QUÆSTIO V.
Quis sit modus proprius theologie ?
Quinto, Secundum divisionem principalem de modo theologiae proprio quaeritur.
Et quaeruntur quatuor.
Primo enim quaeritur, Si habeat modum scientiae vel artis ?
Secundo, Si habeat modum certiorem aliis scientiis, vel non ?
Tertio, Si habeat modum argumentationis ?
Quarto, Quæritur de quatuor modis ejus qui assignantur a Sanctis.
MEMBRUM I.
Utrum theologia habeat modum scientiae vel artis ?
Primo ergo quaeritur, Si habeat modum scientiae vel artis ? Et videtur, quod non.
- Omnis enim scientiae modus definitivus est, et divisivus, et collectivus. Si enim ex prioribus manifestet incomplexum secundum essentiam, definitivum habebit modum. Si autem ex posterioribus incomplexam manifestet potestatem, divisivum habebit modum. Si vero complexum declarare intendat, oportet hoc fieri colligendo terminos et propositiones ad formam syllogisticam, vel alterius ratiocinationis quæ ad syllogismum reducibilis est.
Item, Cum ars sit factivum principium cum ratione, ut dicit Aristoteles in VI Ethicorum, oportet quod medium artis, ut ibidem dicit, sit ratio recta regulans opus : propter quod dicit Tullius, quod « ars est collectio principiorum ad eumdem finem tendentium : » hoc quod rectam rationem vocavit, vocans principia : et hoc quod Aristoteles vocat opus, vocans finem. Et hoc modo non procedit sacra Scriptura, sed potius historice, vel parabolice, vel etiam metaphorice, ut dicit Dionysius in libro de Calesti hierar-
<--- Page Split --->
chia, dicens, quod poetice procedit sub tegumentis metaphoricis 1. Videtur ergo, quod modus sacre Scripturae nec scientialis, nec artificialis sit.
Adhuc, Metaphoricis sive transumptis uti peccatum est in scientialibus et artificialibus, ut dicitur in II Topicorum. Talibus autem maxime utitur sacra Scriptura. Ergo videtur, quod non procedat scientificiiter vel artificialiter.
Adhuc, Scientiae et artis est procedere per sermones manifestos : sacra autem Scriptura traditur in sermonibus mysticis et occultis : modus igitur sacra Scripturae scientificis et artificialis non est.
agnus peditat, et elephas natat : » vocans agnum pium et simplicem, qui quasi peditando de virtute in virtutem proficit in exemplari doctrina, qua» particulariter et sensibiliter proponitur, ex qua quasi paradigmate rudium accipitur informatio. Elephantem vero vocat sapientem et litteratum, qui ad profunda sapienti» qua» colligitur in particularibus, non attingit.
Ad ALIUD dicendum, quod sicut ante habitum est, noster intellectus conjunctus est continuo et tempori : et ad manifestissima habet se sicut oculus vespertilionis, qui non comprehendit lumen nisi mixtum tenebris : propter quod simplicissima et manifestissima format imaginabiliter et sensibiliter, ut ex his quasi manuductus et anagogice elevatus, tandem attingat ad invisibilia et simplicissima, ut de illis secundum modum sibi possibilem accipiat notitiam aliquam. Unde Gregorius super illud Matthæi, xiii, 44 : Simile est regnum caelorum thesauro, sic dicit : « Cælorum regnum, fratres charissimi, idcirco terrenis rebus simile dicitur, ut ex his quæ animus novit, surgat ad incognita quæ non novit : quatenus exemplo visibilium se ad invisibilia rapiat, et per ea quæ usu didicit, quasi confortatus incalescat. » Et ideo dicit Boetius, quod « difficile est nostro intellectui aliquid intelligere nisi per modum puncti.» Et Dionysius in libro de Cælesti hierarchia : « Impossibile est nobis aliter lucere divinum radium, nisi varietate sacrorum velaminum anagogice circumvelatum, et his quæ secundum nos sunt providentia paterna connaturaliter nobis et proprie præparatum 2. » Jn omnibus enim talibus, ut dicit Augustinus in libro XII super Genesim ad litteram, illud quod figurative et quasi materialiter pingitur in sensu vel imaginatione, immateriali luce et infigurabili splendet intelligentia. Hinc est, quod theologia de in-
