QUÆSTIO VI.
Ad quid sit theologia tamquam ad causam finalem ?
Sexto secundum principalem divisionem quaeritur, Ad quid est sicut ad finem?
Si enim sapientia est, sicut in praehabitis dictum est, sequitur quod finis ejus intus est sciendi gratia. Sequitur etiam, quod aliae omnes, quamvis forte ad actus humanos magis sint necessaria, potior tamen nulla est : utrumque enim probatur in primo primae philosophiae de sapientia.
Adhuc, Finis secundum quod est
finis omnium, ad finem esse non potest : sequeretur enim, quod aliquid in exsecutione esset ultimius ultimo, et aliquid in intentione esset prius primo : quorum utrumque impossibile est. Dicunt autem omnes Philosophi, quod theologia est finis omnium scientiarum, quae in omni scibili intenditur prima, et per omne scibile accipitur ultima. Propter quod dicunt Avicenna et Algazel, quod in omnibus scientiis adepti, in hac tamquam in ultimo perfectivo Philosophi vitam finie-
<--- Page Split --->
runt. Cum igitur sit finis omnium, non erit ad aliquem finem.
- Adhuc, Hoc idem probatur ex libertate hujus scientiae : et utemur ratione Aristotelis in primo primae philosophiae, ubi dicit, quod multipliciter humana natura ancilla est, scilicet tam secundum corpus, quam secundum animam. Secundum corpus, propter ancillationem quaerit mechanicas, ut aedificationem, lanificium, coquinationem, et hujusmodi : et quod ad ancillandum quaeritur, liberum esse non potest. Secundum animam autem ancilla est, et secundum hoc quaerit sermanicales et logicas scientias, ut ancillentur ad sciendi adminiculum et modum sive addiscendi.Physicas autem scientias quaerit, ut in his corpus physicum cognoscat, et corporis physici passiones. Sed quia substantiam cujuslibet physici consequitur quantitas et figura, quaerit mathematicas, ut in his certitudinem continuì et discreti et figurarum cognoscat proportiones. Has autem quaerere non potest, sicut nec physicas, nisi referendo ad principia ex quibus causantur. Principia autem illa in ipsis non sunt, sed in illa quae principium considerat : haec autem est theologia, ut dicit Philosophus : omnes ergo ancillantur ad istam, et nulla perfecta ratione libertatis libera est, nisi ista sola, quae ad nihil aliud refertur quod sit extra ipsam. Dicit enim Philosophus in primo primae philosophiae, quod liberum dicimus, quod causa sui est, hoc est, qui ad nullum ut sit habet respicere. Sola ergo libera est et sola sui causa est, et ex hoc sapientia est.
In contrarium hujus est, quod scientia in eo quod de simpliciori est et magis ultimo, uniformior est. Ergo a destrucione consequentis, quae omnibus multuformior est, in se non habet simplicissimum et ultimum de quo sit. Est autem hsec multiformis, ut patet per prahabita. Ad Ephes. in, 10 : Ut innotescat principiibus et potestatibus in coelesti-
bus per Ecclesiam multiformis sapientia Dei. Osee, xii, 10 : Ego visionem multiplicavi, et in manibus Prophetarum assimilatus sum. Constat autem, quod multis visionibus revelatum, et multis operibus et rebus assimilatum, uniforme non est. Ergo non est de uno primo et ultimo simplici.
SOLUTIO. Ad hoc dicendum, quod est finis intra, et finis extra. Finis intra in ipsa scientia est, et finis extra in sciente. Et sicut probatum est in primis rationibus, impossibile est, quod haec scientia finem in aliis scientiis habeat, sed ipsa finis aliarum scientiarum est, ad quam omnes aliae referuntur ut ancillae. Et hoc modo sola libera est : omnibus enim existentibus et suffragantibus nobis et ad voluptatem et ad necessitatem, ista post omnia habita et in omnibus habitis quaeritur : et ideo libera est, et domina est, et sapientia, et in omnibus potior.
Ad uo quod in contrarium est, dicendum quod multiformis est propter nos, et non propter seipsam, ut patet per prius habita : materialem enim nostrum intellectum non instrueret, nisi multiformis esset. Et tam simplex est scibile ejus, quod sicut dicit Augustinus, « mentis humanae invalida acies in tam excellenti luce non figitur, nisi ipsa lux multiformis et umbris involveretur. » Unde multiformis ejus ex eadem causa est, propter quam etiam in particularibus tradita est, secundum quod omnis practica stat ad opus, et ex particularibus facilius instruitur rustica concio. Finis autem in sciente, potius finis est studii, quam scientiae. Et ille triplex est, proximus scilicet operi, ut habeatur notitia theologicorum. Secundus proximus perfectioni, ut ex hoc quis perfectus sit ad actus felicitatis contemplativae. Ultimus ut ex hoc per habitum beatitudinis creatae beatitudinem increatam in prima veritate consequatur.
<--- Page Split --->