QUÆSTIO VII.
De frut.
MEMBRUM I.
Quid sit frui genere, utrum scilicet actio, vel passio ?
QUÆREMUS ergo primo, Quid sit frui genere, utrum actio, vel passio ?
Et videtur passio esse :
Frui enim delectabiliter, pasci est, et intus refici, et quasi saginari : pasci autem et refici et saginari, passiones sunt et non actiones : ergo frui in genere passionis est.
Adhuc, Ratione delectationis intus saginantis dicitur fruitio : delectatio autem omnis passio est : ergo fruitio est passio.
<--- Page Split --->
Adhuc. Fruitio est illatio in fruentem, agente in eum fruibili : passio autem est effectus illatioque actionis, ut in Sex principiis dicitur : ergo frui pati est, et fruitio passio.
Adhuc, Fructuum sive fructibilium est fruitionem facere : et ideo fructus dicuntur, quia delectant sancta et sincera delectatione possessores suos. Non autem faciunt nisi in fruente. Cum ergo fruentis sit frui, frui erit pati et non agere.
Adhuc, Ad Galat. v, 22, super illud : Fructus autem Spiritus, dicit Ambriosius in Glossa, quod « virtutes fructus dicuntur, quia delectant sancta et sincera delectatione possessores suos. » Id autem quod delectat, delectationem agit in eum qui delectatur. Et qui delecatur, facta in se delectatione delectatur, et eo ipso fruitur : sic autem patitur : Cum autem fruitio sit ejus qui delectatur, fruitio passio est, et non actio, cum delectatio actio delectantis sit in eum qui delectatur.
Adhuc, Jacobi, v, 7 : Ecce agricola exspectat pretiosum fructum terrae, patienter ferens donec accipiat temporaneum et serotinum. Videtur ex hoc elici, quod fructus sit pastura in ultimo quod intenditur per laborem. Ultimum ergo dulce intentum agens est fruitionem : et illius non est frui, sed potius fruentis eo est frui : et cum in illo frui sit pati, frui pati est, et fruitio passio.
In contrarium esse videtur, quod 1. Frui felicitas est, ut quidam dicunt : felicitas autem operatio est et actio, ut dicit Philosophus in I Ethicorum : ergo frui operari est et agere.
- Adhuc, Ultima perfectio uniuscujusque non potest esse passio, sed actio : quia passio dispositio est imperfecti, actio autem perfecti.Cum ergo frui situltimo perfecto et ultima perfectione,videtur quod frui actio sit, et non passio.
Solutio. Ad hoc dicendum, quod secundum substantiam et esse, frui pro cer-
to passio est : sed est passio circa operationem sanctam. Cum enim intellectus sive intellectualis natura sublimata per gratiam et gloriam in ultimum finem boni se extendit, ita quod immediate per intellectum contingit primum et optimum et dulcissimum, et in toto opere intentum : tunc in intrinsecus sui sugens illud, et intus se reficiens et saginans fruitur : et sic fruitio est passio circa operationem intellectus : cum tamen substantia et esse fruitionis in ratione passiosionis consistat, et non actionis, nisi hoc modo sicut circa quod est.
Et per hoc jam patet solutio ad objecta.
Ad primum ergo dicendum, quod hoc modo quo frui passio est, in primo delectabili passio est, circa operationem tamen intellectus : quia primum delectabile per intellectum conjungitur.
Similiter ad secundum dicendum, quod ratione delectationis quae passio est illata a delectabili, fruitio est passio, et frui optime pati.
Similiter dicendum ad tertium : illatio enim est agentis, et sic passio.
Ad quartum dicendum, quod fructuum est facere passionem delectationis : sed fructus dicitur hoc modo fruibile, quo quis fruitur et ingerit delectationem.
Ad quintum dicendum, quod hoc modo virtutes dicuntur fructus secundum Ambrosium : quia talem ingerunt delectationem, quae passio est in fruente : sed haec est fruitio quo, sive secundum quid, et non simpliciter. Simpliciter enim frui non contingit nisi simpliciter optimo, quod solus Deus est.
Ad ultimum dicendum, quod per auctoritatem Jacobi non potest haberi, nisi quod fruitio est in ultimo bono et delectabili per omnes operationes intento : et jam hoc concessum est.