Quod concedendum est. Sicut enim ante diximus, sacra Scriptura cum sit scientia secundum pietatem et necessaria ad salutem, practica est : et quia practica est, et practica scientia stant ad opus, ut dicit Aristoteles in I de Anima, eo quod opus conclusio est practica scientia, ut dicit Aristoteles in VII Ethicorum, propter hoc in particularibus operibus tradita est, ut quasi exemplariter rusticam instrueret concionem. Omnibus enim necessaria est ad salutem et sapientibus et insipientibus. Ad Roman. I, 14 : Sapientibus et insipientibus debitor sum. Et ideo modo qui competit omnibus tradi debuit. Modus autem scientificis et artis non omnibus competens est. I ad Corinth. viii, 7 : Non in omnibus est scientia. Tamen quia in particularibus latent theoriae universales, multa a patribus pulcherrime extracta sunt et scientificiiter tradita et artificiose in originalibus eorum, sicut patet in libris beatorum Dionysii et Augustini, Gregorii et aliorum. Et sic fit quod dicit Hieronymus quod « in eadem scientia aliter doctus, aliter sentit indoctus : et tamen utrobique sentit ad ædificationem. » Unde Gregorius : « Sacra Scriptura fluvius est, in quo
<--- Page Split --->
cómprehensibili luce agens, talibus quasi poeticis utitur proprie secundum suum modum. Aliae autem scientiae philosophicae quae de luce nobis proportionali agunt, peccant si talibus utantur. Id enim quod intendunt declarare, obscuratur per talia. Clariora enim sunt in seipsis proposita, quam in figuris ænigmaticis. In theologia autem non ponuntur talia propter ea quae declarare intendit, sed propter nostram materialem intellectum,qui in connaturalibus sibi paulatim lucem colligit, et luce collecta fortificatus, sic tandem ad contuenda clarissima consurgit. Unde Dionysius in Celesti hierarchia : « Neque est possibile animo nostro ad non materialem illam ascendere cœelestium hierarchiarum imitationem et contemplationem, nisi ea quae secundum ipsum est materiali manuductione utatur : visibiles quidem formas, invisiibilis pulchritudinis imagines arbitrans : sensibiles suavitates, sive fragrantias, invisibilis distributionis figuras, et immaterialis luculentiae imaginem materialia lumina, et secundum intellectum contemplativae pulchritudinis discursas disciplinas 1. » Ut dicit scolion de Græco in Latinum translatum, discursæ disciplinae sunt probationes eorum quae spiritualia sunt per visibilia, et per res latiores efficiuntur quae perenniter et repente intellectibus immittuntur.
Utrum theologia certiorem modum ha-
Secundo juxta idem quaeritur, Utrum certiorem modum habeat aliis scientiis, vel non ?
Et videtur, quod non.
Poeticus enim modus infirmior est inter modos philosophiae : ex fabulis est enim, quae ex miris componuntur, ut dicit Philosophus in primo primae philosophiae. Mira autem fabularum certa non sunt, sed ficta.
Adhuc, Ex his quae sunt fidei procedit. Dicit autem Richardus, quod « fides est inferior scientia. » Aliae vero scientiae procedunt ex scibilibus vel intelligibilibus per se notis. Ergo videtur, quod non sit adeo certa sicut aliae scientiae.
Adhuc, Certior est scientia quae procedit ex sermonibus manifestis, quam quae ex transumptis : aliae vero ex manifestis procedunt, theologia autem ex transumptis : certiores ergo sunt aliae quam ista.
Ad ultimum dicendum, quod jam habita causa est, quare oportet theologiam in mysticis tradi : quia aliter a nobis intelligibilis non est. Unde, I ad Corinth. II, 7 : Loquimur Dei sapientiam in mysterio, quae abscondita est, etc.
