et habitudinem eorum quae referen-
da sunt in Deum, hoc est, quod nihil fiat quod contrarium sit relationi. Et ideo si non referatur aliquando, non sequitur, quod sit mortale peccatum : habet enim dispositionem ad contrarium, et non semper formam contrarii.