QUÆSTIO LXXX.
De habitaculo hominis quod est mundus.
Postea quæritur de habitaculo hominis quod est mundus.
De quo quæruntur tria.
Quorum primum est, Utrum mundus est æternus, vel factus sit, et etiam corruptibilis sit determinato tempore ?
Secundum est, Utrum sit unus vel plures ?
Tertium est, De ordine et perfectione universi.
<--- Page Split --->
ARTICULUS 1.
Utrum mundus sit aeternus, vel factus sit, et etiam corruptiibilis sit determinato tempore1 ?
Ad primum proceditur sic :
In principio libri octavi Physicorum facit Aristoteles quaestionem habentem tres partes, scilicet utrum factus sit motus aliquando cum non esset prius : et corrumpetur aliquando ita quod nihil sit moveri : aut nec factus sit aut nec corrumpatur aliquando, sed semper erat et semper erit, et hoc immortale et sine quiete inest his quae sunt, id est, entibus ut vita quaedam omnibus per naturam existentibus. Hoc est quaerere, Utrum motus semper erat, nec factus, nec generatus, et utrum semper nec corruptibilis nec finibilis, vel utrum est factus et finietur? et loquamur de illo motu qui est causa esse et vitae mundi. Et ad hoc quod ille motus semper fuit nec aliquando factus sit, inducit Philosophus rationes.
- Quarum prima est ab auctoritate loquentium de materia. Ratio autem auctoritatis Philosophorum haec est : Quidquid est causa communis factionis et generationis, ipsum neque factum neque generatum est : motus primus cedi et mundi est hujusmodi : ergo nec factum nec generatum est. PRIMA probatur per hoc quod si motus primus esset factus et generatus secundum naturam, jam non esset principium et causa efficiens omnis generationis et factionis, sed oporteret ponere principium secundum naturam, et iterut in infinitum : quia de illo esset eadem quaestio. SECUN-
DA vero probatur in secundo de Generatione et Corruptione, ubi probatur, quod continuitas allationis et recessionis superiorum corporum in obliquo circulo, est causa continuationis generationis omnis et corruptionis quae est secundum naturam.
- Secundo, Probatur per divisionem deducendo ad impossibile. Divisio autem haec est, quod si incepit motus, aut incepit sicut dixit Anaxagoras aut sicut dicit Empedocles. Dictum autem Anaxagore hoc est, quod primo fuit mixtum ex omnibus in quiete, et intellectus agens post quietem illam induxit motum, scilicet disgregando mixtum illud in diversas partes sive substantias quae sunt lignum, lapis, et cœlum, et ignis, etc. Dictum autem Empedoclis fuit, quod multoties incipit motus et multoties desinit: motus enim incipit cum amicitia et ex multis miscibilibus facit unum mixtum, sicut accidit in generatione cujuslibet rei. Similiter incipit motus cum discordia et per resolutionem ex uno mixto facit plura miscibilia. Sed quies est in temporibus mediis.
CONTRA quae objicit Aristoteles 2, sic : 1. Supponatur principium physicum, quod est unamquamque passionem diffiniri per suum subjectum : et cum motus sit passio mobilis, diffinietur per mobile : 'diffinien s autem aliquid prius est illo secundum diffinitionem. Et quaeratur de illo mobili, Utrum ipsum sit factum, vel semper fuit? Et si ipsum sit factum. CoxTRA : Omne factum prius est in fieri quam in facto esse : si ergo primum mobile est factum, ipsum fuit prius in fieri quam in factum esse : sed omne fieri ponit motum et mutationem : ergo motus et mutatio fuit ante primum mobile. Quod si concedatur, sequuntur tria inconvenientia, quorum primum est quod ponit Philosophus in littera, scilicet quod ante primum motum erit mo-
<--- Page Split --->
tus. Secundum innuit Philosophus in principio Physicorum, quod motus sit ante primum mobile quod post ipsum debebat esse. Tertium supponamus nos, scilicet quod ibitur in infinitum. Quero enim de illo motu et mutatione cum sint accidentia,in quo sint subjecto? illud enim de necessitate erit opinabile. Et quæro iterum de illo mobili, utrum sit factum ante motum vel non, et sic in infinitum.
Si vero dicitur, quod mobile non sit factum, sed motus est factus, hoc est, quod mobile quandoque fuit sine motu in quiete, et postea incepit moveri : hoc contingit propter alteram duarum causarum, scilicet aut quia non est motivum quod moveret mobile, aut quia quies secundum naturam debet praecedere motum. Non primo modo : quia secundum Philosophum in secundo de Cælo et mundo 1, causa prima movet causatum primum : causa autem prima perpetua et æterna est. Secundo modo non potest esse, eo quod quies privatio motus est, et ita motus ante quietem est. Similiter nullum mobile quiescit ante causam quietis suæ, quæ causa est consecutio ejus quod intendit per motum : sed id quod intendit primum mobile per motum, numquam est consecutum : ergo adhuc numquam quievit.
Si forte dicatur, quod primum movens quidem erat, sed quia mobile non erat sufficienter dispositum ad motum, et movens non erat proximus mobili adhuc, propter hoc non erat motus antbquam disponebatur mobile, et antequam movens immediate appropinquavit ei, CONTRA hoc objicit Philosophus dicens, quod illa dispositio mobilis de necessitate fuerit quaedam alteratio de non mobili faciens mobile. Ergo alteratio praecessit motum localem, quod est absurdum. Primus enim motus qui est causa omnium motuum, est localis, circularis et uniformis.
