QUÆSTIO LXXXI.

De ordine et perfectione universi.

Ultimo quæritur de ordine et perfectione universi.

Et quæruntur tria, quorum primum est, utrum universum perfectum sit in conclusione, vel utrum sit infinitum carens termino ?

Secundum est, Utrum ipsum perfectum sit perfectione quæ dicitur mundi anima a Platonici s ?

Tertium est de ordine ipsius.

<--- Page Split --->

tiones multas in libro primo de Cælo et Mundo.

SED CONTRA :

Sed conti

Omne finitum potentiae est finitae: sed mundus est potentiae infinitae: ergo non est finitus.

ARTICULUS I.

Utrum mundus perfectus sit in conclusione ?

Ad primum proceditur sic :

Et ponantur rationes Aristotelis in libro primo de Cælo et Mundo 1 alique ad hoc quod mundus sit finitus, et alique dimittantur sic :

  1. In omni circulo possibile est lineam egredientem de centro tangere circumferentiam : ergo omnis circulus est finitus. Quod sic probatur : Infiniti ad infinitum nullus est contactus, co quod illa se contingunt, quorum ultima simul sunt : infinitum non habet ultimum : sed linea egrediens a centro tangit circumferentiam : ergo ultimum lineæ est simul cum ultimo circumferentiæ : ergo utrumque illorum est finitum : sed mundus est circularis : ergo est finitus.

  2. Item, Lineæ egredientes a centro quanto magis protrahuntur a centro versus circumferentiam, tanto magis distant : ergo si in infinitum distat circumferentia, in infinitum distabunt lineæ a se invicem : sed quæ in infinitum distant, numquam concurrunt : ergo ista lineæ non concurrunt in centro, quod falsum est et contra suppositum.

  3. Item naturaliter probatur sic : Motus per spatium infinitum in tempore infinito est : ergo si accipiamus punctum Orientis, distantia quæ est ab Oriente in Occidentem, erit infinita : ergo sol ab Oriente in Occidentem movebitur in tempore infinito, quod est contra sensum : quia videmus, quod pertransit totum hoc spatium in viginti quatuor horis. Has et his similes ponit Aristoteles ra-

Quod mundus sit potentiae infinitæ sic probatur : Pontentia mundi est in corruptibilibus et in incorruptibilibus. In incorruptibilibus vero est potentia infinita ad movere et ad moveri : quia si tempore infinito staret mundus, semper moveret et moveretur ex potentia quam habet. In corruptibilibus vero est potentia infinita in agendo et patiendo : quia si in infinitum dureret mundus, semper ageret et pateretur ad generationem et corruptionem inferiorum.

SOLUTIO. Dicimus, quod mundus finitus est in quantitate, eo quod infinitum, sicut habetur in Physicis 1, est cujus partes accipienti semper est aliquid accipere extra ipsum, et hoc est imperfectum, eo quod non est completum in omnibus partibus suis. Cum igitur mundus completus sit in omnibus partibus suis, ipse erit perfectus et finitus secundum quantitatem. Sed si volumus sequi probationem Almagesti geometrice inventam, quæ correcta est in Albategni et Alfragano, tunc diameter mensuræ terræ erit sex milliurn et quingentorum milliariorum. Distantia autem lunæ a terra in popinquiori longitudine erit tercesies ter tantum quantum dimidium diametri terræ, et insuper dimidium dimidii, et vigesima pars ejus, et hoc est centum millia et novem millia et vinginti sex milliaria. In majori vero longitudine habebit tria millia et octo millia et quinquagenta et quadraginta duo milliaria. Similiter mensuratur distantia aliorum planetarum ex dimidio diametri terræ. Circulus autem major in rotundum dicitur habere quadraginta millia et decem millia et octin-

<--- Page Split --->

genta millia et decem et octo millia et quingenta et septuaginta milliaria secundum mensuram quam Ptolemaeus in Almagesti dat, scilicet quod circumferentia excedit diametrum tribus vicibus et septima parte unius. Diameter autem totius circuli majoris octavae sphere probatur habere centum millia et tringinta millia milliariorum, et quinque centum et viginti quinque millia milliariorum. Cum autem circulus dividetur in trecentos sexaginta gradus, quilibet gradus circuli majoris habebit quantitatem sibi determinatam, qua? tota quantitas finita est. Unde patet, quod mundus est finitus. et. Ad m autem quod contra objicitur, dicendum quod in potentia activa et passiva nihil prohibet hoc modo mundum esse infinitum, scilicet per successionem si dureret in infinitum : sic enim finitus semper esset ad actum unum et potentia est ad alterum : et hoc est esse simpliciter finitum, et infinitum potentia : et hoc modo bene convenit esse infinitum.

ARTICULUS II.

Utrum mundus perfectus sit perfectione qua? dicitur mundi anima a Platonis?