Adhuc, Theologia non utitur loco nisi ab auctoritate : qui locus minus certificat et minus facit fidem inter omnes locos, ut dicit Boetius in Topicis. Aliae autem scientiae vel demonstrativae sunt, vel topicae, utentes locis intrincesis et extrinsecis, vel mediis perfecte fidem facientibus. Minus ergo videtur ista certa omnibus aliis.
Adhuc, Aliae scientiae utuntur univocis et non multiplicibus, nec multiplicitate actuali vel potentiali vel phantastica. Ista autem multiplicibus et æquivocis utitur. Cum ergo minus certificet
<--- Page Split --->
multitudo quam simplex, minus certificat ista quam aliqua aliarum.
Sed contra.
In contrarium hujus est, quod
- Ista scientia innititur inspirationi
factæ per speciem veritatis, circa quam dubitare non licet. Alia autem innituntur inquisitionibus humanis et inventionibus a spiritu humano inventis. Spiritus autem humanus valde est fallax, ut dicit Chrysostomus super Joannem, et excogitatio hun.ana fallacissima. Sapient. ix, 14 : Cogitationes mortalium timida, et incerta providentia nostra. Et infra, y. 16 : Et qua in prospectu sunt, invenimus cum labore. Ista ergo est certior omnibus aliis.
- Adhuc, Certior est scientia qua magis primis innititur, quam qua secundis, et sic deinceps. Theologia autem innititur prima veritati incircumscripta et increata et aeterna : alia vero scientia veritatibus creatis, et ideo non primis, nec immutabilibus, nec aeternis : quia omne creatum, ut dicit Damascenus, vertibile sive mutabile est. Theologia ergo certior omnibus est.
Solutio.
Ad 1.
Quod concedendum est propter inductas rationes.
Ad Primum ergo dicendum, quod sacra Scriptura poeticis utitur ex divina sapientia formatis et figuratis, in quorum figuris secundum proportionem similitudinum resultant infigurabilia et immaterialia, eo quod ab illis et ad illa formata et figurata sunt, et ideo certissima sunt : ex certissimis enim oriuntur et ad certissima dirigunt. In poesi autem Philosophorum, mira ex quibus fabula componitur, ex fictione humana oriuntur, et per repraesentationem ad humana dirigunt, et ideo deceptoria sunt et mendosa. Unde Aristoteles in primo Metaphysicorum : « Secundum philosophiam poetae multa mentiuntur canentes. »
Ad 2.
Ad secundum dicendum, quod alia scientiae ex per se notis procedunt secundum habitudinem prædicati ad subjectum in natura commutabili creata. Theologia
autem ex per se notis in luce prima veritatis et immutabilis et increatae : et ideo omnibus certior est.
Ad tertium dicendum, quod nihil prohibet certius esse id quod relucet in sermone non manifesto, quam id quod relucet in sermone manifesto : et quod intellectus accipiens illud, non stat in illo secundum quod relucet in sermone non manifesto, sed ex illo ulterius ducitur in primam lucem manifestissimam, et certissimam, qua e causa est et forma omnis veritatis, et ad quam omnis alia veritas probanda est : et si discors est ad illam, nullo modo admittenda est : si autem illi concordat, solum propter hoc vera est, quod illi concors invenitur. Illud autem quod resultat in sermone manifesto, non ducit nisi ad habitudinem rei creatae et mutabilis.
Ad quartum dicendum, quod in theologia locus ab auctoritate est ab inspiratione Spiritus veritatis. Unde Augustinus in libro I super Genesim ad litteram dicit, quod « major est Scripturae auctoritas, quam omnis humani ingenii perspicacitas. » In aliis autem scientiis locus ab auctoritate infirmus est, et infirmior cateris : quia perspicacitati humani ingenii qua fallibilis est, innititur. Propter quod Tullius in libro de Natura deorum, deridens scholam Pythagora dicit, quod « de nullo quaerebat rationem aliam nisi quod ipse dixit : ipse autem erat Pythagoras. »
Ad ultimum dicendum, quod theologia non simpliciter utitur æquivocis vel multiplicibus. Simpliciter enim æquivocum est, quando una vox secundum diversas rationes refertur ad multa. Et ex illo non potest procedere aliqua scientia nisi prius distinguatur, eo quod propositio talis subjecti vel talis prædicati simpliciter est plures, et non una. Et hoc non facit theologia : unam enim vocem ad unum refert significatum, et significatum secundum quod stat sub una voce, refert ad plures proprietates, ut ex proprietatibus pluribus clarius manifestet id quod secundum se nec formabile nec figurabile est,
<--- Page Split --->
sicut dicit Dionysius in Cælesti hierarchia 1, et in epistola ad Timotheum. Sic enim, ut dicit Maximus, corporalium similitudines iconiæ sive imagines sunt spiritualium et simplicium. Talis autem processus proficit ad certitudinem, et non impedit eam.