Amplius, Si motus incepit, cum tempus sit numerus motus, tunc tempus incepit : sed tempus non incepit : ergo nec motus. Quod vero tempus non incepit, probat Aristoteles 2 duabus rationibus, quarum prima est ab auctoritate omnium Philosophorum ponentium tempus esse ingenitum præter unum. Unde et Democritus ad hanc universalem, quod omnia facta sunt, fert instantiam pro tempore, quod impossibile est esse factum. Plato autem solus gignit tempus, hoc est, quod dicit tempus esse genitum : dicit enim cum cœlo ipsum factum esse : cœlum enim factum dicit. Alia ratio hæc est 3 : quia impossibile est intelligere tempus sine ipso : nunc autem quædam medietas est et principium et finem simul habens : principium quidem futuri temporis, finem autem præteriti : ergo quandocumque accipitur nunc, fuit ante hoc præteritum tempus : et ita non potest poni tempus incepisse : ergo nec motus, cum tempus sit numerus et passio motus.
Si forte diceret aliquis, quod nunc non est medietas temporis, ita quod sit semper finis præteriti et principium futuri, probatur hoc multis probationibus seu rationibus ex libro VI Physicorum 4, quarum una sufficiat hic quæ est hæc : Nihil motum in indivisibili, est in moveri, sed in motum esse : nunc est indivisibile : ergo nihil motum in ipso erit in moveri, sed in motum esse. Accipiatur ergo quodcumque nunc, in tempore illo primum mobile non erit in moveri, sed in motum esse : ergo motus fuit ante hoc nunc : et ita hoc nunc fuit finis præteriti. Quod vero res mota non sit in motum esse, sic probatur : Tempus est numerus motus : ergo tempus secundum suum esse et secundum suam substantiam non extenditur ultra motum : sed motus non est in indivisibili : ergo quodcumque indivisibile accipiatur, ante hoc
<--- Page Split --->
fuit motus, et post hoc erit : igitur in ipso indivisibili erit in motum esse : et ita habetur propositum.
Et tot et tales rationes habentur ab Aristotele in principio libri octavi Physicorum ad primam quæstionis partem, scilicet utrum aliquando factus sit motus 1.
- Ad aliam vero partem quæstionis, scilicet utrum semper erit motus ? inducitur alia ratio ab ipso sic :
Quodlibet nunc acceptum in futuro erit principium futuri : et ita post hoc erit tempus : ergo et motus similiter : sed corruptio unius est generatio alterius, cum materia non possit esse sine aliqua forma, post ultimam corruptionem erit generatio : ergo et mutatio et motus.
Sed quia de hoc multum disputavimus in tractatu de resurrectione, propter hoc rationibus supersedemus. Similiter in tractatu de cælo multa quæsivimus, utrum cælum esset factum vel non, ex quibus cognoscuntur ea per quæ ex libro primo de Cælo et Mundo quidam voluerunt probare æternitatem mundi : quorum unum est in penultimo capitulo, ubi Aristoteles 2 investigat numerum moventium ex numero motuum, et dicit sic :
Quoniam autem aliam substantiam æternam non mobilem abstractam a sensibus manifestum est hoc modo et jam declaratum est hanc substantiam non habere aliquam magnitudinem, sed neque partem neque divisionem habet : movet enim in tempore infinito : nullum autem finitum habet potentiam infinitam. Ex hoc accipitur, quod motus primi motoris est in tempore infinito, et sic erit sine principio : et cum ille motus sit causa mundi, mundus erit sine principio.
Item, Ibidem, Primum principium entium non movetur accidentaliter, neque essentialiter, et movet et facit mo-
tum primum æternum. Cum igitur motum necesse est ut moveatur per aliquod : primus autem motor non movetur per se : et motus æternus fit per motorem æternum, et unus per unum. Ex hoc accipitur, quod mobile primum movetur per motorem primum, et ipse est immobilis per se et per accidens : et ab æternitate ejus æternus est motus, et ab unitate unus est.
Item, Ibidem loquens de motibus sphærarum inferiorum, quia investigans numerum motorum, et ponens opinionem Odosii 3 et Ptolemaei de numero motuum planetarum dicit : Nos videmus, quod præter motum totius simplicem, quem dicimus moveri a substantia mobili, alii sunt motus æterni qui sunt erraticarum : corpus enim circulare est æternum sine quiete. Et hoc quidem determinatum est in Naturalibus. Necesse est ergo ut unusquisque istorum motuum fiat per aliquid quod est æternum per se et per substantiam æternam : natura enim stellarum æterna est. Ex hoc accipitur, quod motus planetarum est æternus, et a motore æterno et immobili æterno.
Item, Ibidem, Cum motus est æternus, etiam ante motum necesse est ut sit illud quod est ante substantiam. Hoc est, cum motus inferiorum sit æternus, necesse est etiam substantiam æternam esse primum movens quod est ante substantiam secundorum moventium. Et ex hoc iterum accipitur, quod motus sit æternus. Hæc et hujusmodi accipiuntur ex Metaphysica.
Quidam etiam adducunt illud quod habetur in VIII Physicorum 4, ubi Aristoteles probat motorem primum nonesse finitum neque infinitum quantitate. Nulla enim quantitas est infinita actu : finitum autem non habet potentiam infitam. Et hæc sunt ejus verba : « Determinatis autem his manifestum est, quod
<--- Page Split --->
impossibile est primum movens et immobile habere aliquam magnitudinem. Si enim magnitudinem habet, necesse est finitum esse ipsum, aut infinitum. Infinitum quidem igitur quod non contingit magnitudinem esse, ostensum est prius in praehabitis, scilicet in tertio. Quod autem finitum impossibile sit habere infinitam potentiam, et quod impossibile sit a finito moveri aliquod in tempus infinitum, demonstratum est nunc. Primum autem movens perpetuum movet motum et in tempore infinito. Manifestum est itaque, quod est indivisibile, et impartibile, et incorruptibile, nullam habens magnitudinem penitus. » Et ex hoc accipitur etiam, quod motus primus est aeternus et in tempore infinito.