Secundo quaeritur, Utrum mundus perfectus sit perfectione qua? dicitur mundi anima a Platonics?

  1. Sicut enim dicitur in Timaeo, nec fas erat bonitati prastanti quidquam facere nisi pulchrum. Cum igitur excogitasset, invenit nihil eorum qua? secundum naturam adspectui subjecta sunt, si expers intelligentiae sit intelligente alio, totum toto pulchrius umquam fore, intellectum vero alicui sine anima dari non posse. Hac ratione mentem quidem animae, animam vero corpori dedit, totumque ita mundum constituit, ut pul-

cherrinum natura opus optimumque foret. Quocirca sicut ratio nobis haec probabilis persuadet, dicendum est hunc mundum animal esse, idque intelligens, revera divina providentia constitutum. Ex hoc accipitur, quod mundus habet animam intelligibilem.

Item, Plato, Ex perfectis universisque totum perfectumque primo genuit. Animam autem in ejus medio locavit, eamdemque per omnem globum aequaliter porrigi jussit, quo extrema quaeque totius corporis ambitu anima circumdarentur. Ex hoc accipitur, quod mundus habet animam quae sita est in medio mundi.

Ibidem etiam dicit, quod Deus hanc animam ante corpus fecit et corpori univit.

  1. Hoc etiam videtur dicere Auctor Sex principiorum, dicens mundi animam esse simplicem et nulli variationi esse subjectam.

  2. Per rationem etiam videtur idem probari : Omnis motor per intentionem et intellectum movens aliquod corpus intrinsecus illi corpori, est anima illius corporis : motor mundi sic movet mundum : ergo ipse est anima mundi. Probatio prime est, quod non sunt nisi duo motores intrinseci, scilicet natura et anima : sed natura non movet per intentionem et intellectum. Similiter motus extrinsecus esset motus violentus : sed mundum constat non violenter moveri : ergo motor ejus erit intrinsecus, et sic erit anima.

  3. Item, Omnis motus localis qui est non secundum naturam corporis mobilis, est violentus, vel animae : talis motus invenitur in partibus mundi, sicut dicunt Philosophi, sicut patet in fluxu et refluxu maris, et in circumvolutione ignis : ergo videtur, quod ille motus aut sit violentus, aut ab anima : sed non est violentus : eo quod non est continue et semper : ergo motus erit animae.

Sed contra :

  1. Anima in omni corpore animato aut

<--- Page Split --->

continuitatem ponit aut colligantiam ad unum per naturam : partes mundi nec sunt continuæ nec colligatæ ad unum per naturam : ergo non sunt animatæ.

  1. Item, In qualibet parte corporis animati aliqua invenitur operationum animæ : sed quæ operatio inveniatur in terra, impossibile est fingere : ergo mundus non habet animam. Sed quia multa sunt in quæstionibus de anima et in quæstionibus de cælo et mundo de hac materia disputata, sufficiant prædicta.

ARTICULUS III.

Utrum omnia sint ordinata ?

Tertio et ultimo, Quæritur de ordine universi.

Videtur autem, quod omnia sunt ordinata.

Solutio. Solutio. Dicimus mundum non habere animam neque esse animal.

Ad 1 et 2. Ad dicta autem Platonis dicendum, quod ipse virtutem primi motoris animam appellavit, illa ratione quae assignata est in quaestione de cælo et mundo : et hanc dixit esse in medio propter hoc quod generatio circumferentiae est ex medio, et continuitas ejus ad medium : et secundum hunc modum est processus primi motoris in movendo mundum : virtus enim stellarum et cœli per directiones radiorum est ad medium, virtus autem generabilium et corruptibilium est a medio ad circumferentiam, eo quod quanto plus recedunt a contrarietate elementorum, tanto plus conveniunt cum natura cœli et etiam nobiliorem sortiuntur fortunam, ut supra diximus.

Ad 3. Ad objectum autem dicendum, quod virtus primi motoris conjuncti primo mobili non immediate est in omnibus : et hoc exigeretur si esset anima : sed per motum cœli movet ignem, et aerem per ignem, et aquam per aerem, et sic de aliis.

Ad 4. Ad aliud dicendum, quod motus cœli localis non est propter virtutem intraneam illi corpori quod movetur, sed per motum exterioris corporis ipsum rapientis. Tamen hæc omnia supra soluta sunt.

  1. Dicit enim Augustinus 1, quod omnia creavit Deus in modo, specie, et ordine.

  2. Item, Plato in Timæo : « Omne visibile corporeum motu importuno fluctuans neque umquam quiescens Deus redegit in ordinem, sciens ordinatorum fortunam confusis inordinatisque præstare. »

  3. Item, Aristoteles in principio octavi Physicorum dicit : « Nihil eorum inordinatum est, quæ natura et secundum naturam sunt : natura enim omnibus causa ordinationis est 2. »

Sed quæritur, De quo ordine intelligitur?