MEMBRUM III.
Utrum theologia habeat modum argumentationis ?
Tertio juxta idem quaeritur, Si sacra Scriptura modum possit habere, vel debeat, argumentationis ?
Et videtur, quod non.
Omnis enim argumentatio reducitur ad syllogismum, et omnis syllogismus per dici de omni, vel dici de nullo confirmatur. Ex universalibus autem ad universale vel particulare non procedit theologia. Non ergo utitur argumentis. Et hoc videtur dicere Ambrosius in libro de Sacramentis, sic : « Tolle argumenta ubi fides quaeritur. »
Adhuc, Ad principia intelligenda non potest ratio : talia enim non possunt concludi per aliquam ratiocinationem, quia immediata sunt, et ante ea nihil est: aliter enim demonstratio procederet in infinitum in ante sumendo, quod impossibile esse probavit Aristoteles in libro Posteriorum. Cum ergo in omnibus theologicis non reluceat nisi prima veritas, quae ante se ninil habet, videtur quod theologia argumentis uti non potest : ubique enim docet primam veritatem secundum quod relucet in se, vel in operibus conditionis vel reparationis vel glorificationis.
Adhuc, Theologia fidei innititur : fi-
des autem super rationem est : omnis autem argumentatio est de his quæ sub ratione sunt : ergo theologia argumentatione uti non potest.
- Adhuc, Dicit Boetius, « Argumentum est ratio dubiæ rei faciens fidem. » In nullo autem theologicorum librorum de aliquo licet dubitare. Unde Augustinus in epistola ad Hieronymum : « Solis eis Scripturarum libris qui canonici appellantur, hunc honorem deferre didici, ut nullum auctorem eorum scribendo errasse aliquid firmissime credam. Alios autem ita lego, ut quantalibet scientia doctrinarum auctores eorum præpoleant, non ideo verum putem quod ipsi ita censuerunt. » Videtur ergo, quod argumentum in sacris libris locum non habeat.
IN CONTRARIUM est,
- Quod dicit Avicenna, quod sicut incomplexum certificari non potest nisi definitione, ita complexum non potest certificari nisi argumentatione. Multa autem complexa in sacra Scriplura certificantur, sicut quod Deus est trinus et unus, et quod Christus est homo crucifixus et mortuus, et multa alia.
Adhuc, I ad Corinth. xv, 1 et seq., arguit Apostolus nostram resurrectionem ex resurrectione Christi.
Adhuc, Multa arguuntur in libro Sapientiae, xiii et xiv, de errore idolorum. Similiter Jeremias in epistola sua 2. Similiter Isaias a cap. xli usque ad cap. xiv, reprobando idololatriam et deducendo ad inconveniens.
Adhuc, Metaphysica quæ est de primo ente, quamvis nihil ante se habeat, nihilominus tamen arguit ad principia sua et aliorum : ergo videtur, quod similiter debet facere theologia.
Adhuc, In theologia tria sunt, scilicet antecedens ad articuli fidem, sicut quod Scriptura sit. Et ipse articulus sive fides, secundum quod fides est quod creditur. Et consequens fidem, sicut quod
<--- Page Split --->
fornicatio sit mortale peccatum, hoc est, æterna morte plectendum. Sed in omni scientia in qua est antecedens et medium, consequens potest argui ex antecedente, et consequens ex medio et antecedente : ergo videtur, quod theologia argumentativa scientia sit et syllogistica.