Quidam autem adducunt quod habetur in II de Generatione et Corruptione 1, ubi probat Aristoteles causam generationis et corruptionis esse allationem superiorum in obliquo circulo et praecipue solis, et inter caetera dicit sic : « Necesse est, et si erit semper generatio et corruptio, semper aliquid moveri, ut non deficiant transmutationes. Continuitatis ergo quidem causa totius allatio, praesentiae vero et absentiae inclinatio. » Ex hoc accipitur, quod infinita sit generatio et corruptio, et quod causa infinitatis est perpetuitas allationis superiorum in obliquo circulo, cujus motus est a puncto Capricorni in punctum Cancri : quam allationem ipse vocat totius allationem : eo quod ipsa est movens mundum in generatione et corruptione : et quod accessus et praesentia solis in illo circulo, est praesentia et causa generationis : recessus vero et absentia est causa corruptionis. Item, Ibidem, Semper est et continua erit generatio et corrup tio, et numquam deficiet propter quam dicimus causam, hoc est, propter indeficientiam allationis superiorum.
Hinc et inde ex libris Aristotelis colliguntur verba quae videntur hoc innuere, sicut id quod dicit in principio de Vegetabilibus et plantis contra Abrurallum dicentem, quod planta habuit generationem in mundo diminuto et imperfecto in complemento suo : et eo completo generabatur animal. Et contra hoc dicit Aristoteles sic : « Hic sermo est inconveniens : quia mundus est totalis perpetuus sempiternus, nec cessat umquam generare animalia et plantam et omnes species suas. Et ad hoc etiam dicitur, quod probatur generationem esse inquietam et infinitam. » Ex hoc accipitur, quod corruptio unius est generatio alterius.
Ad hoc idem objiciunt Magistri sic : Idem eodem modo se habens, natum est facere idem 2 : Deus autem est idem eodem modo se habens : ergo semper facit idem : ergo si creavit eum, ab aeterno creavit eum.
Item, Si motus qui causa est generationis mundi, inceperit, oporteret quo esset propter aliquam novam dispositionem advenientem vel ipsi mobili, vel ipsi motivo : sed nulla dispositio advenit motivo, cum ipsum sit Deus. Similiter nulla dispositio advenit mobili, cum ipsum sit corpus uniforme. Ergo motus ille non incipit.
Item sic potest objici : Creator et creatura sunt correlativa : ergo quotiescumque ponitur creator, ponitur et creatura, eo quod correlativa simul sunt natura : sed ab aeterno est creator : ergo ab aeterno est creatura.
Si forte dicatur, quod creator est ab aeterno, sed non creat ab aeterno. CONTRA : Hoc verbum, creat, dicit actum divinum qui non convenit nisi Deo, sicut dicit Augustinus : sed in Deo nihil est novum : ergo iste actus convenit ab aeterno : et sic mundus creatur ab aeterno.
Item, In inferioribus videtur, quod
<--- Page Split --->
illa quae uno modo se habent ad creandum aliquid, creant illud mox ut sunt, sicut corpus luminosum quod creat radium et lumen : ergo similiter erit in Deo, cum uno modo se habeat ad creandum, quod ab aeterno creavit omnia.
Item ad hoc quidam voluerunt dicere, quod omnes illæ rationes optimæ concluderent, si Deus ut causa naturalis creasset mundum : sed quia hoc non est verum, imo creavit per voluntatem quæ voluntas est causa dilatoria, propter hoc distulit quamdiu voluit et tunc creavit. Si vero quæritur ab eis causa dilationis hujus, dicunt quod una et præcipua est : quia non voluit ut mundus sibi ab æternitate æquiparetur. Et ex ista solutione sequuntur duo inconvenientia seu duæ hæreses, quarum una est, quod potuit esse ab æterno, sed Deus non voluit. Alia est quod voluntas Dei mutabilis sit secundum volita. Quod sic probatur : Nulla causa est secundum hanc solutionem quare mundus ab æterno non inceperit, nisi dilatio voluntatis : ergo mundus fuit perceptibilis durationis æternæ : sed dicit Dionysius, quod Deus communicat communicabilia, eo quod invidia longe relegata est ab ipso, ut dicit Augustinus : cum ergo mundus perceptibilis sit æternitatis, Deus dabit sibi æternitatem, vel ipse erit invidus. Item, Voluntas dilatoria, ex causa dilatoria est, non stulta : hæc autem causa ex parte volitorum est : ergo voluntas Dei disponitur per diversa volita, quod est hæreticum.
Adhuc aliter probatur æternus esse mundus : dicit enim Aristoteles in II Metaphysicae 4, quod manifestum est, quod sit principium aliquod et non infinitæ causæ eorum quæ sunt, neque secundum rectitudinem, neque secundum speciem. Et hoc probatur in omnibus causis. Si enim hoc est ex hoc sicut ex materia, contingit abire in infinitum, et non in aliqua prima materia stare. Et simi-
liter est in efficiente et forma et fine. Ergo cum unus motus sit causa alterius, contingit de necessitate stare in aliquo primo motu non causato a motu alio : ergo ille motus non erit factus : et quod non est factum, non habet principium : ergo ille motus non habet principium : ergo erit æternus.
- Item, Quidquid per creationem exivit a Deo, creatum est secundum ideam et rationem : omnis autem idea est ratio formæ : ergo cujus nulla est forma, illius nulla est idea et ratio : sed materiae secundum quod materia, nulla est forma : ergo ipsius nulla est idea, neque ratio : ergo erit increata : ergo mundus etiam non incipit per creationem.