Ad illud quod objicitur in contrarium, Ad object. dicendum quod felicitas secundum suum nomen et rationem non est fruitio : felicitas enim sive sit activa, sive contemplativa, ab optima et optima virtutis quae
<--- Page Split --->
connaturalis et propria est, perficitur operatione et nominatur et definitur. Fruitio autem determinatur a passione quae est circa illam : et illa est talem operationem consequens, ut notat Philosophus in X Ethicorum, ubi dicit, quod delectatio quae est ex contemplatione diametri, quod est asimeter costae, non habet contrarium : non enim esset delectatio ex tali intellectuali operatione, nisi esset ad ipsam. Unde quando dicit Philosophus, quod delectatio est operatio proprii et connaturalis habitus non impedit a, definitio data est per causam. Per intellectus enim operationem intelligibile in luce intelligentiae secundum actionem factum, summe conveniens est intellectui : quia facit ipsum in forma optimi perfectivi ipsius : et ideo tunc fruitur et delectatur : quia dicit Dionysius, quod « delectatio est convenientis cum convenienti. » Cum enim recipit conveniens per intellectum, undique dilatat se et diffundit, ut undique in intimis recipiat : et ubicumque recipit, floret in recepto, in hoc quod ad similitudinem recepti formatur. Et ideo dicit Michael Ephesius, quod « delectatio est dilatatio et diffusio et refloritio nature super conveniens receptum. »
MEMBRUM II.
Quid sit in specie frui ?
Secundo quaeritur, Quid sit in specie frui ?
- Ex quo enim circa operationem est, erit circa aliquam operationem. Et videtur, quod sit circa operationem intellectus.
Ex quo etiam optima passio est, erit circa optimam et connaturalissimam
operationem : haec autem intellectualis est : ergo fruitio passio est circa intellectualem operationem.
Adhuc, Dicit Augustinus, quod « visio est tota merces. » Merces autem consistit in fruitione. Ergo frui circa visionem est : et non circa sensibilem : ergo circa intellectualem.
Adhuc, Hoc jam in prahabito membro probatum est.
IN CONTRARIUM :
Dicit Augustinus in libro X de Trinitate : « Fruimur cognitis, in quibus ipsis propter se voluntas delectata conquiescit 2. » Ergo frui secundum operationem voluntatis est, et non intellectus contemplativi, ut dictum est.
Adhuc, Frui dicit quietationem appetitus et desiderii : non quietatur autem appetitus nisi in optimo appetibili : antequam enim sit in uno illo, semper procedit ab uno in alterum. Cum ergo ultimum et optimum appetibile non sit objectum intellectus, sed voluntatis, videtur quod frui circa operationem voluntatis est, et non intellectus.
SOLUTIO. Hoc solvere non est difficile : voluntas enim in rationali natura intellectui conjuncta est, sicut conjunctum est id quod facit motum ei, quod nuntiat et determinat ad quod movendum sit ei quod movetur. Unde sicut in sensibili natura apprehendens et aestimans de nocivo vel convenienti nuntiat et determinat id ad quod movendum sit, vel a quo fugiendum, et conjunctum sibi appetitum movet ad illud, vel fugit ab eo, movetur autem impetum faciendo in illud : ita ex parte intellectualis naturae intellectus nuntiat, et voluntas impetum facit. Unde Philosophus in Topics et in III de Anima : « In ratione voluntas fit, in sensu autem desiderium et animus. » Et cum intellectus non nuntiat sibi nisi per intelligibile apprehensum, et per hoc nun-
<--- Page Split --->
tium fit voluntati, oportet quod intellectus et voluntas unum sint in radice. Unde frui prout passio est, voluntatis est: prout autem consideratur in operatione circa quam est, intellectus est: et non nomen accipit et speciem a passione voluntatis nisi prout relata est ad operationem intellectus: et ideo nomine unius alicujus potentiae non potest nominari: non enim dicitur esse intellectus, vel voluntatis: sicut nec scientia nomine alicujus potentiae nominatur: non enim rationis est simpliciter et absolute, sed est rationis formatae ex principiis.Et similiter
frui passio est voluntatis, sed intellectus operatione formatae.
Et sic patet solutio qualiter suprema et optimae potentiae est actus.
Ad secundum dicendum est, quod hoc modo visio per intellectum tota merces est: hoc enim intelligitur de visione quae conjunctam habet delectationem: et haec est visio amati et habiti, quae est secundum aliquid in intellectu secundum substantiam ejus quo fruimur: secundum esse tamen et formale fruitio in voluntate est.
Et per hoc patet solutio ad totum.