Solutio. Solutio. Ad hoc dicendum, quod dupliciter contingit argumentari in argumentativa scientia, scilicet ad positionem, et ad rem. Ad rem per habitudinem terminorum rei, quod scilicet medium sit in toto primo, et postremum in toto sit medio : per illud enim omnes ratiocinationes confirmantur sicut per primum principium, Ad positionem autem secundum modum positionis, ut dicit Aristoteles in VIII Topicorum, ut scilicet ea quae sequuntur ex positione, concedantur, et nihil concedatur repugnans.
Dicendum ergo, quod sicut ad positonem contingit argumentari in sacra Scriptura, non autem sicut ad rem : eo quod res tota innititur primæ veritati : positonem autem defendi necesse est contra hæreticos : propter quod Augustinus et alii pluribus rationibus hoc modo usi sunt. I Petr. iii, 15 : Parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea quæ in vobis est spe, et etiam fide.
Ad 1. Ad PRIMUM igitur dicendum, quod licet theologia in particularibus proponatur, tamen in particularibus universales theologiae respersæ sunt, ex quibus positio defendi potest, sicut et defensa est ab Augustino et multis aliis. Et quod dicit Ambrosius, ideo dicitur, quod propter rationem theologia credito non innititur, sed propter revelationem primæ veritatis.
Ad 2. Ad SECUNDUM jam patet solutio : quia licet ratio non possit in primam veritatem, eo quod super ipsam ex prioribus simpliciter, facit tamen persuasionem
ex posterioribus, quæ priora sunt quoad nos, sicut dicitur, ad Roman. 1, 20, in Glossa, quod « summi Philosophi invisibilia Dei cognoverunt ex creaturis arguentes. »
Ad TERTIUM dicendum, quod licet fidei innitatur ut principiorum, tamen et ipsa fides ex posterioribus crediti quærit intellectum et rationem, sicut in libris Prosologion, et Cur Deus homo, dicit Anselmus.
Ad ULTIMUM dicendum, quod licet de dicto sacræ Scripturæ non licet dubitare, tamen de ratione dicti dubitare licet, et ad illam contingit quærere argumentationem, et maxime ut contradicens revincatur. Sicut in aliis scientiis est, quod non est disputare ad negantem principia, sed ad principia concedentem. Ita in theologia ad eum qui negat sacram Scripturam verum dicere, non est disputatio de fidei articulis, sed ad eum qui concedit hoc, multæ rationes possunt induci. Sicut et metaphysicus cum negante omnia, non disputat : sed ad eum qui aliquid concedit, sicut quod nomina significent, et non infinita, vel contradictoria, multas de suis principiis et aliorum inducit rationes : ad eum qui hoc negat, dicens quod nomina infinita significent et contradictoria, non verbo disputat, sed facto, ut dicit Avicenna in IV Metaphysicæ suæ. Non enim restat nisi ut adversarius veritatis projiciatur in ignem : quia secundum eum idem est esse in igne, et non in igne esse. Sic facit theologus, separans se ab eo qui omnia negat quæ Scriptura dicit.
MEMBRUM IV.
De quatuor modis expositionis sacræ Scripturæ, qui a Sanctis assignantur1.
Quarto, Juxta idem quæritur de qua-
<--- Page Split --->
tuor modis expositionis sacrae Scripturae, qui a Sanctis assignantur.
Dicit enim Beda in Glossa super caput primum Genesis : « Quatuor sunt sensus sacrae Scripturae, historia scilicet, quae res gestas loquitur. Allegoria, in qua aliud ex alio intelligitur. Tropologia, id est, moralis locutio, et in qua de moribus ordinandis tractatur. Anagogia, in qua de summis et coelestibus traditur, per quae ad superna ducimur. » Et dat exemplum. « Verbi gratia : Jerusalem secundum historiam civitas est Judaeae, secundum allegoriam Ecclesiam significat, secundum tropologiam fidelem animam, secundum anagogiam omnium coelestium vitam. »
De singulis ergo istorum sensuum quaeritur, et postea de omnibus simul.
De litterali sive historico ergo quaeritur, Si semper veritati innititur ?