SED CONTRA :
- In libro de Causis dicit Philosophus, quod prima rerum creatarum est esse, et non est ante ipsam creatura alia. Esse ergo illud aut est in natura, aut in ratione tantum. Si in ratione tantum, tunc esse in ratione est id quod est in anima et intellectu entis. Quidquid autem est in anima, causatur a rebus extra. Ergo esse quod est intellectus entis, causatum est a rebus extra et non est creatum. Si autem intelligitur de ente in natura, cum super ens fundetur omne quod est, omne quod est erit causatum in ente, et sic mundus incepit per creationem.
Si forte aliquis dicat, quod auctoritas prima non est vera, eo quod sunt qui illum librum non attribuunt Aristoteli, probatur sic : Omne quod incipit ita quod suæ factionis nullum præponitur subjectum secundum esse et rationem, illud non incipit per motum et generationem, sed post nihil : esse sic incipit esse : ergo ipsum non incipit per motum et generationem, sed post nihil. Prima probatur ex præhabitis propositionibus Aristotelis ubi dicit, quod mobile oportet ponere ante motum secundum rationem. Secunda probatur per hoc quod ante esse nihil est secundum rationem.
<--- Page Split --->
Si forte dicatur, quod haec est falsa, incipit esse, eo quod esse est æternum. CONTRA : Esse aut æquivoce aut univoco aut multipliciter secundum analogiam dicitur de universitatis principio et de principiatis. Et si dicatur univoce, hoc patet esse falsum : quia nec de principiatis univoce dicitur.
Si forte dicatur, quod de substantiis dicitur univoce, et universitatis principium est substantia. CONTRA : Omne quod ordinatur in prædicamento secundum univocum modum prædicandi, est ut genus, vel species, vel individuum : universitatis principium nullo istorum modorum est : ergo non est in genere per univocum modum prædicandi. Si forte dicatur, quod est individuum, hoc ridiculosum est : quia individuum prædicamenti substantiæ compositum est : primum autem principium simplicissimum est et infinitæ simplicitatis. Si forte dicatur, quod est in prædicamento sicut pars substantiæ compositæ, tunc esset materia vel forma : quod iterum absurdum est : ergo ens primum non est ordinabile in prædicamento cum aliis entibus.
Si forte aliquis vult facere vim de univoca prædicatione, dicendo quod ens non prædicatur univoce de aliquo, eo quod non habet rationem diffinitivam : hoc iterum frivolum est : per univoce enim prædicare in omnibus primis intelligitur prædicari secundum unam communem naturam de omnibus illis quæ ordinantur sub uno genere.
Si dicatur, quod multipliciter dicitur. CONTRA : Multiplicitas entis reducitur ad divisionem quæ fit in substantiam et accidens : et ens non multipliciter dicitur de substantiis, sed dicitur multipliciter de substantiis et accidentibus : ergo et secundum hoc aut principium primum est accidens et principiata substantiæ, aut e converso : quorum utrumque falsum est.
Si forte dicatur, quod multipliciter dicitur secundum modum efficientis vel
finis. CONTRA : Secundum hoc oporteret, quod aliqua operatio esset vel aliquis finis qui diversis modis efficeretur a primo principio et principiatis : et hæc operatio vel finis per hoc nomen, esse, importatur, sicut video de medico, quod multipliciter dicitur de eo qui scit artem, et de vetula quæ medicatur sine arte, et de instrumentis medicinalibus quæ non moventur per se ad operationem sanitatis, sed a motore extrinseco : et operatio sanitatis significatur in nomine medici. Similiter sanum dicitur de animali tamquam forma consistens in temperamento humorum, de cibo autem tamquam de conservante, et de urina ut de indicante : finem tamen intentum a medico dicit nomine suo. Non sic autem est, quod nomen entis operationem dicat vel finem, ad quæ diversimode se habet prima causa et causata, eo quod ens est primum in natura, quidquid illud est. Ergo non sic multipliciter dicitur : et sic relinquitur, quod æquivoce dicatur secundum solam communitatem nominis. Inde sic : Prima causa est una secundum substantiam et esse : et est universitatis principium : ergo causabit alia secundum suas substantias et esse : esse autem non potest causari per generationem et motum : ergo creatio ejus erit postquam non erat : et hoc virtute causæ primæ : ergo esse omnium creatorum incipit per creationem.
Item, Resolutio est compositi in simplicia : et secundum hanc viam a via 'ultima accipitur intellectus speciei, et a forma quæ est circa hanc sicut est sensus in homine, accipitur intellectus generis, et ab ea quæ est iterum circa illam ascendendo, sicut est vivum in homine, accipitur intellectus animati : et si accipiantur ulterius, sicut corpus in homine, accipitur intellectus corporei, et sic ascendendo devenitur usque ad substantiam, ita quod semper a forma contrahente materiam accipitur intellectus ab aliquo distinguens plus et minus, sicut substantia distinguit a paucioribus, et
<--- Page Split --->
ulima forma que est a rationali, distinguit a pluribus, et medie distinguunt medio modo : ergo intellectus ejus quod nihil distinguit, sicut est intellectus entis, de necessitate per resolutionem accipietur ab illo quod nihil contrahit et determinat in praedicamento. Hoc autem est illud quod relinquitur post omnes formas contrahentes et determinantes : sed hoc est hyle : ergo intellectus entis resolvitur ad hyle : ergo quod in rationibus probatur de ente, hoc in rerum natura tenebit de hyle : sed de ente probatum est, quod in omnibus causatis incipit per creationem : ergo hyle omnium materiarum a prima causa est causatum.