  1. Ordo enim determinatur secundum prius et posterius.

  2. Præterea, Quot modis dicitur prius, tot modis erit ordo. Prius autem alterum altero quadrupliciter dicitur, scilicet secundum tempus et secundum intellectum, et hoc est secundum naturam simplicitatis : et secundum ordinem disciplinæ, sicut litteræ in. grammaticis sunt priores syllabis, et procemium in (theoricis prius est narratione. Et prius secundum dignitatem quod melius et honorabilius est. Dicitur etiam prius natura quod reducitur ad prius ratione et intellectu. Ordo igitur universi secundum aliquem istorum modorum deberet determinari. Et patet, quod secundum nullum omnia ordinata sunt : ergo videtur non generaliter esse ordo in partibus universi.

<--- Page Split --->

  1. Similiter instantia videtur esse in malo : cum enim ordo sit ad finem, et malum privatur fine, videbitur malum esse inordinatum.

  2. Præterea, De inferno dicitur in Job, quod ibi nullus est ordo, sed sempiternus horror 1. Cum ergo infernus sit de creaturis, aliqua creatura videtur esse sine ordine.

SED CONTRA HOC videtur esse quod

  1. Dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus 2, quod malum ad omnem plenitudinem conferens, hoc est, conferens ad plenitudinem. Quidquid autem confert ad plenitudinem alicujus, habet ordinem ad illud. Ergo malum ordinem habet in universo.

  2. Item, In Isaia dicitur 3, quod Dominus est formans lucem et creans tenebras, faciens pacem et creans malum : ergo malum est a Deo. Et Apostolus dicit ad Romanos : Quæ sunt, a Deo ordinatae sunt 4. Ergo malum videtur esse ordinatum.

utio. SOLUTIO. Tribus ordinibus ordinatum est universum, scilicet in se, et ad hominem, et ad Deum creantem.

In se autem triplicem habet ordinem generaliter loquendo, scilicet locati ad locum, et moventis ad motum, et potentie ad actum. Et de his plura dicta sunt in quaestionibus de operibus sex dierum. Ad hominem autem creaturarum multiplex est ordo. Dicit enim Apostolus, quod omnia nostra sunt 5. Superiora enim bona nostra sunt ad ministerium in custodiendo hic, et ad jucunditatem societatis in futuro. Inferiora autem bona nostra sunt ad necessitatem vitæ in cibo, et ad juvamentum laboris, vel ad exercitium sapientiæ in ipsis, vel ad exercitium virtutis : et huic ordini subjacet etiam malum:

licet enim in se careat fine proprio, tamen in altero utente malo bene multiplicem habet bonum finem, vel patientiæ in malis ab altero illatis, vel compassionis super peccatores, vel cautelæ, quia felix est ille quem faciunt aliena pericula cautum. Et sic intelligit Dionysius, quod malum est conferens ad omnem plenitudinem. Et dicit Augustinus, quod Deus non permitteret malum fieri, si non posset ipso uti in bonum. Nos tamen alibi disputabimus de malo.

Quod tamen objicitur de inferno, dicendum quod infernus non habet ordinem ad naturam bene constitutam, sed ad naturam depravatam malitia et peccato ordinatur ut instrumentum justitiæ vindicantis : est enim decorus fur in patibulo. Et secundum Ambrosium, « Judas sedet in inferno sicut margarita in auro. »

Tertius ordo universi est ad Deum, sicut dicit Dionysius, quod Deus omnibus æqualiter adsent, sed non omnia sibi æqualiter adsunt : eo quod non æqualiter bonitates suas participant seu percipiunt. Bonitates autem suæ sunt, esse, et vivere, et cognitio sensibilium et intelligibilium : et entia quæ plura de his percipiunt et nobiliori modo sunt ei propinquiora : quæ vero pauciora et modo minus nobili, sunt remotiora per convenientiam essentiae, ut existentia tantum in ultimo gradu, existentia autem viva et cognitiva et immortalia in primo, existentia autem et viva et sentientia rationabilia mortalia in mediis gradibus, eo quod sunt causæ entitatis participatæ a prima causa, et sunt ordinatæ, ita quod esse est prima causa quæ sola influit super creatum, sed nulla alia sine ipsa : vivere autem est secunda quæ non influit sine prima, sed bene influit sine tertia, et sic de aliis.

Et hæc de creaturis dicta sufficiant.

1 Job, x, 22 : Ubi umbra mortis et nullus ordo, sed sempiternus horror inhabitat. 2 S. DIONYSIUS, Lib. de Divinis nominibus, cap. 4. 3 Isa. XLV, 7.

4 Ad Roman. XIII, 1. 5 I Ad Corinth. III, 22 : Omnia vestra sunt,... sive mundus, sive vita, sive mors, sive praesentia, sive futura.

<--- Page Split --->

. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .

<--- Page Split --->