Et statim occurrit, quod non.
Judicum, ix, 8 : Ierunt ligna ut ungerent super se regem, dixeruntque olive : Impera nobis. Hoc patet falsum esse.
Adhuc, Genes. iv, 10 : Vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra. Hoc iterum videtur falsum esse. Et multa similia sunt in sacra Scriptura.
Adhuc, Hugo de sancto Victore in Sententiis : « Historia sive litteralis sensus est gestarum rerum narratio, quae in prima facie litterae continetur. » Et hoc falsum videtur. Isa. xxxvii, 29 : Ponam circulum in naribus tuis, et frenum in labiis tuis, et reducam te in viam per quam venisti. Ubi loquitur de Sennacherib secundum intellectum historiae, et tamen facies litterae prætendit, quod loquatur de bubalo.
Similiter objicitur de allegorico. Est enim allegoria sermo qui non ad explanationem, sed ad obscuritatem videtur facere.
Similiter de tropologico. Lucidius enim aliquis instruitur ad mores per sermones manifestos, quam per tropicas locutiones et tropos figurarum. Unde videtur, quod tropologicus non sit sermo expositivus, sed potius involutivus.
Similiter de anagogico quaeritur. Celestia enim et spiritualia multo lucidius ostenduntur, si describantur sicut sunt per simplicia et intellectualia, quam per figuras corporalium. Cum ergo anagogicus simplicia et intellectualia per figuras corporalium describat, videtur non esse sermo expositivus, sed potius obscurativus.
Adhuc, Scriptura aliquando valde indecentibus utitur similitudinibus in talibus, figurans Angelos in equo terribili habente sessorem 1 : et in viro armato 2 : et in thronis positis 3 : et in animalibus monstruosis quatuor facies habentibus, hominis scilicet, leonis, vituli, et aquilae 4.
Adhuc, Aliquando ad talia figuranda utitur subtilibus corporibus secundum similitudinem magis ad spiritualia accedentibus, ut quando laudat Deum ut ignem, Deuter. iv, 24 : Dominus Deus tuus ignis consumens est. Aliquando ut stellam matutinam 5. Aliquando ut solem, Malach. iv, 2 : Orietur vobis timentibus nomen meum Sol justitize. Aliquando autem et simul ponit grossa materialia spiritualibus valde informia, sicut montes plenos equorum igneorum et curruum ostendit circa Eliseum 6.
Et quaeritur, Quare hoc faciat, et utrum melius spiritualia cœlestia figurentur per informia, grossa, et materialia, vel per conformia, subtilia scilicet, et spiritualibus similia.
- Adhuc, Ulterius de omnibus his objicitur simul : Dionysius enim non dicit esse in sacra Scriptura nisi sensum
<--- Page Split --->
mysticum et symbolicum : mysticum vocans, quando ea de spiritualibus dicuntur quaedidem per prius et verius sunt in spiritualibus quam in nobis, sed sunt in eis per rationem occultam nobis, sicut quando Deus dicitur vel Angelus substantia vel vita vel intellectus vel res. Symbolicum vero dicit, quando in corporalibus res incorporales vel intellectuales significantur, ut crater sapientia, et quod vocavit ad arcem et mcenia civitatis 1. Videtur ergo, quod non sunt nisi duo.
Adhuc, Hugo de sancto Victore non videtur ponere nisi tres, scilicet historicum, allegoricum, et tropologicum, et de quarto nihil dicit.
Adhuc, Augustinus in libro de Utilitate credendi sic dicit : « Scriptura omnis quae Vetus Testamentum dicitur, quadrifarie traditur, vel secundum historiam, cum docetur quod scriptum est : vel secundum etymologiam, cum docetur qua de causa est scriptum : vel secundum anagogiam, cum docetur convenientia inter duo Testamenta : vel secundum allegoriam, cum docetur ad litteram non esse accipienda, sed spiritualiter intelligenda. » Ex quo accipitur, quod mysticus sensus triplex est, et litteralis unicus, et tropologicus nullus.