Sed quia sunt quidam Philosophi qui hoc concedunt, sed dicunt nihilominus, quod mundus duravit ab aeterno, et tamen a prima causa creatus est, sicut radius a sole, cum tamen coevus sit soli : unde dicunt mundum radium esse primea causae : objiciamus contra hoc sic : In omnibus his in quibus creatum coevum est causae, causa secundum proprietatem suae forme producit illa et non ministrat eis substantiam, sicut patet : lumen enim a sole non accipit naturam in qua sit, sed potius ab aere. Similiter et in umbra est per oppositum. Sed mundus substantiam et formam et quidquid est, habet a prima causa. Ergo de necessitate erunt post ipsam secundum durationem esse et substantiae : et non est simile de radio.
- Item, Supra probatum est in quaestione de aeternitate, quod tempus est sub aeternitate et post ipsam : ergo et temporale est sub aeterno et post ipsum erit : et si mundus est temporalis, prima vero causa est aeterna : ergo mundus est sub prima causa et post ipsam. Sed quia multa supra in quaestione de creatione et in quaestione de materia prima dicta sunt valentia ad ista, ideo sufficiunt praehabita.
generationem et motum : et hoc solum est quod nituntur probare naturales. Demonstrationibus autem physicis non demonstratur qualiter materia exivit in esse, eo quod physicae demonstrationes omnes supponunt motum, et motus subjectum, aut materiam et mobile. Secundum hoc facile erit respondere ad omnia obj ecta Philosophorum.
Dicimusergoadprimum , quodverumdicuntPhilosophidicentesomnemmo - tumetfactionemquæestsecundumna - turam , reduciadprimumsuigeneris , hocest , admotumcæli , quiperhocquodestprimus , estcausaomnismotusinferioris : perhocautemquodestve - locissimusetuniformis , eoquodipseestcircularis , estmensuraomniumalio - rummotuum , etillenonestfactusne - quegeneratuseomodoquoipscestcausafactionisetgenerationisaliorummotuum . Sednihilprohibetipsumessecreatumexnihilo , nondistinctequi - d e m , sedinsuomobili : sicutnecnasus , necoculus , necformæ , necaccidentia , fiuntprimomododistincte , sedparsfitintoto , etformainmateria , etaccidensinsubjecto , etsimilitermotusfitinmo - b i l i , ettempusinmotu .
Ad aliud dicendum, quod divisio illa optima est quam prosequitur Aristoteles : positio enim Anaxagoræ præposuit mobile motui, scilicet mixtum, in quo omnia erant in omnibus per formam et materiam : sed formæ latebant, et intellectus agens segregabat inducendo motum qui eduxit apertum de occulto. Similiter Empedoclis positio supponit mixtum, sed litem et amicitiam principia agentia : et amicitia quidem multa discordantia conducendo in unum generatum, motum generationis inducit : lis vero multa discordantia resolvendo ex uno generato, inducit motum corruptionis. Et contra hoc procedit Aristoteles, quærendo utrum mobile sit factum ante motum, vel mobili existente non fuerit motus, sed postea inceperit ? Et si mobile est factum, tunc ipsum fuit in fieri,
<--- Page Split --->
et sic motus praeedit motum primum, et sequuntur inconvenientia praehabita. Et patet, quod ratio optima est de fieri quod idem est quod generari super materiam : sed si extendatur fieri ad creari, tunc non erit super materiam, nec ponit motum, sicut supra ostendimus in quaestione de creatione : et ex hoc nullum trium inconvenientium sequetur.
Ad obiect. Ad hoc autem quod objicitur, quod si motus incepit a mobili praeexistente, quod hoc convenit altera duarum causarum : hoc de plano concedimus, eo quod nos dicimus motum esse creatum non per se, sed in mobili, et stat in mobili existente fuisse motum.
Ad object. Ad hoc vero quod objicitur, quod mobile fuisset sufficienter dispositum ad motum, de plano concedimus : quia hoc nihil est dictum propter naturam cœeli, quæ non potest suscipere dispositiones peregrinas super se.
Ad object. Ad hoc vero quod objicitur per rationem temporis, dicendum quod verum dicunt Philosophi dicentes tempus esse ingenitum : sed motus ingenitus est eo modo quo diximus, scilicet quod non incepit per generari et fieri, nisi fieri extendatur ad creari : creari autem nullum ponit motum.
Ad object. Ad in autem quod objicitur de inceptione temporis, sufficienter responsum est in quaestione de tempore et de aternitate : licet enim nihil moveatur in nunc, tamen nihil prohibet creationi coæquævum adjacere nunc, eo quod creatio non est motus, ut dictum est.
Ad object. Ad in autem quod videtur probari, quod motus semper erit, dicendum quod motus non finietur ut nunc, nec tempus finietur in nunc, si quis vim velit facere in verbo : sed bene finietur ad nunc : licet enim continuum non bene finiatur in indivisibili, ita quod finiri dicat ultimam partem ejus, tamen finitur bene ad indivisibile. Et si quis objiciat, quod illud nunc est principium futuri, hoc non erit contra fidem Catholicam, eo quod fides Catholica bene ponit tempus dam-
natorum futurum in sæcula. Sed verum est, quod non erit principium secundum successionem ejusdem motus, id est, motus cæli.
Ad auctoritates autem quatuor quæ Ad obj 1, 2, 3 inducuntur ex libro XII Metaphysicae, una est responsio, quam etiam posuimus in quaestione de resurrectione, scilicet quod motus cæli in comparatione ad motorem et mobile, non habet principium per generationem, nec finem per corruptionem : et in hoc sensu procedunt rationes physicae. In comparatione vero ad determinatam rationem movendi nihil prohibet motum cæli habere finem : determinata autem hæc ratio est impletio numeri electorum.
Ad hoc quod objicitur in fine octavi Ad obj 5. Physicorum, dicendum quod illud verissimum est, et probatur ex ipso, quod primus motor non est virtus naturalis, sicut est grave et leve, vel calidum et frigidum, quæ in majore quantitate major, et in minore fit minor, vel in infinita infinita, et in finita quantitate finita. Sed fit indivisibilis in se per sui simplicitatem et impartibilis quantitate subjecti, eo quod nullam habet magnitudinem, in qua sit sicut virtus corporea, infinitum movet motum, non finitum duobus finibus naturae, quæ sunt generatio et corruptio.
Ad in autem quod objicitur de libro Ad obj 6. II de Generatione et Corruptione, dicendum quod generatio et corruptio finem non accipiunt ex impotentia causarum naturalium : sed secundum theologiam finis eorum erit ad inventionem mundi, et statum gloriae, de quo nihil habet dicere philosophia naturalis, eo quod ex principiis naturalibus non potest probari.
Ad in quod objicitur de libro de VeAd obj 7. getabilibus, dicendum quod Abrutallus intellexit mundum incepisse ab aliquo tempore, in quo habuit plantas et non animalia. Aristoteles autem contradicit ex eo quod potentia materiae est ad omnem formam aequaliter : materia autem
<--- Page Split --->
duobus finibus naturae non clauditur, qui sunt generatio et corruptio, ut supra probavimus. Similiter principia prima motiva, hoc est, cœlum et stellae non cadunt sub generatione et. corruptione : et ideo dicit Aristoteles totalem mundum esse perpetuum et sempiternum, referens hoc ad principia prima moventia quae sunt cœlum et stellae, et ad primum patiens quod est materia. Quia vero cœlum propter diversitatem figurarum et stellarum æqualiter movet ad omnem speciem animalis et planta, et similiter materia omnem formam æqualiter desiderat, propter hoc dicit, quod numquam fuit tempus in quo materia produxit plantas et non animalia secundum principia præhabita, sed semper produxit æqualiter omnem speciem animalis et planta. Et ex hoc nihil sequitur contra inceptionem mundi per creationem.
Ad obiect. Ad hoc quod obiicitur per rationes 8 et 9. Magistrorum, facile est respondere : licet enim Deus sit idem eodem modo se habens in substantia, tamen, sicut dicit Boetius, est mundum mente gerens pulchrum pulcherrimus ipse, etc. Unde licet ipse sit unus, tamen multa sunt quae creavit, eo quod in sapientia sunt rationes multorum, non ut multa, sed ut unum quod est causa omnium. Et est simile in centro circuli a quo principiantur omnes linea ductae ad circumferentiam, et est principium multorum unum existens : et sic patet, quod licet eodem modo se habeat Deus in se, tamen sua creata non eodem modo se habeant ad ipsum, et sic non sequitur aliquod quod concluditur, scilicet quod creatum sit unum : quia ipse est unus, vel æternum, quia ipse est æternus. Dictum autem Philosophi intelligitur de causis proximis et immediatis, quarum causalitas est ad unum tantum, et hujusmodi causalitas non est Deus.
Ad sequens patet solutio per ante dicta.
Ad in quod objicitur de solutione, di- 10. cendum quod solutio non valet, ut bene probatur.
Ad in quod objicitur de relatione crea- 11. turae ad creatorem, dicendum quod quae- dam relativa respectum ponunt secundum rem in utroque relativorum, ut Pater, et Filius. Quaedam autem in altero tantum secundum rem, et in reliquo secundum rationem : et illa sunt quae Augustinus ex tempore dicit Deo convenire, sicut creator et dominus : haec enim in crea- tura ponunt respectum secundum rem, qui causatur ab aliqua mutatione : sed in Deo qui immutabilis est, non ponunt respectum secundum rem, sed tantum secundum rationem. Et si objicitur, quod ratio vana est qua rei non innititur, di- cendum quod aliter est in ratione rela- tionis quam in ratione aliorum. Rationi enim relationis unus respectus sufficit secundum rem ut utrumque relativorum intelligatur, eo quod unum cadit in in- tellectum alterius. In aliis autem unum- quodque habet propriam naturam non dependentem ad aliud : et hoc praecipue verum est de illis relativis, quorum unum refertur ad alterum, et non e con- verso de necessitate, sicut scientia ad scibile : scientia enim est scibilis scien- tia, sed non e converso de necessitate, nisi scibile secundum actum sumatur : et sic est in creaturis qua referuntur ad creatorem, et non e converso.
Ad hoc quod objicitur de actu creandi, Ad object. dicendum quod non est actus proprie lo- 12 et 13. quendo, ut supra in quaestione de rela-
Ad in quod objicitur ex libro secundo Ad object. Metaphysicae, dicendum quod omnis 14. causa reducitur in aliquam primam : et prima sine dubio sunt, ut dicitur in primo Physicorum 1, quae non ex aliis, sed alia ex ipsis : sed in omni philosophia duo fines naturae supponuntur, scilicet generatio et corruptio, et quod est ante utrumque illorum ut causa ponatur esse
<--- Page Split --->
principium physicum, ut jam saepius determinatum est.
Ad object. Ad aliud dicendum, quod sicut opti- me probatur in objectione in contrarium facta, entitas in materia abstrahi a mate- ria non potest : ante ens enim nihil est secundum rationem : et ideo idea entita- tis est idea sub qua creatur materia. Et per hoc probatur, quod prima divisio entis secundum rem est in actum et po- tentiam.
Quidam autem hæc omnia facili determinatione solvunt, simpliciter dicentes mentiri Philosophos non intelligentes neque quæ dicunt, neque quæ affirmant.
ARTICULUS II.
Utrum mundus sit unus vel plures ?