Adhuc, Multi modi inveniuntur in sacra Scriptura, exemplaris scilicet in historiis, Joan. xiii, 15 : Exemplum dedi vobis, ut quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis. Praeceptivus in lege, Eecli. xxiv, 33 : Legem mandavit Moyses in praeceptis justitiarum. Revelativus in Prophetis, Osee, xii, 10 : Ego visionem multiplicavi. Hymnidicus et orativus in Psalmo lxiv, 2 : Te decet hymnus, Deus, in Sion. Parabolicus in libris Salomonis, Proverb. i, 6 : Animadvertet parabolam, et interpretationem. Disputativus in libro Job, sicut dicit Hieronymus in prologo super Job et Rabbi Moyses, quod quatuor amici Job
et Job ipse de providentia disputant : cujus disputationis Deus inducitur determinator. Et admonitivus et exhortativus in epistolis Apostolorum. In Apocalypsi revelativus modus est, sicut et in Prophetis.
Et quaeritur, Ad quid omnes isti modi necessarii sunt, et penes quid accipiantur ?
SOLUTIO. Ad hoc dicendum, quod in veritate quatuor sunt modi exponendi id quod dicit sacra Scriptura, ut dicit Beda. Ita tamen, quod sicut dicit Apostolus, I ad Corinth. xv, 46 : Non prius quod spir itale est, sed quod animale : deinde quod spir itale. Unde litteralis sensus primus est, et in ipso fundantur tres alii sensus spirituales. Tria enim sunt ad qua nos instrui oportet, verum scilicet illuminans intellectum per fidem : et ad hoc deservit sensus allegoricus. Et bonum virtutis, quo perficitur affectus ad meritum : et ad hoc deservit tropologicus sive moralis. Et finis beatitudinis, ad quem tendimus per verum et bonum : et ad hoc deservit anagogicus. Et isti tres stant in litterali sicut in fundamento.
Er quod objicitur contra litteralem A4 I et sensum, dicendum quod in litterali sensu intenditur tam dictum, quam causa dicti. Unde secundum causam dicti verum est quod dicitur, Judicum, ix, 8, et Genes. iv, 10, licet secundum id quod dicitur, non sit verum.
Ad aliud dicendum, quod intentio dicentis expressa in littera, est litteralis sensus : intentio dico in re gesta. Et hoc modo, Isa. xxxvii, 29, litteralis sensus est de Sennacherib, licet similitudo sit de bubalo.
Ad aliud quod de allegorico dicitur, dicendum quod hoc verum esset quod objicit, si intellectus noster uniformis esset simpliciter : nunc autem quia materialis est, ex multis et late sparsis per discursas disciplinas oportet eum manu-
<--- Page Split --->
duci ad veritatem spiritualem. Licet ergo simpliciter alienus sermo sit nobis, tamen est expositivus et declarativus.
Ad in quod de tropologico obijicitur, fere similiter respondendum. Rudis enim concio per similitudines rerum facilius inducitur, quam per apertos sermones, praecipue propter hoc, quia sermo de moribus, ut dicit Aristoteles in IX Ethicorum, non habet sufficientem persuasionem, sed plus accipitur amore, vel coactione, quam persuasione. Tropologice autem ut amabilis vel coactivus proponitur : et ideo plus ad instructionem valet tropologicus, quam sermo planus : sermo enim planus de moribus non nisi ex ratione persuasivus est.
Ad in quod objicitur de anagogico, dicendum quod procederet objectio, si spiritualia, secundum sui naturam et proprietatem exponerentur : nunc autem nobis secundum intellectum nostrum materialem exponuntur : et ideo nobis competentius exponuntur per similitudines corporales, ut patet per antedicta : et ideo quoad nos anagogia explanatio est. Unde Dionysius in Caelesti hierarchia : « Pulchre procuratae sunt informium formae propter nostram anagogiam non valentem immediate in invisibiles extendi contemplationes 1. »
Ad in quod objicitur, quod aliquando Scriptura indecentibus et monstruosis utitur, dicendum quod hoc facit duabus de causis. Una est propter nos, ut scilicet noster intellectus propter indecentem formationem resiliat, et spiritualia nihil talium esse credat, sed in proprietatibus similitudines quaerat. Secunda est, ut sciatur, quod nihil est ita spiritualibus dissimile in quo significationis divinaindicium non resplendeat, propter illud quod dicitur, Genes. 1, 31 : Vidi! Deus cuncta quae fecerat : et erant valde bona. Augustinus in libro XI de Civitate Dei :
« Per omnia opera sua significationis sua sparsit indicia 1. » Dionysius : « In omnibus est accipere bonas contemplationes. Decentes autem sumit sacra Scriptura, propter eam qua est ad spiritualia conformitatem. »
Ad in quod quaeritur, Per qua? melius significantur spiritualia ?