Secundo quaeritur, Utrum mundus sit unus, vel plures, et qua unitate sit unus ?
Probat enim Aristoteles in libro primo de Cælo et Mundo multis rationibus, quod est unus. Quarum quasdam ponemus, et quasdam dimittemus.
- Una autem rationum suarum hæc est, quod si mundi essent plures, oporteret quod iste non esset a parte materiae et ille a parte materiae : sed iste est ex materia tota : ergo mundi non sunt plures. Quod autem sit ex materia tota, probatur sic : Materia dividitur secundum divisionem potentiae ad motum : potentia vero ad motum est ad ubi et ad formam, et potentia ad formam est ad substantialem vel accidentalem, et potentia ad accidentalem est in quali et in quanto, et potentia ad ubi est in materia cæli, potentia vero ad formas substantiales et accidentales est in materia elementorum istius mundi : ergo et iste mundus erit ex materia tota. Si vero diceretur, quod ad easdem potentias esset in alio mundo :
hoc nihil esset : quia esset frustra ponere in materia duas materias ad easdem potentias, cum una sufficiat.
Item, Omnia corpora gravia vel levia moventur ad locum determinatum ubicumque sint extra locum illum : ergo motus omnis terra erit ad locum hujus terra : et ita terra alterius mundi moveretur ad locum mundi hujus, et ignis alterius mundi ad locum hujus mundi, quod non videmus. Si forte aliquis diceret, quod distantia hoc impedit, hoc patet esse falsum : distantia enim facit ad velocitatem motus : videmus enim, quod terra elongata extra suum locum, velocissime redit ad ipsum. Si vero diceretur, quod violenter detineretur, secundum hunc modum motus terra ad medium erit violentus, et non naturalis, quod falsum est. Ad quodcumque enim res movetur naturaliter, est in eo et in eo quiescit naturaliter.
- Præterea, Rationibus multis probatur cælum non esse infinitum. Ponamus ergo plures mundos, cum omnes sint circulares, unusquisque tangit in puncto alterum : ergo id quod est in medio, erit vacuum, quod est absurdum : ergo erit unus tantum.
Sed contra :
Deus creavit mundum : aut ergo tota potentia creavit mundum, aut parte potentiae. Si tota, cum ergo sua potentia sit infinita, mundus erit infinitus : sed non est infinitus per quantitatem continuam : ergo erit infinitus per numerum : et sic erunt infiniti mundi. . Si vero a parte potentiae creavit eum : ergo potentia Dei erit divisibilis, quod est hæreticum.
PRAETEREA quaeritur, Qua unitate munQuæst. dus sit unus ?
- Est enim unum indivisum in se et divisum ab aliis aliqua discretione sui. Et est unum ex respectu multorum ad unum, quod in illis est per rationem unam, et sic univocum est unum. Et est iterum unum ex respectu multorum ad unum, quod est in illis per prius et po-
<--- Page Split --->
sterius, sicut analogum est unum. Et est unum ex respectu plurium ad unum nomen, sicut æquivocum est unum. Et est unum ex respectu potentiae ad actum, sicut compositum ex materia et forma est unum. Et est unum ex respectu accidentis ad subjectum, sicut compositum ex subjecto et accidente est unum. Et in rebus non videtur unum inveniri pluribus modis dictum : ergo videtur, quod mundus si est unus, quod aliquo istorum modorum sit unus : et discurrenti per singula facile patet, quod nullo istorum modorum est unus : ergo non est unus.
Præterea, In libro primo Physicorum 1 distinguitur unum tribus modis, scilicet indivisibilitate, et continuitate, et ratione. Et iterum patet, quod nullo istorum modorum dicitur mundus esse unus : ergo non est unus.
Præterea, In V Metaphysicae 2 distinguit Aristoteles multipliciter unum, et dicit, quod est unum per se et unum per accidens tribus modis, scilicet per comparationem accidentis ad substantiam, vel accidentis ad accidens quod secum est in eodem subjecto, vel duorum accidentium ad unum.
Per se autem dicitur unum multis modis, scilicet ut glutanatum a natura, et ut glutanatum ab arte, sicut dicimus parietem unum, cum tamen habeat partes diversas : et dicimus corpus organicum unum, cum tamen habeat nervos, ossa, et carnem : et dicitur unum continuum, scilicet cujus partes copulantur ad unum terminum : et dicitur unum cujus motus est unus quieti non permixtus, sicut est motus super lineam rectam. Et omnibus his modis unum per se dicitur continuitate unum, si continuitas large sumatur.
Per se autem dicitur unum alio modo, quorum subjectum non dividitur per formam, et hoc dicitur duobus modis, sci-
licet quod non dividitur secundum formam in subjecto primo vel ultimo. Dico autem ultimum subjectum, quod est proprie complementum in specie ultima rei : et sic homogenia sunt unum, eo quod quælibet pars unius est unum, ut aqua. Primum vero subjectum voco, quod est primum in genere : et sic unum sunt quæ participant unum subjectum in genere, sicut in IV Meteororum 3 liquidiilia calido et sicco dicuntur esse species aquæ et unum in aqua tamquam in primo sub-jecto, et liquabilia humido dicuntur species terræ et unum in terra.
Tertio modo dicitur unum per se, quorum genus est unum, et differunt per differentias subjectas illi generi : et hoc tribus modis : aut enim sunt unum in genere proximo, sicut homo et equus et canis in animali : aut in remoto, sicut isosceles et isopleuros in figura : aut in genere quod est in materia, sicut generabilia et corruptibilia sunt unum, ut habetur in primo de Generatione et Corruptione 4, quia ipsorum est una materia secundum substantiam, differens secundum esse.
Quarto modo dicuntur unum per se, quorum diffinitio est una : et hoc iterum dicitur duobus modis, scilicet secundum diffinitionem generis, vel secundum difinitionem speciei. Secundum autem diffinitionem generis augmentum et diminutio sunt unum. Secundum vero diffinitionem speciei superficies planæ sunt unum. Augmentum enim et diminutio sunt motus in quantitate tamquam in genere uno : planæ vero superficies uniuntur in diffinitione speciei.
Quinto modo dicitur unum per se, quod modo simplici est unum, hoc est, in his quæ simpliciter insunt, et non dividuntur ab ipso cui insunt secundum tempus, neque secundum diffinitionem, neque secundum locum, neque secundum
<--- Page Split --->
nomen diffiniti : et quia talia maxime inveniuntur in substantia, propter hoc substantia taliter est maxime una.
Sexto modo dicitur unum per se, quod non dividitur in species alias vel formas, sed non dividitur per naturam, sicut unum os et una caro.
Septimo modo dicitur unum per se unum secundum naturam eorum quae quamvis in actione et passione et forma et relatione diversa sunt, sunt tamen unum in quantum suscipiunt actum unum, sicut membra organica unum sunt in potentia vitae suscipienda.
Octavo modo dicitur unum per se, cujus substantia est una : et hoc principaliter est unum, et vocatur substantia forma terminans materiam, sive sit forma artis, sive forma naturae, sicut dicimus sotalarem esse unum, et Socratem unum : et hoc unum maxime dicitur in quo impossibilis est additio, eo quod forma proportionatur materia et corrumpitur per plus et minus.
Non o modo dicitur unum per se, quod est principium numerorum, et hoc est mensura omnium eorum quae sunt in suo genere, et est principium discretorum : discretio enim fit a divisione, et divisio fit duobus modis, scilicet per naturam, et differentiam dividentem : et idcirco hoc unum dicitur duobus modis, scilicet unum quod est in numeris per substantiam iteratum in illis, et unum quod differt ab illo per formam, et hoc est in quolibet genere illius generis minimum, sicut minimus sonus est in musicis, et minus motus in motibus.
Cum ergo nullo istorum modorum dicatur mundus unus, videtur mundus non esse unus.
Solutio. Solutio. Dicimus mundum esse unum, non ut quidam heretici dicebant multos esse mundos : et diversificantur sectae eorum in quatuor. Quidam autem dixerunt infinitos mundos per successionem,
quorum auctor fuit Empedocles, qui dicebat, quod completo uno motu cœli secundum motum orbis omnia revertuntur in primam materiam, et incipiente alio motu regenerantur eadem numero quæ prius fuerunt : et incipit alius mundus. Completur autem ille motus cœli secundum complexionem vel motum stellarum fixarum ab Occidente in Orientem, sicut moventur planetæ in triginta sex millibus annis : et hoc spatium vocant annum unum magnum. Alia secta dicit, quod mundi sunt infiniti, uno existente extra alium : quam sectam reprobant inductæ objectiones. Tertia secta fuit Manichæi, qui posuit regionem lucis et regionem tenebrarum in duobus mundis, sicut in sua epistola legitur, quam vocat fundament. Quarta est Pharisæorum, qui dogmatizant alium mundum futurum post istum, in quo ipsi in aurea Jerusalem existentes, reges gentium habebunt clientulos et reginas nutrices 1. Dicendo autem mundum esse unum, dicimus extra ipsum nec locum esse nec tempus, sed vitam beatam, non ut in loco, sed uti in objecto, eo quod dicimus Deum ad mensuram mundi non includi.
Ad 10 quod contra hoc objicitur, dicendum quod nihil est quaerere, utrum Deus tota potentia vel parte potentiae creavit, eo quod sua potentia est simplex sicut sua essentia et partem non habet.
Ad hoc autem quod queritur, Utrum infinita potentia creaverit? Dicendum, quod si infinitum sumatur privative, tunc est passio quanti, et sonat imperfectionem: et sic nec finita nec infinita potentia creavit vel movet mundum, ut probatur in fine libri octavi Physicorum. Si vero infinitum sumatur negative, id est, non finitum, sic infinita potentia creat Deus quidquid creat: sed secundum hoc nihil valet objectio, eo quod creatum non potest æquiparari potentiæ creanti.
<--- Page Split --->
juæst . Adhocautemquodquæritur , Quaunitatesitunus ?
Dicendum, quod unitate proportionis potentiae ad actum : sed illa proportio dicitur multipliciter, scilicet moventis ad motum, et patientis ad agens, et formae ad materiam, et locati ad locum : et hoc supra determinatum est in quaestione de operibus sex dierum.
Si quæratur, Quæ sit hæc unitas ? Diccendum quod est unitas ordinis in dictis proportionibus : in quo ordine secundum Augustinum vidit cuncta quæ fecerat, et erant valde bona.
Et si quæritur, Ad quam unitatem præhabitarum reducitur ? Dicendum, quod ad unitatem collectionis in discretis, in qua ratio colligendi et ordinandi sumitur ex dictis proportionibus. Secun-
dum autem rationem unam Aristotelis, quæ ponit mundum ideo esse unum quia sit factus ex materia tota, hæc unitas reducta erit ad unitatem generis quod est materia prima, eo quod hic mundus materiam illam continet secundum omnes divisiones suæ potentiae : propter tamen hujusmodi difficultatem dicebat Pythagoras, quod mundus esset unus conglutinatione, quæ est per naturam sicut membra in corpore animato : eo quod ipse posuit mundum totum esse unum animal magnum, et vacuum extra mundum in infinitum, et aliud animal per respirationem attrahere vacuum de infinito in seipso, et distinguit inter corpora diversa hujus mundi, sed hoc alibi reprobatum est.