Dicendum, quod procul dubio secundum naturam rei magis et melius significantur per conformia : utilius tamen nobis per inconformia. Cujus secundum Dionysium, tres sunt rationes : quarum una est, quod inconformia similiora sunt negationi quam conformia. In Deo autem negationes sunt vera, affirmationes incompactae : nihil enim de Deo possumus affirmare, quod secundum rationem qua innotescit nobis significatio ejus, de Deo verum sit, sed potius eminenter et excellenter. » Unde Dionysius in Mystica theologia : « In ipso oportet omnium positiones affirmare, et omnipotentius negare, tamquam nihil existente omnium eorum qua sunt. » Unde cum dicitur Deus substantia, statim negandum est dicendo, non est substantia, sed super omnem substantiam. Hac igitur ratione per inconformia sibi, nobis utilius significatur. Verior enim est haec, Deus non est lapis, quam haec, Deus est lumen. Secunda causa est : quia ab inconformibus citius resilit intellectus, nihil talium credens esse Deum vel spiritualia, quamvis in proprietatibus eorum aliquid de eis significetur. Tertia causa est : quia spiritualia magis velantur in talibus et occultantur ab immundis hominibus. Matth. vii, 6 : Nolite dare sanctum canibus, neque mittatis margaritas vestras ante porcos. Quidam etiam dicunt addendo aliam causam : quia ex hoc magis excitatur homo ad studium : magis enim quaerit quae difficile est invenire, quam quae facile. Quidam quintam addunt, meritum fidei :
<--- Page Split --->
magis enim meritorium est credere quod latet, quam quod apertum est.
Ad 9. Ad id quod objicitur, quod duo sunt modi tantum, symbolicus, et mysticus : dicendum quod Dionysius non assignat modos exponendi sed modos significandi spiritualia per ea in quibus significantur : et illa non nisi duo sunt, mystica, et symbolica.
Ad 10. Ad aliud dicendum, quod Hugo de sancto Victore comprehendit anagogicum sub allegorico.
Ad 11. Ad id quod objicitur de Augustino in libro de Utilitate credendi, dicendum quod Augustinus distinguit intellectus sacre Scripturae non secundum modum expositionum, sed secundum modum intelligendi qui est in littera, vel in spiritu. Unde historicus et etymologicus et anagogicus sub litterali sensu comprehenduntur, secundum diversitatem quae superius dicta est, quod scilicet historicus rem simpliciter narrat, etymologicus cum causa, anagogicus autem cum utriusque testamenti consonantia.
Et sub allegorico comprehendit tres, allegoricum scilicet specialem, et tropologicum, et anagogicum specialem.
Ad id quod ultra quaeritur, dicendum quod quia bonum virtutis meritorie est circa difficile bonum, oportet habere multa inclinantia ad ipsum, scilicet coactive, et instructive. Si coactive, hoc est, per modum disponentis : et admonitorius vel exhortatorius modus est. Si per modum compellentis, est praeceptorius. Si autem est per modum instructionis : aut est ad intellectum, aut extra ad sensum. Si est ad intellectum : aut est ut impetretur spiritus : et sic est hymnidicus, aut hortativus. Aut ut impetratus jam illuminet : et sic est revelativus, ut in prophetiis et in Apocalypsi. Si autem est extra ad sensum : aut est per comparationes rerum et similitudines, et sic est parabolicus tam in libris Salomonis, quam in parabolis Evangelicis : aut per modum exemplaris extra, et sic est historicus.